Chronicon Hildesheimense
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
Original / primary: 21341 Chrhil
8.1
BERNO.
8.1
Huic successit Berno episcopus, qui primo magister scolarum, exinde ecclesie nostre decanus, unanimi cleri electione et tocius populi consensu ecclesie nostre prefectus est. Electus autem sicut vir prudens et providus et litterali scientia preditus, ita episcopatum temporibus suis amministrare curavit, ut et honeste rerum acquisitioni et earundem conservationi decenti omnimodis intenderet. Ipse enim preter multas servicii imperialis expensas, parvo tempore, quo ecclesie nostre prefuit, in reddituum mense episcopalis absolutione, et in bonorum que ab episcopatu nomine feodi tenebantur, et patene majoris calicis redempcione 600 et eo amplius marcas impendit; fratrum eciam utilitatibus non minus studens et comodis 4 mansos in Olem a manu layca non modicis suis expensis expeditos, prebendis fratrum consensu episcopi assignavit, et de hiis tribus septimanis panem in refectorio, sicut consuetum est, dari instituit. Dedit eciam in redemptione decime in Hoctenem terciam partem pecunie; de ea annuatim tria talenta dari disponens, de quibus in aniversarii sui die cuilibet prebende 9 denarios assignavit: et eodem die ad sepulchrum suum honestum cereum et 20 solidos ad elemosinam majorem ordinavit. Castrum insuper Halremunt sibi vacans, dum propter plurima, que ipse sicut vir prudens advertit, infeodandum decerneret, multa consilii sui maturitate promovit, ut et episcopatui plurima que non habebat accederent, et prebendis fratrum 30 solidorum redditus accresceretur. Contulit eciam ecclesie veteris ac novi Testamenti libros glosatos et magno scolastice diligencie studio elaboratos. Hoc eciam laudibus ejus placuit adjacere, quod omnes prepositure montis sancti Petri in Goslaria, diu a laycis ex negligencia prepositorum miserabiliter occupatos, multis laboribus et innumeris expensis, sicut vir prudens et strennuus, integraliter absolvit, et ne deinceps obligetur, auctoritate apostolica communiri fecit. Quam beneficus autem in fratres ejusdem loci fuerit, laudabilia ejus facta testantur, apud quos celebri et digne laudanda vivit memoria(+ an. 1194, Oct. 28).
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).