Appendix
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 8067 Append16
1.1
I. De officiis in noctibus a Coena Domini usque in Pascha.
1.1
Igitur a Dominica quam sedes apostolica Medianam voluit nuncupari, usum observantiae credimus intimandum; unde et ea quae ipso die dicuntur numerum dierum ostendunt, ut est illud, Quarta decima die ad vesperum: et paulo post, et in quinta decima solemnitatem celebrabitis. A quo die usque ad vigiliam Dominicae Resurrectionis in nullo Responsorio decantetur Gloria. A Coena vero Domini, nec in Psalmis, nec in nullo loco decantatur Gloria usque in Pascha. Eadem vero nocte surgent ad vigilias hora noctis octava, et tunc 31 ecclesia sit omni lumine decorata. Nec more solito Deus in adjutorium meum dicent, nec Invitatorium, nec Gloriam; sed cantor incipit in Psalmis Antiphonam, sicut Antiphonario continetur. Sed et in fine nocturnae lector Benedictionem non petit, nec presbyter more solito Benedictionem complet; et quando finit lector, non dicit Tu autem, Domine, sed ex verbis lectionis jubetur facere finem.
1.2
Lumen autem ecclesiae ab initio cantus nocturnae inchoatur exstingui, hoc tamen ordine, ut ab introitu ipsius ecclesiae incipiat paulatim tutari[ Id est exstingui], ut, verbi gratia, peracto primo nocturno, videatur eorum pars tertia esse exstincta; medio nocturno iterum tertia; tertio vero expleto, exceptis septem lampadibus, nihil lumen relinquunt. Quae in Matutinis exstinguuntur hoc ordine. Initio primi Psalmi sit custos semper paratus in loco dextrae partis ecclesiae prope lampadibus, ut ubi audierit Antiphonam, tenens cannam in manu sua, tutet lampadam unam, in fine vero Psalmi ipsius tutet aliam partis sinistrae. In secundo Psalmo, cum Antiphonas audierit, tutet dextra parte aliam. Sic una ex parte una, alia ex alia tutantur usque ad Evangelium, in evangelio vero tutatur mediana lampada. Ea die vero Coena Domini, hora nona, faciunt excuti ignem de lapide, in loco foris basilica; si ibidem oratorium habuerit, in portam ibi excutiunt; sin vero in loco quo consideraverit prior, ita ut ex eo possit candela accendi. Quae candela in arundine dehet poni, et a mansionario ecclesiae portari praesente populo; et de ipso igne continuo in eadem ecclesia loco secreto accendatur lampada una, et servetur usque in sabbato sancto ad illuminandum cereum, qui eodem die benedicendus est ordine quo in Sacramentorum continetur. Et hic ordo cerei benedicendi in suburbanis civitatibus agitur.
1.3
Nam in catholica Ecclesia infra civitatem Romanam, mane prima, Sabbato sancto, in Lateranis venit archidiaconus in ecclesia, et fundit ceram in vas mundum majorem, et miscitat ibidem oleo, et benedicit ceram, et ex ea fundit in similitudinem agnorum, et servat eos in loco mundo. In octavas vero Paschae dantur ipsi agni ab archidiacono in ecclesia post Missas et communionem populo, et ex eis faciunt 32 in domos suas incensum ad suffumigandum pro qualicunque eis eveniente necessitate. Similiter in suburbanis civitatibus de cera faciunt.
1.4
Hoc expleto, accipit mansionarius prior jam fatam candelam in manu sua illuminatam in canna, prosequente eum populo cum supplici silentio, ita ut summitas candelae quae illuminatur ad altare versa inclinata respiciat illam ecclesiam quam sunt ingressuri, quae tamen prius absque lumine erit, praeparatis ante altare septem lampadibus, ita compositis, ut absque ullo impedimento cujuscunque retardationis manu mansionarii cum eadem candela possint accendi, ac deinceps praeparatis custodibus omni lumine decoretur ecclesia. Et ita ingrediuntur ad Missas, sicut in Sacramentorum continetur vel Antiphonario. Missa expleta, communicant ordine constituto, et servant de Sancta usque in crastinum juxta consuetudinem. Sed et ipsa ecclesia usque ad vigilias illuminata permaneat, et sicut in isto die taxavimus, sic et sexta feria faciendum est; similiter et sabbato, ea tantum ratione, ut ad horam nonam excutiant ignem de lapide, sicut diximus, et a mansionario quinta feria portetur, sexta feria ab archidiacono; in Sabbato sancto ab episcopo juniore portetur. Si vero hic ordo in monasteriis agitur, quinta feria ipse ignis a custode ecclesiae portetur; sexta feria a praeposito; Sabbato vero sancto ab abbate portetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).