Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Chronicon Beccense
Auctor incertusBecc 5.1 · 10325-chrbecMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
More
Original / primary: 10325 Chrbec
5.1
VERSUS.
5.1
Huic venerabili Patri successit in regimen Ecclesiae Beccensis magnae scientiae vir frater Robertus de Rotis, alias Couroye, decretorum doctor, electus via scrutinii, ut forma ejus electionis testatur, qui quidem praedictam Ecclesiam rexit undecim circiter annis.
5.2
Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, tempore praedicti Roberti, post bellum Pictavense, in quo rex Francorum Joannes captus fuit ab Anglis, praedictis guerris in Northmannia vigentibus et de die in diem pullulantibus, ac ipsis Anglis plurima loca, villas, castella, municipia obtinentibus, dominus Ludovicus de Haricuria, tunc capitaneus et rector generalis Northmanniae nomine regis Franciae, auctoritate regia praecepit quod ecclesia Becci, quae de novo magna, et spatiosa, imo speciosa, erat constructa, et nuper consummata, et dedicata( ut praemittitur) fuerat, demoliretur usque ad fundamenta, et fortificaretur turribus, propter securitatem patriae, et ne ab Anglis, seu aliis hostibus, tunc in patria vigentibus, caperetur. Quare congruit consilio et auxilio baronum, militum, et nobilium ac vicinorum eam fortificare, una cum capitulo eidem consentiente. Et capellas circa chorum, et alias aperturas, lapidibus obstruere, ipsamque ecclesiam et beuffredum, cum turribus ecclesiae, capitulumque cingere propugnaculis, ac fossatis circumdare; propter quod oportuit demoliri unam partem dormitorii capitulo adjacentem, et tria latera claustri juxta ecclesiam, et etiam quamdam partem cellarii, domos, et aulam quae vocatur Noviburgi, juxta turres ecclesiae, in damnum maximum ejusdem ecclesiae.
5.3
Oportuit etiam religiosos dimittere dormitorium et dormire quamdam partem ipsorum infra ecclesiam super vestiarium; caeteros autem officiarios, et seniores jacere in capellis chorum circumdantibus; alia ecclesiae loca in ecclesia, propter bona ecclesiae conservanda, fuerunt occupata. Sicque nihil planum, praeter chori ambitum, et viam circa, propter processiones quia propter claustri demolitionem non poterant fieri in claustro. Coacta est ecclesia redditus et proventus ejus in stipendiis armatorum exponere, pro custodia et 18 conservatione dictae fortericiae. Ob eam causam oportuit invadiare maneria, terras, decimas, ad praedicta onera supportanda, in maximum damnum ecclesiae. Et in ecclesia missa Beatae Mariae quae nuper ordinata fuerat cantari retro chorum, coactione urgente cantabatur ad majus altare.
5.4
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo, prima die mensis Septembris, praedictus Pater Robertus abbas Becci vigesimus secundus migravit a saeculo, rexitque praedictam ecclesiam ferme undecim annis, et quinque mensibus; et sepultus est in capella Beatae Mariae retro chorum, in sinistra parte, juxta sepulturam domini Guilberti abbatis; et non est tumba, neque epitaphium.
5.5
Post ejus obitum anno millesimo trecentesimo sexagesimo primo, electus fuit ab omni congregatione vir magnae religionis frater Guillelmus de Bensevilla, dictus Popeline, in pastorem ipsius monasterii; postmodum benedictus. Modestus, et mitis fratribus erat; et strenue et laudabiliter rexit ipsum monasterium, viginti septem annis; guerris vigentibus, tam in Northmannia quam in Francia et Aquitania, et licet praedictum monasterium esset in maxima necessitate, sua benignitate et patientia, praedictum monasterium a multis adversis, damnis et periculis praeservavit.
5.6
Anno millesimo trecentesimo octogesimo octavo, secunda die mensis Maii, migravit a saeculo et sepultus fuit in revestiario, ante altare sanctorum Nicolai et Catharinae, ubi tunc temporis capitulum tenebatur, quia capitulum molendino, furno, granario, propter guerras occupabatur.
5.7
Praedictus etiam Pater, temporibus suis, ecclesiam nobilibus religiosis, quos vestivit, dotavit; de quibus postea floruerunt, Gauffridus dictus Harenc abbas Gemeticensis( Jumiéges), Vincentius de Rothomago, dictus de Lieno, abbas Pratellensis( Préau); Robertus de Rothomago, alias le Telier, abbas sancti Ebrulfi; Joannes de Bouleya, abbas Cerasiensis( Cerizy).

Intertext edge

Open linked passage

Note