Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
Breviarium
Brev 284.1.2
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8228 Brevia
284.1
SABBATO IN OCTAVAM PASCHAE.
284.1
Lauda. Laudaverunt te Domine. Et Oratio. Laudant te Domine. fol. 371.
284.2
Sono. Alleluia. Postquam resurrexit Dominus Jesus Christus a mortuis, stans in medio discipulorum, locutus est dicens: P. Pax vobis: Ego sum, qui resurrexi a mortuis. Alleluia. V\. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, et dixit eis: Quoniam sic scriptum est: Nonne oportuit Christum pati, et resurgere a mortuis? Alleluia. P. Pax.
284.3
Dominus sit. R\ Et cum.
284.4
Antiphona. Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. P. Mortui enim estis: et vita vestra abscondita est cum Christo. R\. Domine salvos nos fac, o Domine bene prosperare: benedictus qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini: Deus Dominus, et illuxit nobis. P. Mortui. V\. Gloria, et honor. P. Mortui.
284.5
Dominus sit. R\ Et cum.
284.6
Lauda. Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. P. A Domino factum est: hoc est mirabile in oculis nostris. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Psallite Deo nostro, psallite: psallite Regi nostro, psallite. P. A Domino. V\. Gloria. P. A Domino.
284.1.1
SABBATO IN OCTAVAM PASCHAE. Hymnus.
284.1.1
Te centies mille legionum Angeli Concentu plaudunt, et canora jubilant, Christe Jesu Alpha et Omega omnipotens, Sepultus olim, et vivens in saecula, Testis fidelis, et verum principium.
284.1.2
Qui mundi hujus dejecisti principem, 383 Redimens Orbem tuo almo Sanguine; Sanctus et verus Genitus Ingeniti, Reserans clausum, et apertum obstruens, Faciens nos Deo Regni Sacerdotium.
284.1.3
Tu verus Agnus solus sine macula, Qui dextram Patris conlocatus solio, Solus egressus ab arce Dominica, Similis Jaspidi, et Sardino lapidi, Iris per gyrum, smaragdus circuis.
284.1.4
Tu Dei pignus, hominisque Filius, Septies librum signatum signaculis Solvere signa dignus repertus es: Agnus occisus septem pollens cornibus, Septeno fulgens et lumine flammeo.
284.1.5
E throno prodeunt fulgura, et tonitrua, Septem ardentes ante thronum lampades, Septem ubique missi Dei Spiritus, Septem stellae micant Agni dextera, Septem cui adstant candelabra aurea.
284.1.6
Sedentes circum quater seni Primates, Amicti cuncti niveis cycladibus, Et laureati diademis aureis, Aureas vehunt phialas aromatum, Aureis psallunt modulis, et citharis.
284.1.7
Stant ante Thronum nitet mare vitreum, Bis bini fortes, idem animalia: Homo per genus, leo voce perstrepit Juvencus ore promit Sacerdotium, Petens ad astra more volans aquilae.
284.1.8
Quatuor formis senis alis singulis, Ante et retro cuncta plena oculis, Vigiles semper dormiendi nescii, Vicissim Sanctus ter clamantes jugiter, Illi, qui erat, est, et qui venturus est.
284.1.9
Gloria Patri, laus, sapientia Agno sedenti supra Thronum in coelis; Cum Patre regnat, et cum Sancto Spiritu, Connexa simul tribus una Deitas, Per infinita saeculorum saecula. Amen.
284.1.10
Supplicatio. Oremus. fol. 371.
284.1.11
Capitula. Christe Dei Filius nostrarum requies animarum, qui otium sabbati requiescens in tumulo complevisti: ut in quo olim requieveras ab omni opere faciendo, in eo etiam requiesceres in sepulchro, hunc nobis veraciter sanctificans diem, cujus vesperum in prima nobis sabbati, quae et octava dies est, lucescit: ut, qui dixeras de tenebris lumen splendescere, manifeste a mortuis resurgens appareres in carne; dirige cursum vitae nostrae in viam sanctificationis omnimodae, qualiter ita in his septem diebus, quibus mundus iste peragitur, et in quibus quotidie nobis Agnus occiditur, et Pascha quotidie celebratur, salubriori vitae curriculo conversemur: ut absque fermento malitiae verum Pascha mereamur quotidie celebrare: et ita ab omnibus operibus nostris in hoc die sanctificatione tibi placita quiescamus, ut octavi illius aeterni diei resurrectionis gloria consolemur, quia te praecipiente oramus:
284.1.12
Pater noster. Liberati a malo. Require folio 2.
284.1.13
Benedictio. Christus, Dei Filius, qui in hoc die moriens requievit in tumulo, det optatam requiem cordi vestro; R\. Amen. Tribuatque vobis cessare ab omni opere criminis, qui in sepulchro positus sustulit obprobrium Crucis: R\. Amen. Ut optabile vobis resurrectionis ejus gaudium, et hic devotos efficiat, et in futuro de munere aeternitatis sustollat R\. Amen.
284.1.14
Per misericordiam.
284.1.15
Lauda. Apparuit Jesus januis clausis discipulis suis; quod esset Dominus, unus non credidit ex eis Thomas. P. Mitte manum tuam in fixuras clavorum meorum, et esto jam fidelis. Dominus meus, et Deus meus. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Sit nomen Domini benedictum, amodo, et usque in aeternum. P. Mitte. V\. Gloria, et honor. P. Mitte. Oratio Omnipotens Deus. Quaere hic infra.
284.1.16
Per misericordiam.
284.1.17
In nomine Domini.

Intertext edge

Open linked passage

Note