Auctor incertus
Appendix III
III 9.64
Choose a text
More by Auctor incertus
—
7682 Appiii2
9.1
VATICANUM FONTANINI
9.1
Incipit decretale sancti Gelasii papae urbis Romae.
9.2
I .
9.3
Post propheticas, et evangelicas atque apostolicas Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam illud intimandum putavimus, quod quamvis universae per orbem catholicae defusae Ecclesiae unus thalamus Christi sit; sancta tamen Romana Ecclesia nullis synodicis constitutis caeteris Ecclesiis praelata est, sed evangelica voce Domini et Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, inquiens, super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum; et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelo.
9.4
Cui data est etiam societas beatissimi Pauli apostoli, vas electionis, qui non diverso, sicut heresi garriunt, sed uno tempore, uno eodemque die gloriosam mortem cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans, coronatus est, et pariter supradictam sanctam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, aleisque omnibus in universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho pertulerunt.
9.5
Est ergo prima Petri apostoli sedis Romana Ecclesia non habens maculam, nec rugam, nec aliquid ejusmodi.
9.6
Secunda autem sedis apud Alexandriam, beati Petri nomen, a Marco ejus discipulo evangelista consecrata est. Ipseque a Petro apostolo in Aegypto directus, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium.
9.7
Tertia vero sedis apud Antiochiam item beatissimi Petri Apostoli habetur honorabilis, eo quod illic prius quam Romam venisset habitavit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortus est.
9.8
II .
9.9
Et quamvis aliud fundamentum nullus possit ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus; tamen aedificationem sanctam idem Romanam Ecclesiam post illas Veteris vel Novi Testamenti, quas regulariter suscipimus, etiam suscipi non prohibet Scripturas. Id est sanctam synodum Nicenam CCCrum X. et VIII. Patrum, mediante Maximo Constantino Augusto.
9.10
Sanctam senodum Efisinam, in qua Nestorius damnatus est, consensu Coelestini papae, mediante Cirillo Alexandrinae sedis antestite, et Arcadio ab Italia distinato.
9.11
Sanctam synodum Calcedonensem, mediante Marciano Augusto et Anatholio Constantinopolitano episcopo, in qua Nestoriana, Antiochiana, et Eutichiciana hereses simul cum Dioscoro, ejusque complicibus damnatae sunt.
9.12
III .
9.13
Incipiunt opuscula recipienda.
9.14
Item opuscula beati Cicili Cipriani martiris, et Cartagenensis episc.
9.15
Opuscula beati Gregori Nazazensis epi.
9.16
Item opuscula beati Basili Capadociae epi.
9.17
Item opuscula beati Athanasi Alexandriae epi.
9.18
Item op. beati Joannis Constantinopolitanae epi.
9.19
Item op. beati Theophili Alexandrinae epi.
9.20
Item op. beati Helari Pictavinsis epi.
9.21
Item op. beati Ambrosi Mediolanenses epi.
9.22
Item op. B. Augustini Ipponereginsis epi.
9.23
Item op. beati Hieronimi prbi.
9.24
Item op. Prosperi viri religiosissimi.
9.25
Item epistola bi. Leonis pap. ad Flavianum Constantinopolitanum episcobum distinam t. cujus textum quispiam suis, quae ad unum iota dispotaverit, et non eam in omnibus venerabiliter receperit, anathema sit.
9.26
Item op. tractatus omnium Patrum orthodoxorum qui in nullo a scae Ecclesiae Romane consortio deviarunt nec ab ejus fide vel praedicatione sejuncti sunt; sed ipsius communicatione per gratiam Dei usque in ultimum vitae suae fuere participes, legende decernimus.
9.27
Item decretales epistolas, quas beatissimi pap. diversis temporibus ab urbe Roma, pro diversorum Patrum consolatione, dederunt, venerabiliter suscipiendas.
9.28
Item gesta sanctorum martirum qui multiplicibus tormentorum cruciatibus, et mirabilibus confessionum triumphis inradiant. Quis ista Catholicorum dubitet majora eos in agonibus fuisse perpessos, nec suis viribus, sed Dei gratia, et adjutorio? Singulari cautella in sca Romana Ecclesia non leguntur, quia et eorum qui conscribere nomina penitus ignoratur, et ab infidelibus et idiotis superflua, aut minus apta, quam rei ordo fuerit, esse putantur. Sicut cujusdam Cirici et Julitae, sicut Giorgi, aliorumque hujusmodi passiones, q. ad hereticis perhibentur compositae. Propter quod, ut dictum est, ne vel levis subsanandi orreretur occasio, in sca Romana Ecclesia non leguntur. Nos tamen cum praedicta Ecclesia omnes martires, et eorum gloriosos agones, qui Domino magis quam hominibus noti sunt, omni devotione veneramur.
9.29
Item Vitas Patrum, Pauli, Antoni, Hilarionis, et omnibus heremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronimus, cum omni honore suscipimus.
9.30
Item Actus beati Silvestri Apostolicae sedis praesolis, licet ejus qui conscripsit nomine ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus, et pro antiquo usu multae haec imitantur Ecclesiae.
9.31
Item scriptura de inventione crucis dominicae, et aliam scripturam de inventione capitis Joannis Baptistae, novelle quidem relationis et nonnulli catholici legunt. Sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati Pauli apostoli praecedet sententia.... Omnia probate, quod bonum est tenete.
9.32
Item Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiasticae operis edidit libros, nonnullas etiam Scripturas interpretatus est. Sed qum beatissimus Hieronimus eum in aliquibus de arbitrio libertate notavit, illas sentim. q. praedictum beatum Hienimum sentire cognoscimus, non solum de Rofino, sed etiam de universis quod vir S. sepius memoratus, zelo Dei, et fidei religione reprehendit.
9.33
Item Origenis nonnulla op. quae vir beatissimus Hieronymus non repudiat, legenda suscipimus: reliqua autem omnia cum auctore suo dicimus rennuendam.
9.34
Chronica Eusebi Caesariensis, atque ejusdem Historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit, et post in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum: propter rerum tamen singularum notitiam, q. ad instructionem pertenent, usquequaque non dicimus renuendos.
9.35
Idem Orosium virum eruditissimum, quem conlaudamus, qui valde nobis necessariam adversus paganorum calumnias ordinavit Historiam, miraque brevitate contexuit.
9.36
Item venerabilis Sedulii Paschale opus, quod eruditis descripsit versibus, insigni laude praeferimus.
9.37
Item Juvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus, sed miramus. Cetera que ab haereticis, schismaticis conscripta, vel predicata sunt, nullatenus recipiet catholica et apostolica Romana Ecclesia: e quibus pauca, quae ad memoriam venerunt, et a catholicis vitanda sunt, credidimus esse subdenda.
9.38
IV .
9.39
Notitiam librorum apocriforum, qui non recipiuntur.
9.40
Arimenensium Sinodum, a Constantio Caesare Constantini Augusti filium congregatam, mediante Tauro praefecto, ex tunc et nunc et in aeternum confitemur esse damnata.
9.41
Itinerarium nomine Petri Apostoli, quod appellatur Sci Clementis, apogrifum.
9.42
Actus nomen Andreae apl. apg.
9.43
Actus nomen Thomae apl. libros X apg.
9.44
Actus nomen Petri apl. alius, apg.
9.45
Actus nom. Philippi apl. apg.
9.46
Evangelium nom. Matthiae apg.
9.47
Evangelium nom. Petri ap. apg.
9.48
Evangelium nom. Jacobi Minoris, apg.
9.49
Evangelium nom. Barnabae apg.
9.50
Evangelium nom. Thomae, quibus Manichaei utuntur, apg.
9.51
Evangelium nomen Bartholomei ap. apg.
9.52
Evangelium quem falsavit Lucianus, apg.
9.53
Evangelium quem falsavit Eusicius et Lucius, apg.
9.54
Lib. de Infantia Salvatoris, apg.
9.55
Lib. de Nativitate Salvatoris, e de Maria vel obstetrice, apg.
9.56
Liber qui appellatur Pastoris, apg.
9.57
Lib. omnes quos fecit Leucius discipulus diaboli, apg.
9.58
Lib. qui appellatur Fundamentum, apg.
9.59
Lib. qui appellatur Thesaurum, apg.
9.60
Lib. de filiabus Adae lectum geneseos, apg.
9.61
Lib. qui appellatur hactus Thecle, vel Thollius, et Pauli ap. apg.
9.62
Lib. qui appellatur Nopotis, apg.
9.63
Lib. Proverbiorum ab hereticis conscriptus, et sancti Xisti nomen praenotatus, apg.
9.64
Revelatio qui appellatur Pauli, apg.
9.65
Revelatio qui appellatur Thomae apg.
9.66
Revelatio qui appellatur Stephani apg.
9.67
Liber qui appellatur Transitus, id est, Adsumptio scae Mariae, apg.
9.68
Lib. qui appellatur Penetentia Adae, apg.
9.69
Lib. Eugenii a nom. gigante qui cum dracone post diluvium ab haereticis pugnasse perhibetur apg.
9.70
Liber qui appellatur Testamentum Job apg. Non historia beati Job, sed alius ad hereticis conscriptus.
9.71
Lib. qui appellatur Poenitentiae Origenis, apg.
9.72
Lib. qui appellatur Poenitentia sci Cipriani apg.
9.73
Lib. qui appellatur Poenitentia Jamnae et Mambre apg.
9.74
Lib. qui appellatur Sors apostolorum, apg.
9.75
Lib. qui appellatur Lusa Apostolorum apg.
9.76
Lib. Filosogus, qui ab hereticis conscriptus est, et beati Ambrosii nom. praesignatus, apg.
9.77
Historia Eusebi Pamphili, apg.
9.78
Opuscola Tertulliani, apg.
9.79
Op. Lactanti, ap.
9.80
Op. Affricani, apg.
9.81
Op. Postumiani et Galli, apg.
9.82
Op. Montani, Priscillae et Maximillae apg.
9.83
Op. omnia Fausti Manichei, apg.
9.84
Op. Commodiani, apg.
9.85
Op. alterius Clementis Alexandrinae, apg.
9.86
Opusc. Tarsi Cipriani, apg
9.87
Op. Arnobi, apg.
9.88
Op. Tigoni, apg.
9.89
Opuscula Cassiani pbri. Gallearum, apg.
9.90
Opus. Victorini Petabionensis, apg.
9.91
Op. Fausti Regensis Gallearum, apg.
9.92
Op. Frumentini Coeci, apg.
9.93
Centonem de Xpo Virgilianis convaginatum versibus, apg.
9.94
Epistola Ihu ad Abgiarum, apg.
9.95
Epla Abgari ad Ihm, apg.
9.96
Passio Cirici et Jolitae, apg.
9.97
Pass. Giorgi, apg.
9.98
Scriptura que appellatur contradictio Salomonis, apg.
9.99
Filacteria omnia, que non angelorum, ut illi confingunt, sed daemonum magis arte conscripta sunt, apg.
9.100
Haec et his similia quae Simon Magus, Nigolaus, Cirinthus, Marcion, Baselides, Ebion, Paulus etiam et Samosetanus, Futinus et Bonosus, et qui simili errore defecerunt; Montanus quoque cum suis obscenissimis sequacibus, Apollinaris, Valentinianus, sive Manicheus, Faustus, Affricanus, Sabellius, Arrius, Machedonius, Eunomius, Novatus, Sabastius, Celestus, Donatus, Eustacius, Jovianus, Pelegius, Julianus Elane, Celestius, Maximianus, Priscillianus ab Hispania, Nestorius Constantinopolitanus, Maximus Unicus, Lampecius, Dioscorus, Eutichius, Petrus et alius Petrus: e quibus unus Alexandriam, alius Antiochiam maculavit; Accacius Constantinopolitanus cum consortibus suis; nec non et omnes hereses, hereseorum discipuli, sive scismatici, qui docuerunt vel conscripserunt, quorum nomina minime retenentur, non solum repudiata, verum ab omni Romana, vel catholica et apostolica Ecclesia eliminata, atque cum suis auctoribus auctorumque sequacibus sub anathemate insolubili vinculo in aeternum confitemur esse damnata.
9.101
Expliciunt decretalis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).