Auctor incertus
Chronicae Polonorum
Polo 110
Choose a text
More by Auctor incertus
—
10690 Chrpol
73
37. Foedus cum Bohemis ictum et fuga Zbignevi.
73
Igitur belliger Bolezlavus tribus exercitibus circumdatus, quos primus expectet vel quos irruat, meditatur, sicut leo vel aper molossis canibus indagatus, latratibus canum tubisque venatorum ad iracundiam provocatur. Sed omnes tamen Bolezlavum metuebant, quod eo stante medio, ad locum terminatum convenire non audebant. Interim autem Zbignevi litterae captae cum nuntiis sunt allatae, quibus multae traditiones et insidiae sunt prolatae. Quibus lectis, quibusque sapiens admiratur, totusque populus pro periculo lamentatur. Ad extremum vero Bolezlavus sapienter satis ac convenienter pro tempore pace cum Bohemis foederavit, ac exercitu concitato Zbignevum eliminare disposuit. Zbignevus vero non fratris adventum, eadem facturus, vel bellum commissurus exspectavit, nec castris securus nec civitatibus retardavit, sed fugiens velut cervus Wysiam fluvium transnatavit.
74
38. Zbignevus rediit in gratiam fratris.
74
At Bolezlavus festinanter Kalis adveniens, ibi quosdam fideles Zbignevi sibi resistentites inveniens, paucis diebus et illud castrum obtinuit, et accepta legatione, suum comitem in Gnezdensi civitate constituit. Inde progrediens in Tpicimir, senem fidelem inclusit, quem audita fama suae sedis redditae vix exclusit, quo secum assumpto ad Lucie sedem translatam properavit, ibique vetus castellum contra Mazoviam reparavit. Tunc primum Ruthenorum auxilium et Ungarorum commeavit. Tum vero Zbignevus in desperationem est redactus, ac Iaroslawo duce Rutheno simulque Balduino Cracoviensi episcopo mediantibus, ante fratrem satisfacturus et obediturus est adductus. Tunc primum inferiorem se fratre reputavit, tunc iterum se nunquam fratri fore contrarium, sed in cunctis obediturum, et castrum Galli destructurum coram omnibus abjuravit. Tunc a fratre Mazoviam retinere sicut miles, non ut dominus impetravit. Pacificatis itaque fratribus, Ruthenorum exercitus et Ungarorum ad propria remeavit, Bolezlavus vero per Poloniam, quocumque sibi placuit, ambulavit.
75
39. Zbignevi perfidia erga fratrem.
75
An. 1107, 1108.) Rursus yemali tempore Pomoraniam invasuri Poloni congregantur, ut facilius munitiones congelatis palludibus capiantur. Tunc quoque Bolezlavus Zbignevi perfidiam est expertus, quia in hiis omnibus perjurus manifeste quae juraverat est repertus. Qui prope castrum, quod Gallus fecerat, non destruxit, nec in fratris auxilium invitatus, unam solam aciem vel instruxit. Dux vero septentrionalis conturbatus aliquantulum ex hac arte, suum tamen non dimisit propositum, cor habens in Domino, non in fratre. Igitur sicut draco flammivomus solo flatu vicina comburrens, non combusta flexa cauda percutiens, terras transvolat nociturus, sic Bolezlavus Pomoraniam impetit ferro rebelles, igne munitiones destructurus. Sed quid eundo per terram vel transeundo egerit obmittamus, sed in medio terrae civitatem Albam obsidendam adeamus. Adveniens itaque Bolezlavus ad urbem, quae quasi centrum terrae medium reputatur, castra ponit, instrumenta parat, quibus levius et minori periculo capiatur. Quibus partibus assidue armis et ingeniis laboravit, quod paucis diebus urbem cives reddere coartavit. Qua recepta, suos ibi milites collocavit, signoque dato, motisque castris, ad maritima properavit. Cumque jam ad urbem Cholbreg declinaret, et castrum mari proximum expugnare priusquam ad urbem accederet cogitaret, ecce, cives et oppidanos pronis cervicibus obviam Bolezlavo procedentes, semetipsos et fidem et servitium proferentes. Ipse quoque dux Pomoranorum adveniens Bolezlavo inclinavit, ejusque, residens equo, se servitio et militiae deputavit. Quinque enim Bolezlavus ebdomadis expectando bellum vel quaerendo per Pomoraniam equitavit, ac totum paene regnum illud sine proelio subjugavit. Talibus ergo Bolezlavus praeconiorum tytulis est laudandus, talibusque bellorum ac victoriarum triumphis coronandus.
76
40. Filius nascitur.
76
Sed cum isto gaudio de victoria triumphali exortum est majus gaudium, orto sibi filio progenie de regali. Puer autem aetate crescat, probitate proficiat, probis moribus augeatur, de patre autem nobis sufficiat, si coepta materia teneatur.
77
41. Zbignevus victus iterum.
77
Videns igitur Bolezlavus, quod frater in omnibus et promissis et juramentis fidei nullius existebat, et quoniam toti terrae noxius et obnoxius existebat, eum de toto regno Poloniae profugavit, sibique resistentes et castellum in terrae confinio defendentes cum auxilio Ruthenorum et Ungarorum expugnavit. Sicque dominium Zbignevi malis consiliariis est finitum, totumque regnum Poloniae sub Bolezlavi dominio connitum. Et cum ista brumali tempore peregisse multis sufficeret ad laborem, Bolezlavus tamen nihil grave reputat, ubi regni proficuum augmentari noverit vel honorem.
78
42. Saxones navigio venerunt in Prussiam.
78
Igitur in Prusiam, terram satis barbaram, est ingressus, unde cum praeda multa, factis incendiis pluribusque captivis, quaerens bellum nec inveniens est reversus. Sed cum forte contigerit regionem istam in mentionem incidisse, non est inconveniens aliquid ex relatione majorum addidisse. Tempore namque Karoli Magni, Francorum regis, cum Saxonia sibi rebellis existeret, nec dominationis jugum nec fidei christianae susciperet, populus iste cum navibus de Saxonia transmeavit, et regionem istam et regionis nomen occupavit. Adhuc ita sine rege, sine lege persistunt, nec a prima perfidia vel ferocitate desistunt. Terra enim illa lacubus et palludibus est adeo communita, quod non esset vel castellis vel civitatibus sic munita, unde non potuit adhuc ab aliquo subjugari, quia nullus valuit cum exercitu tot lacubus et palludibus transportari.
79
43. Miraculum de Pomoranis.
79
Nunc autem Pruzos cum brutis animalibus relinquamus, et quandam relationem relationis capacibus, ymmo Dei miraculum referamus. Contigit forte Pomoranos de Pomorania prosilisse, eosque more solito praedam capturos per Poloniam discurrisse. Quibus dispersis et discurrentibus per diversa, cunctisque mala facientibus et perversa, quidam tamen eorum ad majora scelera proruperunt, qui metropolitanum ipsum et sanctam ecclesiam invaserunt. Igitur Martinus archiepiscopus Gneznensis, senex fidelis, Spicimir in ecclesia sua confessionem cum sacerdote missam auditurus faciebat, suamque viam insellatis jam equis alias iturus disponebat. Sicque procul dubio simul omnes ibidem aut fuissent jugulati, aut pariter dominus sicut servus captivitatis vinculis mancipati, nisi quidam de ministris foris astantibus, armis eorum recognitis ad ecclesiae januam properaret, jamque praesentes adesse Pomoranos exclamaret. Tum vero praesul, sacerdos, archidiaconus tremefacti, de vita temporali jam desperare sunt coacti, quid consilii caperent, vel quid agerent, vel quo fugerent. Arma nulla, clientes pauci, hostes in januis, et quod periculosius videbatur, ecclesia lignea ad comburrendum eos paratior habebatur. Tandem archidiaconus per hostium exiens, per solarium coopertum ad equos ire volebat, et sic evadere se putabat. Sed salutem deserens et salutem quaerens, a salute deviavit, quia Pomoranis illuc irruentibus obviavit. Quo capto, pagani putantes archiepiscopum esse, gavisi sunt vehementer, quem positum in vehiculo non ligant, non verberant, sed custodiunt, venerantur. Interim autem archiepiscopus Deo se votis et precibus commendavit, seque crucis sacro signaculo consignavit, nec, ubi juvenis dubitaret, illuc scandere senex tremulus dubitavit. Mirabile dictu, vires, quas aetas senilis denegavit, periculum mortis timorque subitaneus ministravit. Presbiter vero sicut erat paratus, se post altarium reclinavit, et sic uterque praesul et sacerdos Deo juvante manus hostium evitavit. Nam paganos in ecclesiam irrumpentes ita majestas divina excecavit, quod nullus eorum vel sursus ascendere vel post altare respicere ad memoriam revocavit. Qui tamen archiepiscopi altaria viatica ecclesiaeque reliquias abstulerunt, statimque cum eis et cum archidiacono quem ceperunt abierunt. Sed Deus omnipotens sicut praesulem, sacerdotem et ecclesiam liberavit, sic reliquias postea totumque sanctuarium incontaminatum et inviolatum archiepiscopo restauravit. Quicumque enim paganorum reliquias vel sacras vestes vel vasa sanctuarii possidebat, vel caducus eum morbus vel insania terribilis agitabat; unde Dei magnificentia tremefacti, captivo archidiacono cuncta reddere sunt coacti. Ipse quoque sanus et incolumis archidiaconus de Pomorania remeavit, sicque suis omnibus restauratis, archiepiscopus Deum mirabilem in hiis operibus collaudavit. Ex ea die Pomorani paulatim incipiunt annullari nec ita sunt ausi postea per Poloniam evagari.
80
44. Pomoranorum baptisatio.
80
Igitur impiger Bolezlavus iterum Pomoraniam est ingressus, et castellum obsessurus Carnkou magnis viribus est agressus; machinis diversi generis praeparatis, turribusque castellana munitione praeeminentioribus elevatis, armis tamdiu ac instrumentis oppidum impugnavit, donec illud facta deditione suo dominio mancipavit. Insuper etiam ad fidem multos ab infidelitate revocavit, ipsumque dominum castelli de fonte baptismatis elevavit. Audientes autem hoc pagani ipseque dominus paganorum, sic facile videlicet corruisse contumaciam Charncorum, ipse dux Bolezlawo primus omnium inclinavit, sed eorum neuter longo tempore confidelitatem observavit. Nam postea baptizatus ille Bolezlavi filius spiritalis traditiones fecit multimodas, dignas sententiae capitalis. Sed ista suo loco recitanda praesentialiter silentio contegamus, donec imperatorem de Ungaria, Bolezlavum vero de Bohemia reducamus, et si qua prius fieri contigerit inducamus.
81
45. Bellum cum Moravis gestum.
81
Nunc autem de Pomoranis ad Bohemos convertamur, ne diutius circa idem immorantes pigritari videamur. Igitur Bolezlavo in terrae custodia persistente, et honori patriae totis viribus insistente, contigit forte Moravienses advenire, volentes castrum Kosle Polonis nescientibus praevenire. Tunc quoque Bolezlavus quosdam probos milites ad Ratibor, si possibile sit, capiendum misit, ipse tamen propterea vel venari vel quiescere non dimisit. Illi vero probi milites abeuntes, et certamen cum Moraviensibus ineuntes, ibi probi quidam de Polonis in proelio corruerunt, socii tamen eorum et victoriae campum et castellum habuerunt. Sic sunt in proelio Moravienses interempti, et sic illi de castello ignorantes interrepti. Interea Henricus imperator quartus Ungariam introivit, ubi parum utilitatis vel honoris acquisivit. Nos autem de gestis imperatorum vel Ungarorum ad praesens non tractamus, sed haec commemorando Bolezlavi fidem et audaciam praedicamus.
82
46. Bellum Bohemis illatum.
82
Erat enim inter regem Ungarorum Colmannum et ducem Poloniae Bolezlavum conjuratum, quod si regnum alterius imperator introiret, alter eorum interim Bohemiam praepediret. Quando ergo caesar Ungariam introivit, Bolezlavus quoque, fidem servans, in medio silvarum proelio commisso, victor Bohemiam propedivit, ubi tribus diebus et noctibus comburrendo tres castellanias unumque suburbium dissipavit, et sic cito pro Pomoranis per traditionem sua castra capientibus remeavit.
83
47. Pomorani rebelles.
83
Jam eo absente Pomorani Uscze, Bolezlavi castrum obsederunt, et illud Poloni Pomoranis jam Gnevomir per traditionem suggerentem reddiderunt. Erat enim iste Gnevomir de castello Charncou, quod Bolezlavus expugnavit, et quem ipse de fonte baptismatis elevavit, et ceteris interemptis, vitae reservavit, et in ipso castello dominum collocavit. Hic vero perfidus, perjurus, immemor beneficii, perverso consilio castrum reddere consulit castellanis, mentiendo Bolezlavum superatum a Bohemis et jam redditum Alemannis. Exercitu itaque tam laborioso itinere tamque periculoso de Bohemia redeunte, nec sibi nec viris fatigatis nec equis macillentis pepercit, nec die noctuque requievit, donec, illuc festinans cum paucis quos de multis eligere potuit et si non aliud fecit-- se velle injuriam vindicare saltim innotuit-- eumque sanum et non superatum apparuit. Nullus enim se contra eum ad bellum praeparavit, nullus enim vel redeunti pugnaturus obviavit, et sic nec dampnum faciens nec recipiens remeavit.
84
48. Bolezlavus Pomoranos rebelles capto castro Velun castigat.
84
Interim aliquantulum equis et militibus recreatis, in Pomoraniam redire parat Bolezlavus, iterum ad bellum cohortibus instauratis. Hostium ergo terram ingrediens, non praedas sequitur vel armenta, sed castrum Velun obsidens machinas praeparat ac diversi generis instrumenta. At contra castellani, vitae diffidentes, solummodo in armis confidentes, propugnacula relevant, destructa reparant, sudes praeoccupatas et lapides sursum elevant, obstruere portas festinant. Machinis itaque praeparatis et universis adarmatis, Poloni castrum undique viriliter invadunt, Pomorani vero non minus defendunt. Poloni pro justitia et victoria sic acriter insistebant, Pomorani pro naturali perfidia et pro salute defendenda resistebant. Poloni gloriam appetebant, Pomorani libertatem defendebant. Ad extremum tamen Pomorani continuis laboribus et vigiliis fatigati, se non posse tantis resistere viribus meditantes, de primo fastu superbiae descendentes, sese castellumque, recepta Bolezlavi ciroteca pro pignore, reddiderunt. At Poloni tot labores, tot mortes tot asperas hiemes, tot traditiones et insidias memorantes, omnes occidunt, nulli parcentes, nec ipsum etiam Bolezlavum hoc prohibentem audientes. Sicque paulatim rebelles et contumaces Pomorani per Bolezlavum destruuntur, sicut jure perfidi destrui debent. Castellum vero Bolezlavus melius ad retinendum affirmavit, eoque munito necessariis, suos ibi milites collocavit.
85
49. Sexcenti Pomorani in Mazovia sunt perempti.
85
Sequenti tamen aestate congregati transierunt in Mazoviam praedam capere Pomorani. Sed sicut sibi Mazovienses praedam facere sunt conati, sic ab ipsis Mazoviensibus praeda fieri sunt coacti. Ipsi nempe per Mazoviam cursitantes, praedam et captivos congregantes et aedificia concremantes, jam securi cum praeda stabant nec de bello dubitabant. Et ecce, comes nomine Magnus, qui tunc Mazoviam regebat, cum Mazoviensibus, paucis quidem numero, probitate vero numerosis, contra plures et innumerabiles paganos horribile proelium intravit, ubi Deus suam omnipotentiam revelavit; namque de paganis ibi plus quam 600 aiunt interisse, praedamque totam illis et captivos Mazovienses abstulisse, residuos quoque vel capi non est dubium vel fugisse. Quippe Symon, illius regionis praesul, oves suas lupinis morsibus laceratas luctuosis vocibus cum suis clericis, infulis indutus sacerdotalibus, sequebatur et quod armis sibi materialibus non licebat, hoc armis perficere spiritualibus et orationibus nitebatur. Et sicut antiquitus filii Israel Amalechitas orationibus Moysis devicerunt, ita vero Mazovienses de Pomoranis victoriam sui pontificis adjuti precibus habuerunt. Sequenti etiam die duae mulieres fraga per devia legentes, uno milite Pomoranorum invento novam victoriam retulerunt, quem armis exutum, religatis post tergum manibus in praesentia comitis et pontificis adduxerunt.
86.1
50. Bohemorum et Zbignevi clades.
86.1
Zbignevi quoque milites cum Bohemis per regionem Zleznensem depraedantes et concremantes, simili infortunio ab ipsis affinibus superati, quidam vero capti, quidam gladio jugulati. Hiis autem minoribus praetaxatis aliquantisper quiescamus, ut contextum de majoribus librum tertium adeamus.
86.2
EXPLICIT LIBER SECUNDUS, INCIPIT LIBER TERTIUS.
87.1
LIBER TERTIUS.
87.1
Incipit epistola tertii libri.
87.2
Capellanis ducalibus venerandis aliisque bonis clericis per Poloniam memorandis praesentis auctor opusculi, sic bona temporalia praeterire, ut liceat expedite de caducis ad permanentia transilire. Primum omnium vos scire volo, fratres carissimi, quia tantum opus non ideo coepi, ut per hoc fimbrias meae pusillanimitatis dilatarem, nec ut patriam vel parentes meos exul apud vos et peregrinus exaltarem, sed ut aliquem fructum mei laboris ad locum meae professionis reportarem. Item aliud vestrae discretioni manifesto, quia non ut me quasi ceteris praeferendo vel quasi facundiorem in sermone referendo hunc laborem suscepi, sed ut otium evitarem, et dictandi consuetudinem conservarem, et ne frustra panem Polonicum manducarem. Insuper etiam copiosa bellorum materia ad praesumendum onus viribus inaequale meam ignorantiam excitavit, ipsiusque Bolezlavi belligeri ducis probitas ac magnanimitas audendi fiduciam ministravit. Quocirca non mea sed vestra percipite, non fabrum sed aurum perpendite, non vasa sed vinum ebibite. Et si forsan in hoc opere verborum nuditatem accusatis, ex hiis saltim materiam tractandi profundius et argumentosius habeatis. Quodsi reges Polonos vel duces fastis indignos annualibus judicatis, regnum Poloniae procul dubio quibuslibet incultis barbarorum nationibus addicatis. Et si forte proponitis me talem talisque vitae indignum talia praesumpsisse, respondebo, bella regum atque ducum, non evangelium me scripsisse. Numquam enim fama vel militia Romanorum vel Gallorum sic celeberrima per mundum haberetur, nisi scriptorum testimoniis memoriae posterorum et imitationi servaretur. Maxima quoque Troja quamvis destructa jacebat et deserta, aeternae tamen memoriae poetarum tytulis est inserta. Muri coaequati, turres destructae jacent, loca spaciosa et amoena habitatore carent, in palatiis regum et principum lustra ferarum et cubilia secreta latent, Trojae tamen Pergama ubique terrarum scriptura clamante praedicantur; Hector et Priamus plus in pulvere quam in regni solio recitantur. Quid de Alexandro Magno, quid de Antiocho, quid de Medorum atque Persarum regibus, quid de tyrannis barbarorum memorarem? Quorum si solum nomina recitarem, opus hodiernum in diem crastinum prolongarem. Horum tamen fama interim natorum praeconiis immortalis, quorum vita non est perpetua sed pennalis Nam sicuti sancti viri bonis operibus et miraculis celebrantur, ita mundani reges et principes bellis triumphalibus et victoriis sublimantur; et sicut vitas sanctorum et passiones religiosum est in ecclesiis praedicare, ita gloriosum est in scolis vel in palatiis regum ac ducum triumphos vel victorias recitare; et sicut vitae sanctorum vel passiones ad religionem mentes fidelium instruunt in ecclesiis praedicatae, ita militiae vel victoriae regum atque ducum ad virtutem militum animos accendunt in scolis vel capitoliis recitatae. Sicut enim pastores ecclesiae fructum animarum quaerere debent spiritualem, sic defensores honorem patriae famamque dilatare student et gloriam temporalem. Oportet enim Dei ministros in hiis quae Dei sunt Deo spiritualiter obedire, et in hiis quae sunt caesaris honorem et servitium mundi principibus exhibere. Quid enim mirum, si viri triumphatores et incliti famam et gloriam appetunt ex virtute, cum etiam Cleopatra, Cartaginis regina, imperium Romanum avida laudis, transferre voluit virili audacia, non naturali sive feminea probitate. Et si femina quaerens imperium, navali praelio superata, morte terribili semet ipsam perimere maluit quam servire, quid est mirum si patriam vel hereditatem paternam defendentes vel illatam injuriam persequentes, in bello famosa non venenosa morte magis appetunt interire, quam ignominiose suis obnoxiis obedire? Constat ergo ex hiis superius approbatis rebus gestis Polonorum principum in vacuum non recitatis, constat quoque vestro judicio confirmandum, vero praesens opus interprete recitandum. Insuper illud causa Dei causaque Poloniae provideat, vestrae discretio probitatis ne mercedem tanti laboris impediat vel odium vel occasio meae cujuslibet vanitatis. Nam si bonum et utile meum opus honori patriae a sapientibus judicatur indignum est et inconveniens, si consilio quorundam artifici merces operis auferatur.
87.3
Explicit epistola.
89.1
INCIPIT TERTIUS LIBER DE GESTIS BOLEZLAVI TERTII
89.1
Multis et innumerabilibus Bolezlavi tertii gestis militaribus memorandis intitulandum praecipue, qualiter sancti Laurentii die contigerit Pomoranis, utque repressa sit ira caesaris, et ut impetuosis obstitum fuerit Alemannis. Quoddam namque castrum nomine Nakel in confinio Poloniae ac Pomoraniae paludibus et opere firmum constat, ad quod capiendum dux belliger cum exercitu suo sedens, armis et machinis laborabat. Cumque oppidani non posse tantae multitudini resistere se vidissent, et cum tamen a suis auxilium principibus exspectassent, inducias quaesierunt, diemque certum indiderunt, infra quem, si sui eos non juvarent, in potestatem hostium et oppidum et se darent. Induciae quidem eos assultandi conceduntur, sed apparatus tamen expugnandi minime differuntur. Interim oppidanorum nuntii Pomoranorum exercitum convenerunt, eisque pactionem suorum factam cum hostibus retulerunt. Tunc vero Pomorani, audita legatione stupefacti, conjurant insimul pro patria vel se mori vel victoriam de Polonis adipisci. Dimissis igitur equis, ut adaequato periculo fiducia cunctis et audacia major esset, nullam viam vel semitam gradientes, sed ferarum lustra condensaque silvarum irrumpentes, non in die statuto sed in sancti Laurentii sacrosancto quasi sorices de latibulis emerserunt, indicioque suo non humana sed manu divina perierunt. Gloriosus Deus in sanctis suis, venerabilis enim dies sancti Laurentii martiris existebat, et in illa hora christianorum concio de missarum solempniis exibat, et ecce, subito barbarorum exercitus ibi cominus imminebat.
89.2
Versus :
89.3
Martir Laurenti, populo succurre merenti. Quid nunc facient christiani? Quo se vertentur? Exercitus hostium improvisus, acies ordinandi non est tempus, ipsi pauci, hostes multi, fuga tarda nunquam placita Bolezlavo.
89.4
Versus :
89.5
Martir Laurenti, populo vim tolle ferenti! Igitur militibus quotquot erant in duobus tantum agminibus ordinatis, alterum agmen rexit ipse belliger Bolezlavus, alterum vero ejus signifer Scarbimirus. Nam ceterae multitudinis alii pabulum equorum, alii victualia quaeritabant, alii vero vias et tramites et adventum hostium observabant. Nec mora Bolezlavus impiger educit agmina, sic verbis paucissimis commonendo: Vestra probitas et imminentis periculi necessitas amorque patriae magis quam oratio mea vos, invictissimi juvenes, exhortentur. Hodie, Deo favente sanctoque Laurentio deprecante, Pomoranorum ydolatria ac militaris superbia nostris ensibus conteretur. Nec plura locutus, coepit hostes in circuitu transgirare, quia sic in terra hastas suas versis cuspidibus in hostes affixerant, seseque simul constipaverant, quod nullus poterat ad eos virtute nisi cum ingenio penetrare. Erant enim, ut dictum est superius, pedites fere cuncti, nec ad proelium more christianorum ordinati, sed sicut lupi insidiantes ovibus, in terra poplitibus recurvati. Dumque magis impiger Bolezlavus circumquaque volitare videretur quam currere, transversis in eum hostibus, Scarbimirus intrandi locum inveniens, ex adverso non differt in cuneos diutius confertissimos penetrare. Penetratis itaque barbaris ac vallatis, acriter imprimis resistunt, sed coacti tandem fugam petunt. De christianis ibi quidam probi milites cadunt, paganorum vero de 40 milibus decem milia vix evadunt. Testor Deum, ope cujus, sanctumque Laurentium, prece cujus facta fuerit ista caedes, admirabantur qui aderant, quomodo tam subito a militibus minus mille peracta fuerit tanta strages Dicuntur enim ipsi Pomorani certo numero computasse de suis ibi 27 milia corruisse, quod in paludibus interessent, nec illi quidem sic evadere potuissent. Oppidani vero videntes se totam spem amisisse, nec auxilium aliunde vel a quolibet exspectare, civitatem vita donata reddiderunt. Audientes autem haec de sex aliis castellis oppidani, consilium itidem inierunt, se ipsos videlicet munitionesque tradiderunt.
90
2. Epistola imperatoris ad regem Bolezlavum.
90
Dum haec aguntur, Henricus imperator quartus Romae nondum coronatus, secundo quidem anno coronandus, cum verbis hujuscemodi Bolezlavo legationem praemisit, cum exercitu violenti Poloniam invasurus: Indignum est enim imperatori legibusque Romanis inhibitum, fines hostis praesertimque sui militis prius hostiliter introire, quam eum sciscitari de pace, si voluerit obedire, vel de bello, si restiterit, ut se praemuniret. Quapropter aut oportet te fratrem tuum in regni medietatem recipere, mihique 300 marcas annuatim tributarias vel totidem milites in expeditionem dare, vel mecum, si vales, ense Polonorum regnum dividere. Ad haec Bolezlavus dux septentrionalis respondit: Si pecuniam nostram vel Polonos milites pro tributo requiris, si libertatem nostram non defendimus, pro feminis nos habeamus, non pro viris. Hominem vero seditiosum recipere, vel unicum cum eo regnum dividere, non me coget ullius violentia potestatis, nisi meorum commune consilium et arbitrium meae propriae voluntatis. Quodsi bonitate, non ferocitate pecuniam vel milites in auxilium Romanae ecclesiae postulasses, non minus auxilii vel consilii forsan apud nos quam tui antecessores apud nostros impetrasses. Ergo provideas cui minaris, bellum invenies, si bellaris.
91
3. Belli cum Henrico initium.
91
Ex qua responsione caesar pernimium ad iracundiam provocatus, talia mente concipit, talemque viam incipit, unde non exibit, neque redibit, nisi se ipso suoque dampno quam maximo castigatus. Zbigneus quoque caesarem iratum ex hoc multo magis incitabat, quia paucos de Polonia sibi resistere promittebat. Insuper etiam Bohemi, vivere praedis et rapinis assueti, caesarem Poloniam intrare animabant, quia se scire vias et tramites per silvas Poloniae jactitabant. Caesar ergo talibus monitis et consiliis superandi Poloniam in spem ductus, ingrediens, Bytomque perveniens, in hiis omnibus est seductus. Namque castrum Bytom sic armatum sicque munitum aspexit, quod Zbigneum iratus cum verbis indignationis respexit. Zbigneve, caesar inquit, sic te Poloni pro domino recognoscunt? sic fratrem relinquere, tuumque dominium sic deposcunt? Cumque castrum Bytom munitione situque naturae et aquarum circuitione inexpugnabile cum aciebus ordinatis praeterire voluisset, quidam de suis famosi milites ad castrum declinaverunt, volentes in Polonia suam militiam comprobare viresque Polonorum et audaciam experiri. At contra castellani portis apertis et extractis ensibus exierunt, nec multitudinem tam diversarum gentium nec impetum Alemannorum nec praesentiam caesaris metuentes, sed in frontibus ejus audacter ac viriliter resistentes. Quod considerans imperator, vehementer est miratus, homines scilicet nudos contra clipeatos, vel clipeatos contra loricatos nudis ensibus decertare, et tam alacriter ad pugnam velud ad epulas properare. Tunc quasi suorum praesumptioni militum indignans, suos balistarios et sagittarios illuc misit, quorum terrore castellani saltim sic cederent et in castrum sese reciperent. At Poloni pila vel sagittas quae undique volitabant quasi nivem vel guttas pluviae computabant. Ibi vero caesar primum Polonorum audaciam comprobavit, quia suos inde cunctos non incolumes revocavit. Nunc autem paulisper caesarem spatiari per silvas Poloniae permittamus, donec draconem flammivomum de Pomorania reducamus.
92
4. Bolezlavus parat bellum.
92
Igitur impiger Bolezlavus in Pomorania superato proelio supradicto, septemque castellis acquisitis, audito pro certo, quod caesar Poloniam introisset, viris et equis obsessione diutina fatigatis, quibusdam militum interemptis, quibusdam etiam sauciatis, aliisque domum cum eis dimissis, cum quibus potuit equitavit, et obstruere transitus et vada fluminis Odrae modis omnibus commendavit. Obstrusa sunt itaque loca quaecumque poterant vel sicco flumine transvadari, vel si qua poterant ab ipsis incolis occulta forsitan attemptari. Quosdam etiam probos milites ad Glogow et ad fluminis transitus observandos praemisit, qui caesari tam diu resisterent, donec, ipso succurrente super ripam fluminis, aut omnino victoriam obtinerent, aut saltim eum ibi detinendo exercitum vel auxilium expectarent. Ibi vero Bolezlavus, non longe remotus a Glogow, cum exercitu parvo stabat, neque mirum, quia suos diutissime fatigaverat. Ibi rumores et legationes audiebat, ibi suum exercitum exspectabat, inde exploratores huc illucque transmittebat, inde camerarios pro suis et pro Ruthenis et Pannonicis delegabat.
93
5. Obsidio Glogoviae.
93
Caesar autem iter faciens, non sursum sive deorsum vada temptando declinavit, sed juxta civitatem Glogow, cum impetu per locum inaestimabilem, nullo ibi transitum praesciente, nulloque ibi resistente, cum densis agminibus et armatis, non praeparatis civibus, transvadavit, per illum locum, nunquam castellanis dubitantibus, nec sperantibus dubitandum. Erat enim sancti Bartholomaei apostoli dies festus, quando caesar fluvium transiebat, et tunc totus civitatis populus divinum officium audiebat. Unde constat, quia securus et sine periculo pertransivit, praedamque multam et homines et etiam tentoria circa oppidum acquisivit. Eorum quoque plurimi, qui castrum defendere venerant, et extra castrum in tentoriis residebant, a caesare castrum sunt intrare prohibiti, quidam ibi subito retenti, quidam vero fuga subveniente liberati. Quorum unus Bolezlavo fugiens obviavit, qui cuncta quae contigerant enarravit. Tunc vero Bolezlavus non sicut lepus formidolosus evanuit, sed suos sicut miles animosus ammonuit: O fortissimi milites, inquiens, in multis mecum bellis et expeditionibus fatigati, nunc quoque mecum estote pro libertate Poloniae vel mori vel vivere praeparati. Ego quidem jam cum tam parva manu praelium libens contra caesarem inirem, si scirem pro certo, quod etiam ibi, me moriente, discrimen patriae diffinirem. Sed quoniam ad unum de nostris restant de hostibus plus quam centum, hic est honestius resistendum, quam illuc cum paucis eundo praesumptuose moriendum; hic enim nobis resistentibus, eisque transitum prohibentibus satis pro victoria reputabitur. Haec dixit, et rivulum super quem stabat arboribus caesis obstruere coepit.
94
6. Induciae Glogoviensium.
94
Interim vero caesar a Glogoviensibus obsides tali conditione sub jurejurando recepit, quod si pacem vel aliquam pactionem infra spatium quinque dierum missa legatione cives efficerent, reddita responsione vel pace composita vel prohibita cives tamen suos obsides rehaberent. Et hoc utique per ingenium factum fuit. Ob hoc utique caesar obsides cum juramento recepit, quia per eos civitatem licet cum perjurio consequi se reputavit. Ob hoc etiam Glogovienses illos obsides posuerunt, quia loca civitatis interim vetustate consumpta munierunt.
95
7. Induciae rumpuntur.
95
At Bolezlavus audita legatione de datis obsidibus indignatus, crucem civibus, si propter ipsos castrum reddiderint, est minatus, adjiciens, esse melius et honestius et cives et obsides gladio pro patria morituros, quam facta deditione vitam inhonestam redimentes, alienis gentibus servituros. Recepta responsione, cives Bolezlavum pacem sic fieri nolle referunt, obsidesque suos, sicut juraverant, requirunt. Ad haec caesar respondit: Obsides quidem, si mihi castrum reddideritis, non tenebo, sed si rebelles fueritis, et vos et obsides jugulabo. Contra castellani: Tu quidem in obsidibus et perjurium poteris et homicidium perpetrare, sed per ipsos quod requiris scias te nullatenus impetrare.
96
8. Oppugnatio castri Glogoviensis.
96
His dictis, caesar instrumenta fieri, arma capi, legiones dividi, civitatem vallari, signiferos tubis canere praecepit, et urbem undique ferro, flamma, machinis expugnare coepit. Econtra cives se ipsos per portas et turres dividunt, propugnacula muniunt, instrumenta parant, lapides et aquam super portas et turres comportant. Tunc imperator, civium animos pietate filiorum et amicorum existimans posse flecti, praecepit nobiliores ex obsidibus ipsius civitatis et filiam comitis super machinas colligari, sic reputans, sibi sine sanguine civitatem aperiri. At castellani non plus filiis vel propinquis quam Bohemis vel Alemannis parcebant, sed eos abscedere a muro lapidibus et armis coercebant. Videns autem imperator, quod tali nunquam ingenio civitatem superaret, nec unquam a proposito civium animos revocaret, viribus et armis obtinere nititur, quod ingenio denegatur. Igitur undique castrum appetitur, et utrimque clamor ingens attollitur. Theutonici castrum impetunt, Poloni se defendunt, undique tormenta moles emittunt, balistae crepant, jacula, sagittae per aera volant, clipei perforantur, loricae penetrantur, galeae conquassantur, mortui corruunt, vulnerati cedunt, eorum loco sani succedunt. Theutonici balistas intorquebant, Poloni tormenta cum balistis, Theutonici sagittas, Poloni jacula cum sagittis; Theutonici fundas cum lapidibus rotabant, Poloni lapides molares cum sudibus praeacutis; Theutonici trabibus protecti murum subire temptabant, Poloni vero ignem comburentem aquamque ferventem illis pro balneo temperabant; Theutonici arietes ferreos turribus subducebant, Poloni vero rotas calibe stellatas desuperius evolvebant; Theutonici scalis erectis superius ascendebant, Poloni cum uncis affixos ferreis eos in aera suspendebant.
97
9. Vulnera et cadavera Allemanni pro tributo auferunt.
97
Interea Bolezlavus die noctuque non cessabat, sed quoscunque de castris exeuntes pro victualibus agitabat, frequenter etiam ipsius castra caesaris territabat, modo huc modo illuc praedatoribus vel combustoribus insidiando cursitabat. Talibus ergo modis caesar multisque diebus civitatem nitebatur capere, nec aliud quam carnem humanam suorum cottidie recentem lucrabatur. Cottidie namque viri nobiles ibi perimebantur, qui visceribus extractis, sale vel aromatibus conditi in Bavariam ab imperatore vel in Saxoniam portandi, pro tributo Poloniae curribus onustis servabantur.
98
10. Terror panicus Allemanorum de capite et cauda lacessitorum.
98
Cumque vidisset caesar, quia nec armis nec minis nec muneribus nec promissis cives flectere, nec diutius ibi stando quidquam proficere potuisset, inito consilio contra Wratislaviensem urbem castra movit, ubi quoque vires Bolezlavi et ingenium recognovit. Nam quocumque caesar se vertebat, vel ubicunque castra vel stationes faciebat, Bolezlavus quoque, quamquam posterius, incedebat, semperque vicinus stationi caesaris persistebat. Cumque caesar iter faciens sua castra dimovebat, Bolezlavus quoque comes itineris existebat, et si quisquam de ordinibus exibat redeundi statim memoriam amittebat, et si quamquam plures, victualia vel pabulum equorum quaerentes, freti multitudine, longius a castris procedebant, inter eos et exercitum Bolezlavus se statim opponebat, et sic praedam cupientes ipsi quoque Bolezlavi praeda fiebant. Unde tantum ac talem exercitum ad tantum pavorem redegerat, quod etiam ipsos Bohemos, naturaliter raptores, vel sua manducare vel jejunare coegerat. Nullus enim exire de castris audebat, nullus armiger herbam colligere, nullus etiam ad ventrem purgandum ire ultra constitutas custodum acies praesumebat. Die noctuque Bolezlavus timebatur, ab omnibus in memoria habebatur, Bolezlavus non dormiens vocabatur. Si silvula, si frutectum erat, Cave tibi, ibi latitat! clamabatur. Non erat locus ubi non putaretur Bolezlavus. Taliter eos assidue fatigabat, quandoque de capite, quandoque de cauda sicut lupus aliquos rapiebat, quandoque vero a lateribus insistebat. Sicque milites armati cottidie procedebant, et assidue Bolezlavum quasi praesentem exspectabant. In nocte quoque cuncti loricati dormiebant, vel in stationibus resistebant, alii vigilias faciebant, alii castrum nocte continua circuibant, alii: Vigilate, cavete, custodite! clamabant, alii cantilenas de Bolezlavi probitate decantabant hoc modo.
100
12. Imperator pacem implorare coactus.
100
Quidam vero viri nobiles et discreti haec audientes, mirabantur inter se referentes: Nisi Deus hunc hominem adjuvaret, nunquam tantam de paganis victoriam ei daret, neque nobis ita viriliter contra staret. Et ni Deus eum ita potentialiter exaltaret, nunquam eum noster populus sic laudaret. Sed Deus secreto forsan consilio haec agebat, qui laudes caesaris ad Bolezlavum transferebat, vox enim populi semper solet voci dominicae convenire. Unum constat, Dei voluntati populum cantantem obedire. Caesari vero cantilena populi displicebat, eamque cantari saepissime prohibebat, sed eo magis ad tantam procacitatem populum permovebat. Caesar vero exemplis et operibus recognoscens, quia frustra laborando populum affligebat, nec divinae voluntati resistere valebat, aliud secretius cogitavit, et aliud se facturum simulavit. Perpendebat utique, quia tantus populus sine praeda diutius vivere nequibat, et quia Bolezlavus eos assidue sicut leo rugiens circuibat. Equi moriebantur, viri vigiliis, labore, fame cruciabantur, silvae condensae, paludes tenaces, muscae pungentes, sagittae acutae, rustici mordaces compleri propositum non sinebant. Unde se Cracow simulans ire velle, legatos de pace Bolezlavo misit, et pecuniam, non tantum nec tam superbe sicut prius quaesierat in haec verba:
101
13. Epistola caesaris ad regem Polonicum.
101
Caesar Bolezlavo duci Poloniae gratiam et salutem. Tua probitate comperta, meorum principum consiliis acquiesco, et 300 marcas recipiens, hinc pacifice remeabo. Hoc mihi satis sufficit ad honorem, si pacem simul habuerimus et amorem; sin autem hoc tibi non placuerit approbare, in sede cito Cracoviensi me poteris exspectare.
102
14. Rescriptum ad caesarem.
102
Ad haec dux septentrionalis remandavit caesari: Bolezlavus dux Polonorum pacem quidem vult, sed non in spe denariorum. Vestrae quidem caesareae potestatis ire consistit vel redire, sed apud me tamen pro timore vel conditione nec ullum poteris vilem obulum invenire. Malo enim ad honorem regnum Poloniae salva libertate perdere, quam semper pacifice cum infamia retinere.
103
15. Caesar rediens ac pro tributo cadavera portans.
103
Hiis auditis caesar urbem Wratislaviensem adivit, ubi nichil nisi de vivis mortuos acquisivit. Cumque diutius ire se Cracow simulando, huc illucque circa fluvium circumviaret, et Bolezlavo sic terrorem incutere ejusque animum revocare cogitaret, Bolezlavus ideo nichil omnino diffidebat, nec aliud legatis quam superius respondebat. Videns ergo caesar diu stando sibi potius dampnum et dedecus quam honorem vel proficuum imminere, disposuit pro tributo nichil portans nisi cadavera se redire. Unde quia prius superbe magnam pecuniam requisivit, ad extremum pauca quaerens, neque denarium acquisivit. Et quoniam, superbe libertatem antiquam Poloniae subigere cogitavit, justus Judex illud consilium fatuavit, et injuriam in Swathopole consiliarium et illam et aliam vindicavit.
104
16. De morte Swantopole.
104
Et quia forte Swatopole ad memoriam revocamus, operae pretium est, ut aliquid de vita et morte ipsius ad correctionem aliorum inducamus. Igitur Swathopole dux Moraviensis hereditarius prius extitit, postea vero ducatum Bohemiae Borivoy, suo domino, plenus ambitione subplantavit, genere quidem nobilis, natura ferox, militia strennuus, sed modicae fidei et ingenio versutus. Hujus enim consilio caesar Poloniam intravit, qui Bolezlawo non semel sed frequenter juraverat, qui se cum Bolezlavo unum scutum conjunxerat, qui virtute Bolezlavi et auxilio regnum Bohemicum acquisierat. Numquamne Bolezlavus pro Swatopole Pragae ponendo cum rege Ungarorum Columanno Moraviam intravit, silvas Bohemiae rege redeunte penetravit? Utique fecit! Nec sic inde remearet, nisi Boruwoii castrum Kamencz pro pactione sibi daret. Insuper etiam Bolezlavus de Bohemia multos ad ipsum jam fugientes praeoccupaturos gratiam, ipsum ducem fore sperantes, et retinebat et pascebat, quia Svatopole parvam terram parvasque divitias tunc habebat. E contra Svatopole Bolezlavo juravit, quia si dux Bohemorum quocunque modo vel quocunque ingenio quandoque fieret, semper fidus ejus amicus unumque scutum utriusque persisteret, castra de confinio regni vel Bolezlavo redderet vel omnino destrueret. Sed ducatum adeptus, nec fidem tenuit jurata violando, nec Deum timuit homicidia perpetrando. Unde Deus ad exemplum aliorum sibi dignam pro factis recompensationem exhibuit, cum securus, inermis, in mula residens in medio suorum, ab uno vili milite venabulo perforatus occubuit, nec ullus suorum ad eum vindicandum manus adhibuit. Taliter caesar de Polonia rediens triumphavit, videlicet luctum pro gaudio, mortuorum cadavera pro tributo memorialiter reportavit. Bolezlavus vero dux Polonorum parum praesentem, sed minus absentem procul dubio formidavit.
105
17. De Bohemis.
105
Igitur post tantum laborem dux septentrionalis aliquantulum recreatus, super Bohemos equitare non diutius est retardatus. Cogitabat enim et suam injuriam de Bohemis vindicare et suum amicum Borivoy in sede subplantata restaurare. Dum autem iter faciens in medio silvarum cum Bohemis obviantibus proelio commisso victoriam obtineret, jamque pars exercitus in campis Bohemiae resideret, Borivoy a Bohemis jam receptus, grates Bolezlavo pro fide tanta retulit et labore, et sic impiger Bolezlavus dupplici de Bohemia cum honore rediit. Sed quid rediens egerit audiamus, ut exemplo probitatis tantae fructum aliquem capiamus.
106
18. De Pomoranis.
106
Non enim statim exercitum tanto itinere fatigatum ire domum permisit, nec ipsemet in deliciis vel in conviviis asperitate yemis irruente requievit, sed terram Pomoranorum cum electis de exercitu militibus requisivit. Quamdiu ibi steterit, vel quantam per terram incendia vel praedas fecerit, non est opus per singula scriptitando demorari, sed summam rei nobis ad majora festinantibus sufficiat explanari. Illa namque vice Bolezlavus in Pomorania tria castella cepit, quibus combustis et coaequatis, solummodo praedam et captivos excepit. Postea vero sine bello Bolezlavus aliquantulum repausavit, suasque civitates interim, ubi caesar fuerat, inexpugnabiliter praeparavit.
107
19. De Bohemis et Polonis.
107
Cum autem Bolezlavus civitatem Glogow muniens ibi cum exercitu resideret, milites Zbignevi cum Bohemis depraedari per Poloniam exierunt; qui statim, Bolezlavo nesciente, ipsius loci marchionibus congregatis, sicut mures de latibulis exeuntes, ibidem capti vel mortui remanserunt, exceptis paucis, qui silvae, latronum amicae, subsidium petierunt.
108
20. De fraude Bohemorum.
108
Paulo superius memini me dixisse, Bohemos in sede supplantata Borivoy ducem recepisse, ideoque de Bohemia Bolezlavum ita subito redivisse. Sed quia fides Bohemica volubilis est sicut rota, qualiter prius Borivoy expellendo traditorie deceperunt, taliterque iterum decepturi traditorie receperunt. Nam brevi tempore non solum honore caruit a fratre medio subplantatus, verum etiam acquirendi facultatem amisit, ab imperatore captivatus. Tertium quoque fratrem habebat, aetate quidem minorem, probitate vero non inferiorem, quem dux Bolezlavus in fidelitate fratris persistentem in Polonia retinebat, eique calumpniandi majoris fratris honorem et auxilium impendebat.
109
21. De bello et victoria contra Bohemos.
109
Inde belliger Bolezlavus, collecta multitudine militari, novam viam aperuit in Bohemiam, quo potest Hanibali facto mirabili comparari. Nam sicut ille Romam impugnaturus per montem Jovis primus viam fecit, ita Bolezlavus per locum horribilem intemptatum prius, Bohemiam invasurus penetravit. Ille montem unum laboriose transeundo tantam famam et memoriam acquisivit, Bolezlavus vero non unum sed plures nubiferos quasi suppinus ascendit. Ille solummodo cavando montem, coaequando scopulos laborabat, iste truncos et saxo volvendo, montes ascendendo arduos, per silvas tenebrosas iter aperiendo, in paludibus profundis pontes faciendo non cessabat. Tanto itaque labore Bolezlavus pro justitia Borivoy et amicitia tribus diebus et noctibus iter faciens, fatigatus, tale quid in Bohemia fecit, unde semper erit triumphali memoria recordatus. Postquam tandem Bolezlavus tanto discrimine Bohemiam est ingressus, non statim praedam faciens ut Bohemi de Polonia, quasi lupus rapiens est regressus, ymmo vexillis erectis, tubis canentibus, agminibus ordinatis, timpanis resonantibus, paulatim per campos Bohemiae patentes bellum quaerens et non inveniens incedebat, nec praedam nec incendia prius quam finem bello fieri cupiebat. Interim Bohemi per turmas aliquotiens apparebant, sed statim Polonis irruentibus cursu perpetue fugiebant De castellis quoque contiguis multi milites exiebant, qui Polonis irruentibus redeuntes occasionem suburbia comburendi faciebant. Frater vero Borivoy minimus, quem praedixi, praedas capi, incendia fieri, terram destrui Bolezlavo supplicans prohibebat, quia regnum acquirere sine bello puerili simplicitate verbis traditorum sine victoriis se credebat. Cumque jam die quarto bellum exspectans Bolezlavus ad pugnam recto tramite properaret, fluvioque cuidam, non magno quidem sed difficili transitu, propinquaret, ex altera parte fluminis exercitu congregato dux Bohemorum residebat, qui Bolezlavum ibi, non ausus alibi, difficultate loci confisus, transitum prohibiturus exspectabat. At Bolezlavus repertis hostibus quos quaerebat, quasi leo visa praeda septis conclusa stomachabatur, quia pugnandi copiam non habebat. Nam sicut Poloni modo sursum modo deorsum transire reputabant ex altera parte fluminis, ita Bohemi contra stabant. Erat enim fluvius, Bohemis qui cum eo erant mentientibus, paludosus, tantae multitudini nullo resistente periculosus. Videns autem Bolezlavus, quod sic agens tempus in vacuum expendebat, et quod dies sole in occasum vergente declinabat, electionem audaciae militaris duci Bohemico proponit, videlicet, aut Bolezlavus sibi locum dabit ut transeat, vel illuc transibit si dux Bohemicus loco cedat, asserens etiam, occupandi causa sedem se Bohemicam non venisse, sed more solito justitiam fugitivorum causamque miserorum, sicut quondam sibi fecerat, defendendam suscepisse. Quapropter aut suum fratrem in sorte hereditatis paternae pacifice revocaret, aut justus judex omnium inter eos proelio campestri veram justitiam declararet. Ad haec dux Bohemicus respondit: Fratrem quidem meum libens recipere, si tuum receperis, sum paratus, sed cum eo regnum dividere, nisi consilio caesaris, non sum ausus. Si vero voluntatem vel facultatem habuissem vobiscum cominus confligendi, non vestram licentiam exspectarem, cum longam, habuerim prius licentiam transeundi.
110
22. De vastatione terrae Bohemicae per Polonos.
110
Videns autem Bolezlavus, quia dux Bohemicus in his responsionibus quas mandaret nullam certam rationem nisi verba solummodo nuda daret crepusculo diei, tempore requiei castrum movit, nec ab illius ripa fluminis ad Labe flumen descendendo se removit. Ibi vero juxta Labe fluvium illum fluviolum sine obstaculo pertransivit, et festinans ibi bellum ubi dimiserat requisivit. Cum autem ad Bohemorum stationes perveniret, nec aliud de ipsis quam vestigia reperiret, convocatis senioribus consilium inivit, ubi satis quid salubrius et honestius esse videbatur cum ratione diffinivit. Quidam enim de senioribus aiebant: Tribus diebus satis sufficit per virtutem in terra hostium nos stetisse, nec bellum illis omnibus congregatis et praesentibus invenisse. Iterum alii dicebant: Judicia Dei vera sunt et hominibus occulta. Bene processimus usque modo, sed si diutius immoramur in dubio pendet, quo se verterint ista fata. Econtra Bolezlavus et juvenes seniorum consilia postponebant, et ire Pragam ut in antea collaudabant. Et vere vicisset seniorum consilia consilium juvenile, nisi panis defecisset, qui plus potest quam possit facere jus civile. Collaudato vix itaque consilio Bolezlavus redeundi, redeundo comburendi dedit licentiam et praedandi. Ipse vero semper ordinatis choortibus incedebat, plerumque cum extremis agminibus pro subsidio subsistebat. Habebat etiam acies militum ordinatas, qui combustoribus et praedatoribus anteirent, et a Bohemis supervenientibus praeviderent. Cumque tam prudenter tamque sagaciter exercitum duxisset ac reduxisset, et ad silvarum introitum sexta feria jam stationem posuisset, vigilias crebriores fieri, paratiores esse, unamquamque legionem, si tumultus forte fieret, in sua statione persistere praecepit. Eadem nocte Bolezlavo post matutinas orationibus persistente, forte quidam horror universam stationem occupavit, et clamorem subitaneum per totum exercitum excitavit. Tum quaeque provincia quam choors armata, sicut constitutum fuerat, in sua statione perstitit, suum locum defensura; acies vero curialis curialiter armata circa Bolezlavum astitit, ibi victura vel ibidem moritura. At Bolezlavus, audito clamore populi, statim juvenum multitudine circumstantium coronatus, ascendit in locum locuturus aliquantulum altiorem, ibique sua locutione probis auxit audaciam, timidis horrorem ademit pariter et timorem sic exorsus:
111.1
23. De audacia Bolezlavy et providentia.
111.1
O juventus inclita moribus et natura, mecum semper erudita bello, mecum assueta labore, securi sustinete, pariter exspectate laeti diem hodiernum, qui nos triumphali coronabit honore. Hactenus Bohemi sicut monstra marina vel silvatica de gregibus nostris aliquid rapuisse et cum eo per silvas aufugisse Polonis insultabant et pro militia reputabant. Vos vero jam die septimo terram eorum circuistis, villas et suburbia combussistis, eorum ducem et exercitum congregatum vidistis, bellum quaesistis nec invenire potuistis. Quippe autem hodie, Bohemi si bellum non commiserint, aut si commiserint, hodie Deo juvante Poloni suas injurias vindicabunt. Et cum proelium inieritis, memores estote praedarum, captivorum, incendiorum, memores estote puellarum raptarum, uxorum et matronarum, memores estote quotiens vos irritaverunt, memores estote quotiens ipsi fugientes vos insequentes fatigaverunt. Ergo sustinete modicum, fratres et milites gloriosi, estote fortes in bello, juvenes mei laetabundi. Hodierna dies vobis conferet quod semper optastis, hodierna dies dolorem delebit quem tanto tempore comportastis. Jam aurora paret, cito dies illa gloriosa exardebit, quae traditionem et infidelitatem Bohemorum revelabit, et praesumptionem et superbiam eorum conculcabit, et quae nostras et parentum injurias vindicabit; dies inquam, dies illa, dies semper in Polonia recolenda, dies illa, dies magna et amara semper Bohemis et horrenda, dies illa, dies Polonis gloriosa, dies illa, dies Bohemis odiosa; dies inquam omnium tripudio laetabunda, qua frontes Bohemorum humo tenus inclinabit, in qua Deus omnipotens cornu humilitatis nostrae dextera suae magnitudinis exaltabit. Hac oratione completa, missa generalis per omnem stationem celebratur, sermo divinus suis parochianis ab episcopis praedicatur, populus universus sacrosancta communione confirmatur. Quibus rite peractis, cum ordinatis agminibus more solito de stationibus exierunt, et sic paulatim ad silvarum introitum pervenerunt. Cum autem ad silvas tanta multitudo pervenisset, neque loci notitiam neque viae vestigium habuisset, unusquisque sibi viam per devia faciebat, et sic signa vel ordinem retinere jam nequiebat. Obstrusam enim viam qua venerant et omnes alias audiebant, et ideo per viam aliam, non capacem tantae multitudinis, rediebant. Dux vero Bolezlavus retro de latere dextro cum acie curiali subsistebat, totumque suum exercitum sicut pastor egregius praemittebat. Comes quoque Scarbimirus ex altero latere in silva tenui Bolezlavo latitabat, ibique Bohemos, si forte sequerentur, in insidiis exspectabat. Gneznensis enim acies patrono Poloniae dedicata, cum quibus dam palatinis aliisque militibus animosis in planitie quadam parva dominum subsistentem exspectabat, quae planities silvas majores a minori silva praestante dividebat. Cumque Bolezlavus ex obliquo suum exercitum per silvam tenuem sequeretur, videns suos et a suis visus, hostes reputavit suos, a suis etiam hostis similiter aestimatus, sed propius invicem accedentes et arma subtilius contemplantes, signa Polonica cognoverunt, et sic a paene coepto scelere desierunt. Interim Bohemi quasi jam certi de victoria, non ordinati ut prius cathervatim, sed unus ante alium, properabant, quia Polonos in silva jam receptos, ad proelium irrevocabiles, inordinatos, latitantes, dispersos, se capere sicut lepores reputabant. At belliger Bolezlavus, visis hostibus jam vicinis, exclamavit: Juvenes, feriendi nostrum sit initium, noster quoque finis! Hoc dicto, statim venabulo primum in acie de dextrario suppinavit, et cum eo simul Dirsek pincerna potum alteri mortiferum propinavit. Tum vero juventus Polonica certatim irruunt, lanceis prius bellum inferunt, quibus expletis enses exerunt, clipei paucos de Bohemis accedentes ibi clepunt, loricae pondus non subsidium illis reddunt, galeae honorem ibi capitibus non salutem acquirunt. Ibi ferro ferrum acuitur, ibi miles audax cognoscitur, ibi virtus virtute vincitur. Corpora
111.2
Strata jacent, sudore vultus et pectora madent, sanguine rivi manant, juvenes Poloni clamant: Sic est virtus approbanda viris, sic fama quaedam, non praedam furtim rapiendo silvamque petendo rapidorum more luporum. Ibi fulgens loricatorum acies Bohemorum et Theutonicorum, quae prima fuit, prima corruit, gravata pondere, non adjuta. Adhuc tamen dux Bohemorum vice secunda, tertia, jam flore militiae prostrata jacente, suum dampnum catervas retorquens vindicare nitebatur, semperque suorum congeries corruentium augebatur. Scarbimirus quoque cum acie palatina, silva dividente, cum aliis Bohemorum agminibus dimicabat, ita quod Bolezlavus de Scarbimiro vel Scarbimirus de Bolezlavo penitus ubi staret vel si proelium ageret ignorabat. Ex utra parte Mars suas vires exercet, fortuna ludit, rota Bohemorum eversatur, a Parcis fila Bohemorum secantur, Cerberus ora vorantia laxat, portitor Acheronti navigando laborat, Proserpina ridet, Furiae viperinas illis vestes explicant, Eumenides balnea sulfurea parant, Pluto jubet Ciclopes dignas fabricare coronas militibus merito venerandis, dentibus anguinis linguis nec non draconinis. Quid multis moramur? Videntes Bohemi suam causam divino judicio non placere, et Polonorum audaciam cum justitia praevalere, suorum ibi meliorum acie prostrata catervatim, divisi fugam arripiunt, nec eos fugere Poloni statim percipiunt, sed fugam simulare credunt. Convallis enim media quaedam et silva Bohemos adjuvabat, quae fugam eorum vel insidias occultabat. Ideo dux Polonorum Bolezlavus milites impetuosos praesumptuose persequi prohibebat, quia cautelam Bohemorum et insidias dubitabat. Comperta tandem Poloni vera fuga Bohemorum, insequentes statim, laxant suorum habenas equorum. Ergo potiti Poloni victoria triumphali, redeundi Poloniam iter inceptum differunt, suos sauciatos in Bohemia redeuntes secum ferunt, septem tribus adjectis denarium profectionis numerum impleverunt. Ad hoc enim detrimentum et dedecus bellica gens Bohemorum traditorum factionibus est redacta, quod paene militibus probis et nobilioribus, Polonorum conculcata sub pedibus, est exacta. Ibi quoque cum Bohemis Zbigneus interfuit cui fugisse similiter quam ibi stetisse plus profuit. Poloni vero de Bohemia cum ingenti tripudio remeantes, omnipotenti Deo grates rependunt aeternales, et Bolezlavo triumphanti laudes referunt triumphales.
112
24. De vastatione terrae Prusiae per Polonos.
112
Item impiger Bolezlavus yemali tempore non quasi desidiosus in otio requievit, sed Prussiam terram aquiloni contiguam, gelu constrictam introivit, cum etiam Romani principes in barbaris nationibus debellantes, in praeparatis munitionibus yemarent, neque tota yeme militarent. Illuc enim introiens, glacie lacuum et paludum pro ponte utebatur, quia nullus aditus alius in illam patriam nisi lacubus et paludibus invenitur. Qui cum lacus et paludes pertransisset et in terram habitabilem pervenisset, non in uno loco resedit, non castella, non civitates, quia ibi nulla, sibi obsedit, quippe situ loci et naturalis positio regionis per insulas lacubus et paludibus est munita, et per sortes hereditarias ruricolis et habitatoribus dispartita. Igitur belliger Bolezlavus per illam barbaram nationem passim discurrens, praedam immensam cepit, viros et mulieres, pueros et puellas, servos et ancillas innumerabiles captivavit, aedificia villasque multas concremavit, cum quibus omnibus in Poloniam sine proelio remeavit, quod proelium tum invenire plus his omnibus exoptavit.
113
25. De concordia Zbigney falsa cum Bolezlavo.
113
Hostibus itaque Bolezlavus, sicut dictum est, refrenatis, ducem Bohemicum coegit fratrem minimum, quem supra diximus, in hereditatis sortem recipere, quibusdam civitatibus sibi datis. Quo facto Zbigneus Bolezlavo suo fratri legationem misit, misericorditer supplicando, quatinus aliquam particulam hereditatis paternae, sicut dux Bohemorum suo fratri, sibi quoque concederet ea conditione, quod nullatenus in aliquibus illi coaequaret, sed sicut miles domino semper et in omnibus obediret. Nam eum nec per caesarem nec per Bohemos nec per Pomoranos se posse vincere confidebat, sed quod viribus et armis obtinere non poterat, humilitate saltim et fraterna karitate praesumebat. Verba quidem satis bona et pacifica videbantur, sed aliud promtum in lingua forsan, et aliud clausum in pectore tenebatur. Sed haec dicenda suo loco differamus, et Bolezlavi responsionem audiamus. Audita fama fratris tam humillima supplicatione, Bolezlavus a perjuriis tot transactis, ab injuriis tot illatis ab alienis gentibus in Poloniam introductis, ignoscendo suum animum mitigavit, et Zbignevum cum verbis hujuscemodi conditionis in Poloniam revocavit, videlicet, si verbis suae legationis mens humilis concordaret, et si se pro milite non pro domino reputaret, nec ullam superbiam deinceps nec ullum dominium ostentaret, fraterna caritate quaedam castella sibi daret, et si veram humilitatem in eo veramque caritatem prospiceret, semper eum in melius cottidie promoveret; sin vero contumaciam illam antiquam, in corde discordiam occultaret, melius esset, apertam discordiam quam iterum novam seditionem in Poloniam reportaret. At Zbignevus stultorum consiliis acquiescens, promissae subjectionis et humilitatis minime recordatus, ad Bolezlavum non humiliter sed arroganter est ingressus, nec sicut homo longo tam exilio castigatus, tantisque laboribus et miseriis fatigatus, ymmo sicut dominus cum ense praecedente, cum simphonia musicorum tympanis et cytaris modulantium praecinente, non serviturum sed regnaturum designabat, non se sub fratre militaturum sed super fratrem imperaturum praetendebat. Quod quidam sapientes in partem aliam quam Zbigneus forsan cogitaverat noverunt, et consilium Bolezlavo tale suggesserunt, quod se statim credidisse poenituit, semperque se fecisse poenitebit, talibus videlicet verbis mentem humanam accendentes: Hic homo tantis calamitatibus contritus, tam longo exilio detrusus, aditu primo cum tanto fastu superbiae, de singulis adhuc incertus ingreditur, quid faciet in futuro, si sibi potestas aliqua de regno Poloniae concedatur? Aliud quoque majus et periculosius asserentes, quod ipse videlicet Zbigneus quemlibet cujusque generis, divitem sive pauperem, jam repertum et constitutum haberet, qui Bolezlavum oportuno sibi loco considerato vel cultello vel alio quolibet ferramento confoderet, quem homicidam ipse, si tunc mortis periculum evitaret, honoris magni culmine sicut unum de principibus exaltaret. Sed nos magis credimus ab ipsis malis consiliatoribus hoc fuisse machinatum, quam unquam ab ipso Zbigneo satis humili satisque simplici tale facinus cogitatum. Ideoque minus mirandum, juvenem aetate florentem, in imperio consistentem, iracundia stimulante, sapientum quoque consilio suggerente, quotlibet facinus perpetrare, quo mortis periculum evitaret et securus a cunctis insidiis imperaret. Nullus tamen credat illud peccatum in spiritu fuisse perpetratum sed ex praesumptione, non ex deliberatione sed ex occasione propagatum. Si enim Zbigneus humiliter et sapienter adveniret, sicut homo misericordiam petiturus, non sicut dominus, quasi vanitatis fascibus regnaturus, nec ipse in dampnum irrecuperabile corruisset, nec alios in crimen lamentabile posuisset. Quid ergo? Accusamus Zbigneum et excusamus Bolezlavum? Nequaquam. Sed minus est peccatum ira praecipitationis ex occasione data perpetrare, quam illud faciendum ipsa deliberatione pertractare. Nos vero nec peccato deliberationis poenitentiam denegamus, sed in poenitentia tamen personam, aetatem, opportunitatem, perpendamus. Non enim convenit post malum inrecuperabiliter, perpetratum malum pejus evenire, sed illi qui sanari potest decet medicum discretionis medicamine subvenire. Quapropter, quia quod factum est, in altera parte non potest in statum pristinum restaurari, oportet partem infirmam, medicinae capacem, in statu dignitatis vigilanti studio discretionis conservari. Unde constat infirmo corpori aliter corporali subsidio ministrari, et infirmum spiritali medicamine sustentari. Sed Bolezlavum in hoc, quod tale quid egerit, accusamus, in hoc tamen, quod digne poenituerit et satis humiliaverit, collaudamus. Vidimus enim talem virum, tantum principem, tam deliciosum juvenem primam karinam jejunantem, assidue cinere et cicilio humi provolutum, lacrimosis suspiriis irrigatum, ab humano consortio et colloquio separatum, humum pro mensa, herbam pro mantili, panem acrem pro deliciis, aquam pro nectare reputantem. Praeterea pontifices, abbates, presbiteri missis et jejuniis eum quisque pro suis viribus adjuvabant, et in omni solempnitate praecipua vel in ecclesiarum consecrationibus aliquid sibi de poenitentia canonica auctoritate relaxabant. Insuper ipse missas cottidie pro peccatis, pro defunctis celebrari, psalteriaque cantari faciebat, et in pascendis et vestiendis pauperibus magnae caritatis solatium impendebat. Et quod majus hiis omnibus et praecipuum in poenitentia reputatur, auctoritate dominica fratri suo satisfaciens, concessa venia concordatur. Unum quoque Bolezlavus fructum poenitentiae satis dignum..., quod potest reputari de tanto principe cunctis poenitentibus quasi signum. Nam, cum ipse non ducatum sed regnum magnificum gubernaret, ac de diversis et christianorum et paganorum nationibus hostium dubitaret, semet ipsum regnumque suum servandum divinae potentiae commendavit, et iter peregrinationis ad santum Egidium sanctumque regem Stephanum occasione colloquii, paucissimis hoc rescientibus, summa devotione consummavit. Omnibus quippe diebus illius quadragesimae sola contentus panis et aquae refectione jejunaret, nisi tanti laboris occasione discretio praesulum et abbatum missis et orationibus illud jejunium caritatis obsequio violaret. Singulis quoque diebus ab hospitio tamdiu pedibus quandoque nudis cum episcopis et capellanis incedebat, donec horas perpetuae virginis dieique canonicas septemque psalmos cum letania poenitentiales adimplebat, et plerumque cursum psalterii post defunctorum vigilias adjungebat. In pedibus etiam pauperis abluendis, in elemosinis faciendis ita devotus et studiosus per totam viam illius peregrinationis existebat, quod nullus indigens ab eo misericordiam quaerens sine misericordia recedebat. Ad quemcumque locum episcopalem vel abbatiam vel praeposituram dux septentrionalis veniebat, episcopus ipsius loci vel abbas vel praepositus et ipse rex Ungarorum Colummannus aliquotiens obviam Bolezlavo cum ordinata processione procedebat. Ipse autem Bolezlavus ubique semper aliquid per ecclesias offerebat, sed in illis locis principalibus nonnisi aurum et pallia proferebat. Et sic religiose per totam Ungariam ab episcopis et abbatibus et praepositis recipiebatur, ita munifice sibi corporale servitium ab ipsis cum summa diligentia parabatur, et ipsos ipse donabat, et ipse ab ipsis donabatur. Ubique tum eum ministri regis et servitium sequebatur, et ubi Bolezlavus diligentius vel negligentius reciperetur, notificandum regi a suis familiaribus notabatur. Et quicunque diligentius eum et honestius recipere videbatur, amicus esse regis vel gratiam inde consequi sine dubio dicebatur. Cum tali devotione spiritali talique veneratione temporali Bolezlavus de sua peregrinatione remeavit, neque tamen in regnum suum rediens vitam poenitentis habitumque peregrinationis abnegavit, sed ad sepulcrum usque beati martiris Adalberti, pascha Domini celebraturus, cum eodem peregrinationis proposito perduravit. Et sicut cottidie proprius ad locum sancti martiris accedebat, tanto devotius cum lacrimis et orationibus nudis pedibus incedebat. Cum autem ad urbem et sepulchrum sancti martiris pervenisset, quantas elemosinas in pauperibus erogavit! quanta per ecclesiam et in altaribus ornamenta praesentavit! Opus aureum existit operationis argumentum, quod fecit Bolezlavus reliquiis sancti martiris in suae devotionis et poenitentiae testamentum. In illo namque feretro auri purissimi 80 marcae continentur, exceptis perlis gemmisque pretiosis, quae minoris quam aurum pretii non videntur. In episcopis vero suis, in principibus, in capellanis, in militibus, in muneribus ita magnifice et munifice pascha sanctum illud gloriosissimum celebravit, quod singulos majorum et paene minorum pretiosis vestibus adornavit. De canonicis autem beati martiris, de custodibus ecclesiae vel ministris, vel de civibus ipsius civitatis ita liberaliter ordinavit, quod omnes, nullo praetermisso, vel vestibus vel equis vel aliis muneribus, unumquemque pro qualitate dignitatis et ordinis, honoravit. Hac itaque peregrinatione tam religiosa devotione completa, non ideo tamen est obsessio, facta prius, de cordis nostri memoria sic deleta, nec debet quisquam illud praeposterum ordinem reputare, quod, si fuerit intersertum, poterit coeptae narrationis totam seriem perturbare.
114
26. Pomorani tradiderunt castrum Nakel Polonis
114
Igitur castrum Nakel, ubi proelium illud fuisse maximum superius memoratur, et unde dampnum semper Polonis laborque continuus generatur, Bolezlavus cuidam Pomorano genere sibi propinquo, Suatopole vocabulo, concesserat cum aliis castellis pluribus sub tali fidelitatis conditione retinere, quod nunquam deberet ei suum servitium vel castella causa pro qualibet prohibere; sed postea nunquam juratam sibi fidelitatem retinuit, neque veniens unquam promissam servitutem exhibuit, nec venientibus portas castellorum aperuit, ymmo, sicut perfidus hostis et traditor, viribus et armis sua seseque prohibuit. Unde Bolezlavus dux septentrionalis ad iracundiam concitatus, convocatis bellatorum choortibus castrum Nakel fortissimum obsedit, suam vindicare contumeliam meditatus. Ibique de festo sancti Michaelis ad nativitatem usque dominicam sedens, et in bello contra castrum cottidie studiosus incedens, laborem suum in vanum penitus expendebat, quia humidum per locum, aquosum et paludosum, machinas et instrumenta ducere non sinebat. Insuper castellum erat et viris et rebus necessariis sic firmatum, quod non esset armis vel necessitate rei cujuslibet per annum continuum expugnatum. Ipse quoque Bolezlavus, cum ibi fuerit sagittatus, ad se vindicandum est majoris irae stimulis agitatus. Unde Suatopole pacem semper vel pactum aliquod per amicos et familiares Bolezlavi requirebat, et pecuniam illi magnam cum obsidibus offerebat. Quibus rebus perpensis, Bolezlavus obsessionem dimisit, redeundi suamque contumeliam vindicandi tempus ydoneum expectando remeavit, partemque pecuniae secum obsidemque filium ipsius primogenitum asportavit. Item anno sequenti cum ipse Suatopole neque fidem datam neque pactionem factam observaret, neque de periculo filii cogitaret, nec ad colloquium cum Bolezlavo constitutum venire vel causam excusationis mittere procuraret, suum Bolezlavus exercitum congregavit, hostemque perfidum aliquantulum in virga ferrea, sed non plenarie, visitavit. Qui, cum ad confinium Pomoraniae pervenisset, ubi quilibet princeps alius cum tota multitudine timuisset, exercitu relicto cum electis militibus inantea properavit, et castellum Wysegrad impetuose capere, castellanis non praemeditantibus nec praemunitis, cogitavit. Ubi vero ventum est ad fluvium, qui junctus Wislae flumini, castellum illud in angulo situm fluviorum ab eis ex altera parte dividebat, alii fluvium illum cursim, alius ante alium transnatabant, alii vero Mazoviensium per Wislam fluvium navigio veniebant. Sicque contigit ignoranter in bello dampnum fieri plus civile, quam octo diebus expugnando castrum illud assultu fuerat ex hostili. Exercitu tamen toto circa castrum congregato, jamque diversorum instrumentorum apparatu oppidi expugnandi praeparato, oppidani pertinacem in hostes obstinaciam Bolezlavi metuentes, recepta fide deditionem fecerunt, sicque manus Bolezlavi mortemque evaserunt. Illud vero castrum Bolezlavus octo diebus acquisivit, octoque diebus aliis sibi retinendum ibi residens praemunivit; ibi derelictis praesidiis, inde progrediens, obsidione castrum aliud circumivit. Illud namque castrum cum majori labore prolixiorique dilatione Bolezlavus expugnavit, quia plures ibi et fortiores ibi pugnatores locumque munitiorem assultu bellico exprobavit. Paratis igitur a Polonis instrumentis ac machinationibus expugnandi, Pomorani similiter instrumenta modis omnibus repugnandi fecerunt; Poloni foveas aequant, terram lignaque comportant, quo levius ac planius ad castrum cum turribus ligneis accedant; Pomorani contra lardum lignaque picea parant, quibus paulatim congeriem illam comburant. Tribus enim castellani vicibus instrumenta omnia de muro descendentes furtive combusserunt, tribusque vicibus iterum illa Poloni construxerunt. Ita nempe turres ligneae Bolezlavi castello vicinae stabant, quod castellani de propugnaculis cum eis armis et ignibus repugnabant. Si quandoque Poloni castellum armis, igne, lapidibus stratis impetebant, castellani similiter modis omnibus vicem contrariam repugnabant. De Polonis multos castellani sagittis et lapidibus vulnerabant, de castellanis vero Poloni plures cottidie perimebant. Erant enim pagani de morte securi, si virtute bellica caperentur, et ideo malebant, ut cum fama se defendentes quam collum extendentes cum ignavia morerentur. Interdum tamen cum Bolezlavo pactum facere castrumque reddere cogitabant, interdum inducias petentes, vel auxilium exspectantes illud consilium differebant. Interea Poloni nunquam otiosi, nunquam desidiosi, tot laboribus et vigiliis fatigati desistebant, sed castrum capere vel insidiis insistebant. Pomorani vero talem Bolezlavi mentem et intentionem cognoscebant, quod nullatenus evadere manus ipsius nisi castro reddito praevalebant, et ex hoc maxime diffidebant, quia de Suatopole suo domino nullum auxilium expectabant. Unde pro tempore consilium partibus utrisque satis ydoneum inierunt, castellum videlicet fide recepta tradiderunt, ipsique sani cum suis omnibus, incolumes quo sibi libuit, abierunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).