Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Chronicon Hildesheimense
Auctor incertusHild 12 · 21341-chrhilMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 21341 Chrhil
1.1
MONITUM.
1.1
Ecclesia Hildesheimensis Annalibus ad annum 1040 usque deductis, tum Thancmari libro et utroque Wolfheri opere gaudebat, cum vergente saeculo undecimo Chronicon conscribi coeptum est, quod ab initio episcopatus usque ad obitum Ettilonis episcopi anno 1079 defuncti productum, paucas paginas explevit. Auctoris nomen latet; si tamen inter scolasticos Ecclesiae Hildesheimensis quaerendus est, Godefridum fortasse vocaveris, quem sub Udone obiisse legimus. Quisquis sit, in rebus quae tempus suum praecesserunt adnotandis Annales Hildenesheimenses, Vitam Bernwardi et Vitam Godehardi exscripsit, et libris chartisque in thesauro ecclesiae asservatis uti potuit; genuina tamen libelli pars Vitam Ettilonis complectitur, statimque eo mortuo absoluta esse videtur. Jam prima haec libri editio, quam annalista Saxo saeculo duodecimo exeunte exscripsit pars fuisse videtur libri pontificalis ab Udone episcopo Ecclesiae suae in usum conditi, in quo Kalendarium, Martyrologium, ordo canonicus, aliaque ad res Ecclesiae facientia legebantur, et cujus hodie nonnisi apographum saeculo XII confectum exstat. Codex membranaceus formae quam dicunt in 4o majori, hodie bibliothecae serenissimi ducis Brunsvicensis et Luneburgensis Welferbytanae, olim Hildesheimensis, saeculo XII exeunte conscriptus, post octo folia priora, saeculo XIV scriptura antiquiori erasa jam ordinem« Did is de wyse des reventere» exhibentia, fol. 9 servitia coquinae per annum de praepositura majori enumerat, foll. 10- 15 Kalendarium Ecclesiae Hildesheimensis, foll. 16- 24 sententias Patrum quibus clericalis ordo ad bene vivendum instituitur, foll. 34, 35 nomina fratrum nostrorum archiepiscoporum et episcoporum, tum foliis 35, 35, 36 erasis, foll. 36- 128 Martyrologium et Necrologium sistit. Foll. 129, 130 nomina Ecclesiarum quae nobis fratres et sorores in Christo, nostras orationes in quotidianis sacrificiis a nobis exspectant et suas debent nobis, etc., nomina episcoporum Hildenesheimensis Ecclesiae tum presbyterorum, diaconorum, subdiaconorum, acolythorum et scholarium inde ab a. 1078 sub Udone episcopo defunctorum; foll. 131 nomina regum et imperatorum inde a Pippino Anschisi filio usque ad obitum Heinrici IV a. 1106, fol. 131- 162 Chronicon Hildeneshemense, fol. 164- 173 manu saeculi XIV fundationes et chartas, fol. 179- 188 fundationes et obedientias saeculis XII et XIII scriptas exhibet, quas fol. 162, 189- 204 notitiae chartaeque saec. XIII, XIV, XV libro illatae subsequuntur; quare librum non modo ecclesiae in usum conscriptum, sed per tria saecula constanter adhibitum auctumque patet. Ita et Udonis librum, nostri fontem, et Udone superstite et eo defuncto auctum fuisse statuere licet, quemadmodum in Ecclesia Romana codices diversos libri censualis qui sub Censii camerarii nomine laudatur, adhibitos, auctosque comprobavimus.
1.2
Chronicon in ipso Udonis codice Vitis episcoporum Ettiloni inde ab anno 1079 succedentium, Udonis Bruningi et Bertholdi, fortasse et Bernhardi et Brunonis annis 1153 et 1162 defunctorum a diversis scribis auctum, saeculo XII exeunte codici nostro illatum, eademque manu addita Hermanni Vita usque ad initium Adelogi a. 1171 productum est. Scriptor quisquis sit, Bernhardi, Brunonis, Hermanni et Adelogi nomina episcoporum catalogo rubra littera inseruit, ideoque sub eis floruisse censendus est, fortasse non alius a Bernone scholastico ejus temporis celebri, quem post Adelogum cathedram Hildesheimensem occupasse novimus. Vita Adelogi manu saeculi XIII ineuntis scripta, una cum Vitis Bernonis, Conradi, Herberti et Sifridi usque ad a. 1227 successorum, saeculo XIV erasa eodemque loco iterum scripta est, ita ut hodie nonnisi principium ejus manu auctoris exaratum exstet, reliqua manum saeculi XIV prae se ferant. Quod quare factum sit ignoratur. Contra successoris Sifridi, Conradi episcopi a. 1249 defuncti, Vita intacta mansit et litteram saeculi XIII medii ostendit. Vita Heinrici a. 1257 mortui, alia ejusdem temporis manu exarata fol. 146, et manu saeculi XIV scripta fol. 147, 147 et 148 altera vice habetur. Joannis et Ottonis, a. 1261 et 1279 defunctorum, Vitas ipsa saeculi XIV manus scripsit, quae fortasse et Vitas Sifridi et Heinrici a. 1310 et 1318 mortuorum postea subjecit; ultimae Heinrici lineae alii saeculi XIV scriptori debentur. Reliquum operis, Vitae Ottonis, Henrici, Joannis, Gherardi, Joannis et Magni, plus centum annis complexum uni saeculi XV scriptori debetur, qui anno 1433 libro finem imposuit. Opus igitur ab exeunte saeculo undecimo usque ad saeculum XV a canonicis Hildesheimensibus per tempora sibi succedentibus compositum et quasi Ecclesiae nomine scriptum, in rebus Ecclesiae fidem non exiguam sibi conciliat, et historiae Saxoniae illustrandae conducit. Vulgavit librum Leibnitius in SS. Brunsw. t. I, 742- 772 sub titulis: Chronicon episcoporum Hildeshemensium; Excerpta ex Necrologio Hildeshemensis Ecclesiae veteri; Indiculi confraternitatum et episcoporum Hildesheimensis Ecclesiae; Nomina archiepiscoporum et episcoporum qui primum in Hildeshemensi Ecclesia canonici fuerunt; Excerpta paucula ex libro donationum Ecclesiae Hildesheimensi factarum, et Fragmentum de reliquiis quibusdam Ecclesiae cathedralis Hildesheimensis,-- ordine praepostero, eodem tamen usus codice Welferbytano, quem et ego numero:
1.1
Signatum editionis nostrae fundamentum posui. Librum ad litteram expressi, saeculo tamen duodecimo usque ad Bernonem episcopum primarium scribendi modum quantum ad diphthongum ae et litteram t iis locis quibus antiquior textus a scriba posterioris aevi repetitur, restituendum duxi. Necrologium prolixius aliaque a ratione hujus tomi magis aliena alii loco reservavi. Eamdem in rem evolvendi erant praeterea codices duo in bibliotheca Welferbytana asservati, scilicet inter Extravagantes:
1.2
Cod. Nro. 115 in folio et
1.3.1
Cod. Nro. 227 in 4o, uterque chartaceus, quorum hic quidem ex illo transcriptus nullius momenti est, ille autem post Engelhusii Chronicon excerpta nonnulla historica, ex Jordane de rebus Geticis, aliaque, et ultimo loco foll. 188- 196 Chronicam episcoporum dioecesis Hildensemensis nec non abbatum monasterii Sancti Michaelis exhibet, quae aeque ac codex 1 vel ex ipso Udonis libro vel ex apographo ejus altero fluxit, eamque ob causam meliorem nonnullis locis lectionem exhibet, quam in textu recipiendam haud dubitavi. Cumque et nonnulla de tumulis episcoporum aliaque scriptori saeculo XV medio viventi comperta exhiberet, ea, Wattenbachio nostro operam praestante, adnotanda atque nonnulla de episcopis saeculi illius subjicienda curavi; at abbatum S. Michaelis Chronicon inter scriptores posteriores referendum erit. Major libri pars medio saeculo XV scripta est, reliqua circa annum 1458, aliisque plane manibus annis 1471, 1472 et sequentibus addita sunt. Libro nostro Leibnitius in edenda Chronica episcoporum Hildensheimensium nec non abbatum monasterii S. Michaelis t. II, p. 784 sqq. usus est.
1.3.2
Antiquior Chronici pars annalistae Saxoni, totum opus Conrado Bothoni et Heinrico Bodoni innotuit, qui complura inde in Chronicon picturatum et syntagma Gandersheimense receperunt.
1.3.3
In adnotationibus multa debemus eximio rerum Hildesheimensium doctori V. Cl. Hermanno Adolfo Luntzel, a cujus humanitate, ut rerum patriarum tempus locumve ex locuplete doctrinae penu illustraret, facile obtinui.
1.3.4
Catalogum episcoporum Hildenesheimensium quem Leibnitius ex Chronicis Eggehardi Uragiensis abbatis ad Egbertum Corbeiensem abbatem desumptum dicit et tomo II, p. 772 collectionis suae inseruit, ut nullius pretii excerptum omitti placuit.
1
Frithericus archiepiscopus. Reinwardus archiepiscopus. Volcmarus archiepiscopus. Bruno archiepiscopus. Willehemmus archiepiscopus. Rothbertus archiepiscopus. Ghero archiepiscopus. Luidolfus. Etheldagus archiepiscopus. archiepiscopus. Willeghisus archiepiscopus.( Moguntinus obiit a. 1011. 7 Kal. Mart. Unewanus archiepiscopus. Anno Coloniensis archiepiscopus. Anno incarnationis Domini 1107 Heinricus frater noster a puero in nostra aeclesia nutritus Magedeburgiensis archiepiscopus sub papa Paschali II catholice ordinatus. Conradus Salzburgensis archiepiscopus. Reinaldus Coloniensis, archiepiscopus.
2
NOMINA FRATRUM NOSTRORUM EPISCOPORUM.
2
Dudo episcopus. Londwardus episcopus. Bernhardus episcopus. Eevurisus episcopus. Thieodericus episcopus. Esicus episcopus. Ekkehardus episcopus. Dodo episcopus. Erpo episcopus. Bernharius episcopus. Bernhardus episcopus. Volewardus praepositus noster, episcopus. Bruno episcopus. Sigifridus episcopus. Bruno episcopus. Ezelinus episcopus. obiit ante a. 1068. 14. Kal. Jun.) Bernhardus episcopus. Bruno magister scolarum Hildeneshem, postea Veronensis episcopus, a capellano suo occiditur. Eppo praepositus sancti Petri Goslariae, frater Benno Osenburgensis. Poppo Patherburnensis episcopus. Cono Brissinensis episcopus. episcopus et praepositus noster. Volcmarus Mindensis episcopus in scismate. Erpo Monasteriensis episcopus in scismate. Conradus Trajectensis episcopus occisus. Bernhardus Palburnensis episcopus. Udo. Albwinus primum magister scolarum Hildeneshem, postea Merseburgensis. noster, Wormaciensi episcopo Adalberto superponitur in scismate, quod fuit inter Romanam aecclesiam et Heinricum quartum regem hujus nominis. episcopus. Siwardus Mindensis episcopus. Osenbrucgensis episcopus, primum praepositus sancti Mauritii..
3
(Fol. 129) Nomina aecclesiarum qui nobis fratres et sorores in Christo nostras orationes in cotidianis sacrificiis a nobis expectant, et suas debent nobis vivis et defunctis, sicut a majoribus nostris accepimus.
3
Remensis aecclesia, quae mater fuit Hildeneshemensis aecclesiae in canonica institutione. Parisiensis in Francia. Sancti Gereonis in Colonia. Babenbergensis. Monasteriensis. Paterbrunnensis. Halverstadensis. Vuldensis. Heresfeldensis. Corbeiensis. Helemwardeshusensis. Heresa. Ganderhemmensis. Goslariensis. Ringelhem. Bruneswic. Pragensis, Montecassino. Turonis. Quidilingburgensis. Magetheburgensis. Osenbrucgiensis. Altahensis. Tegrinsenses, qui missale cum evangeliario et lectionario in signum fraternitatis huc dederunt. Hi omnes nomina et obitus defunctorum suorum per litteras et per nuncios nobis annunciare debent, et nos illis nostrorum fratrum, ut fiant communes orationes per 30 dies; et in anniversariis, in missis et in ceteris commemorationibus mortuorum et in autumno per tres dies recordationis fratrum, nomina praedictarum aecclesiarum in conventu publico recitari debent, et in publicis missis, tam pro vivis quam pro defunctis, memoria fratrum nostrorum et sororum per hos tres dies cum oblationibus celebrari debet et elemosinis.
5
Nomina presbyterorum Hildeneshemensis aecclesiae canonicorum, qui ab anno incarnationis Dominicae 1078 post obitum Ettylonis 17i episcopi obierunt in Christo sub Udone 18o episcopo, de majori monasterio Sanctae Mariae.
5
Reteldus presbyter. Sigemannus presbyter. Hartnidus presbyter. Ezelinus presbyter. Heinricus presbyter. Edwardus presbyter. Sibertus presbyter. Gozbertus praepositus et presbyter. Bodo praepositus et presbyter. Scazo presbyter. Hezelo. Dudo presbyter. Bernhardus presbyter. Aldomnus presbyter. Gumbertus presbyter. Ludolfus presbyter. Gerdagus presbyter. Sibertus presbyter. Ezelo presbyter. Adeloldus presbyter. Abico presbyter. presbyter. Albuinus nostrae aecclesiae decanus Tiethmarus presbyter Hildeneshemensis canonicus, postea monachus in monte Cassino. Everhardus presbyter. Wideroldus presbyter. Odelricus presbyter decanus nostrae aecclesiae thesaurarius. Betto presbyter. Heico presbyter. Ghiselbertus presbyter. et presbyter. Hoico presbyter. Walthardus presbyter. Franco presbyter. Conradus presbyter. Hartbertus presbyter. Bruninghus presbyter. Bevo presbyter. Volchardus presbyter. Azzo presbyter. Bertholdus presbyter. Bruningus presbyter. Rodolfus presbyter. Benico decanus presbyter. Johannes presbyter. Alfwinus magister scolarum presbiter. Burchardus presbyter. Hermannus presbyter. Johannes presbyter. Sifridus presbyter. Bernhardus presbyter. Ekkehardus praepositus presbyter. Ricbertus decanus et presbyter. Lambertus presbyter. Werno presbyter. Conradus presbyter. Lambertus presbyter. Bertoldus presbyter. Heribordus presbyter. Wigandus presbyter.
7.1
Nomina subdiaconorum et accolitorum et scolarium Hildeneshemensis aecclesiae canonicorum, qui ab anno incarnationis Dominicae 1079 post obitum Ettilonis 17i episcopi obierunt in Christo sub Udone octavo decimo episcopo de majori monasterio sanctae Mariae matris Domini.
7.1
Hezzelo subdiaconus. Rodolfus subdiaconus et praepositus. Thietbertus subdiaconus. Wernherus subdiaconus. Huboldus subdiaconus. Volcherus accolitus. Alfardus accolitus. Godefridus scolaris. Thiethardus scolaris. Sigewinus subdiaconus. Thiodericus subdiaconus. Meinhardus subdiaconus. Bodo subdiaconus. Thiodericus subdiaconus. Beneko subdiaconus. Heinricus accolitus. Hermannus accolitus. Johannes scolaris. Odelricus scolaris. Widego subdiaconus. Everhardus subdiaconus. Hugo subdiaconus. Popo subdiaconus. Werno subdiaconus. Sigebodo accolitus. Heinricus accolitus. Burchardus scolaris. Pyppinus filius Angysi annis 25 regnavit. Karolus filius ejus annis 25 regnavit. Pyppinus annis 27 regnavit. Karolus Magnus annis 47 regnavit. Cui Leo tercius, qui dicitur Excecatus, imposuit coronam imperii Romae et laudes« Christus vincit» pro papa et regibus et principibus dicendas instituit in die ordinationis suae. Lodewicus filius ejus annis 26 regnavit. Lodewicus annis 35 regnavit. Lodewicus annis 35 regnavit. Lodewicus annis 6 regnavit. Karolus annis 13 regnavit. Arnulfus annis 12 regnavit. Heynricus. Lodewicus annis 7 regnavit. Conradus annis 20 regnavit. Heynricus annis 36 regnavit. Otto annis 11 regnavit. Qui Magdeburgensem episcopatum cum suis suffraganeis quinque instituit. Otto annis 18 regnavit. Otto annis 23 regnavit. Heynricus annis 14 regnavit. Qui Bavenbergensem episcopatum instituit. Conradus annis 17 et menses 6 annis 17 et menses 4. Qui Goslariensem congregationem de suo construxit.
7.2
Heynricus, Heynrici filius, quartus rex hujus nominis dictus, excommunicatus a quatuor Romanis pontificibus Gregorio VII, et Victore III, Urbano II et Paschali II, anno incarnationis Dominicae 1107, ordinationis suae anno 53 obiit. Regnavit autem post obitum patris beatae memoriae Heynrici imperatoris 51. In vigilia epyphaniae Domini in Inghelhem regali curia in praesentia filii sui regis Heynrici hujus nominis quinti, in audientia multorum principum regni, qui ab eo discesserant propter excommunicationem, et filium suum regem elegerunt, absolutionem quesivit a Romanis legatis Richardo Albanensi et Ghebehardo Constantiensi, et non accepit, et ibi coronam et cetera regalia principibus reddidit. Eodem anno 7. Idus Augusti obiit Leodii non absolutus.
7.1
Karolus imperator magnus, qui suppremo vitae suae tempore Saxones diversis variisque conflictibus duodecimo demum bello ad fidem Christi compulit, et Dei auxilio episcoporumque consilio Christianam religionem super eos corroboravit, aecclesias scilicet per loca Patherburne, Corbeiae, Mynden, Hyldeneshem, Herstelle, et ceteras aedificari fecit, et episcopatus ibidem futuros praeordinavit, anno incarnationis Domini 814. ad Christum migravit, anno aetatis suae 72, regni autem ejus 43, imperii vero 14; cui filius ejus Lothewicus successit. Qui et eosdem episcopatus juxta decretum patris instituit, et ipse GUNTHARIUM primum episcopum in Hildeneshem ordinari fecit. Qui episcopus primo suae ordinationis tempore in cymiterio capellam aedificavit, in qua postmodum sepultus cum suis successoribus quievit(+ an. 834? Jul. 5).
7.2
Huic successit REINBERTUS secundus episcopus, quo defuncto anno dehinc praedictae incarnationis Domini 835o( Febr. 12).
7.3
EBO archiepiscopus Remis deponitur, et in Hildeneshem imperatoris clementia relegatur. Qui 12 annis aecclesiae praefuit, et episcopalem ordinem, ut sibi videbatur exercuit( an.+ 851, Mart. 20).
7.4.1
Anno deinde 847 incarnationis Domini ALTFRIDUS quartus episcopus ordinatur( ante Aug. 15). Qui aecclesiam regulariter regendo, quicquid antecessor suus de sacris ordinibus temere usurpavit, decreto canonum rationabiliter annullavit. Idem praesul monasterium nostrum in timore Domini inchoavit, et sub ipso inchoationis exordio criptam orientalem in honore sanctae Mariae virginis consecravit. Qui et duas curtes suae proprietatis Saleghenstad et Asnede nostrae aecclesiae condonavit. In quibus abbatias, Salegenstad monachorum, et Asnede virginum coadunavit.( Cf. Vitam Godehardi.) Ipse episcopus 852. praedictae incarnationis Domini anno cum Liudulpho Gandeshemense cenobium primo in Brunesteshusen, et quarto post haec anno in Gandesheim, ut praenotatum est, inchoavit. Qui et aecclesiam ibidem aedificare coepit, et Hathamodam ejus ducis filiam primam abbatissam ibidem ordinavit, decimas etiam ex proprietate suae aecclesiae ibidem pro exhibendo sibi servimine et censu in beneficium praestitit, et cetera ibi Christo famulantibus profutura ex suo paterna pietate providit. Qui 18. post anno Hathamoda defuncta Gerbergam sororem ejus abbatissam ordinavit.( Cf. Ann. Hildes.) Ipse etiam anno incarnationis Domini 872, suae vero ordinationis 26, inchoatum Hildeneshem monasterium Deo gratias consummavit, et divinae majestati in honore sanctae Mariae sub tytulo sanctorum Cosmae et Damiani, Tyburtii et Valeriani, et sanctae virginis Ceciliae devotissime dedicavit Kal. Novembris. Qui et tertio post anno, suae ordinationis 29, plenus dierum et vere plenus bonorum operum 18 Kalendas Septembris( 874), scilicet in assumptione sanctae Mariae, in consortium sanctorum veraciter assumptus migravit, et Asnede in sua aecclesia, quam ipse inchoavit, consummavit, dedici vit, sepultus quievit, ibi usque hodie in miraculorum virtutibus per plurima sanitatum insignia, ut eo loci commanentes veraciter affirmant, omnibus innotescit. Eodem etiam anno, id est incarnationis Domini 875, Lodewicus imperator obiit, filius Lodewici.
7.4.2
( Ann. Hild.) Post Altfridum Liudolfus quidam monachus Corbeius designatur, sed subita morte praeventus aufertur.
7.4.3
5( Ann. Hild.) MARCQUARDUS dehinc quintus episcopus successit, qui etiam in Gandesheim trabes aecclesiae posuit, qui 4. ordinationis suae anno occisus est a Sclavis(+ Ann. 880, Febr. 2). Ipse juxta relationem veterum praedictas abbatias Salegenstat et Asnide negligenter amisit.
7.4.4
6( Ann. Hild.) Anno deinde incarnationis Domini 880, WICBERTUS episcopus electus est, qui in suo tempore medicinae artis peritissimus fuit, et bibliothecam, quae adhuc in monasterio servatur, propria manu elaboravit, et pluralem utilitatem suae aecclesiae praevidit. Ipse etiam utilitati fratrum consulens, omnem substantiam aecclesiasticae proprietatis subtili sagacitate distribuens per villas, curtes, familias et decimas, terciam partem ad praebendam fratrum instituere decrevit, sed obitu praeventus eandem inscriptionem successori suo complendam reliquit.( Vita Godeh.) Hic etiam anno 883. incarnationis Domini et suae ordinationis anno 4, consummatam aecclesiam in Gandesheim dedicavit, et Gherberga abbatissa defuncta sororem ejus Christinam instituit ibidem( an.+ 903, Nov. 1).
7.4.5
7 Huic WALBERTUS septimus episcopus successit, qui praeposituram et praebendam fratrum, ut antecessor suus praetitulavit, fideliter instituit, et ambobus aeternae retributionis praemium coram Deo acquisivit.( Vita Godeh.) Ipse etiam Christina defuncta Roswidam abbatissam ordinavit(+ an. 919, Nov. 3).
7.5
( Ann. Hild.) Post Walbertum SEHARDUS octavus episcopus praeponitur, qui anno 926. incarnationis Domini turrim occidentalem in Gandesheim dedicavit, et Roswida defuncta Wendelghardam abbatissam ordinavit. Ipse etiam in nostro monasterio altare sanctae Crucis et parietes et pulpitae evangelium argento honeste redimivit( an.+ 928, Oct. 10).
7.6
( Ann. Hild.) Anno dehinc 928, Sehardo defuncto, THIETHARDUS abbas Herveldiae nonus episcopus nobis ordinatur, qui inter plurima suae pietatis indicia tabulam principalis altaris auro purissimo, gemmis et lapidibus preciosis, ut hodie apparet, decenter adornavit, qui et in Gandesheim novam aecclesiam ad monachas anno 939. incarnationis Domini in honore sanctae Mariae consecravit.
7.7
( An.+ 954, Sept. 13.) Quo ordinationis suae anno 27. defuncto( cf. Ann. Hild.), OTHWINUS Parthenopolitanae sedis abbas decimus episcopus ordinatur. Qui pluralem utilitatem suae aecclesiae per 30 annos praevidit, specialiter tamen curtem Gysenheim in utilitatem fratrum acquisivit, vinum etiam in summis festivitatibus per 16 dies fratribus instituit. Ipse etiam preciosum aurum et gemmas et lapides et margaritas in constructionem calicis et patinae collegit; sed infirmitate praeventus, sub sigillo et fide Christi successori suo reservavit. Qui 30 ordinationis suae anno ad Christum feliciter migravit.( Vita Godeh.) Ipse etiam Wendelgharda defuncta, Gerbergam abbatissam in Gandesheim ordinavit( an. 984, Dec. 1).
7.8
Otwino pontifici 29 OSDAGHUS undecimus episcopus successit( an. 985): qui ex sua haereditate et acquisitione curtem majoris Aleghrimesheim cum 30 mansis in utilitatem fratrum instituit( an. 989, Nov. 8).
7.9
Quo quarto ordinationis suae anno defuncto( an. 990) GERDAGUS duodecimus episcopus successit; qui etiam ex sua proprietate et acquisitione curtem minoris Alegrimesheim et Sighebrectheshusen fratribus ad 40 mansos donavit.( Ann. Hild.) Qui tertio suae ordinationis anno Romam adiit, et inde rediens 7. Idus Decembris ad Christum migravit( an. 992, Dec. 7).
7.10
( THANCMARI Vita Bernw.) Deinde incarnationis Domini 993o( Jan. 15) BERNWARDUS regius capellanus decimus tertius episcopus aecclesiae nostrae constituitur. Qui ab exordio promotionis suae quicquid acquirere potuit utilitati suae aecclesiae fidelis dispensator prudenter impertivit; aurum namque et lapides, quos beatae memoriae Othwinus, ut praedictum est, reservavit, iste in calicem et patinam magnae pulchritudinis et pulchrae magnitudinis, ut modo videtur, fabricavit, et plurima utensilia, ut inter vitae suae opera inscribitur, suae aecclesiae contulit. Monasterium quoque sancti Michahelis construxit et ex parte dedicavit, in quo et abbatiam et congregationem monachorum instituit. Quorum utilitati praedia et curtes et familias ad trecentos mansos condonavit, fratrum etiam utilitatem in praebenda et vestitura clementer ampliavit, quibus curtem Hemethesdoron cum sua possessione in familiis et decimis ad haec implenda delegavit.( an. 1022, Oct. 30.) Ipse etiam in Gandesheim, ut praenotatum est, a Willighiso archiepiscopo et etiam ab Aribone varia vexatione fatigatus, tandem justicia dominante victoriam obtinuit, et novum monasterium ibidem in conspectu regis Heinrici et Willighisi archiepiscopi incarnationis Domini 1007, et suae ordinationis 15. digne consecravit( an.+ 1022, Nov. 20.)
7.11
( WOLFHERI Vita Godeh.) Anno incarnationis Domini 1022( Dec. 2), suae vero ordinationis 30, beatus Bernwardus episcopus ad Christum migravit, cui venerabilis GODEHARDUS Altahensis abbas successit. Qui omnibus exemplar justiciae et humilitatis in finem perseveravit in omni religione sanctitatis. Qui sub initio promotionis suae ab Aribone Mogontiae archiepiscopo super Gandeshemensi aecclesia impetitur, et per aliquot annos varia vexatione irritatur; donec tandem anno Dominicae incarnationis 1027, regni vero Cunradi regis quarto, imperii autem primo, synodo generali Francanovordi coadunata, ipso imperatore cum episcopis 22 praesidente, diocesim et potestatem super Gandeshemense territorium synodali decreto testimonio septem episcoporum canonice retinuit. Ipse etiam fratrum utilitatem in praebenda et vestitura clementer ampliavit. Ipse etiam in curte sua Hildeneshem, veteri aecclesia quam Otwinus episcopus ibidem aedificavit dilapsa, pulchrum monasterium in honore ascensionis Christi construxit. In quo clericus plures in diverso studio scripturae et picturae rationabiliter utiles congregavit. Quibus de acquisitione sua victus et vestitus necessaria providit sufficienter. Set pro peccatorum culpa idem monasterium igne consumitur, congregatio dilabitur, utilitas ibidem collata in diversa distrahitur.
7.12
Quo 16. ordinationis suae anno defuncto( an. 1038, Mai 5), THIETMARUS regius capellanus successit( an. 1038, Aug. 20), qui utilitatem aecclesiae suae fratrum benigna dilectione in pluribus ampliare decrevit, set peccatis nostris impedientibus non implevit. Cotidianam tamen praebendam fratrum ampliavit, et praedium in villa quae appellatur Wengarde, a Walberto presbytero acquisitum, fratribus condonavit. Idem episcopus primo suae ordinationis anno Sophia Gandeshemensi abbatissa defuncta, et Adelhaida sorore sua ei subrogata, quando eam jussu regis in eandem aecclesiam introduxit ante altare, et obedientiam et subjectionem sibi promittenti in aeternam curam commendavit, et decimas quas antecessores sui ibidem beneficii gratia praestiterant, banni sui auctoritate repetivit, et easdem Christiano comite ejusdem aecclesiae advocato reddente recepit et sibi suaeque aecclesiae in proprietate, banni sui auctoritate communivit, astante Hermanno Coloniensi archiepiscopo cum innumera multitudine cleri et populi; easdem tamen decimas ibidem ad preces archiepiscopi cum consilio sui cleri et populi eidem altari et abbatissae repraestitit, pro eodem scilicet servimine et censu, sicut beatus Bernwardus episcopus, antecessor suus, ibidem instituit.
7.13
Quo subita morte praevento( an. 1044, Nov. 14), AZELINUS regius capellanus ei successit; qui pluralem utilitatem suae aecclesiae diversa acquisitione contulit, veruntamen, ut veremur, ante Deum reus exstitit, quod monasterium nostrum igne consumptum inconsulte dejecit. Ipse etiam fratrum commoda sepius ampliare decrevit, set varia occupatione praepeditus, tandem subitaneo obitu occupatus non implevit. Dedit tamen anulum pontificalem et dorsale bonum suo nomine inscriptum, cum campana Cantabona vocata. Dedit etiam coronam auro et argento radiantem et coram principali altari pendentem.
7.14
Defuncto eo( an. 1054, Mart. 8) ETHYLO Goslariensis praepositus nostrae aecclesiae delegatur, qui vir tam litterali scientia quam matre virtutum discretione conspicuus, opus quod antecessor suus in occidentali parte nostrae civitatis inchoaverat, quippe cujus magnitudo tenuitatem rerum nostrarum excessit, antiquo capiti aecclesiae, quam domnus Altfridus in eodem loco divina revelatione fundaverat, novum corpus moderatae compositionis mira arte conjunxit; quod postea procedente tempore praediis de sua acquisitione ditatum, palliis, calicibus, corona ymaginem coelestis Jerusalem praesentante ceterisque aecclesiasticis ornatibus, insuper auro et gemmis preciosiore librorum thesauro decoravit. Ipse etiam praebendas fratrum, determinato non comprehensas numero, sapienti consilio ad certum numerum, 50 scilicet, redegit, et ut secundum regularem institutionem aequa omnibus portio daretur, quod usque ad id temporis consuetudo nostra non habuit, banni sui auctoritate firmavit. Fuit quoque studiosus in honorando nomine clericali, diligentissimus in promovendis ad spiritalia arma clericalis militiae pueris et juvenibus, quibus, quod verbo docuit, se ipsum qualiter fieri oporteret, exemplum proposuit. Quam largus autem fuerit in elemosinis, ipsi adhuc pauperes testantur, quorum tamen hac discretione supplebat inopiam, ut prorsus ab hiis qui utcumque parum operari poterant, viciorum matrem extirparet desidiam. Habet tamen in eo divina sententia, ut veremur, quid feriat, quia institutionem nostri ordinis in abbrevatione divini officii, in superfluitate vestium, in relaxando regularis vitae districtionem, non dico mutavit, set mutantibus non contradixit. Pari enim reatu teneris, et errori consentire, et, ubi possis, illicita non prohibere. Deinde crescentibus rebus aecclesiae numerum Deo servientium studens augere, in honore sancti Mauritii, in monasterio quod beatae memoriae Godehardus episcopus aedificaverat, sanctimoniales instituit; scilicet considerato hoc sexu tum oportunitate loci tum natura ad peccandum proniore, ipsis ejectis 20 canonicos novo in monasterio reposuit, quibus victus et vestitus necessaria procurans, Cononem consanguinitate sibi proximum, post Brissinensem episcopum, ipsis praeposuit. Jam autem instante aetatis suae vespere vespertinum oblaturus sacrificium, in orientali nostrae civitatis parte prius domum belli in domum pacis, adjuncto etiam novo opere, commutavit, et 15 canonicis institutis abundeque illis necessariis provisis, Adeloldo praeposito, viro sanctae memoriae, regendos commisit. Set quia idem monasterium infirmitate praeventus consecrare non potuit, Burchardo Halverstadensi episcopo, fortissimo in bello aecclesiae militi, sub titulo sanctae Crucis et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrandum commisit. Quo ad purum infirmitatis igne excocto, praedicti praesulis ammonitu, fratribus nostris ex corde poenitens quicquid abstulerat, decimas scilicet et curias Wangarde, Eymbrike, Poppenburg reddidit, et quae longo tempore congregaverat, ipse ut prudens animal per manus pauperum Domine offerenda praemisit. Considerans enim impossibile esse multorum non exaudiri orationes, nullam in tota Saxonia congregationem praetermisit, quam non quantolocumque karitatis munere honoraverit. Ipse quoque de immutatione nostri ordinis facta confessione poenitentiam accepit, et fratres nostros astantes sub attestatione divini timoris ut in pristinum restitueretur, consulendo praecipiendo ammonuit. Ad cujus virtutis cumulum hoc quoque laudibus ejus placuit inserendum, quia pene omnibus Ytalicis et Teutonicis episcopis inauditam et in omni canonum serie non lectam domni Gregorii papae hujus nominis septimi dampnationem subscribentibus, ipse quoque timore mortis subscripsit, set quod scripserat, ut homo sagacissimi ingenii, obelo suposito dampnavit. Cujus quia subscriptionis poenam et excommunicationem, scilicet hac pro inobedientia subsecutam, maxime nostro in tempore luimus, visum est socordiae, tantam tanti viri sagacitatem, qua se ab hac coram Deo absolvit, silentio praeterire. Hic cum Heinricus rex hujus nominis quartus totam pene Saxoniam rapina vastaret et incendio, data infinita pecunia, ut ne una domus in omni nostro episcopatu combureretur effecit. Si quis autem objiciat pro eo non orandum quem excommunicationis poena diximus innodatum, certissime sciat Adalberonem Werzeburgensem episcopum cum Eilberto Mindensi episcopo auctoritate apostolica Corbeiae absolvisse, nec postea eum corpore, nunquam autem animo excommunicatis communicasse. Obiit autem beatae memoriae domnus Hettylo episcopus anno Dominicae incarnationis 1079( Aug. 5), ordinationis vero suae 26, et in monasterio sancti Mauritii, in loco quem ipse sibi praefoderat, requiescit. Cujus quia adhuc in nostra congregatione plurima vivunt beneficia, ejus quoque apud nos nova semper et celebris vivit memoria.
7.15.1
Huic octavus decimus episcopus UDO successit, qui aecclesiae nostrae 33 annis praefuit. Hic, ut omnium pace dicatur, cum oblectamentis temporalis vitae nimis indulgeret, justo Dei judicio condignas levitatis suae poenas exolvit. Ecberto namque marchione episcopatum nostrum incendiis ac rapinis atrociter invadente, et muros urbis gravissima obsidione coartante, idem episcopus ob tutelam sui et defensionem aecclesiae decimas, quae omnes fere illi vacabant, aliasque aecclesiae possessiones coactus est militibus impertiri, et quod magis perniciosum est mulctas, poenas videlicet pecuniarias pro criminalibus culpis institutas, hominibus suae ditionis relaxare. Extremo tamen vitae suae tempore moribus sincere correctis, praedia quaedam suae proprietatis cum ministris ad jus episcopale contulit; quae vero in Bocholte tytulo hereditariae successionis possederat, et quod in Witisleve a quodam Godeschalco emptionis nomine acquisiverat, ad opus fratrum delegavit. Insuper quod filiae fratris sui Elika et Athelheidis venerabiles abbatissae, praedium suum in Hevenhusen cum omnibus suis attinentiis aecclesiae nostrae largirentur, effecit( an. 1114, Oct. 19).
7.15.2
Post hunc BRUNIGGUS Goslariensis decanus, aetate maturus et industria conspicuus, aecclesiae nostrae delegatur( an. 1115) Qui episcopatum quidem nostrum quatuor annis gubernavit, set cum a Moguntino Adelberto consecrationem nollet suscipere, episcopatum resignavit; et ad aecclesiam sancti Bartholomei, cui quaedam de bonis episcopalibus, quaedam de rebus proprietatis contulerat, sese transtulit, ibique diem exitus sui Deo devotus expectavit( an. 1120, Mart. 3).
7.16
Dehinc BERTOLDUS, venerabilis noster praepositus, cleri plebisque consensu aecclesiae nostrae praeficitur( an. 1119, inter Jun. 5 et Oct. 31). Qui et officio aecclesiastico excellenter eruditus, et religiosae conversationis studio praeclarus, religiosas quasque personas omnibus modis suae aggregare nitebatur aecclesiae. Ipse sacras virgines in episcopatu nostro primus inclusit, et clericos quos regulares vocant introduxit, ejusdemque ordinis praeposituram in Banchenrothe, et de suis et episcopalibus bonis instituit. In capite etiam sanctuarii principalis aecclesiae opus elegantis structurae aedificavit( an. 1130, Mart. 14).
7.17
Huic BERNHARDUS episcopus successit( an. 1130, inter Mar. 28 et Jun. 12). Qui primum magister scolarum, deinde majoris aecclesiae praepositus, pari desiderio cleri et populi supra modum renitens in episcopum eligitur. Electus autem sicut vir litteratura ac discretione omnique virtutum decore conspicuus, dispersa congregare, et congregata conservare, et habita modis competentibus augmentare curavit. Abbatiam siquidem Ringelemensem prius regalem, nunc vero episcopalem, Conrado rege consensu principum donante, in perpetuum sibi et successoribus suis obtinuit( an. 1151, Jul., 30), ac praeposituram in Alsburg, cum ante non totam possideret, Heinrico duce partem suam conferente, integraliter bonis proprietariis aecclesiae nostrae coadunavit. In honore quoque beati Godehardi episcopi nostri et confessoris, vere sanctorum catalogo fieri inconvenienter asscripti, cujus ipse translationem auctoritate Innocentii papae et coniventia Remensis concilii sollempniter celebrarat( an. 1132), monasterium in australi parte nostrae civitatis construens dedicavit et dotavit, ac fratres monasticae professionis inibi Deo servituros constituit, et eis Fridericum primum abbatem praefecit( an. 1146). Ipse fratrum utilitati pie prospiciens, partem praedii quod in Waleshusen habebat, in augmentum praebendarum contulit. Praedia vero quae venerabiles abbatissae Adelheidis et Elika aecclesiae contulerant, hac moderatione fratribus impertivit, ut curtes et litones usui fratrum cederent, ministeriales vero curiae episcopali curialium more deservirent, sic tamen ut ministerialium absque herede decedentium bona seu beneficia fratrum bonis semper accedant. Nec hoc silentio praetereundum est, quod curtem nostram in Embreke, qua longo caruimus tempore, sagaciter requisivit et fratribus reddidit, et inde quatuor servitia fratrum consilio dari ordinavit, duo fratribus sancti Mauritii et sanctae Crucis, in Ascensione et in Pentecosten nobiscum in refectorio, unum in apostolorum Petri et Pauli festo, quartum in ipsius boni comitis Thietmari, qui eadem bona nobis contulit, anniversario. Et ut fratribus affectum fraternae dilectionis in omnibus declararet, medietatem oblationum altaris beatae Mariae, et terciam partem eorum quae ad beatum Godehardum offeruntur, itemque oblationes sepulchri cum omni integritate, domno Hermanno Thuringo venerabili presbytero interveniente, fratribus erogavit( an. 1146), et ne rerum necessariarum defectum sentire cogerentur, instituit ut per licentiam absentibus per 15 dies plenaria praebendarum portio praeter vinum ministretur; quando autem vinum deest, 10 nummos pro vino dari, cum ante septem darentur, ordinavit. Castrum etiam Winzenburg funditus dirutum, ut sibi ad tutamen aecclesiae reaedificare liceret, ab imperatore Lotario impetravit, quod et reaedificavit, et ut aecclesiae et sibi et successoribus suis, et absque alicujus invasione, liberum permaneret, duorum Romanorum pontificum Innocentii et Eugenii, magnorum in Christo virorum, banno firmari rogavit( an. 1135, Nov. 25). Ipse etiam ligneam turrim vetustate dirutam amovit, et novam non modico sumptu reposuit, deditque vas crismatum argenteum et dorsale valde bonum, quando Imbrike fratribus resignavit, in testimonium( an. 1149, Mai. 27). Indumenta quoque episcopalia aurifrigiis decenter ornata de suo aecclesiae comparavit, anulosque duos pontificales suo nomine inscriptos, unum topazio aliisque gemmis cum margaritis circumpositum, alterum quadrangulum jacincto optimo radiantem beatae Mariae obtulit. Qualiter etiam monasterium nostrum campanis et picturis adornaverit, coram omnibus elucescit. Praerogativam denique episcopalis officii, quam in Gandeshemensi aecclesia sui antecessores, episcopi videlicet Hildeneshemenses, habuerunt, toto vitae suae tempore quiete possedit. Nam domnam Liutghardam, domnae Berthae abbatissae subrogatam, Goslariae in curia imperatoris Lotharii in aecclesia beatorum apostolorum Symonis et Judae, promissa sibi debita obedientia, manu propria consecravit. Qua defuncta, domnam Adelheidam illi rite substitutam, oculorum cecitate praepeditus, per manum domni Bernhardi Palburnensis episcopi, in Gandeshemensi monasterio praesentialiter sibi obedientiam promittente, fecit consecrari. Obiit autem anno Dominicae incarnationis 1153( Jul. 20), suae vero ordinationis anno 23, et in monasterio beati Godehardi requiescit.
7.18
Post obitum domni Bernhardi BRUNO decanus, vir bonus et providus, aecclesiae nostrae praeficitur. Qui rebus aecclesiae conservandis ac meliorandis annis 10 totum se impendit, quibus ipse praefuit. Tectum et pavimentum principalis aecclesiae erogatis fere 50 marcis meliorari fecit. Officinas domus et curiae episcopalis dilapsas reparavit. Castrum quoque Winzenburg non modico sumptu turre firmissima communivit. Contulit autem ad ipsum armarium totum testamentum novum et vetus utrumque glosatum, expositores et hystoriographos ac divinorum librorum tractatores, nec non libros phisicae, aliosque quam plures suo nomine insignitos. Ornatum vero adauxit aecclesiae, casulam de examito ornatam aurifrigio, dorsale de pallio, infulam, cyrothecas, sandalia nova, et alia usitata, capsam cum reliquiis et pedem crucis conferendo. Obtulit praeterea ad praebendam fratrum tres mansos et dimidium et duas areas in Eilstringhe. Tres mansos et tres areas in Solesze cum octo mancipiis, ac cyphum argenteum septem marcis comparatum.
7.19
Episcopo Brunone defuncto( an. 1162, Oct. 18), HERMANNUS praepositus Sanctae Crucis communiter ab omnibus electus, a fidelibus aecclesiae, consulto tamen prius imperatore, qui eo tempore in Ytalia morabatur, sacramentum fidelitatis suscepit, cunctisque negociis suis et comodis circa redditus episcopales libera potestate dispositis, cum milicia domnum imperatorem in Ytaliam secutus, regalium investituram apud Papyam adeptus est. In episcopatu denique constitutus, sociam semper habens humilitatem cum timore Dei et omni mansuetudine, subditos sibi gubernabat, erga fratres tanta usus benivolentia, ut terciam partem sacrificii in choro sancti Godehardi circa initium suae promotionis ipsis largiretur. In memoriam quoque omnium fidelium animarum, quam ipse primus in aecclesia nostra celebrem fecit, tres mansos in Sutherem et molendinum de patrimonio suo fratribus assignavit; Ganderhemensem aecclesiam incendio depravatam, sed studio Atheleidis abbatissae reparatam, Hartwico venerabili Bremensis aecclesiae archiepiscopo multisque aliis episcopis cooperantibus, sollempniter dedicavit. Nec unquam in aecclesia Goslariensi aliquam contradictionis molestiam sustinuit, adeo ut in quadam sollempni curia Goslariae celebrata, cum ipse adhuc diaconus esset, et plerique episcoporum, utpote Moguntinus Conradus et Reinaldus Coloniensis, similiter in diaconatu constituti et simplici electionis honore pollentes, suscipiendi domnum imperatorem in processione et sermonem faciendi ad populum ex officio suae dignitatis, Hildeneshemensis electus, onus et laborem ibidem subire cogeretur. Post aliquot annos suae promotionis quidam sui fideles, quia eorum usque quaque voluntatibus nolebat esse obnoxius, tantis rapinis et incendiis demoliti sunt episcopatum, ut ab hac calamitate tercia pars episcopatus vix immunis remaneret. Consilio tamen domni imperatoris et principum ejus hac utcumque sedata commotione, domnus Hermannus episcopus per consensum fratrum ad sepulchrum Domini profectus est; in qua profectione praeter alios labores naufragium passus, ad tantam devenit inopiam, ut tantus princeps, genere et dignitate praeclarus, publicae mendicitati subjiceretur. A patriarcha tamen Jherosolimitano et ab aliis terrae illius religiosis pie susceptus, benigne habitus et honorifice dimissus, reditum in patriam suam acceleravit; veniensque bene sospes in Ytaliam, ibi egrotare cepit, et apud Secusium, fide plenus, defunctus est et ibidem sepultus( an. 1170, Jul. 10).
7.20
ADELOGUS praepositus Goslariensis post decessum Hermanni episcopi ab omnibus electus est( an. 1171). Qui pluribus, ut in privilegiis suis continetur, fratrum commodis pie prospiciens, in praestatione castri Honburg, quod ipse alienatum ab ecclesia per Heinricum ducem, domino Friderico imperatore cooperante, datis pecuniis requisivit( an. 1181), duos mansos in Waltrinkehusen et Westenhem, 10 solidos solventes, a duobus fratribus Ludolpho videlicet et Adolpho, qui partem ejusdem castri in beneficio susceperunt, et ab aliis duobus fratribus Bodone et Bertoldo, qui suam nichilominus partem ab episcopo feodaliter perceperunt, 10 marcas ad emendum praedium in opus fratrum dari ordinavit( an. 1183). Praedium quoque comitis Ottonis de Asle, a vidua ipsius comitis domina Salome quod ad ipsam legitima successione devolutum erat, sua filia consenciente aliisque suis heredibus legitime consencientibus, multis laboribus et magnis impensis comparatum cum omnibus suis attinenciis, mediante domino Friderico imperatore et factum episcopi modis omnibus corroborante, ecclesiae nostrae acquisivit( an. 1186). Mansos autem 7 et 8 jugera in Stenem ad idem praedium pertinentes et tunc temporis sibi vacantes ad usum fratrum sub ea determinatione deputavit, ut redemptis bonis ac pignoribus ecclesiae, in emptionem eorumdem praediorum obligatis, tunc demum liberam utendi eis habeant facultatem. Praestitit insuper mutuo duobus fratribus Ludolfo et Wilbrando sexaginta marcas argenti, quando Jherosolimam proficiscebantur cum domino imperatore, castro ecclesiae Halremunt, quod ipsi de manu episcopi beneficiario munere tenuerunt, loco pignoris recepto, et aliquot ministerialibus suis, ac interposita paccione, ut eaedem praedictae marcae redemptis pignoribus ab heredibus praedictorum fratrum in usum ecclesiae debeant provenire. Consuetudines praeterea quasdam, et quaedam jura ecclesiae, quae ante tempora sua, scripta specialiter comprehensa non habuimus, ne in posterum aliqua possent malignancium iniquitate convelli, scripto comprehendit, et alia quaedam ante non habita clementi bonitate superaddidit( an. 1179), quod videlicet ne ipse, ne aliquis successorum suorum episcoporum sine consilio discretorum fratrum, vel magna negocia diffinire, vel beneficia majora locare, sive redditus mensae suae, si forte necessarium fuerit, pignori obligare vel ullo modo alienare praesumat. Item ut ex depravatione monetae congregationes in praebendis suis detrimenta nulla sustineant, statuit; et banno firmavit, ut 24 solidi marcae examinati argenti semper aequaliter respondeant. Firmavit eciam archidyaconis synodalia de ecclesiis sive capellis suis quae in eorum potestate consistunt, post obitum sacerdotum qui de manu episcopi ecclesias easdem sive capellas tenuerunt. Testamenta quoque fratrum quae ipsi fecerint, vel quae ex aliorum testamentis legata fuerint, imperpetuum donavit et banni sui auctoritate munivit. Instituit quoque, quod nec ipse nec aliquis successorum suorum episcoporum bannum vel ecclesiam aliquam alicui ecclesiae in episcopatu nostro constitutae sine consensu et consilio fratrum perpetuo possidendam debeat conferre vel donare: et cum fratres ab antecessoribus suis episcopis nostris id gratiae percepissent, ut ad bona obedientiarum suarum tuenda advocatum, qui sibi videretur ydoneus, eligerent, qui tamen ad praedicta bona pro litibus decidendis non nisi vocatus debeat accedere, praedictus pater et episcopus noster amplioris benivolenciae nobis munus impertiens, super memorata fratrum bona domino Fritherico imperatore consenciente ab advocatis penitus absolvit, et omne jus decidendarum causarum, sive per se sive per amicos suos, in obedientiarium transtulit; et villicationes praepositurae nostrae, Hisnem videlicet Hasen et Lusbike, ab intollerabili jugo advocatorum imperpetuum absolvens, praeposito regendas commendavit Contulit eciam ecclesiae campanam valde bonam et duo candelabra longa, et ad sartatecta principalis ecclesiae fere 20 marcas impendit. In Gandershemensi ecclesia toto vitae suae tempore officium episcopale libere in omnibus exercuit. Nam domina Luidgarda defuncta, dominam Adelheydam illi canonice substitutam in eodem monasterio consecravit, synodum et crismatis consecrationem ibidem quocienscumque voluit celebravit. Obiit autem anno Dominicae incarnationis 1190( Sept. 20), et sepultus est in medio criptae principalis ecclesiae.
8.1
BERNO.
8.1
Huic successit Berno episcopus, qui primo magister scolarum, exinde ecclesie nostre decanus, unanimi cleri electione et tocius populi consensu ecclesie nostre prefectus est. Electus autem sicut vir prudens et providus et litterali scientia preditus, ita episcopatum temporibus suis amministrare curavit, ut et honeste rerum acquisitioni et earundem conservationi decenti omnimodis intenderet. Ipse enim preter multas servicii imperialis expensas, parvo tempore, quo ecclesie nostre prefuit, in reddituum mense episcopalis absolutione, et in bonorum que ab episcopatu nomine feodi tenebantur, et patene majoris calicis redempcione 600 et eo amplius marcas impendit; fratrum eciam utilitatibus non minus studens et comodis 4 mansos in Olem a manu layca non modicis suis expensis expeditos, prebendis fratrum consensu episcopi assignavit, et de hiis tribus septimanis panem in refectorio, sicut consuetum est, dari instituit. Dedit eciam in redemptione decime in Hoctenem terciam partem pecunie; de ea annuatim tria talenta dari disponens, de quibus in aniversarii sui die cuilibet prebende 9 denarios assignavit: et eodem die ad sepulchrum suum honestum cereum et 20 solidos ad elemosinam majorem ordinavit. Castrum insuper Halremunt sibi vacans, dum propter plurima, que ipse sicut vir prudens advertit, infeodandum decerneret, multa consilii sui maturitate promovit, ut et episcopatui plurima que non habebat accederent, et prebendis fratrum 30 solidorum redditus accresceretur. Contulit eciam ecclesie veteris ac novi Testamenti libros glosatos et magno scolastice diligencie studio elaboratos. Hoc eciam laudibus ejus placuit adjacere, quod omnes prepositure montis sancti Petri in Goslaria, diu a laycis ex negligencia prepositorum miserabiliter occupatos, multis laboribus et innumeris expensis, sicut vir prudens et strennuus, integraliter absolvit, et ne deinceps obligetur, auctoritate apostolica communiri fecit. Quam beneficus autem in fratres ejusdem loci fuerit, laudabilia ejus facta testantur, apud quos celebri et digne laudanda vivit memoria(+ an. 1194, Oct. 28).
9.1
CONRADUS.
9.1
Conradus cancellarius frater noster( an. 1194- 1198+ a. 1202), qui primum nostre ecclesie episcopus, deinde ad Erbipolensem episcopatum translatus, in ipsa civitate propter justiciam occisus est. Ipse ecclesie nostre ornatum decenter ampliavit; dedit enim tres casulas, unam de examinato rubeo, aliam de candido, terciam de purpura violatia, omnes ornatas aurifrigio; duas dalmaticas, unam examito rubeo, alteram de candido, albam bonam examito candido, tres pallas altaris, duas de purpura rubea, unam de auro circulatam, aliam stellatam, terciam quotidianam in altari; cortinam bonam, que suspendi solet in aquilonari parte sanctuarii, purpuram unam villosam; sex cappas, tres de examito rubeo, tres de albo; duo scrinia pulchra ex auro et gemmis, duas porciones reliquiarum sancti Stephani et sancti Laurencii, modicum balsami; preterea advocaciam civitatis nostre pecunia non parva expedivit; partem advocacie super villicacionem...... fratribus contulit( an. 1198).
10
HARBERTUS 26u s.
10
Anno incarnationis Dominice 1216( Mart. 21) obiit Harbertus bone memoriae nostre ecclesie 26u s episcopus, qui primum cantor, deinde major ecclesie nostre prepositus, prebendas fratrum toto sue administracionis tempore utiliter et fideliter dispensans, magnum et sincerum, quem semper erga ecclesiam nostram gesserat, affectum ipsa operum exhibitione comprobavit. Domno igitur Conrado imperialis aule cancellario, nostre autem ecclesie 25o episcopo, in illa gravissima imperii dissencione temporibus dive memorie Philippi et Ottonis ad Herbipolensem episcopatum transeunte( an. 1198), et ut ecclesia derelicta in legitimo sibi pastore prospiceret domno Innocencio papa hujus nominis tercio districte et sepius injungente, communi et canonico tocius capituli et cleri consensu, omnibus laicis omnino contradicentibus, in episcopum electus est, propter quod ecclesia nostra multos et graves labores, expensas, pericula, tam communium quam privatarum rerum dispendia et episcopalium possessionum alienationes perpessa est. Tandem, misericordia Dei evigilante pro nobis, eo jam in episcopum consecrato et ad episcopium nostrum, unde per annum et amplius ejectus fuerat, revertente, rebus pro tempore satis bene compositis, dispersa recolligere, incensa et destructa reedificare, alienata revocare, et ecclesiam diutina tribulationum tempestate quassatam tam in interioribus quam exterioribus omni diligentia studuit reformare. Sex quippe villicationes Orsleve, Wackensleve, Stockem, Otfredesem, Upum, Rengelem, pro quingentis marcis et amplius comitis Sifridi de Blankenburch a predicto domno cancellario obligatas, datis nichilominus eidem comiti ducentis marcis argenti et quibusdam aliis reditibus sibi vacantibus beneficiis assignatis, ab omni ejus inpetitione penitus expedivit. Eorumdem etiam bonorum partem a quibusdam militibus et servientibus datis 30 marcis, et villicationem in Mallerten datis 16 marcis, et item villicationem Stockem, quam postmodum fratres de Wulflebuthe violenter detinebant, solutis nonaginta marcis liberavit; allodium episcopale in Afdendorp et molendinum in civitate pro octoginta marcis cuidam Gerhardo, et villicationem Vorstede Theodorico de Alten pro sexaginta marcis tempore cancellarii obligata, 140 marcarum solutione recepit: ecclesie Gandersehem 300 marcas, et in causa abbatie de Ringelem 60 marcas expendit; in recompensatione eciam dampni quod in molendino, et aliorum bonorum ecclesie, quod per Lippoldum de Escherde accidit, expensis nonaginta marcis de suo, fratribus dedit villicationem et advocatiam de Monestede, de manu Heinrici et filiorum ejus, qui eam detinebant, 16 marcis redemit. Reditus 16 solidorum in eadem villa a quodam Exzo de Eilstringe acquirens pro 4 marcis, eos ad panem scolarium in refectorio annuatim ordinavit. Advocaciam insuper obediencie in Wittenburch, et aliam advocaciam super 12 areis argento fratrum redemptas; similiter et advocaciam bonorum prepositure majoris in Idagesem, et decimam ejusdem ville ad agendam ipsius memoriam fratrum deputavit utilitati, et ne quis successorum suorum ea alienaret, banni sui firmavit auctoritate; curam insuper Vorstede a Brunone de custode 107 marcis comparatam ecclesie nostre condonavit, predio eciam in Repenarde, quod fratres ab ecclesia beati Martini in Minda sibi comparavit, de rebus suis 500 marce impense sunt: decimas eciam duas in Dunhusen ecclesie condonavit. Quantis eciam tectis ecclesie principalis, et officinis curie episcopalis, expensas impenderit, quas dirutas tam a vetustate quam ex negligencia invenit, coram omnibus elucescit.
11
SIFRIDUS 27u s.
11
Anniversarius Sifridi 27i episcopi ecclesie nostre et viri mansuetissimi, qui advocaciam in Hemedesdore super omnia bona ejusdem villicationis, ubicunque sita sunt, 100 marcis a fratribus Hugone et Justacio comparatam ecclesie contulit, ita videlicet ut, si quid bonum pro tempore fuerit et commodum, capitulo sit inde liberum ordinare, advocaciam in Wittenburch super allodium et 12 areas ab Arnoldo laico emptam, suo tempore et decimam unius mansi et 12 arearum in eadem villa racionabiliter comparatam ecclesie nostre dedit; preterea quandam aream suam juxta valvam sancti Petri, que prius tenebatur jure feodali, claustralem fecit et curie cantoris adjecit. Duas eciam areas in nova civitate prepositi majori prepositura vacante ad usum quorundam luminarium assignavit, et locum piscine qui minus utilis fuit, prope nostrum dormitorium nobis dedit. Parvam etiam aream et advocaciam ejus a Henrico camerario et filiis suis emptam contulit ad stabiles vicarias; volens eciam ecclesie pia benivolentia providere, consensu et consilio capituli statuit ut advocacias prepositure majoris, quas prepositus nunc tenet, et que postmodum poterunt a laicis expediri, nullus successorum suorum vel alter aliquis alienet. Obiit autem post cessionem suam anno incarnationis dominice 1227. pridie Ydus Novembris. Cujus anima per misericordiam Dei requiescat in pace. Amen.
12
CONRADUS 28u s.
12
Anniversarius venerabilis domini Conradi 28i ecclesie nostre episcopi, qui postquam Parisius in divina pagina laudabiliter rexerat, et crucem contra Avienses praedicarat, assumptus fuit ad regimen ecclesie nostre; ubi cum vir venerabilis spiritu Dei regeretur, circa spiritualia magnam curam habuit, et tamen idcirco dispositionem temporalium non neglexit. Tempore enim suo recepti sunt fratres Predicatores et Minores, et sorores sancte Marie Magdalene penitentes, quibus in ecclesiis suis et officinis edificandis liberaliter subvenit, et fundos eorum fere sumptibus propriis comparavit. Claustra etiam Vulvinghusen et Fraukenberg suo tempore sunt constructa, et Winhusen, cui conventui ecclesiam ejusdem ville parrochialem attribuit, et religiosis quibuslibet aliis multa commoda prebuit et inpendit, providens nichilominus ne in conventualibus et parrochialibus ecclesiis aliquod vicium emergeret, ex quo minueretur decor ecclesiastice dignitatis. Ecclesiam quoque nostram et episcopatum sicut pastor providus et provisor diligens in emptione bonorum et redemptione advocatiarum ditavit. Advocacias enim villicationum Barem, Beddigen, Eckelsem, Bultem, Addenem, a capitulo magna summa pecunie redemptas fratribus ad prebendam contulit liberaliter et absolute. Similiter advocaciam a domno Bertoldo de Veteri Foro redemptam ab ecclesia montis sancti Mauritii, eidem ecclesie contulit propter Deum. Insuper advocaciam in urbe et in areis quibusdam retro urbem sitis et quedam officia praxatorum a camerario, et advocaciam in Malerten a comite Bernardo de Spegelberg data pecunia liberavit. Advocaciam eciam in Honhamelen a domno Theodorico libero centum septuaginta marcis examinati argenti redemit, a quo etiam sexaginta marcis ponderatorum denariorum proprietatem castri Depenowe comparavit. Advocatiam etiam villicationis in Hardeshem auxilio litonum a domno Conrado de Piscina quingentis et quinquaginta libris denariorum Hildensemensium acquisivit. Preterea medietatem advocaciae in Aulica a domno Lippoldo de Escherte emit sexaginta quinque libris, de quibus dedit quadraginta libras, et pro 35 libris obligavit ei unum vorwercum in Rodem et vorwercum in Anderten, et cedens obligatos reliquit. Dapiferatum quoque ab Ernesto dapifero centum septuaginta marcis emit, presertim cum multa incommoda in victualibus ab ipso sustineret; et molendinum pincerne preposito et capitulo nostro et abbate sancti Godehardi cooperantibus emit centum octoginta libris, et censum molendino suo de tali emptione accrescentem, videlicet unam plaustratam tritici, et unam plaustratam siliginis, et unam plaustratam ordei, ad consolationem pauperum scolarium choro beate Marie virginis deservientium assignavit perpetuo et donavit. Conversionem etiam beati Pauli agi solempniter instituit, et eodem die karitatem cum ferina de decima in Giftene dari fratribus ordinavit. In temporalibus ita prudenter agebat, quod nociva removit, alienata recollegit, utilia construxit. Turrim quoque in superiori castro Wincenburg a domno Theoderico de Stockem recuperavit, et eandem ad unam domum exaltavit, et mansionem episcopi emendavit, pulcris edificiis sicut liquet. Montem etiam Bawarorum in eodem castro, et advocatiam Hildensem, et villicationem in Clowen illis de Escherte injuste ocupantibus expedivit. Castrum et civitatem Rosendal construxit et munivit, ad cujus emptionem edificationem, et obsidionis liberationem nec non ad Peyne civitatis obsidionem expendit monete Hildensemensis octo milia talentorum. Turrim quandam Scherstede in area sua injuste constructam diruit penitus et destruxit. Emnam civitatem obsidens cepit et captam destruxit. Similiter Insulam castrum apud nostram civitatem situm, in quo violatores pacis se receperant, expugnavit et destruxit. Videns etiam angarias et oppressiones liberorum minoris comicie juxta Nortwolt, emit eandem a comite Conrado de Lewenrod trescentis octoginta libris monete Hildensemensis. Tandem ultimis diebus suis considerans periculum et gravamen transeuntium Popenburg, emit partem ejusdem castri ducentis viginti libris, et minorem turrim decem libris, et edificavit ibi mansionem cum officinis suis constantem fere centum libras, nec sinebat nova telonia institui, unde viatores solent indebite molestari. Ceterum medietatem advocatie in Scherstede emit sexcentis quinquaginta libris, et edificavit ibi castrum onerosis sumptibus et expensis, pro quibus quedam bona ad episcopalem mensam pertinencia obligavit, et obligata reliquit. In causa quoque Goslariensis ecclesie expendit examinati argenti ducentas marcas, et in figura judicii per legitimas probationes obtinuit quod eadem ecclesia subjecta erit in spiritualibus episcopo Hildensemensi. Preter hec omnia diocesim nostram a jurisditione ducatus, quam jurisditionem domnus Otto dux Brunesvicensis sibi usurpare coram domno imperatore et principibus in curia solempni apud Magunciam, intendebat( an. 1235?), prudenter liberavit, ibidem voce publica protestans coram omnibus, Hildensemensem episcopatum nullius dominio, nullius ducatui, preterquam solius episcopi subjacere; et hoc fuit ab universis principibus approbatum. Quatuor etiam vicibus existens episcopus in negotio crucis et ecclesie Romane et proprie Alpes transivit magnis laboribus et expensis. Ex promotione etiam sua monasterium nostrum est novis trabibus et tignis et tegulis instauratum, et cooperantibus fidelium elemosinis cupro tectum. Domum etiam episcopalem Hildensemensem, que per stillicidium depravata fuerat, bonis asseribus tegi fecit. Hiis omnibus feliciter peractis, cum se insufficientem ad regimen ecclesie reputaret, tum propter senium, tum propter scisma quod fuit inter sedem apostolicam et imperium, ab electo Ferrariense tunc apostolice sedis legato cessionem petivit et obtinuit, cedens loco non dignitati. Moratusque apud fratres Predicatores aliquamdiu, propter discordiam tempore electionis in ecclesia nostra motam civitatem nostram relinquens, profectus est Schonowiam, ubi ad Dominum migrans feliciter requiescit. Rexit autem ecclesiam nostram 27 annis, et post cessionem suam in tercio anno 15 Kalendas Januarii, obiit anno Domini 1249.
13
HEINRICUS 29u s.
13
Post cessionem venerabilis patris ac domini episcopi Conradi, domnus Heinricus Hyllegunstadensis ecclesie prepositus in episcopum nostrum eligitur, sed postulatio facta de domno Hermanno sancti Cyriaci in Brunswihc preposito electionem ipsius multipliciter perturbavit, adeo ut a rege investitus, ab archiepiscopo confirmatus, possessionem quietam nostrae civitatis habere non posset, et omnibus castris ecclesie et oppidis ab adversario suo occupatis, excepto Vincenburg, ad reprimendas suas ac suorum injurias ad domnum papam Innocentium quartum, qui tunc Lugduni morabatur, accessit; pro cujus mature persone reverentia nec non Sifridi Maguntini archiepiscopi precum instantia licet in principio sui introitus domnus papa et tota curia circa eum benigne moverentur, tamen variis sugestionibus multorum nobilium amicorum dicti postulati, negotium jam dicti episcopi mansit per annum et amplius in suspenso. Tandem venerabili patre ac domino Argentenensis ecclesie episcopo exsecutore obtento, cum multis gratiis a sede apostolica sibi collatis, a domno papa honorifice est dimissus. Domnus vero Argentenensis, quemadmodum in mandatis receperat, prenominato episcopo cum juris justicia universa ac singula redintegrari precepit, suarum sententiarum banno contradictores ac rebelles compescendo. A cujus sententiis adversarii appellantes, procuraverunt partes ad presentiam domni pape scitari; ubi postulato personaliter comparente, procuratoribus sepe dicti episcopi etiam astantibus, prefatus postulatus de ore domni pape, cum silentio sibi inposito, super ecclesia Hyldensemense sentenciam contrariam reportavit. Licet dictus episcopus multis discordiis suo tempore fuerit occupatus, pro quibus multa bona ad mensam episcopalem pertinentia obligata reliquisset, tamen utilitatibus ecclesie in quibus potuit providere curavit: advocatiam enim villicationis in Hardessehem, quam domnus Conradus ecclesie nostre episcopus a Conrado de Piscina ministeriali ecclesie absolverat, ipse postmodum a comite Meinhardo de Sladen, a quo jam dictus de Piscina eam in feodo tenuit, diu inpeditam expedivit. Medietatem etiam castri in Honburg, quam nobiles fratres Ludolfus et Adolfus de Dasle in feodo ab ecclesia tenuerunt, pro trecentis libris ab eisdem absolvit, et ecclesie nostre condonavit. Idem etiam medietatem proprietatis in Empna a domno Conrado quondam preposito Montis, vero herede, obtinuit ministerialibus ecclesie infeodari; qui postmodum de consensu dicti prepositi idem feodum pro mille libris nostre ecclesie obligarunt; residuam vero medietatem sepe dictus episcopus a comite Hermanno de Waldenberge pro sexaginta quinque marcis et 5 solidis nomine ecclesie inpignoratam recepit, et ecclesie pro pignore pecunie reliquid. Idem etiam comeciam sitam juxta Laenam ab illis de Lutberge, per mortem Bertoldi advocati ipsis vacantem, ecclesie comparavit, et a relicta ejusdem advocati et filia sua obtinuit sibi et suis successoribus 5 librarum redditus in Dammone ab annuo censu arearum, pro eo videlicet ut eam a suis molestatoribus defensaret. Idem etiam ad prebendam fratrum contulit decimam novalis in Vorholt, advocatiam etiam in Dammone, quam comites de Waldenberge in feodo tenuerunt, ab omnibus absolvit, et ecclesie per omnia expeditam reliquid. Obiit autem anno Domini 1257, 8 Kalendas Junii, ordinationis sue anno 11.
14
JOHANNES 30u s episcopus.
14
Post decessum venerabilis patris nostri ac domini Heinrici, pari voto et unanimi consensu Johannes, prepositus Sancti Mauritii, in ecclesie nostre episcopum eligitur; qui, quantum ad exteriorem hominem, se gerebat, ut tam majorum quam minorum in se provocaret affectum; qui etiam paci et utilitati ecclesie intendens, lapsa et alienata pro viribus suis, quantum potuit, revocare studebat. Primum videlicet a Lippoldo et Basilio fratribus de Escherde, advocatiam villicationis in Cherstede pro centum libris Hildensemensium denariorum ecclesie nostre comparavit. Item a Lippoldo de Antiquo Foro advocaciam ejusdem loci pro 34 talentis. Item a Lippoldo de Escherde partem castri Depenowe pro 70 Bremensis argenti. Item ab Ecberto castrum Luttere pro quingentis marcis examinati argenti, 20 marcis minus, et 25 mansos. Item in eadem villa a Johanne camerario 2 mansos pro 13 talentis. Item in eadem villa a comite Henrico de Waldenberge 17 mansos expeditos et 7 mansos infeodatos pro 7 marcis examinati argenti. Item a comite Burchardo et comite Heinrico fratribus de Waldenberge emit villam et ministeriales et quedam bona attinentia pro quadringentis marcis examinati argenti. Item acquisitione castri quod Peyna vocatur, et solutione debitorum Gunzilini filii Burchardi de Wulflebuthe, expendit mille et 10 talenta Hildensemensium denariorum. Item bona episcopalia ab antecessore suo obligata, pro nongentis et quadraginta talentis Hildensemensium denariorum redemit; pro istis reliquit quedam bona episcopalia obligata. Item emit quatuor mansos ab illis de Ringelem, de quibus instituit dari in anniversarii sui die ad quamlibet prebendam 8 denarios; camerariis et campanariis unum solidum, scolaribus 5 solidos, ad altare domine nostre candelam de una libra cere. Item contulit capitulo nostro 7 mansos in Ochtersem sibi vacantes de morte Heinrici filii Lippoldi Craz, ad agendum festum Johannis ante portam Latinam sollempniter; et de eisdem bonis ordinavit dari cuilibet dominorum unum solidum, ministris altaris et illis qui preerunt choro duplicem portionem, duobus pueris qui cantabunt alleluia unum solidum, pauperibus scolaribus decem solidos, camerariis et campanariis unum solidum, ad accendendas candelas circa chorum duas libras cere, et eodem die dabitur caritas de duobus ferculis pullorum cum pane et vino. Hic prefuit ecclesie nostre annis tribuis et dimidio; obiit autem anno dominice incarnationis 1261, 18 Kalendas Octobris, ordinationis sue anno 4.
15
OTTO 31u s.
15
Anniversarius domni Ottonis ecclesie nostre episcopi 31. Hic illo quondam nobili Ottone duce de Brunswich patre natus, Alberto et Johanne fratribus suis in paterna hereditate succedentibus, primum in canonicum ecclesie nostre eligitur, deinde, vacante ecclesia nostra per mortem venerabilis patris episcopi Johannis pie recordacionis, eo agente quartum decimum annum, in ecclesie nostre episcopum postulatur; postulatione vero de se facta usque in quintum annum pendente, a papa Urbano quarto confirmatur, et sic per eum in ordine subdyaconatus ecclesia nostra per plures annos tam in spiritualibus quam in temporalibus gubernatur. Indicto vero concilio apud Lugdunum a papa Gregorio X, tunc primum eo in dyaconatus et presbiteratus ordines promoto, cum aliis coepiscopis ad concilium proficiscitur( an. 1274), ibique propter noticiam sui generis a papa benigne suscipitur, et de mandato pape a reverendo patre Wernero archiepiscopo Moguntino ibidem in episcopum consecratur; quo reverso prospere, pontificale officium est prout melius potuit pre diversis occupationibus executus. Hic nimirum ab eo tempore quo nostram ecclesiam suscepit regendam usque in finem vite sue zelum Dei ad ecclesiam optinens, eam pro viribus extollere studuit, bona quedam episcopalia a suis predecessoribus obligata deobligavit, et quedam bona sibi suisque successoribus comparavit; ista videlicet: ante castrum Poppenborch 10 mansos pro centum quinquaginta talentis, tres partes advocacie in Chyerstede ab illis de Escherde, duas partes pro octoginta talentis, quandam comiciam juxta Cherstede de hiis villis: Hottenem, Luppenstede, parvo Lobeke et de aliis quibusdam villis circumjacentibus, a Brunone de Gustede pro quinquaginta talentis; advocaciam in Clowen a Sifrido de Rutenberge pro quinquaginta talentis; advocaciam in Borchdorpe versus Miricam a Lippoldo de Escherde pro 40 talentis; piscaturam in Layna juxta ruthe a domno Johanne de Adenoys pro 14 talentis; castrum Hudhe cum quinque mansis, prato cum molendino et duabus piscaturis a Hillemaro de Oberge pro ducentis marcis, et quasi funditus de novo magnis sumptibus construxit. Comeciam Nowen a comite Henrico de Woldenberge pro 120 marcis; advocacias in Ringelem, in Uppem, in Solide et comecias ad Soltga et ad Ris, nec non ad proprietatem castri Werdere et molendini et piscature, et 9 mansorum adjacencium a comite Ludolfo de Woldenberge pro quadringentis quinquaginta marcis, et idem castrum pro libero castro ecclesie obtinuit, ita quod dictus comes et sui heredes ipsum castrum eo jure obtinebunt, quo de Halremunt, de Sladem comites, et dominus de Honburg, sua castra tenere ab ecclesia dinoscuntur, eo adjecto, quod castrum jam dictum sub quocumque eciam pallio per dictum comitem sive per suos heredes alienari non debet, sed pro loco et tempore castrum cum molendino, piscatura et 9 mansis predictis, pro certo et constituto precio, videlicet pro trecentis quinquaginta marcis, manebit ecclesie; de quibus quinquaginta marce jam per episcopum sunt solute. Item allodium Veteris ville ante Hildensem alienatum pro octoginta talentis recuperavit. Castrum Woldenberge cum indagine castri tantum a comitibus de Woldenberghe pro mille quingentis marcis, quod in parte australi magnis eciam sumptibus pro parte muravit. Allodium ad Rod juxta Woldenberge et pratum castro adjacens pro 70 marcis; villicationem Holle, quam obligatam invenit, pro centum quinquaginta marcis absolvit. Advocaciam in Holle et comiciam ibidem, nec non gograviam de 15 villis a comite Ludolfo de Woldenberge pro 144 marcis, et advocaciam in Badekenstede ab eodem pro 26 talentis, item majorem comiciam, que incipit a Scirbeke juxta Harlessem et protenditur per Hever usque ad fontem Sebbettessen ab illa parte Gandersem, et usque ad pontem Olkessen, et quartam partem comicie super Amberga, a comite Hermanno de Woldenberge pro quadringentis marcis; advocaciam in Sibbethtessen de bonis custodie a Hugone de Holthusen pro 20 marcis; stagnum juxta Eddessen et molendinum Berge cum piscatura; silvam quandam in Harto quae dicitur Wrochterewolt, a multis echtwardis pro magna summa pecunie expedivit, et ecclesie obtinuit. In Tyderingerod quinquaginta echtwardos a Lyppoldo de Vreden pro 24 marcis, decimam in Hemmendorpe vacantem sibi suisque successoribus retinuit; domum episcopalem in Hildensem, quasi dirutam, muro, trabibus, tecto lapideo refecit, et aliis edifficiis instauravit. Cenaculum in Poppenburch et turrem parvam adjacentem lapidibus texit. Castrum Wincenburg a Beyerberg usque ad valvam muravit; valvam lapideam ante castrum Peyne construxit et lapidibus texit; testudinem in castro similiter lapidibus texit, et alia edificia in eodem castro fere omnia innovavit; feodum eciam castri civitatis et comicie Peyne a comite Widekindo de Poppenborch expedivit, qui illud in manus suas libere resignavit; advocaciam in Lapidibus a Johanne et Conrado Acken expedivit. Item a domno Heinrico de Honborch in placitis obtinuit quod liberum erit ecclesie redimere castrum Honburg quocumque anno semper infra festum pasche et Walburgis pro trecentis libris Hildensemensium denariorum. Item camerarius marscalcus, pincerna, officiati episcopi, de suppellectili quorundam predecessorum suorum episcoporum de facto se ingesserant, quod episcopus penitus abolevit. Quid plura? Ecclesia siquidem per ipsum incrementum longe amplius recepisset, si et domestica et fratrum persecucio non fuisset; unde iniquo consilio actum est quod dux Johannes armata manu contra episcopum et ecclesiam processit, et non tantum laycorum quantum ecclesiarum possessionibus dampna gravia irrogavit. Pace tandem inter episcopum et ipsum ducem intercedente, eisque in amicicia firmatis ad invicem, ecce dux Albertus senior, set aliis inmanior, stimulo invidie contra fratrem suum episcopum agitatus, ipsum et ecclesiam humiliare disposuit, quod opere imposuit; quia non contentus quod ecclesiam circumvenit in multis, sicut etiam in illis quinque villis ad comeciam Soltga antiquo jure spectantibus, quas marchio Otto de Brandeborch eidem duci contra justitiam adjudicavit, episcopo tamen contradicente et reclamante, eciam suscitavit ecclesie adversarios; quibus ad ledendum eam rapinis et incendiis per terram ducis liber patebat transitus et securus ad municiones suas recursus. Igitur ab episcopo gracia consilii ad ducem Johannem recurritur, qui cum diversis placitis hinc inde servatis, frater fratri apud fratrem optinere non posset, misertus fratris promittit auxilium, et nichilominus eo procurante cum archiepiscopo Bremensi et dominis inferioribus nec non cum Ottone et Alberto marchionibus de Brandeborch in favorem episcopi contra ducem valide inspiratur. Sed ecce iniqua sorte dux Johannes praemoritur( an. 1277, Dec. 13), et dux Albertus tutor admittitur; unde et ex morte hujus et metu alterius pene moritur auxilium ecclesie repromissum. Verumptamen episcopus et Magdeburgensis ecclesie et marchionum confisus auxilio, se contra fratrem pro ecclesia invitum opposuit, eoque in principio viriliter contra fratrem agente, predictis vero in ferendo auxilio torpentibus, Cherstede et Empne municiones ecclesie per ignis jacula capiuntur, et pociores ministeriales ecclesie inibi captivantur( an. 1279). Ex hac magna ruina ecclesie fit ingens dolor ab omnibus; sed episcopus, quem plus dolor angebat, plus doluit, et in tantum in eo dolor invaluit, quod sibi, ut creditur, prestitit causam mortis. Ipse enim tactus vehementi dolore intrinsecus, tamquam sue mortis prescius sexta feria ante, sicut anno Domini 1279 in die beati Olrici, qui feria tercia tunc occurrit, carnis persolvit debitum, fratribus in capitulo convocatis, de novali in Emberke, quod ex concessione omnium quorum intererat exstirpari fecerat, suum coram fratribus testamentum condidit, et illud cum proprietate et decima nec non cum omni jure, sicut ipse tenuit, super reliquias beate Virginis obtulit, liberum relinquens capitulo quatinus de eisdem bonis post mortem suam ordinarent prout secundum Deum anime sue saluti expedire viderent: unde ex ordinatione capituli de eodem novali in anniversario ipsius dabitur communis karitas, de pullis pane et vino, fratribus et vicariis universis: cuilibet fratrum 20 denarii, cuilibet vicariorum 10, tribus campanariis solidus, tribus cameraris solidus, qui coadjuvabunt campanarios ad pulsandum, pauperibus scolaribus 12 solidi. Episcopus eciam quasdam proprietates bonorum pauperum scolarium contulit, pro quibus in nocte anniversarii ejus de illis 12 solidis procurabuntur; duo cerei de tribus libris cere ponentur, unus ad altare beate Virginis in choro, alter ad sepulchrum episcopi, qui ardebunt de una vespera ad aliam. Memoratus eciam episcopus et personarum et ecclesie utilitati prospiciens, ipsa hora qua testamentum suum condidit, ad devotam supplicationem capituli, annum gracie de beneficiis que de manu episcopi tenentur, capitulo indulsit; et prepositus Johannes de suis beneficiis, et capitulum de obedientiis similiter indulserunt; hoc modo videlicet quod quicumque fratrum ante diem beati Jacobi moritur, nova sequentis anni percipiet, prout in ipsius episcopi et capituli litteris plenarie continetur. Episcopo in die beati Olrici, qui tunc feria tercia occurrit, ut dictum est, premortuo ecce dictu mirabile sed Deo non impossibile subsequitur: infra 6 ebdomades, eodem die quo episcopus dux Albertus post moritur( an. 1279, Aug. 15), tamquam Dei judicio evocatus. Rexit autem episcopus Otto nostram ecclesiam, tempore postulationis sue connumerato, 19 annis et perfecte mensibus 7.
16
SIFRIDUS 32u s.
16
Defuncto venerabili patre domino nostro Ottone episcopo, Siffridus Magdeburgensis ecclesie decanus, de domo nobilium de Querenvorde trahens originem, vir per omnia magnanimus litterarum scientia, morum honestate, multisque pollens virtutibus, in nostrum episcopum, consulentibus et amminiculum ad hoc prestantibus venerabili Bernardo sancte Magdeburgensis ecclesie electo, et illustri Alberto de Brandeborch marchione, qui eodem tempore ecclesiam nostram viduatam contra Albertum ducem de Bruneswich ipsam inpugnantem viriliter defendentes, in civitate Hildeneshem cum copioso exercitu moram trahebant, canonice est electus. Qui cum confirmationis et consecrationis munus ab archiepiscopo Moguntino et regalium investituram a serenissimo Romanorum rege Rodolfo esset adeptus, ecclesiam nostram, quam ex eo quod munitiones Tzerstede et Empna per ducem predictum penitus destructe et non pauci ibidem ministerialium et vasallorum ecclesie erant capti, graviter perturbatam invenit, pro viribus suis studuit reformare. Ipso namque duce post paucos dies defuncto, captivos data non modica pecunia liberavit, et procedente tempore munitiones destructas Empnam videlicet et Tzerstede restauravit. Empnam tamen in loco tutiori locatam, mutato nomine Gronowe appellavit. Set ecce Alberto duce, ut premittitur, sublato de medio, filii ejus Henricus Albertus et Wilhelmus duces, paternis vestigiis inherentes, contra episcopum et ecclesiam ferociter eriguntur. Quibus cum episcopus fortiter repugnaret, factum est sinistro eventu, ut de precipuis ministerialibus et vasallis ecclesie in castro Campe, ad quod gratia presidii se receperant, ipso castro per duces aliquamdiu arta obsidione vallato ac demum expugnato, septuaginta vel circiter caperentur. Ex quo tantum periclitata et dejecta fuit ecclesia, quod vix recuperandi aut resurgendi spes aliqua habebatur. Episcopus tamen in Domino confidens, et murum defensionis pro ecclesia se opponens, minime desperavit. Orta namque inter fratres seu duces ipsos discordia, ipse duobus eorum Wilhelmo videlicet et Alberto confederatur, a quibus et castrum Stouphemborch sibi optinuit pro certa pecunie quantitate stipendiorum nomine obligari, contra tertium se et ecclesiam defensurus. Factis itaque diversis insultibus et conflictibus hinc et inde episcopus nonnullos de parte adversa milites ac famulos captivavit, per quos plures suorum a captivitate absolvit, et rursus ad defensionem ecclesie se munivit. Hiis ita gestis Albertus et Wilhelmus duces opidum fratris eorum ducis Henrici Helmenstat nomine, cooperante sibi episcopo obsederunt; civesque obsidione artati, datis treugis hinc et inde, potiores milites non paucos tam de parte episcopi quam ducum ad se in opidum mitti petierunt, tamquam de pace et concordia tractaturi. Quibus introgressis et ad hospitia jam receptis nichilque mali suspicantibus, infideles cives verba pacis in ore gerentes et in pectore non habentes, portas opidi concluserunt, et eos intra crudeliter occiderunt. Quod factum lugubre toti patrie causam prestitit lamentandi. Deinde ex mandato Romanorum regis praedicti pace jurata inter principes et nobiles Saxonie, dux Henricus de castro Harlingeberch omnibus circumvicinis dampna varia irrogavit; unde dicti principes, in quorum etiam numero episcopus existebat, ac nobiles Saxonie contra ipsum ducem, tamquam generalis pacis violatorem, dictante ipsius regis sententia insurrexerunt et castrum Harlingeberh obsederunt. Cumque idem dux ad liberationem ipsius castri festinaret, inito maximo cum principibus et nobilibus conflictu subcubuit, castrumque Harlingeberch captum fuit. Per cujus captionem ipse episcopus judicium ad Bocla, quod dux Albertus et filius ejus Henricus dudum contra justitiam detinuerant, occupatum recuperavit( an. 1291), et ipsum castrum coram se tamquam loci illius judice seculari proscribi et data sententia fecit funditus demoliri. Et procedente tempore in loco haut longe posito castrum Levenborch magnis sumptibus construxit, per quod plura bona ac jura ecclesie abstracta et distracta ad ecclesiam revocavit. Henricus vero et Albertus duces tam de castri constructione, quam etiam jurium ac bonorum ecclesie revocatione dolentes, ipsum castrum Levenborch, cum adhuc esset novella plantatio, grandi exercitu obsederunt; set cum episcopus ad repellendum eos se fortiter prepararet, magnanimitatem ejus videntes et constantiam in sancto proposito, recesserunt, machinis in campo et aliis instrumentis bellicis, quae ad expugnandum castrum apportaverant, derelictis. Eodem tamen anno hiidem duces magno congregato exercitu, super Fusennam fluvium prope Olesborch castrum multum prejudiciale ecclesie erexerunt, et nomen inponentes Lowendal occuparunt. Episcopus vero ne liber ac frequens ipsis de castro predicto ad invadendum ecclesiam pateret introitus, aliud castrum, cui nomen impositum est Papenborch, in loco non multo plus quam ad jactum sagitte remoto erexit, et multis munivit armatis: per quod castrum Lowendal manutenentes fuerunt artati ac religati in tantum ut, qui antea obsederant, obsiderentur, factique ex obsessoribus sint obsessi. Demum vero ipsis in castro Lowendal defitientibus, et in castro Papenborch profitientibus, castrum Lowendal capitur, et tam hoc quam illud penitus demolitur. Quid plura? illustris Otto, dux Luneborch, castrum Calenborch super Laynam fluvium construxit; quod quia vergebat in maximum ecclesie detrimentum, episcopus sustinere non valens nec volens, contra ipsum ducem insurrexit, et modis quibus potuit impugnavit. Ipse vero Otto dux cum Henrico et Alberto ducibus de Brunswich conspiratione facta contra ecclesiam, assistentibus eis Ottone et Hermanno de Brandeborch marchionibus et nonnullis aliis principibus ac nobilibus, magno collecto exercitu terras ecclesie invaserunt, duasque turres lapideas Stederdorp videlicet et Oberge, quorumdam militum fidelium ecclesie mansiones ceperunt, easque incastellantes firmiter munierunt, de illis et aliis suis munitionibus terram et ecclesiam gravissime impugnantes. Episcopus vero magnanimus in adversis desperare aut deprimi non consuetus, set in domino Deo suo confisus, conductis armigeris et stipendiariis innumeris vim vi tum cum moderamine tum sine moderamine repellebat. Nam eadem durante guerra, quasdam munitiones ducum, videlicet Uslere, Everborch, Geveldehusen et Echte cepit et destruxit, ac in pluribus conflictibus, concedente domino Deo, a quo est omnis victoria, triumphavit, sibique in hac eadem guerra tantum supercrevit, quod plura debita persolvit, in quibus antea tenebatur. Demum vero inter episcopum ex una, Ottonem de Luneborch et Albertum de Brunswich duces parte ex altera, Henrico duce excluso, castris etiam Oberge et Stedemdorp primitus dirutis, compositio ordinatur. Et cum dux Otto castrum Calemberch sonae includeret, pontem ante castrum super Laynam a sona eadem episcopus excludebat. Dux autem Henricus ecclesiam adhuc impugnans, castrum quoddam Mosborch nuncupatum in terminis cometiae Bocla construxit, quod statim episcopus et alii, quibus constructio hujusmodi videbatur incongrua, circumdantes, penitus everterunt. Ipso nichilominus duce in persecutione ecclesie perdurante, ac nobilibus viris de Werdere, et de Sladen comitibus sibi assistentibus, per ipsum episcopum castrum Werdere aliquanto tempore obsessum capitur et destruitur. Castrum Walmoden ad reprimendos ducis Henrici predicti insultus, qui de castro Luttere irrogabantur, nongentis et quinquaginta puri argenti marcis ecclesie conparatur. Castrum vero Sladem graviter obsidetur. Tandem conpositione inter ducem et episcopum ordinata, episcopus graves inpugnationes et guerras postea non sustinuit; set pace aliquali ante finem vite sue, modico tamen tempore, fruebatur. Inter hec autem que superius dicta sunt, castrum Rutam in loco ubi Layna et Indistria confluunt sumptuose construxit, propter quod ab Ottone duce Lunenburgensi graves impugnationes et guerras longo tempore est perpessus. Pace tamen inter eos facta( an. 1283, Dec. 16), episcopus in placitis obtinuit donari sibi et ecclesie a duce praedicto proprietatem castri Lowenrode et opidi Honovere; quod tamen idem dux ab episcopo recepit in feudum, datis tantummodo centum marcis. Hoc autem factum est episcopo et ecclesie in recompensam castri Huden, quod dux destruxerat antedictus. Quandam etiam partem castri Popenborch ab impetitione Gherardi comitis de Scowenborch data pecunia expedivit. Castrum Herste prope Gotinge comparavit, quod postea per traditionem captum destruitur. Castrum quoque Westerhove ecclesie nostre perutile cum suo comitatu mille et viginti marcis puri argenti sibi et suis successoribus comparavit. Advocaciam in urbe a Ludolfo camerario absolvit. Advocatiam in Hasikenhusen a Lippoldo de Dalem milite acquisivit. Palatium episcopale in multis edifitiis emendavit, cappellamque ibidem de novo construxit, ubi et quatuor canonicos instituit, quibus ad victum quadraginta libras Hildensemensium denariorum de oblationibus et obventionibus ecclesie sancti Andree nec non preposito ejusdem ecclesie sive archidiacono civitatis 12 libras dari annis singulis ordinavit. Tres etiam mansos in Reden sibi vacantes adjecit canonicis antedictis. Novissimis autem diebus suis cum aliquali pace, ut dictum est superius, frueretur, castrum Hundestruge et opidum Dasle cum adjacente comitatu mille et nongentis marcis emptionis titulo conparavit, relinquens ea pro majori parte suis successoribus exsolvenda( an. 1310). Licet itaque dictus episcopus cunctis pene temporibus quibus nostram rexit ecclesiam potentum principum et aliorum duris persecutionibus circumclusus, graviumque guerrarum tumultibus fuerit occupatus, et a tribulatione malorum et dolore vexatus: utilitatem tamen ecclesie nostre tam in spiritualibus quam in temporalibus prospicere non neglexit, immo eam utrobique, ut ita dicamus, et inter pressuras exaltavit et inter angustias dilatavit. Et ut de temporalibus superius dicta sufficiant, in spiritualibus sicut infra scribitur se habebat. Quamvis enim temporalibus intentus, adversariorum ac principum non timuerit principatum; totis tamen visceribus diligebat Christum regem. Nam divinum offitium libenter audiebat, fatiens omni die missam coram se per notam decantari, nisi magna eum in hoc necessitas impediret. Et quandocumque novem lectionem festum aliquod agebatur, non solum missam set et matutinum ac vespertinum officium tonatim cum pausa et intentione multa cum suis clericis decantavit. In majoribus etiam festivitatibus et ordinationibus clericorum ac velatione sacrarum virginum aliisque pontificalibus officiis cum per se sacra missarum solempnia celebraret, tanta sibi virtus et devotio a Domino est concessa, ut in lacrimas prorumperet, et imbre lacrimarum suam fatiem irrigaret, devotionique adeo deditus existeret, ut ea que cantanda aut dicenda erant, vix posset dicere aut proferre, set verba singultibus interrumpere oportebat. Sacre etiam visitationis officium multis annis a suis predecessoribus intermissum cum magna sedulitate exercuit, evellendo et dissipando noxia, edificando et plantando proficua, corrigendo ac reformando tam in capite quam in menbris, que correctionis ac reformationis novit studio indigere, non querendo que sua essent, set que domini Jesu Christi, et in persona sui ante omnia ostendendo vita et conversatione, verbo pariter et exemplo, qualiter subditos in domo Domini oporteret laudabiliter conversari. Multa quidem et alia que contemplationis et actualitatis existunt, gessit hic pontifex gloriosus, que non sunt scripta in libro hoc, ne legentibus vel audientibus tedium generarent; hec autem scripta sunt, ut sciatur per omnia valuisse et multis virtutibus claruisse. Rexit autem ecclesiam nostram annis 30 et mensibus 10. Anno enim dominice incarnationis 1310, pontificatus sui 31, quinto Kal. Maii debitum carnis exsolvens, migravit ad Dominum, relinquens ecclesiam honore et potentia emendatam, set multis, ut verum fateamur, debitorum honeribus agravatam.
17
HENRICUS 33u s.
17
Huic successit vir utique venerabilis Henricus, ecclesie nostre decanus, de illustri comitum de Woldenberge prosapia oriundus. Qui castrum Hundesruge ac opidum Dasle cum comitatu adjacente a serenissimo Henrico de Lutcelenborch tunc Romanorum rege, postea autem imperatore, ecclesie nostre perpetuo uniri, seque et successores suos de eisdem inter cetera regalia, que nostra ab imperio tenet ecclesia, obtinuit infeudari( an. 1310, Sept. 6). Et procedente tempore, castrum opidum ac comitatum hujusmodi persolvit, quia a predecessore suo, qui ea conparaverat, nondum fuerant persoluta. In principio promotionis sue burgenses ac cives civitatis nostre in magna ac tanta rebellione et pertinatia positos, quod fidelitatis sibi prestare homagium noluerunt, bona sibi in civitate Hildensemensi per resignationem vasallorum suorum vacantia occupaverunt, et in multis aliis se opposuerunt que nostre respiciebant ecclesie libertatem, conpetenti moderatione compescuit. Collecto namque magno exercitu, civitatem obsidens, castrum Sturewold construxit, eosque subtractis molendinorum et pascuorum solatiis in tantum artavit quod infra paucos dies cum ipso conposuerunt, deditionem sibi et fidelitatis homagium facientes, ac salvas relinquentes ab ipsis invasas ecclesie libertates. Inter articulos conpositionis hujusmodi specialiter est expressum quod porta retro urbem, per quam itur ad Sanctum Paulum, multis annis continue clausa, manebit ammodo reserata. Et ut omnis inter clerum ex una, et burgenses parte ex altera, dissensionis amputetur materia in futurum, et litigiorum dispendiis via, quantum est possibile, precludatur, statuto et privilegio perpetuo est firmatum quod, si inter clerum et burgenses super libertatibus aut emunitatibus ecclesie aut re aliqua questio orietur, quidquid canonici nostre ecclesie justum esse suis affirmare voluerint juramentis, absque ullius contradictione salvum eis in perpetuum permanebit. Omni etiam anno, quando novi consules sunt statuti, hiidem consules ab episcopo aut capitulo requisiti, venient ad presentiam eorundem, et tactis sanctorum reliquiis jurabunt quod omnes portas civitatis fideliter tenebunt et custodient, et quod specialiter Sancti Pantaleonis et retro urbem portas episcopo aut capitulo sive die sive nocte in omnibus eorum necessitatibus reserabunt. Item omni anno feria secunda in capite adventus in generali capitulo jurabunt dicti consules, se omnes libertates et emunitates ecclesie, in quantum possunt, fideliter defensuros. Hiis vero ita conpositis, castrum Hoinboke una cum domino de Homborch, auxiliantibus ad hoc utcumque quibusdam aliis principibus, potenter obsedit, obsessum cepit, captumque fecit funditus demoliri. Opidum Bokenem mille et centum marcis ecclesie conparavit.( An. 1314, Mart. 8.) Cum illustri Ottone duce de Luneborch, qui opidum Honovere et castrum Lowenrode cum quibusdam comitatibus et bonis aliis ab ecclesia in feudum tenuerat et ab ipso recipere curavit, graves guerras habuit, plures conflictus iniit, in aliquibus succumbens et in pluribus triumphans. Tandem conpositione facta, idem dux jam dicta bona ab episcopo recepit in feudum, et se vasallum ecclesie recognovit. Idem episcopus usurarum voraginem, que animas devorat et facultates exhaurit, que apud cives Hildensemenses multum inoleverat, valde restrinxit. Castam vitam duxit, et pontificale officium devote et cum magna sedulitate exercuit, sicut vir bonus, simplex et rectus, et recedens a malo, Dei et proximi habens zelum. Novissime vero diebus suis mandatum apostolicum, sibi grave, subditis intollerabile, non ex amore justitie, set odii fomite et livore vindicte, ab emulis sibi dirigi procuratur. Unde ipse, presentiens tantum malum, surrexit sicut pastor bonus, qui posuit animam suam pro ovibus suis, sedemque apostolicam adiit, pro fraude et dolo hujusmodi summo pontifici exponendis. Ubi in prosecutione juris sui febre tactus, pro grege suo mortuus est, et in monasterio sancte Clare Avinione honorifice tumulatus anno Domini 1318, 3. Idus Julii, pontificatus sui anno 9. In ejus anniversario dabuntur de decima in Solede cuilibet dominorum presenti 7 denarii et dimidia stopa vini, vicario 4 denarii et quarta vini, magistro majori, subcustodi et succentori similiter, candela de libra cere, scolaribus 5 solidi, camerariis et campanariis 3 solidi.
18
OTTO 34u s.
18
Venerabili patre domno Henrico de Woldenberghe episcopo nostro Avinione feliciter defuncto, de quo sufficiens scriptura superius reperitur, successit ei patruus ejus domnus Otto de Woldenberghe, prepositus Montis sancti Mauritii, in episcopum nostrum concorditer electus. Hic in principio ingressus sui habuit conflictum cum quibusdam oppressoribus terre nostre, videlicet de Engelinghborstel et de Monikhusen prope villam Osleveshen, et Deo victoriam nostris concedente, hostes aut capti aut interfecti aut fugati succubuerunt; de quorum captivitate dominus noster episcopus magnam extorsit pecunie quantitatem, unde ipse et sui locupletati fuerunt. Ipse vero tamquam fidelis et bonus dispensator, pecunias sibi taliter provenientes in utilitatem ecclesie nostre convertens, castra et bona episcopalia per predecessores suos inpignorata seu alienata recuperavit et redemit. Castrum vero Luttere et officium in Barke et advocaciam in Calevelde a ducibus Brunswicensibus pro tribus millibus et 60 marcis emit, et pecunias pro quibus predecessor suus domnus Syffrydus episcopus castrum Lindowe a nobilibus de Plesse comparavit, nondum solutas persolvit, et in eodem castro palacium inexpugnabile cum alto muro construxit. Castrum Sturwolde quasi ex toto solempnibus et inexpugnabilibus edificiis, prout liquet, praeter palacium antiquum, quod patruus suus immediatus predecessor domnus Hinricus episcopus edificavit, magnis sumptibus construxit. Et quamplura edificia in aliis nostre ecclesie castris diruta, que omnia describere difficile esset, ipse reedificari procuravit. Ipse etiam adhuc prepositus Montis existens, ad laudem et honorem omnipotentis Dei et gloriose matris ejusdem virginis Marie quandam missam, vulgariter auream dictam, singulis annis sabbatho proximo post communes ab omni clero tam religioso quam seculari solempniter in ecclesia nostra instituit decantari( an. 1315, Febr. 5), deputans ad hoc de decima in Zolde largam et bonam consolationem in eadem missa presentibus ministrandam. Item ordinavit duas faculas annis singulis per totum adventum ob reverentiam ympni Veni Redemptor in choro nostro ante pulpitum ad completorium incendendas et ardendas, et cuilibet scolari in eodem completorio presenti eciam undecumque venienti unam similam per prepositum nostrum tribuendam. Insuper festum beate Elizabeth cum cantu et consolacione solempnibus in ecclesia nostra pro duplici festo peragendum instituit atque redditibus dotavit. Anniversarios domnorum Siffrydi et Henrici episcoporum nostrorum, predecessorum suorum, et suum proprium in ecclesia nostra solempniter singulis annis peragendos cum bona administratione ordinavit. Rexit autem ecclesiam nostram in summa et tranquilla pace sic quod cum suis omnibus subditis multum fuerat locupletatus, et taliter quod villane in pluribus villis sue terre cum bonis vestibus et mantellis de vario foderatis incedere videbantur, disponente Domino et cooperantibus sibi favore et amicicia nobilium principum Ottonis de Luneborch et Ottonis de Brunswich ducum, pacis et justicie filiorum. Omnibus itaque per dictum domnum Ottonem episcopum pro utilitate et commodo ecclesie nostre tanquam per bonum et fidelem pastorem laudabiliter et feliciter consumatis, anno ordinationis sue 16o debitum humane condicionis exsolvit[ an. 1331, Aug. 22], et in ecclesia nostra ante altare omnium sanctorum requiescit. Cujus memoria et benedictione sit eterna. Amen.
19
HENRICUS 35u s.
19
Huic successit[ Aug. 28] venerabilis pater domnus Henricus, illustris ducis de Brunswich filius, in cujus electione detestabile scisma surrexit. Nam quidam de dominis nostris adherebant electioni sue, alii vero domno Erico de Schowinborch per apostolicam sedem proviso, cui eciam cives Hildensemenses adheserunt, tum propter ipsius domni Henrici potenciam, tum propter depravacionem monete nostre per illos forte factam; quidam vero de consulibus Hildensemensibus dicto domno Henrico faventes fuerant de civitate expulsi. Remanentes autem et dicto domno Erico auxilium prestantes, ferociter cum magnis gwerris diocesin nostram invaserunt. Nam opidum Dam domno Henrico adherens ceperunt et funditus destruxerunt, ut apparet cooperantibus eis ad hoc quibusdam ecclesie nostre vasallis. Volens autem dictus domnus Henricus abducere aque fluxum Indistrie a molendino episcopali, conflictum habuit cum incolis civitatis prope civitatem, qui prevaluerunt; quidam vero de suis in fugam conversi occubuerunt, quorum aliqui interempti, nonnulli captivati fuerunt. Dictus vero domnus Ericus volens cum viris armatis civitatem ingredi, multis de civitate sibi obviantibus prope villam Haze et eum introducere volentibus, dictus domnus Henricus cum suis illos invasit et debellavit triumpho potitus. Post hec facte sunt treuge ad decem annos( 1333); quibus finitis, major est exorta guerra quam fuit antea, que quasi ad tres annos duravit, in quibus plura ecclesie nostre castra et bona episcopalia ac quorumdam monasteriorum et collegiorum inpignorata fuerunt et eorum aliqua penitus alienata. Domno vero Henrico in hujusmodi gwerra deficiente et quasi desperante, Deus omnipotens meritis gloriose virginis Marie sue matris, in quam plenam et firmam habuit confidenciam, victoriam sibi contulit de inimicis suis in prato infra Sturwoldis et civitatem, quorum multi fuerunt submersi et quam plures abducti captivi. De qua victoria in tantum fuit ditatus et adversarii sui taliter suppeditati, eciam dicto domno Erico tunc interim defuncto, quod ex tunc in singulis factis suis prosperabatur; civitatenses eciam videntes se deficere, gratie dicti domni Henrici se submiserunt, sic quod invicem amicabiliter pacificati et concordati fuerunt( an. 1346). Sed in emenda hujusmodi controversie dicti civitatenses singulis septimanis apposuerunt 12 talenta Hildensemensium denariorum ad satisfaciendum lapicidis, carpentariis et aliis laborantibus in edificacione castri Marienborch, quod ipse domnus Henricus tunc edificavit et construxit, quoadusque dictum castrum perficeretur. Deinde domino Deo prestante, dictus domnus Henricus ad gremium matris ecclesie regressus, a sentenciis excommunicationis, quibus per domnos apostolicos Clementem et Innocencium, eo quod provisioni dicto domno Erico per sedem apostolicam facte se opposuit, innodatus extiterat, per eundem Innocencium absolutus sibique de ecclesia nostra de novo provisum fuerat( an. 1353). Igitur sic reconsiliatus et premissis gwerris et tribulacionibus cessantibus ac tranquilla pace succedente, castra ecclesie inpignorata et bona mensalia pro toto suo posse recuperavit. Castra vero Woldenstein, Sladum et Wydenla pro magna pecunie summa ecclesie nostre conparavit; castrum Marienborch de novo construxit, Woldensteyn a nobili Siffrydo de Homborch, Sladum a Meynekone ibidem comite( an. 1342), Wydenla ab illis de Gowisch emit, et eadem castra ubicumque diruta fuerant reparari ordinavit( an. 1341). Festum gloriosi corporis Christi in ecclesia nostra et aliis ecclesiis collegiatis solempniter instituit cum anniversario suo singulis annis peragendum. Reliquit eciam suis successoribus decem castra non inpignorata, set libera et soluta, videlicet Sturwolde, Marienborch, Rute, Peyne, Levenborch, Sladum, Wydenla, Luttere, Woldensteyn et Wynzenborch, cum pluribus bonis mense episcopalis. Destruxit eciam castra Grensleve et Hilwerdeshusen in comitatu Dasle. Rexit autem ecclesiam nostram 32 annis cum dimidio. Sepultus est ante altare beate Katherine virginis an. 1362, Febr. 6). Cujus anima in pace perpetua requiescat. Amen.
20
JOHANNES SCHADELANT 36u s.
20
Post obitum domni Henrici de Brunsvich domnus papa providit de episcopatu Hildensemensi cuidam venerabili et bono viro de ordine Predicatorum, sacrae theoloye doctori, quem vulgariter vocabant episcopum Johannem Schadelant. Qui in principio introitus sui requisivit de libris divinis et legalibus predecessorum suorum. Tunc officiati curie ostendebant ei loricas, clipeos et galeas, dicentes quod tales fuissent libri predecessorum suorum. Et quia mores patrie non congruebaut sibi, idcirco ipsum episcopatum ad manus domni papae, a quo ipsum tenuit, resignavit( an. 1364), et forte per duos annos in episcopatu permansit.
21
CHERARDUS 37u s.
21
Post hunc per domnum Urbanum papam quintum ad ecclesiam Hildensemensem translatus est venerabilis pater domnus Gherardus de genere baronum de Monte prope Mindam, tunc episcopus Verdensis, et quondam cantor et postmodum decanus ecclesie nostre; vir facundus, providus et magnanimus. Hic primo anno sui ingressus quosdam raptores videlicet 60 armatos de Westfalia opidum Eltze invadentes cepit, set attendens quod salvo honore eos forte retinere non posset, liberos et quitos dimisit eosdem. Deinde anno suo tercio circa festum nativitatis Marie( an. 1367) invadentibus hostiliter episcopatum nostrum duce Magno de Brunswigk et episcopo Halberstadensi cum adjutorio episcopi Magdeburgensis bischop Kogelwyt dicti nec non de Anehalt, de Hademersleve cum pluribus aliis bravonibus et maxima armigerorum multitudine, occurrit eis propter villam Vormersen domnus Gherardus episcopus, et prelio diutissimo commisso, auxiliante Deo et sua genitrice, victoriam gloriosam nostri reportaverunt, interfectis quamplurimis adversariorum, et captis duce predicto nec non episcopo Halberstadensi Alberto cum magna suorum multitudine, a quibus maximam pecunie summam ipse dominus noster episcopus extorquere potuisset, sed veritus tirannidem archiepiscopi Magdeburgensis, qui tunc apud Karolum quartum imperatorem magne auctoritatis habebatur, et etiam potentiam ducis Magni junioris, qui tunc ad ducatus Brunswicensem et Luneburgensem fuerat exaltatus, a predictis captivis summam tridecim millium marcarum argenti in amicitia dumtaxat recepit. Post hoc orta est discordia inter dominum nostrum episcopum et ex alia parte duces Ottonem et Albertum de Brunswigk; quidam de vasallis et ministerialibus ecclesie Hildensemensis episcopo nostro rebellantes, ad dictos duces se contulerunt; quos ipse domnus episcopus in castro Walmoden potenter obsedit( an. 1368), et miro modo per industriam ipsum castrum cum aque fluxu comportato aggere submergi fecit et ex toto destrui, prout intuitus hodiernus manifestat. Sinistro tamen eventu factum est quod, durantibus hujusmodi controversiis, predicti duces opidum ecclesie nostre Alvelde ceperunt, spoliaverunt, et castrum novum ibidem erexerunt( an. 1370). Sed dominus Deus et pia mater ejus non obliti misericordie sue nec ecclesiam nostram omnino derelinquentes, ex post aliqualem consolationem refuderunt, disponendo quod officiati domini nostri episcopi prope castrum Woldensteyn habito insultu cum adversariis, 24 armatos pociores de dictorum ducum clientela ceperunt, ipsomet duce Ottone per fugam vix evadente. Ex tunc intervenientibus placitis treuge facte sunt, et tandem opidum Alvelde cum castro novo restitutum est nobis, et captivi ducum sunt liberi dimissi. Idem dominus noster episcopus toto suo tempore multas et diversas adversitates in spoliis, incendiis et rebellionibus suorum, ab omnibus circumjacentibus ducibus, nobilibus, et oppressoribus suis impugnatoribus gravissime perpessus est, sed tamen Dei et genitricis sue Marie adjutorio, in qua plene confidebat, in singulis laudabiliter prevaluit. Castrum Calenberch obsedit, et fluvium Leynam abduxit, magnis tamen laboribus et expensis, prout liquet. Castrum Coldingen ecclesie nostre acquisivit, per multa dispendia gwerrarum et laborum retinuit. Castrum Vynenborch a comite Conrado de Werningerode pro magna summa pecunie emit. Castrum Blanckenborch cepit adjuvante comite Tyderico de Werningerode, quod tamen in placitis recepta aliquanta pecuniae summa comite Borchardo de Regensteyn restituit. Castrum Steynbrugge construere incepit. In salina Gyter quosdam redditus dictos bokpennige ab illis de Knystede emit. Villam Muddesdeborch et silvam attinentem ab illis de Roden pro certa pecunie summa videlicet 700 markis comparavit. Domum lapideam seu palacium in Poppenborch edificari procuravit. Organa nostra nova ad ornatum ecclesie nostre sumptibus 100 marcarum et ultra donavit. Villam Peyne prope Kerkverde pro 100 marcis comparavit. Insuper calicem de auro puro gemmis pretiosis adornatum ecclesie nostre dedit. Anniversarium suum instituit solempniter in ecclesia nostra peragendum. Aulam episcopalem quasi dirutam et vetustate consumptam reedificari procuravit. Claustrum Carthusiensium fundavit adjutorio bonorum virorum et redditibus dotavit. Ipse rexit ecclesiam nostram annis triginta tribus, et erat suis subditis presertim clericis multum affabilis et benignus; fuit sufficienter litteratus, et ideo clericorum fauctor. Etiam multas orationes et dictaturas tam prosaycas quam metricas per se ipsum edidit et dictavit. Ipso autem in etate decrepita constituto, subditi sui et maxime ecclesie vasalli tumultus et gwerras inter se graves concitaverunt. In quibus ecclesia nostra maxime periclitata, graves oppressiones et injurias sustinebat. Episcopo vero propter scnium deficiente et rebellionem ipsorum compescere non valente, talis modus intervenit, quod domnus Johannes filius comitis de Hoya, tunc episcopus seu electus Padeburnensis, in coadjutorem domni episcopi Hildensemensis assumptus est, qui insolentias ante habitas refrenavit, prout aliqualiter fecit; quo translato ad episcopatum Hildensemensem, domnus Gherardus modico tempore supervixit, et defunctus( an. 1398, Nov. 15) apud Carthusienses Hildensemenses sepultus, feliciter in Christo requiescat. Amen, etc.
22
JOHANNES 38u s.
22
Ante dictus autem Johannes ad episcopatum Hildensemensem promotus, in suo introitu aliqua satis strennue gessit. Nam ducem Fredericum de Brunswigk terram Hildensemensem opprimentem ipse cumpescuit et repressit. Etiam castrum Vreden ecclesie Hildensemensi multum prejudiciale expugnavit, cooperante duce Henrico, et funditus evertit, et sic in statu competenti et satis pacifico ecclesiam Hildensemensem circiter 20 annos juxta modum suum rexit. Interea tamen factum est quod venerabilis domnus Eghardus de Hanenzee prepositus ecclesie Hildensemensis, vir magne litterature et industrie, sinistro eventu ab emunitate urbis Hildensemensis violenter extractus et abductus, quasi fuisset violator pacis terre, que tunc vulgariter lantfrede dicebatur, in turri Sturwalde incarceratus et per duos fere annos inibi detentus diem suum ibidem clausit extremum; de quo dum rumor exiret quasi fuerit in eadem turri occisus, prefatus domnus episcopus coram multitudine congregationis cleri et populi civitatis Hildensemensis et suorum vasallorum protestationem publicam fecit( an. 1405), quod de interfectione seu morte ipsius domni prepositi ipse foret innocens et immunis, et ad expurgandum se ad hoc coram omnibus paratum se offerebat; set habito colloquio inter illos qui tunc presentes aderant, juramentum ipsi domno episcopo erat remissum. Ut tamen omni pace dicatur, idem domnus episcopus in prodigalitate et feminarum contubernio ultra mensuram et plus quam decuit, laxabat habenas; quapropter factum est ut omnia castra et possessiones ecclesie, nec non bona ad mensam episcopalem spectantia, vel inpignorata vel alienata ab ipso sunt relicta, et quia, ut apparuit, nimium laycaliter se gessit, plurime exhorbitancie et inconveniencia sunt secuta, propter que et etiam plura alia, prout versimiliter formidandus est omnipotens Deus, multiplicibus flagellis nos et totam terram nostram et gentem gravissime attrivit, et presertim ex eo quod, extremo tempore vite sue, videlicet ad quinque annos ante obitum ipsius domni episcopi, intollerabilis tempestas gwerrarum et bellorum contra nos insurrexit. Nam confederati archiepiscopus Coloniensis, archiepiscopus Magdburgensis, episcopus Halberstadensis, omnes duces Brunswicenses et Luneburgenses et Sleswicensis, et multarum terrarum quam plures comites et barones cum omnibus ipsorum civitatibus et vasallis contra solum Hildensemensem episcopatum ferociter quasi eundem totaliter devastaturi convenerunt, ac ipsum circumquaque rapinis, incendiis, interfectionibus, captivationibus, depactationibus et ecclesiarum concremationibus hostilissime pervagarunt; que quidem gwerre et inimicicie citra tres annos continuos protracte sunt; in quibus nostrates eciam in duobus conflictibus dampnosissime succubuerunt, quorum unus fuit prope Osterwik et alter prope Grone, in quo domnus filius ducis Saxonie, noster concanonicus et ecclesie Montis sancti Mauritii prepositus, heu! fuerat interfectus( an. 1421). Qualia et quanta dampna ecclesia et tota terra nostra ex hoc pertulerit, non facile est describere, set hodierna debitorum onera et alia certa indicia manifeste declarant; unde factum est quod predictus domnus episcopus, tam senio quam penuria oppressus, in coadjutorem suum recepit domnum Magnum illustris ducis Saxonie filium, tunc episcopum Caminensem, et ipsum accedente consensu et concordi electione capituli Hildensemensis nec non conniventia cleri atque vasallorum et quorum interfuit, in episcopum Hildensemensem sibi substitui a domno papa Martino quinto impetravit. Domno autem Magno in episcopum nostrum promoto, factum est tripudium totius cleri et populi, et post brevi intervallo temporis domnus episcopus Johannes mortuus est et in medio ecclesie nostre sepultus. Ipse rexit ecclesiam nostram 25 annis citra vel ultra, et maximis debitorum oneribus gravatam et omnium rerum distraxionibus reliquit eandem, successori quoque suo nullum penitus locum liberum nullosve redditus aut paucissimos post se dereliquit, super quibus omnibus parcat sibi omnipotens Deus.
23
MAGNUS 39u s
23
Idem autem domnus Magnus episcopatum Hildensemensem tam extreme depauperatum inveniens, quantum de suis pecuniis potuit, apportavit, mediantibus quibus huc usque vivit et perseverat. Idem domnus Magnus castrum Grene cum suis attinenciis a domna ducissa de Brunswigk in possessionem recepit. Ipse etiam fortalicium Dachtmissen a Ludolfo de Esscharte comparavit, quod statim ex post duci Ottoni de Luneborch sub certis pactis restituit pro acquisicione et empcione plurium castrorum in dominio Homburgensi, pro quibus eciam grandem pecunie summam eidem duci Ottoni persolvit, videlicet ultra 10 milia florenorum auri de Reno in promta pecunia.
24.1
SUPPLEMENTUM IN CODICE 2.
24.1
Domnus Magnus satis laudabiliter rexit in temporalibus, multa castra emit sub contractu redempcionis. Obiit a. D. 1452( Sept. 21), sepultus in medio ecclesie.
24.2
Factum est preterea quod domnus Magnus senio gravatus in filium eligeret illustrem principem domnum BERNARDUM ducem de Brunswik, qui tanquam provisor rexit ad 7 annos.
24.3
Ex post ERNESTUS comes de Scomborch electus fuit a. 1458, qui confirmatus rexit 13 annis, vir benignus et affabilis, set heu! ad spiritualia non deditus. Periculose eciam satis obiit sine sacramentis ut dicebatur. Aliunde bene rexit. Obiit a. D. 1471( Jul. 22). Sepultus prope armarium ecclesie nostre.
24.4
Anno Domini 1468 fuit bellum inter ducem Wilhemum ac filios Fredericum et Wilhelmum ex una, ac civitates vulgariter dicti de Hensestede ex altera partibus, et plura dampna ambe partes intulerunt sibi invicem. Set a D. 1471 fuit forte bellum inter prefatos duces Brunswicenses et Ernestum episcopum Hildensemensem, et famabatur quod idem episcopus ex nimia tristicia obiit eodem tempore. Anno vero sequenti, scilicet 72, orta est gravis discordia inter civitatem Hildensemensem et episcopum Henningum ex una, et vasallos dyocesis et quosdam canonicos ac opida terre partibus ex altera, qui eundem domnum Henningum episcopum recipere recusarunt. Quis velit esse finis, Deus novit, set jam plures ville desolate sunt heu! Eodem anno cometa visus est. Et Erfordia pro maxima parte ab ignibus consumpta est, pons scilicet mercatorum et omnes domus fere presbiterorum cum ecclesiis principalibus, beate scilicet Marie Virginis et sancti Severi cum 12 aliis ecclesiis.

Intertext edge

Open linked passage

Note