Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
Breviarium
Brev 178.6
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8228 Brevia
178.1
Ad Tertiam.
178.1
Ecclesiastes.
178.2
R\. Deo gratias.
178.3
Fili, cum esset sapiens Ecclesiastes, docuit populum, et narravit quae fecerat: et investigans composuit parabolas multas, quae sunt verba utilia, et sanctos scripsit sermones rectissimos, ac veritate plenos. Verba sapientium ut stimuli, et quasi clavi in altum fixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. His amplius fili mi ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis: frequensque meditatio, carnis afflictio est. Hoc est enim omnis homo: et cuncta, quae fiunt, adducit Deus in judicium pro omni reatu, sive bonum, sive malum sit. Finem loquendi omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa. R\. Amen.
178.4
Lectio libri Josue.
178.5
R\. Deo gratias.
178.6
In illis diebus: Congregavit Josue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, judices, et magistratus: steterunt in conspectu Domini: et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham, et Nachor: servierunt diis alienis. Tulit ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus: et adduxit eum in terram Chanaan: multiplicavitque semen ejus, et dedit ei Isaac: illique rursum dedit montem Seir ad possidendum: Jacob vero, et filii ejus descenderunt in Aegyptum. Misitque Moysen et Aaron, et percussit Aegyptum multis signis et portentis. Eduxitque patres vestros ex Aegypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos, et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit illos. Viderunt oculi nostri cuncta quae in Aegypto fecit, et habitastis in solitudine multo tempore: et introduxit in Amorrhaeum, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidit eos in manus vestras, et possidetis terram, atque interfecistis illos. Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit 233 contra filios Israel. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis: et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. Transistis Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus Amorrhaeus, et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergesaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus: et tradidi illos in manus vestras. Misitque ante vos crabrones: et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non gladio et arcu tuo. Deditque vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis: vineas et oliveta, quae non plantastis. Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. Sin autem malum vobis videtur ut non serviatis ei, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino. Responderuntque populi, et dixerunt: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros, de terra Aegypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus. Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia est ipse Dominus Deus noster. Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Dominus enim sanctus, et fortis et aemulator est, nec ignoscet sceleribus nostris atque peccatis. Si dimiseritis pro diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis praestiterit dona. Dixitque populus: Nequaquam ita ut loqueris, erit, sed Domino serviemus. Et Josue ad populum, Testes, inquit, vos estis, quia ipsi vobis elegeritis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestrum, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel. Dixitque populus ad Josue: Domino Deo serviemus obedientes praeceptis ejus. Percussit igitur Josue in die illo foedus, et posuit populo praecepta atque judicia in Sichem. Scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei: et tulit lapidem grandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini: et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audieritis omnia verba Domini, quae locutus est vobis: ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. Dimisitque populum, singulos in possessiones suas. Et post haec mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: Sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamaiath, quae sita est in monte Ephraim, ad septentrionalem partem montis Gaas. Servivitque Israel Domino cunctis diebus Josue. R\. Amen.
178.7
Antiphona 1. State super vias, et videte, et interrogate itinera Domini aeterna, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis sanctificationem animabus vestris. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. Psalmus XLVIII.
178.8
Oratio. Audiant simul te Domine omnes gentes; et dives ac pauper aurem tibi cordis accommodent: ibique omnium ad fidem praeparetur auditio, quo salvandis promittitur gratiae plenitudo, R\. Amen.
178.9
Per misericordiam tuam.
178.10
Antiphona 2. Nobis adhaerere Deo bonum est: ponere in Domino spem nostram. Psalmus LXXII.
178.11
Oratio. Nobis adhaerere tibi Domino, bonum est: sed tu desiderium boni sic in nobis accumula; ut spes, quae nos tibi associat, nulla fidei titubatione vacillet: sed charitatis stabilitate perduret. R\. Amen.
178.12
Per misericordiam tuam.
178.13
Antiphona 3. Memento congregationis tuae. Domine, quam creasti ab initio. Psalmus LXXIII.
178.14
R\. Miserator, et misericors Dominus. P. Patiens, et multum misericors, et obliviscens peccata hominum: non posuisti poenitentiam electis tuis. V\. Ecce sequimur in toto corde nostro: et timemus te, et quaerimus faciem tuam, ne confundas nos. P. Patiens, et multum. V\. Gloria, et honor. Reiteretur R\.
178.15
Preces. Poenitentiam agimus pro malis nostris. P. Tu Christe, miserere: peccavimus. V\. Patris dextera, virtus, sapientia, placatus da veniam. P. Tu Christe, miserere. V\. Gemitus 234 omnium attende, Domine: quae petimus tribue. P. Tu Christe, miserere. V\. Nos peccavimus, nos inique egimus, nos impie gessimus. P. Tu Christe, miserere. V\. Vitam, et veniam dona propitius: et parce poenitentibus. P. Tu Christe, miserere.
178.16
Hymnus. O Nazarene, lux. Require fol. CXLIV.
178.17
Oratio. Memento congregationis tuae Domine, quam creasti ab initio: tu Domine, qui non obliviscaris Ecclesiae, quam a saeculo praedestinasti in Christo: atque ad testamentum tuum, memor tuae misericordiae, respice: et promissa nos jugiter libertate complectere.
178.18
Pater noster.

Intertext edge

Open linked passage

Note