Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Chronicon Beccense
Auctor incertusBecc 8.3 · 10325-chrbecMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
More
Original / primary: 10325 Chrbec
8.1
EPITAPHIUM.
8.1
Post obitum autem litteratissimi viri domini Roberti abbatis, venerabilis ac discretus vir, et magnae religionis dominus Thomas de Becco dictus Frique, tunc prior claustralis dicti monasterii Beccensis, fratrum unanimi consensu, via Spiritus sancti, fuit ab omnibus electus in pastorem ipsius monasterii, feria quinta infra octavas Pentecostes et die nona mensis Junii. Quae electio, vigentibus guerris, fuit celebrata apud Rothomagum in domo nostra de la Fontaine, acquisita per suum praedecessorem dominum Robertum, cum nullus auderet super patriam residere, nisi vel in castro, vel in fortericia, et de fratribus, qui personaliter non aderant electioni, procurationem super negotio faciebant; et eo electo fuit benedictus in ecclesia Rothomagensi, et in civitate Rothomagensi, guerris sic in patria vigentibus, resedit, quia sine magno periculo potuisset in ecclesia Becci residere. Et eo sic apud Rothomagum absente pluries fuit dicta ecclesia Becci depraedata. Et si quis videretur unde commodum potuisset haberi, sive abbas, sive prior, sive clericus, sive mulier, aut quaecunque persona, capiebatur, et suppliciis vexabatur usque ad solutionem redemptionis suae. Et pluribus incursibus hostium fuit ecclesia cunctis bonis spoliata, et proventus ecclesiae quasi ad nihilum redacti, cum nullus maneret, aut resideret in possessione sua, nec terras suas coleret, nisi prius habita compositione cum hostibus.
8.2
Sed omnipotens Deus, qui in se confidentes juvat et consolatur, dedit tantum animum bono nostro pastori, quod ipse acquisivit ecclesiae quemdam parvum feodum, vocatum de Bosco, situm in parochia Sancti Taurini, et domum nostram Rothomagensem exoneratam redditis quadraginta libris, quae debebantur Joanni le Bar, ratione acquisitionis dictae domus, et apud regem admortisavit, ut docent litterae super hoc confectae. Acquisivit etiam a Guillermo le Grand armigero quemdam feodum nobilem apud Sanctae Mariae ecclesiam situm. Fecit etiam in domo Rothomagensi reparationes sumptuosas valde, etsi juxta finem dierum reliquerit ecclesiam multis debitis oneratam, Dominus ei indulgere dignetur. Et postquam rexit praedictum monasterium spatio sexdecim annorum, et amplius; strenue et religiose se habens ad fratres suos et ad omnes, spiritum Domino reddidit, quinta mensis Julii, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto, cunctis suum obitum deplorantibus, sepultusque in choro juxta Dominum Guillelmum de Annularibus, cujus fuerat capellanus. Hujus anima requiescat in pace Amen.
8.3
Nota quod iste Thomas fundi curavit duas campanas in ecclesia Becci, scilicet campanam, quae dicitur le timbre, et campanam secundam, quae pulsatur in vesperis et matutinis. Et deductis expensis pro se, et servulo suo, et materia, soluti sunt septem franci, ut patet in chartulario per quittanciam. Nota etiam quod anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo tertio, Joannes Sandrin pictor apud Rothomagum commorans, recepit a supradicto domino Thoma abbate Beccensi summam nonaginta sex librarum Turonensium, ob causam materiarum, picturarum, et sexdecim magnarum imaginum lapidearum stantium in choro nostrae ecclesiae Beccensis, ut patet per ejus quictantiam in armaria chartularii de litteris electionum.

Intertext edge

Open linked passage

Note