Auctor incertus
Appendix ad Pontificale Agnelli
Agne 14.33
Choose a text
More by Auctor incertus
—
8858 Apadpoa
14.1
ADNOTATIO.
14.1
Interseruntur hic a Rubeo Ricchardus, Otho, Hieremias, quorum prior legitime a Gregorio VII consecratus dicitur, et Ricchardus ex conjectura vocatur, quod in quibusdam Gregorii pontificis litteris capitali littera R. indicetur. Ob id apud Ughellum Ricchardus nuncupatur. Otho ac Hieremias subintrusi creduntur. Hieremiae Rubeus Gualterium sufficit; Ughellus vero Philippum ex cujusdam chartae fide archiepiscopum interjicit.« Hunc canonice electum haud leve argumentum» esse ait, quod assederit Mathildae reginae,« quando credibile non est catholicae sedis feminam studiosissimam in sui consortium vitio electum schismaticumque admittere voluisse. Verum unde noverimus Mathildem illam catholicae sedis studiosissimam fuisse? Cave enim ne tibi nominum similitudo imponat. Charta anno 1118 data dicitur. Mathildis vero Bonifacii filia catholicae sedis studiosissima obierat anno praecedenti 1115. Cum igitur et hic ab hujus Chronicae auctore sit omissus, facile credo ipsum inter intrusos numerandum. Id aperte ex Gelasii litteris Rubeo relatis ad Gualterium datis comprobatur.
14.2
DE GUALTERIO, Archiepiscopo LXIX.
14.3
Gualterius LXIX. Vir religiosus atque eloquentissimus, qui Ecclesiam rexit Ravennae XXIV annis, mensibus VI, diebus VIII. Obiit autem in Idibus Februarii anno Dominicae incarnationis 1144.
14.4
DE MOISE, Archiepiscopo LXX.
14.5
Moises LXX. Vercellensis, vir optime literatus, bonus Ecclesiae rector, qui rexit Ecclesiam Ravennatem annis X, mensib. III, diebus XXIV. Obiit autem VII Kal. Novembris, feria quarta, anno Dominicae Incarnationis 1154, tempore Anastasii papae quarti, anno secundo Federici regis mensis 3, quando primo venit in Italiam Nullus in pontificibus nostris literatior eo; fuit instructus legibus, tam divinis, quam humanis, multisque aliis scientiis decoratus. Plurima bona huic Ecclesiae contulit. VIIC libras in expignorando possessiones Ravennatis Ecclesiae expendit. De isto archiepiscopo reperi in quodam instrumento antiquo sic:« Anno Dominicae Incarnationis 1144, tempore Lucii papae II[ Lucii III], et Conradi regis, indictione 7, ingressus est Moises electus archiepiscopus civitatis Ravennae in die prima mensis Junii, quae tunc fuit quinta feria. Susceptus est ab omnibus cum honore maximo. Sequenti vero mense consecratus est in civitate Faentina[ Ferentina] a praedicto apostolico in die SS. Processi et Martiniani, quorum festum tunc fuit die Dominica.» Et demum istud erat in quodam scrineo ecclesiae Ravennatis. De isto archiepiscopo ita reperio, quod hic pono.
14.6
Litterae Eugenii papae ad electum Placentinum.
14.7
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Joanni Placentino electo salutem et apostolicam benedictionem. Nobis non exstat incognitum, et tua[ et a tua] non credimus excidisse memoria, quod tam per litteras nostras Placentinae Ecclesiae, quam viva voce te praesente dedimus in mandatis, ut proxime praeterita S. Lucae festivitate nostro te conspectui praesentari, ven. fratri Moisi Ravennati archiepiscopo respondere, et quod dictaret justitia exsequi, praepara...[ praeparata]. Verum quia praefato termino ad nostram venire praesentiam, vel responsales litteras transmittere, quae aliquam rationabilem causam ostenderent, subterfugisti, praedecessorum nostrorum privilegiis, et scriptis eorum, et nostris diligenter inspectis, communicato fratrum nostrorum consilio, judicavimus, ut tu, et successores tui Placentini electi a Ravennate archiepiscopo tanquam metropolitano proprio consecrationem sine contradictione suscipiant, et ei obedientiam et reverentiam sine molestia difficultatis exhibeant. Per praesentia itaque[ a nobis] scripta mandamus, atque praecipimus, quatenus usque ad octavas Epiphaniae praefatum fratrem Ravennatem archiepiscopum adeas, et ab eo tamquam metropolitano proprio consecrationem accipias; quod si non feceris ex nunc te ab administratione Ecclesiae Placentinae suspendimus. Datum Pisis V Idus Novembris.
14.8
Alia littera ejusdem Eugenii ad clerum et populum Placentinum.
14.9
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis, clero et populo Placentino salutem et apostolicam benedictionem. Sicut obediens per obedientiam virtutum custodiam tenet; ita inobediens per inobedientiam peccatorum cumulum introducit. Est enim quasi peccatum ariolandi, repugnare, et velut scelus idololatriae est nolle aquiescere. Per praesentia itaque scripta mandamus, atque praecipimus, quatenus ven. fratri nostro Ravennati archiepiscopo, tanquam metropolitano vestro, obedientiam et reverentiam deferatis, ne super vos[ irata] querela ad nostras aures pervenire debeat, et nos inobedientiam vestram punire districtius compellamur. Datum Pisis V Idus Novembris.
14.10
DE ANSELMO, Archiepiscopo LXXI.
14.11
Anselmus LXXI. Hamelburgensis episcopus. Huic successit, et ea die, qua Fridericus ab Adriano IV coronatus est in ecclesia S. Petri, pallium suscepit. Mortuus est in principio obsidionis Mediolani secunda feria, scilicet secunda die post festum beati Laurentii sub annis Domini 1227.
14.12
DE GUIDO, Archiepiscopo LXXII.
14.13
Guido LXXII. Praesul.
14.14
DE GERARDO, Archiepiscopo LXXIII.
14.15
Gerardus LXXIII. Hujus tempore repertum fuit corpus beatissimi Christi martyris Apollinaris ab Ildebrando cardinali et legato apostolico, ut habemus in legenda translationis B. Apollinaris.
14.16
DE GUIELMO, Archiepiscopo LXXIV.
14.17
Guielmus LXXIV.
14.18
DE GUIDOTO, Archiepiscopo LXXV.
14.19
Guidotus LXXV.
14.20
DE GUGLIELMO[ GUGELMO], Archiepiscopo LXXVI.
14.21
Guglielmus LXXVI.
14.22
DE ALBRETO[ ALBERTO], Archiepiscopo LXXVII.
14.23
Albretus[ Albertus] LXXVII.
14.24
DE AEGIDIO, Archiepiscopo LXXVIII.
14.25
Aegidus LXXVIII.
14.26
DE UBALDO, Archiepiscopo LXXIX.
14.27
Ubaldus LXXIX.
14.28
DE SIMEONE, Archiepiscopo LXXX.
14.29
Simeon LXXX. Obiit sub anno Domini 1227.
14.30
DE THEODORICO, Archiepiscopo LXXXI.
14.31
Theodoricus LXXXI. Vir corpore et animo pulcher, fuit tempore Friderici Secundi imperatoris. Iste accepit investituram archiepiscopatus a Friderico Secundo imperatore. Obiit anno Domini 1230, die lunae 5, excunte Decembri, apud Forolivium, cujus corpus delatum est Ravennam, et sepultum juxta magnas portas ecclesiae in arca in qua Moises bonae memoriae archiepiscopus extitit tumulatus anno Domini 1248, die octavo, intrante Junio. Rediit Dominus Theodoricus archiepiscopus Ravennae[ Ravennam] cum omnibus civibus Ravennae, qui erant exteri sui[ extrinseci], et reversa est Ravenna ad fidelitatem Ecclesiae.
14.32
DE PHILIPPO, Archiepiscopo LXXXII.
14.33
Philippus LXXXII. Electus Ecclesiae Ferrariensis. Vir strenuus et sapientia multiplici decoratus. Qui propter ipsam strenuitatem legatione multoties functus est pro Ecclesia Romana. Quo officio utens inter caeteras probitates Paduam cepit cum exercitu suo, quem habebat, de manu Ezelini de Romano perfidi tyranni in Marchia trivisana. Circa annos Domini 1256 dictus archiepiscopus legatus Brixiae capitur et traditur Ezelino, quem carcere tenuit. Hic ordinavit portari arca[ arcam] sanctorum quae est in ecclesia Ursiana. Obiit circa annos Domini 1270; iste fuit de domo de illis de la Fontana civium Ferrariae.
14.34
DE BONIFACIO, Archiepiscopo LXXXIII.
14.35
Bonifacius LXXXIII, de ordine Praedicatorum, ampliator bonorum Ecclesiae, valde diligens, de natione de Lavania, pulcher orator, per bonae memoriae Gregorium papam X, nuncius fuit ad regem Francorum Philippum IX, et postea per eumdem papam in concilio Lugdunensi de eo fuit hujus Ecclesiae legatus. Et fuit in Francia[ provisum huic ecclesiae. Legatus etiam fuit in Francia], in Guasconia una cum archiepiscopo Montisregalis, qui postea fuit Capuanus, et demum Aquileiensis patriarcha, pro procuranda relaxatione illustris memoriae Caroli principis Tarentini, qui postea fuit Hierusalem, et Siciliae rex, qui detinebatur a rege Arragoniae carceratus. Bona temporalia Ecclesiae multum auxit. Sedit in archiepiscopatu XXII annis, vel circa. Mortuus in vigilia nativitatis domini Orioli 1295[ die 25 decembris]. In habitu ordinis Praedicatorum usque prope Ravennam per homines in grabato portatus, sepultus est in ecclesia Ursiana juxta altare B. Mariae Magdalenae, quod fundari fecit in mausoleo pulcherrimo, quem[ quam] vivens fecit asportari de S. Laurentio extra muros Ravennae. Qui Bonifacius archiepiscopus fecit concilium in Ravenna super factis civitatis Acri, quae capta fuerat a Saracenis, quae dicitur Acon.
14.36
DE OPIZO. Archiepiscopo LXXXIV.
14.37
Opizo LXXXIV, de Parma de prosapia de sancto Vitali. Hic antea fuerat Parmensis episcopus; bonus curialis, et largus, latus corpore, et pinguis; filius militis, mater vero natione Januensis, soror bonae memoriae Innocentii IV papae. Hic literatus diversis scientiis, et in agendis expertus. Magnanimus fuit multum, et magnus bonorum temporalium distributor, pius ad pauperes fuit. Prius Ecclesiae Parmensis canonicus extitit, ac deinde Tripolitanae Ecclesiae per V annos electus praefuit. Per praedictum patruum suum Innocentium IV, ad Ecclesiam Parmensem est translatus, ubi praefuit per XLIV annos per[ cum magna seculari potentia, ac fama. Et demum post quadraginta quatuor annos per] Bonifacium papam VIII, ad sedem Ravennatem translatus est anno Domini 1296.
14.38
Usque huc facit memoria ista Chronica de istis archiepiscopis, videlicet usque ad Opizo de sancto Vitali archiepiscopum, qui fuit circa annos 1286[ 1296], ut apparet in exordio istius operis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).