⋯
Original: 8245 Carmin11
Pulchif... radians meritis et vitae fovebo Apparet in cunctis praeclarus ille triumphis Sic te vita pia, sic mens te sepit honesta, Et merito radies honor in orbe Dei. Data quondam tibi series, et origo praeclara Extitit in saeculo. Enites gratiae dono. Quae namque pontifex sola sortitus opimam Rexit multifariter divina dignatione Narbonam. Sicque Beterrensem Petrus elimaverat urbem, Deceat ut caelicis talem copulare phalangis. Quid Sisenandum recolam gratia praecipua regem Populos qui rite rexit, cunctosque refovit. Illustrium si exeam generoso fomite pompas, Ignosce ipse proprias stirpis inclita venas. Bonum propagine: geminae refulgere lucernae. At Lupus, Brutioque tui germani decori, Quibus clarissimo ditatus Britio natu Obtinuit legali Justam aequitate matronam Mihique videlicet extat unicus error Unicum sortita pignus mirabile nobis In quo retentans pii gaudia magna viri. Haec tua alme Deus Christi sancteque levita, Et vincis merito, transcendis culmine caelos Stirpis origo tuae licet nobilissimo fulta Eniteat praeconio sanguineque praeclaro: Quo tamen constitit amplius propagata succensu Tibi namque Dei summus ordo sacer gloria Adtributus, spes cui erat, nites vita pudica. Nullusque labe tacti conscia facinoris, Optimi more ut genti redoles virtutibus Lectorisque alabastro pedibus dominicis Preciosum fundis nectar ungine catholico. Delibatum ipse constans vario charismatum Munera et sancta carpens dona larga spiritus Adfuturis enim electis praemiorum sociis. Cernite cuncti praesens quod pagina gestat Sacris eloquiis quod profert ipsa sanctissima vatis: Fructuosi namque dulcis ex ore loquela Suavi emulcet. Procedens jugiter suavi evoma permulcet Cunctorum corpora sistentium sibi devota Dulcisonis elabimur charismatum donis, Concentibus dulcifluis, Promet facundo ex ore carminis almi glorificum Dño. melos. Sic denique claro intonans eloquio fandi Dogmatis praecelsi crebris refulsit miraculis olim, Claret aspectu jocundo, et hilaris semper Emicat jubar rutilans introrsus viri in corde dedicato Coruscans caelitus Paraclyti lumen infulsum, Resplendens sedulle ulla sine intermissione beatum. Angeli ad instar intuitu vultus almi Sereno semperque pio cernere obtutum, Cunctos quos conspicit ipse docet ovans. Nec tantum scilicet frequenti admonet verbo, Quantum suo videlicet aedificat sequaces exemplo: Docet enim indesinenter quodcumque facit Quia facit instanter omne quod ipse docet. Sanctorum agmina beata cura alacri pernicique Arctam incunctanter intrare protinus per viam Paradisi tripudiando ocius pertingere portis Angelicis illico potiri choris consortio dignus. Martyrum catervis contubernio mox adjunge beatis Regnum et aeternum peremniter frui per saecula cuncta Linquere mundum suis cum illecebris omnem Temere divitias potius renuntiare opibus cunctis. Aurum despicere, respuere omnino argentum, Parsimoniae cibis ut optimo pasci. Tollere crucem, et pium sequi pastorem Qui parat eximios servis post labore tropheos Ac post immensa gemiti atque semita lachrymarum Reddet bravii superni in exultatione triumphos. Parans quoque insontibus, praemia quia libere queant Adipisci suis promeritis vitam aeternam. Sed quis mortalium queat cuncta sigillatim explicare sermone Virtutum merito pollet quibus etiam ille? Miraculis floret patientia ineffabilis semper Minima namque ex magnis humilima de praecelsis Tripietis nimirum versiculis, omniumque effectum Memoriae tradere volui exiguus ipse Maneat ut semper ejus in compositione honoris Omnium more nomen semperque per aevum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).