Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Chronicon Beccense
Auctor incertusBecc 9.6 · 10325-chrbecMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
More
Original / primary: 10325 Chrbec
9.1
EPITAPHIUM.
9.1
Nota quod hic debent scribi bene gesta Patris nostri domini Joannis de Mota, abbatis hujus coenobii vigesimi noni; sed quia tempore suo non fui, nec quidquam scriptum inveni, ideo scientibus dimisi.
9.2
25 Defuncto venerabili Patre Domino Joanne de Lota alias de Rothomago, decretorum eximio doctore, qui obiit in domo Becci, apud Rothomagum, corpusque ejus apud Beccum delatum, fratribus cunctis suum obitum lamentantibus, ibidem accepit sepulturam juxta praedecessorem suum fratrem Thomam de Becco.
9.3
Cui successit venerabilis pastor et Pater dominus Gauffridus de Hispania, alias Benedicti, tunc prior de Prato juxta Rothomagum. Dum ejus electio fuit canonice celebrata, cunctis fratribus ejus merita considerantibus, in eum per viam sancti Spiritus unanimiter consentiunt, et eum in pastorem assumunt Dominicae Incarnationis anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo secundo. Qui dum esset prior de Prato, guerris in Northmannia vigentibus, multa passus est, et redditus ecclesiae Prati adeo modici et debiles erant, quod in manu officii domini Rothomagensis consulebatur tradi; quae omnia patienter toleravit, et cunctos visitantes ecclesiam, quam regebat, ad amorem sui et suae ecclesiae incitavit.
9.4
Cum autem electus fuit, ecclesiam Beccensem magnis debitis invenit oneratam, et per omnia intus et exterius deturpatam aedificiis ruinosis; quam ad talem statum deducit quod nec debitis nec reparationibus quovis modo possit notari... ecclesiam Becci mirifice per longum et latum, intus et exterius decoravit; pars enim ecclesiae( quae navis dicitur) quae foveis terris inferius et araneis superius villipendebatur, lapideo pavimento et victrinis circa navem necessariis decoravit. Capellam Sanctae Apollinae, in qua tres imagines, ordinavit, instituit, et, ut cuncta complectar, nihil vilius navi ecclesiae, quando depingi fecit; et cruces ecclesiae instituit, in signum dedicationis, per circuitum intus et foris, tombam suam et sui praedecessoris in choro locavit. In choro dictae ecclesiae quatuor pillaria, juxta pulpitum, imaginibus doctorum quatuor Ecclesiae, munivit, quae antea vacua fuerant. Libriferum in modum, et formam aquilae, in medio chori, ad tenendum chorum instituit; formamque Moysi aeream, praecepta legalla in manu gerentis, ad Epistolam canendam ordinavit. Magnificumque evangelistarum aereum formam quatuor evangelistarum gerens, juxta altare ad Evangelia per circulum anni cantanda, et de eadem materia et aerea, quatuor candelabra sumptuosissima.
9.5
Ecclesiam pluribus vestimentis nudatam, et indigentem, multis honorabilibus et sumptuosis confortavit, et multis jocalibus, reliquiis, et maxime ubi requiescit pars capitis sancti Blasii, quae antea in Anglia in prioratu Conith detinebatur, medio et monitu Patris nostri fuit apud Beccum translata, et in sumptuosissimo reliquiario reposita.
9.6
Domum infirmorum, quae infirmaria dicitur, ad fratrum subsidium et egentium solatium, aedificavit, non solum materialiter, sed quod melius et majus est, spiritualiter, quia ipse a summo pontifice impetravit ut cuncti in praedicta domo decedentes absolverentur a poena et culpa, ut in bulla clarius continetur. Et a vicariis in Christo Patris Domini Guillermi Destoutevilla archiepiscopi Rothomagensis et cardinalis tituli Hostiensis, impetravit, ut omnes religiosi, in dicta infirmaria celebrantes, et cujuscunque status, devote missarum solemnia audientes, omnibus diebus Dominicis, nec non et festis solemnibus, triginta dies de injunctis poenitentiis relaxando, consequi mereantur, ut docet littera super hoc confecta; et litteram invenies in chartulario, in titulo archiepiscoporum Rothomagensium. Nec est omittendum lampadium quod est in medio chori, juxta candelabrum, quod dedit dominus Richardus le Grand curatus de Bosco Roberti, dudum abbatis servitor obsequiosissimus et familiaris; cuppam magnificam argenteam, et deauratam conventui dedit.
9.7
Ipse vero non immemor dicti quod sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur, et quod animae defunctorum orationibus viventium, ad poenarum relaxationem indigent, obitum suum instituit celebrari in quadragesima, die sancti Benedicti abbatis, et servitio assistentibus assignavit decem libras Turonenses, super receptam de Bensevilla, distribuendas per manum sui capellani, quando praesens erit, et si absens fuerit, in ordinatione prioris erit.
9.8
In fontibus et conductibus eximie laboravit, et maxime ante cameram abbatis, in horto qui dicitur la Vigne; in quo conductum fontium contiguum caveae, qui ligneus erat, lapideum conformavit, ut intuenti clarescit.
9.9
Tres scholares ad studium Parisiense tenuit, et aliquando quatuor, sumptibus magnis, quibusdam in theologia, aliis in decretis studentibus, et eos in gradibus facultatum copiosis sumptibus honoravit, et manu larga, favore scholarium suorum, maxime doctoribus facultatum Parisiensium bona ecclesiae distribuit. Quare dicti scholares, super omnes studentes, in dicta universitate, in maxima recommendatione habebantur.
9.10
Dum obiit nobilis piaeque memoriae dominus Carolus victoriosissimus, qui Anglos de Northmannia expulit, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo nono, et reductionem fecit; duos filios relinquit, scilicet Ludovicum seniorem filium, et Delphinum, qui successit in corona, et alium Carolum ducem de Berry; qui modicum concordes fuerunt usque ad annum Domini millesimum quadringentesimum sexagesimum quintum. Qui Carolus 26 dux de Berry a fratre suo Ludovico rege ducatum Northmanniae requirebat. et sibi debitum jure haereditario et testamento patris sibi relictum, rege contradicente.
9.11
Videns praedictus Carolus quod non poterat pacisci cum rege fratre suo, foedere conjunctus est dominis ducibus Burgundiae et Britanniae; qui querelam dicti Caroli manu armata portantes, et deffendentes in regem ducatum Northmanniae occupantem, insultum fecerunt. et eum usque ad Parisius fugere compulerunt cum toto exercitu suo; ubi ad nobiles Northmanniae, ut commodius valerent resistere, mandavit, qui adeo pro rege dimicaverunt, quod Burgundi eorum exercitu territi fugerunt.
9.12
Postea rex consultus a sapientibus regni sui pro bono regni et regnicolarum, ad lites et guerras sedendas et quietandas; et amicitias inter principes connectendas, consensit ut fratrer suus Ducatum Northmanniae possideret, unde fuerat lis et controversia mota inter dictum regem et Carolum fratrem ejus; et per suas patentes litteras confirmavit, juravitque nunquam venire in contrarium, sed semper stabile tenere promissum.
9.13
Ducibus contentatis, propter hujus promissum et tam magnifice confirmatum, rediit ad terram suam dominus dux Burgundiae cum suis, remanente domino duce Britanniae, cum nostro duce Northmanniae, nondum apud Rothomagum recepto, qui, eum in abbatia Sanctae Catharinae juxta Rothomagum duxit. Qui dum exspectaretur a Burgensibus, et generaliter a toto nobili statu Northmanniae et non veniret, miserunt communi assensu omnium, Joannem Monsieur, filium de Haricuria, ut sciret quare ingressus ejus tandiu differebatur; qui verbum habuit cum dicto Carolo duce, et eum nocte cum tedis, et decoro lumine ad Rothomagum adduxit; et ibidem cum magna solemnitate et maximo gaudio susceptus, praesentibus ducatus episcopis, abbatibus, baronibus, et cunctis nobilibus, et annulo aureo manui imposito, in ecclesia nostrae Dominae Rothomagensis, Northmanniam, cunctis videntibus, desponsavit; et eam ut sponsus sponsam regere et gubernare jurejurando promisit.
9.14
Hoc facto, duce Britannorum solo in Northmannia stante cum dicto Carolo, rex Franciae totum quod fecit revocavit, dicens quod scribitur de desponsalibus, cum locum non habet consensus, ubi metus, vel coactio intercedit, et quod coactus consensum praebuit, et suis armigeris in signum hujus fecit, et instituit portare super loricas, duas litteras A. et P. quasi diceret audi partem. Audiens dictus dux Carolus, quod hujus occasione rex intende at guerram contra eum iterum movere, et de facto movit, quia voluit ut villae et castra in dicto ducatu de quibus dictus dux Carolus possessionem acceperat, sibi restituerentur. Quod fuit regi valde ignominiosum, ut promissum suum contra fratrem naturalem violaret.
9.15
Considerans dictus dux quod potentiae ejus, videlicet regis, non valeret resistere, discessit de Northmannia, et Britanniam ivit, suique consules, puta episcopus et patriarcha Bajocensis, episcopus Lexoviensis, et plurimi alii patriam et propria beneficia relinquentes, dictum ducem, supposito et consilio, secuti sunt, et multi nobiles Northmanniae captivi remanserunt cum rege, et alii ex toto perierunt.
9.16
Et ista miserabili guerra durante, dominus noster et Pater venerabilis, sua benignitate, et clementia, nobiles multos in amicitiam Ecclesiae univit, et post paucos dies tres feodos nobiles, videlicet feodum de Calvomonte, de Feugueroto, et Boullae, mandato regis de curia, et scacario, Beccensi ecclesiae tanquam manu mortuae incorporavit, magnis et largifluis sumptibus, amortisari fecit, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, ut clarius apparet in litteris super hoc confectis et scriptis.
9.17
Nota quod amortisatio nihil aliud est quam terram domino tributalem reddere immunem ab illo.
9.18
Tabulas in aula quae dicitur Misericorde fecit renovare et directorium, et similiter in refectorio, quae prius erant vermibus consumptae.
9.19
Eodem anno multi de hominibus domini Caroli se traxerunt ad villam quae dicitur le Pont de l' Arche, et ibidem tenuerunt per multos dies: et sic rex, propter hoc motus, quia nolebant villam praedictam suo mandato reddere, in propria venit, et sedem instituit, et disposuerat per assultum capere, nisi intervenisset pactio; pacto inito, cum suis intravit, et durante sede, domos quae erant circa castrum, et portam quae duxit ad Locoveris, fecit funditus destrui, et fossata dictae villae refortiari.
9.20
Eodem anno sexagesimo sexto, die sancti Cosmae et Damiani, mane adeo die stante nebuloso et turbido, quod vix quis potuisset distantem a se tribus pedibus conspicere, intraverunt Bourbonni per castrum, in dictam civitatem Rothomagensem, capitaneo et civibus inscientibus; unde fuit magna commotio in populo. Sed tandem medio sapientium stantium in civitate, rex placatus est, et eam in brevi tempore recuperavit, et ibidem in persona stetit per multos dies; et infortiari castrum praedictum, quodam grosso muro in latere, ex parte tendente versus villam, prope fontem castri.
9.21
27 Anno sexagesimo septimo fecit praedictus dominus Gauffridus Benedicti quamdam crucem institui magnificam in ecclesia Becci, deauratam, ex lapidibus pretiosis undique munitam, et in qua reponuntur spinae gloriosae coronae Redemptoris nostri Jesu Christi.
9.22
Et eodem anno fecit incipere quoddam beufredium, in loco, in quo retroactis temporibus fuit, quod fuit igne consumptum, adeo quod per opinionem latiomorum expertorum, oportuit istud renovare usque ad fundamentum, ad campanas ecclesiae suspendendas, quia grossae turres nimium erant gravatae, et commotione campanarum gravabantur.
9.23
Ipse motus charitate et devotione augmentavit et crevit pitantiam religiosorum, tam presbyterorum quam juvenum, in termino Paschae, de viginti solidis presbyteris, et juvenibus de quindecim; in quo nihil percipiebant antea, in magnum subsidium religiosorum claustralium.
9.24
Et suis temporibus convivebat in Ecclesia reverendus et religiosissimus vir homo pacis et dilectionis, dominus Robertus de Rothomago, alias le Moine, prior claustralis ecclesiae Becci; qui prius fuerat prior in Ecclesiis Ide Confluentio, de Bellosaltu, et de Evvremodio; et postea ad priorem Ecclesiae Becci per electionem vocatus, qui meritissimus et perdilectus in officio ab omnibus exstitit, et ad domum suam, quae domus prioris dicitur, sitam supra portam quae dicitur Roberti Bellot, viriliter laboravit intus et exterius, quantum decoravit( ut intuenti clarescit) picturis, cooperturis et aliis munimentis ad cameram aptis.
9.25
Capellam in ecclesia sitam, quae dicitur capella Beatae Mariae Magdalenae, sibi elegit, et priori assignavit; tamen antiqua registra Ecclesiae notant capellam Beati Benedicti fuisse priori assignatam. Quam capellam Beatae Mariae Magdalenae victrinis sumptuosis clausit; quinque imagines sanctarum virginum, videlicet virginis Mariae Magdalenae, Honorinae, Margaritae, Catharinae, super altare dictae capellae devote erexit, et tabulam depingi fecit, in qua, ad latera depictae sunt imagines sanctarum Marthae et Agnetis.
9.26
Scamna circa capellam instituit, cum cophinis ad reponenda ornamenta capellae; quae omnia propriis denariis et sumptibus fecit fieri, videlicet calicem deauratum, pacem valde devotam et argenteam, corporalia, et generaliter omnia quae in capella videntur, in honorem, et decorem maximum ecclesiae, et etiam duas parvas copinas argenteas, ad reponendam aquam et vinum, cum missa debet celebrari. Et post in anno millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, fecit sumptuose depingi et in honorem virginum historiari.
9.27
Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo septimo, tempore currente, quo dominus Carolus frater regis Ludovici in Britannia erat, venerunt Britones Cadomi, et ad partes circumvicinas, et ut in Northmannia faciliorem aggressum haberent, pro querela saepedicti Caroli tuenda, et deffendenda, cum duce Alenconii pactum inierunt, et composuerunt, ut Britonibus pro praedicto Carolo querelantibus, villam, et castrum Alenconii redderet; quod ita factum est, venerunt et tenuerunt cum maxima copia armigerorum suorum.
9.28
Rex autem Ludovicus hoc audiens jussit in Northmannia omnes nobiles cum liberis sagittariis[ Vulgo, Francs- arbalétriers.] proclamari, ad resistendum praedictis Britonibus qui eundo, et redeundo, adeo populum vexaverunt, ut nullus nec pullum, nec aucam, nec aliquid comestibile, pro se et familia sua, potuerunt reservare, viros ecclesiasticos si inveniebant taliabant, et si aliquem equitantem invenissent, vel equum in pejorem commutabant, vel omnino detinebant. Et dum ista nefandissima agerentur, praedicto duce Alenconii in Britannia stante, consilium habitum est, ut uxor ejus ad regem pergeret, ut ejus iram moderaret; quae postquam locuta est cum eo, suis precibus obtinuit ut inter eos treviae haberentur, quousque virum suum ducem Alenconii visitasset, et intentionem ejus sciret, quod sic factum est.
9.29
Tempore autem pendente in partibus illis circumquaque ducatum, erant liberi sagittarii, fere quadraginta mille dispersi, et adeo patriam, et maxime circa Senonensem dioecesim depraedaverunt; quod ob defectum victualium compulsi sunt provinciam dimittere.
9.30
Et dum nobilis domina Alenconii consideraret cum filio suo patriae destructionem, ad regem Franciae venerunt, et ei villam Alenconii reddiderunt, Britonibus inde excedentibus, et Francis foedere pacis intrantibus, duce Alenconii semper in Britannia stante; nec ob hoc cessarunt Britones querelam praedicti domini Caroli portare, sed longe post occupaverunt villas in partibus inferioribus Northmanniae, videlicet villas Cadomi, Bajocensis, Constantiensis, Abricatensis, Francis circumquaque inter eos dispersis, maxime apud Sanctum Laudum( Saint- Lô), et abbatiam de Troardo, usque ad annum millesimum sexagesimum octavum, quod rex dictas partes conquestavit.
9.31
Et eodem anno millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, octava Augusti, nobilis domina domina Margareta regina Angliae, uxor regis Henrici, qui tunc temporis ab Edoardo de la Marche occupante regnum Angliae, carceribus detinebatur, nec non filia regis Siciliae, cum filio suo Edoardo domino principe de Galles, venerunt 28 apud Beccum, et ibidem recepti sunt eadem die vesperascente jam die, cum taedis et lumine immenso, et steterunt per quinque dies in hac abbatia, cum honore maximo, et gratiis hinc inde actis, perrexit ad Nostram Dominam de Monteforti, deinde ad Herflotum, ut ascenderent mare.
9.32
Eodem anno prior de Bellosaltu, videlicet dominus Joannes de Cambrevier, qui tunc erat subprior et cantor Becci, effecit ut scamna, et sedes sumptuosae in refectorio, in honorem et maximum decorem loci, fabricarentur; cujus beneficii gratiam in animam remunerare dignetur Deus.
9.33
Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, decima sexta Octobris; postquam inferiorem Northmanniam regis subjugarunt imperio, querelantes pro rege, Britonibus ad se reversis, considerantibus tanti regis potestati non posse resistere, praelatis patriae, nobilibusque, totoque populatu super principem, scilicet ducem Britanniae acclamantibus, patriaeque vastationem, populi confusionem, gentium perditionem eidem demonstrantibus, pactum et concordiam tractarunt inter se querelantes.
9.34
Redeuntibus arm geris, nobilibus sagittariis, qui ibidem aderant pro rege pugnaturi, patriam istam Northmanniae totam depraedaverunt, et quidquid ecclesiasticum poterat inveniri, quasi suum proprium reputabant; in domibus Deo dedicatis, puta abbatiis, domibus sacerdotum, ex omni parte confluebant, statum ecclesiasticum in personas diffamantes, populusque omnis Northmanniae tantum supplicium toleravit usque ad medium Novembris anni praedicti.
9.35
Eodem anno millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, fecit praedictus dominus Gaufridus voutam continuari et antiquae conjungi, scilicet ad defensionem itineris quo itur de Becco ad Brioniam, usque ad gardinum Joannis Louvet, ut scilicet iter regium ibidem constitueretur, qui solebat esse in cultura feodi nostri de Feuguereio contiguo dictis conductibus fontium.
9.36
Huic venerabili domino Gauffrido abbati successit dominus Joannes Boucart doctor, episcopus Abricatensis, qui tunc temporis erat confessor Ludovici regis Franciae, qui quidem episcopus fuit electus, sive postulatus, admonitione et praecepto ejusdem regis, in pastorem et abbatem Becci. Ipse fecit consummari et compleri beufredum; fecit fieri campanam, quae dicitur horologium, et suspendi in loco, in quo nunc stat, in cacumine ejusdem beufredi.
9.37
Idem episcopus habuit quemdam vocatum magistrum Joannem le Marchand, vicarium ejus in dicta abbatia; qui quidem le Marchand erat decanus ecclesiae Abricatensis, vir magnae intelligentiae et sagacitatis, qui habuit regimen et gubernaculum totius Ecclesiae Becci, sub ipso episcopo.
9.38
Ipse episcopus in fine se demisit de abbatia, et reposuit in manu religiosorum. Videlicet se demisit super religiosum virum dominum Joannem de Aptot[ forte, Hautot.] alias Hauteu, qui pro tunc erat prior claustralis Becci, sed demissio non sortita est suum effectum, quia idem episcopus obiit antequam ipsa demissio esset confirmata a papa. Quare idem prior claustralis perdidit pecuniam suam, quam miserat Romam, ad faciendam confirmationem suam, et ad solvendam vacantem; quare facta fuit electio.
9.39
In qua electione fuit electus dominus Robertus de Rothomago, alias d' Evreux, prior de Bellomonte, vir religiosus et honestae conversationis, qui successit in abbatia ipsi episcopo Abricatensi. Ipse electus, et Benedictus abbas, fecit fieri novam portam in introitu abbatiae, quae nunc est juxta portam eleemosynariae, cum muro lapideo versus dictam eleemosynariam. Fecit operari laudabiliter, et honeste supra antiquam portam ejusdem introitus, cum gradibus ascendentibus ad cameras, quas fecit fieri supra eamdem antiquam portam, et fecit etiam operari in conductu rivuli aquae ante portam ecclesiae, cum muro lapideo claudente ipsum conductum, a camera prioris usque ad granarium; cum pluribus aliis beneficiis, quae ipse fecit intra ecclesiam, et extra. Deinde ipse se demisit de dicta abbatia, super venerabilem religiosum dominum Guillermum de Rothomago, alias Guerin, retenta magna pensione, cum praesentatione beneficiorum. Sed facta ipsa demissione, et confirmata a summo pontifice, ipse dominus Robertus d' Evreux non diu duravit; quare ipse dominus Guillermus Guerin, qui antea erat prior de Sancto Philiberto, et capellanus dicti d' Evreux, fuit omnino pacificus abbas ipsius monasterii de Becco.

Intertext edge

Open linked passage

Note