Auctor incertus
Chronicon breve
Brev 6.68
Choose a text
More by Auctor incertus
—
8505 Chrbre
6.1
AETAS SEXTA.
6.1
A nativitate Domini nostri Jesu Christi usque ad Tiberium numerantur anni XIV. A Tiberio vero usque ad Passionem Christi sunt anni XIX. Et a Christi Passione usque ad Gaium fiunt anni V. A Gaio usque ad Claudium anni IV. Et a Claudio usque ad Neronem fiunt anni XIV. A Nerone vero usque ad Vespasianum sunt anni XIV. Et de Vespasiano usque ad Titum anni XIV. A Tito vero usque ad Domitianum anni duo. Et a Domitiano usque ad Nervam anni XVI. A Nerva usque ad Trajanum fit annus I. A Trajano quidem usque ad Adrianum anni XIIII. Ab Adriano usque ad Antoninum fiunt anni XXI. Et ab Antonino usque ad item Antoninum anni XXIII. Ab Antonino autem usque ad Commodum fiunt anni XIX. A Commodo enim usque ad Helvium Pertinacem anni XIII. Et de Helvio usque ad Severum fit annus I. A Severo usque ad Antoninum Caracallam sunt anni XVIII. Ab Antonino Caracalla usque ad Macrinum anni VII. A Macrino vero usque ad Aurelium fit annus I. Et de Aurelio usque ad Alexandrum anni IV. Ab Alexandro usque ad Maximinum fiunt anni XIII. A Maximino quoque usque ad Gordianum anni III. A Gordiano usque ad Philippum anni VII. Et a Philippo usque ad Decium anni VII. A Decio usque ad Valerianum anni III. A Valeriano usque ad Claudium anni XV. A Claudio enim usque ad Aurelianum anni II. Ab Aureliano usque ad Probum fiunt anni VI. A Probo usque ad Carum anni V. Et a Caro usque ad Diocletianum anni II. A Diocletiano vero usque ad Constantinum fiunt anni XX. De Constantino usque ad Constantium anni XXI. A Constantio usque ad Julianum anni XXIV. Et a Juliano usque ad Jovianum anni II. A Joviano ergo usque ad Valentinianum fit annus I. De Valentiniano usque ad Valentem anni XI. Et de Valente usque ad Theodosium anni IV. A Theodosio vero usque ad Archadium anni XXVII. Ab Archadio usque ad Honorium anni XIII. Ab Honorio usque ad Theodosium anni XV. A Theodosio usque ad Martianum anni XXVI. Et a Martiano usque ad Leonem anni VI. A Leone vero usque ad item Leonem anni XVII. Item a Leone usque ad Zeonem fit annus I. Et de Zenone usque ad Anastasium fiunt anni XVI. Ab Anastasio vero usque ad Justinum sunt anni XXVII. Et a Justino usque ad Justinianum anni IX. Item a Justiniano usque ad Justinum sunt anni XXXIX. Item a Justino usque ad Tiberium anni XIII. A Tiberio usque ad Mauricium fiunt anni IV. A Mauricio usque ad Focam sunt anni XX. A Foca usque ad Heracleum anni VIII. Ab Heracleo usque ad Constantinum sunt anni XXX. A Constantino patre usque ad Constantinum filium unus fit annus. Item a Constantino usque ad Constantinum sunt anni XXVII. Et a Constantino usque ad Justinianum anni XVII. A Justiniano usque ad Pippinum Seniorem sunt anni II. A Pippino Seniore usque ad Carlum anni XXVII. A Carlo usque ad Pippinum, et ad Carlomannum anni XXVII. Et a Pippino et Carlomanno usque dum Pippinus rex constitutus est, fiunt anni X. A Pippino vero usque ad Carlum et Carlomannum anni XVII. Et a Carlo et Carlomanno usque ad Carlum fiunt anni IV. Et inde domnus Carlus solus regnum suscepit, et Deo pro egente gubernat usque in praesentem annum feliciter, qui est annus regni ejus XLII, imperii autem IX. Sunt autem totius summae ab origine mundi anni usque in praesentem annum IV M DCCLXI.
6.2
DCXCI. Bellum Pippino in Testricio, ubi superavit Francos.
6.3
DCCII. Obitus Hildeberti regis.
6.4
DCCVIII. Quando Droco mortuus fuit in vernale tempore.
6.5
DCCIX. Quando Pippinus perrexit in Suavis contra Vilario.
6.6
DCCX. Iterum Pippinus in Sauvis contra Vilario.
6.7
DCCXI. Quando Walericus duxit exercitum Francorum in Suavis contra Vilario.
6.8
DCCXII. Quidam episcopus duxit exercitum Francorum in Suavis contra Vilario.
6.9
DCCXIII. De post sub Doberto episcopo in mense Martio.
6.10
DCCXIV. De post Grimoaldo in mense Aprili, et de post Pippino in mense Decembrio.
6.11
DCCXV. Quando Saxones vastaverunt terram Chatuariorum.
6.12
DCCXVI. Quando Radbodus venit in Colonia mense Martio.
6.13
DCCXVII. Bellum fuit inter Karolum et Ragenfredem in Vinciaco mense Martio, media Quadragesima, die Dominica.
6.14
DCCXVIII. Karolus primum fuit in Saxonia.
6.15
DCCXIX. Radbodus obiit.
6.16
DCCXX. Karlus bellum habuit contra Saxones.
6.17
DCCXXI .
6.18
DCCXXII .
6.19
DCCXXIII .
6.20
DCCXXIV .
6.21
DCCXXV. Karlus primum fuit in Baioaria.
6.22
DCCXXVI .
6.23
DCCXXVII .
6.24
DCCXXVIII. Iterum Karlus fuit in Baioaria.
6.25
DCCXXIX .
6.26
DCCXXX. Karlus perrexit ad Suavos contra Lantfredum.
6.27
DCCXXXI. Karlus fuit in Wasconia contra Eododem.
6.28
DCCXXXII. Karlus bellum habuit contra Saracinos in mense Octobri.
6.29
DCCXXXIII. Karlus cum exercitu venit in Wistragon.
6.30
DCCXXXIV. Iterum Karlus venit cum exercitu in Wistragon.
6.31
DCCXXXV. Karlus cum exercitu fuit in Wasconia.
6.32
DCCXXXVI. Karlus dimicavit contra filios Eodone.
6.33
DCCXXXVII. Karlus bellum habuit contra Saracinos.
6.34
DCCXXXVIII .
6.35
DCCXXXIX .
6.36
DCCXL .
6.37
DCCXLI. Karlus dux Francorum mortuus est Idib. Octobris.
6.38
DCCXLII. Karlomannus duxit exercitum contra Chunaldum.
6.39
DCCXLIII. Karlomannus bellum iniit contra Baioarios.
6.40
DCCXLIV .
6.41
DCCXLV .
6.42
DCCXLVI .
6.43
DCCXLVII. Karlomannus perrexit ad Romam.
6.44
DCCXLVIII .
6.45
DCCXLIX. Grippo fuit in exsilio.
6.46
DCCL .
6.47
DCCLI. Pippinus in regem unctus est apud Suessiones.
6.48
DCCLII .
6.49
DCCLIII. Hildegarius occisus est in Saxonia.
6.50
DCCLIV. Stephanus papa venit in Franciam.
6.51
DCCLV. Pippinus rex cum Francis in Italiam perrexit. Longobardos superavit. Carlomannus obiit.
6.52
DCCLVI .
6.53
DCCLVII. Franci obsederunt Papeia.
6.54
DCCLVIII. Pippinus fuit in Saxonia.
6.55
DCCLIX .
6.56
DCCLX. Pippinus rex conflictum habuit contra Waifario.
6.57
DCCLXI. Pippinus fuit in Wasconia cum Karolo, et Claremonte igne cremavit.
6.58
DCCLXII. Iterum Pippinus pergens in Wasconia cum Karolo et Carlomanno superavit Wascones.
6.59
DCCLXIII. Pippinus placitum habuit in Warmacia. Tunc fuit ille gelus pessimus, et coepit XIX kal. Januarii, et permansit usque in XVII kal. Aprilis.
6.60
DCCLXIV .
6.61
DCCLXV. Pippinus placitum habuit ad Atiniacum.
6.62
DCCLXVI. Pippinus fuit in Wasconia, et fecit Argentum.
6.63
DCCLXVII. Iterum Pippinus fuit in Wasconia in mense Martio, et iterum in mense Augusto.
6.64
DCCLVIII. Waifarius interfectus est IV non. Junii, et rex Pippinus defunctus est in VIII kal. Octobr. et Karlus et Karlomannus ad reges uncti sunt VII id. Octobris.
6.65
DCCLXIX. Karolus rex prima vice fuit in Wasconia ultra Garonna.
6.66
DCCLXX .
6.67
DCCLXXI .
6.68
DCCLXXII. Karlomannus obiit in Salmunciaco prid. non. Decembris.
6.69
DCCLXXIII. Karlus rex bellum habuit contra Saxones in Heresburgo.
6.70
DCCLXXIV. Karlus rex fuit in Italia, et bellum habuit contra Longobardos.
6.71
DCCLXXV. Iterum Karlus fuit in Italia, et capto Desiderio, et uxore ejus, et filia, adduxit secum in Francia.
6.72
DCCLXXVI. Iterum Karolus fuit in Saxonia, et ibi bellum habuit, et Sigeburgo cepit.
6.73
DCCLXXVII. Iterum Karolus fuit in Saxonia, et subjugati Saxones, dederuntque hospites, ut fierent Christiani. et Carlus fecit castellum super fluvium Lyppia.
6.74
DCCLXXVIII. Karlus placitum habuit ad Patres- Brun.
6.75
DCCLXXIX. Carlus rex fuit in Hispania ad Caesar- Augusta.
6.76
DCCLXXX. Carlus rex divisit sua regna inter filios suos, et perrexit ad Romam.
6.77
DCCLXXXI .
6.78
DCCLXXXII. Saxones rebellantes plurimos Francos interfecerunt, et Karlus congregatos Saxones jussit eos decollare, et hoc anno Gislebertus episcopus obiit X kal. Jun.
6.79
DCCLXXXIII. Hildegardis regina obiit prid. kal. Maii, et Bertrada regina III idus Julii in Cauciaco defuncta est, mater Caroli.
6.80
DCCLXXXIV. Carlus tribus vicibus regressus est in Saxonia, et ibidem commoratus.
6.81
DCCLXXXV. Carlus adquisivit Saxonia, et Widichinus convertitur.
6.82
DCCLXXXVI. Carlus violavit Toringos pro eorum culpis.
6.83
DCCLXXXVII. Carlus perrexit ad Romam, et ista signa apparuerunt super homines.
6.84
DCCLXXXVIII. Carlus capto Tassilone subjugavit Baioarios.
6.85
DCCLXXXIX. Carlus bellavit contra Wulzis in Wenedonia, et Carlus filius ejus regnum accepit ultra Segona, et ille gelus fuit pessimus alius.
6.86
DCCXC .
6.87
DCCXCI. Carlus rex primum fuit in Chunia.
6.88
DCCXCII. Saxones interfecerunt Francos super fluvio Alpia prope mare prid. non. Jul., feria VI.
6.89
DCCXCIII .
6.90
DCCXCIV .
6.91
DCCXCV .
6.92
DCCXCVI. Carlus rex filium suum Pippinum transmisit in Chunia, et ipsi cum receperunt cum pace, et thesauros multos accepit, et in Francia adduxit.
6.93
DCCXCVII. Carlus rex ad Aquis Palatium concilium habuit cum episcopis, abbatibus, monachis, de coenobium Sancti Pauli, qualiter constituere deberet. Et in ipso anno perrexit in Saxonia, et ibidem hiemavit.
6.94
DCCXCVIII. Carlus in Saxonia hiemavit, et tota aestate ibidem fuit, et hospites capitaneos mille DC inde adduxit, et per Franciam divisit.
6.95
DCCXCIX. Romani per invidiam condemnaverunt papam Leonem, et ipse Leo venit ad Carolum in Franciam, et ipse restituit eum in sede sua.
6.96
DCCC. Carlus rex fuit ad mare ut piscaret, et Leutgardis regina obiit, et ille perrexit ad Romam, et pacificavit Romanos et papam Leonem, et Leo benedixit eum ad imperatorem.
6.97
DCCCI. Carlus imperator a Roma rediens ad Aquis Palatium revertitur, et in ipso anno Saracini exierunt foras, et a Francis interfecti sunt.
6.98
DCCCII. Carlus imp. ad Aquis Palatium concilium habuit, ut ei omnes generaliter fidelitatem jurarent, monachi, canonici; ita et fecerunt.
6.99
DCCCIII .
6.100
DCCCIV. Carlus imp. cum liberis suis et Francis Saxonia ingressus est, et aliquos jussit interficere, at aliquos per totum suum regnum dispergere, et Leo papa iterum venit in Francia.
6.101
DCCCV. Carlus imp. transmisit filium suum Karolum cum exercitu in Wenedonia.
6.102
DCCCVI. Carlus imp. divisit regnum suum inter filios suos.
6.103
DCCCVII. Karolus imp. placitum habuit ad Confflem cum Francis, et illi dederunt dona sua, et reversi sunt ad propria.
6.104
DCCCVIII. Godefredus rex Normanorum cum exercitu venit in Wenedonia, et Carolus imp. transmisit filium suum Carolum contra eum, ut resisteret ei, et ille reversus est in terram.
6.105
DCCCIX. Hoc anno fuit inundatio aquarum talis, qualis antea nunquam fuit in terra ista visa, et fuit V kal. Januar. altissima. Et in hoc anno fuit elevatum sepulcrum sancti Amandi episcopi XII kal. Octobr., et restitutum in locum suum X kal. Novembr.
6.106
DCCCX. Carolus imp. cum exercitu Francorum perrexit in Saxonia, et ibi placitum habuit in Fereda, et ibi Wenedi venerunt, et dedit illis regem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).