Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Collationes de verbo incarnato
Auctor incertusInca 2 · 11097-codeveiMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
More
Original / primary: 11097 Codevei
1.1
COLLATIO I. De triplici silentio, in quorum secundo agitur de incarnatione Verbi.
1.1
Dum medium[ quietum] silentium tenerent omnia. Tria sunt silentia. Primum silentium est ignorantia languoris. Secundum silentium est desperatio curationis. Tertium silentium est adeptio sanitatis. Primum silentium fuit ante legem. Secundum inter legem et gratiam. Tertium erit post hanc vitam. Primum silentium fuit, quando homo non agnovit morbum suum; et idcirco siluit, nec quaerebat remedium. Sed postquam lex subintravit et ostendit languidis vulnera sua, statim ruptum est silentium, et coeperunt mox aegri salutem quaerere; sed quia per opera legis, ubi salus non est, sanari volebant, quod quaerebant non potuerunt invenire. Tandem igitur considerans homo per legem neminem justificari posse, quasi post diuturnos clamores fatigatus et jam desperans rursum loqui cessavit, et subsecutum est secundum silentium. Tunc ergo omnipotens Verbum Dei Patris in carnem veniens rupit silentium, locutum est pacem, dedit gratiam, proposuit misericordiam, promisit veniam; et coeperunt aegri currere ad medicum, et quasi magnis clamoribus sic pura fide cordis et vera confessione oris flagitare remedium. Hoc itaque in praesenti vita hac agitur, ut homo per gratiam Dei sanitatem recipiat. Sed cum plenam sanitatem receperit, et ad illam felicitatem venturae immortalitatis perductus fuerit, non erit amplius quod petat; et tunc sequetur tertium illud beatum silentium quod nunquam finem habebit. Inter primum et medium silentium multa verba sonuerunt, inter medium et ultimum silentium sonat unum verbum. Multa verba fuerunt multiplicia legis mandata, quae per Moysen data est. Unum verbum est una Dei gratia, quae per Jesum Christum facta est, vel potius ipse Jesus Christus. Moyses famulus Dei multa verba et multos sermones protulit. Deus Pater unum Verbum, unumque sermonem misit. Sed sermones Moysi omnipotentes non fuerunt, quia quod dicebant facere non potuerunt; et ideo tandem quandoque in promissione deficiendo siluerunt. Et tunc omnipotens Sermo venit, qui non solum dixit, sed quaecunque dixit, imo quaecunque voluit fecit. Iste sermo, istud Verbum adhuc loquitur, quandiu in fidelibus suis promissiones suas operatur. Sed cum promissa impleverit, tunc quasi loqui cessabit. Cum autem promissa impleta fuerint, quia amplius quod petatur nihil deerit, felix in sempiternum silentium erit.
1.2
Dum ergo medium silentium tenerent omnia. Bene omnia, hoc est non solum illi qui in petitione desperabant, sed et illa quae in promissione defecerant, et nox in suo cursu medium iter haberet. Nox in sacra Scriptura aliquando pro diabolo, aliquando pro membris ejus, id est pro peccatoribus iniquis, aliquando pro peccato, aliquando pro praesenti vita accipitur. Per noctem ergo in hoc loco, mortalis hujus vitae fluxus signatur, sicut per diem alibi claritas vitae perpetuae. Praesens ergo vita nox est, vita vero futura dies. Nox ista habet vesperam, dies illa habet auroram. Vespera praesentis noctis fuit inclinatio unius diei, aurora illius diei inclinatio praesentis saeculi. Vespera hujus noctis fuit ex quo Adam peccavit, donec accepta sententia mortis a paradiso pulsus in tenebras hujus mundi exiit. Aurora sequentis diei est a resurrectione Christi usque in finem saeculi. Ergo vita ista nox est. Sed quis est cursus vitae hujus? Videamus quo currat. Per mortalitatem currit in mortem. Per mortem currit in damnationem. Igitur vita mortalis deorsum currit, sicut vita immortalis sursum. Iter sursum est in coelis, iter deorsum est in inferis. Iter medium est stadium vitae praesentis, quod nascendo intramus, vivendo percurrimus, moriendo eximus. Quando ergo nox in suo cursu medium iter habuit, nisi quando mors universos, quos in stadio vitae praesentis reperit, secum ad inferos traxit, et nemo adhuc mortalium ad vitam immortalem ascendere potuit? Vel per noctem accipere possumus peccatum: quae videlicet nox ab originali peccato coepit, et per actualia cucurrit. Quando ergo post originalem praevaricationem primum praevaricatione naturalis legis, ac deinde, scriptae legis praevaricatione succedente, peccatum ad summum incrementum venerat, quasi nox in suo cursu medium iter habebat; sed ista nox, vera luce apparente, mox deorsum vergere coepit; et nunc quasi quadam alterna mutuatione paulatim decrescens elongat quousque lux crescendo ad plenam diem perveniat. Vide ergo ordinatissimum divinae dispensationis consilium. Quando omnis recuperandae salutis spes perierat, et mors omnia secum deorsum rapiebat, peccatum ad summum venerat, tunc omnipotens sermo liberandis mittitur, ut amplius divinae gratiae munus commendetur. Venit, inquit. Quis? Unde? Quo? Sermo Altissimi, Verbum Dei, unicus Patris, rex, filius regis, de consensu Patris, ad tolerantiam passionis. De aequalitate majestatis ad patibulum crucis, de sede regali ad officinam peccati, de lumine coeli usque ad tenebras inferni. Sed nunquid ideo regnum perdidit? Imo eos qui servi erant peccati liberans usque ad conregnandum sibi sublimavit. Et ideo fortassis a regalibus sedibus venit, quia in domo Patris ejus mansiones multae sunt, et regnabunt cum illo in aeternum, cum acceperint regnum quod paratum est ab initio saeculi. Unicus enim regis erat, solus regnum habuit; sed quia ad conregnandum sibi fratres adoptare venit, non jam a sede regali, sed a sedibus regalibus venire debuit, quia regnum ad quod vocantur electi Dei praeparatum est ab initio saeculi.
2
COLLATIO II. Quod Verbum, dum caro factum est, naturam assumpsit, non personam, et quod una persona est assumens et assumptum.
2
Verbum caro factum est Quod verbum Dei quod et Deus est? verbum enim hominis non est homo, sed verbum Dei Deus est. Sicut verbum cordis cor est, et de corde verbum exit, et non est aliud verbum cordis quam ipsum cor, sic verbum Dei aliud esse non potest quam Deus. Sapientia est verbum cordis; quae de corde nascitur, et a corde non separatur. Ipsum cor sapientia est, et de corde ipso sapientia est, et una sapientia cor et sapientia sua. Sic Deus sapientia est, et de ipso Deo sapientia est, et est una sapientia Deus et sapientia sua. Sapientia Dei verbum Dei est. Ipsum Verbum caro factum est. Quid est caro? Homo. Factum est caro, factum est homo. Quomodo factum est homo? Assumendo hominem. Verbum quippe hominem assumpsit naturam, non personam. Non enim assumpsit hominem personam, sed assumpsit hominem in personam. Intellige quod dico. Firma est fides catholica; Verbum persona assumpsit hominem non personam, sed naturam. Quare non dicimus personam assumptam, sicut dicimus personam assumentem? Ne duas personas praedicemus in Christo, et ne quaternitatem inducere videamur, et confundatur Trinitatis confessio. Propterea dicimus hominem naturam, non personam, assumptum a Verbo. Quid est homo? Anima et corpus. Propterea homo assumptus est, quia anima et corpus assumptum est. Propterea persona assumpta non est, quia anima et corpus antequam Verbo unirentur in personam, non erant inter se unita ad personam. Idcirco quia assumpta non sunt, unita non sunt, assumpta persona, quia vero in eo quod assumpta sunt unita sunt, in personam assumpta sunt. Sed dices: Si anima et corpus antequam unirentur Verbo, ideo persona non erant, quia inter se unita non erant, nonne tamen anima etiam sola per se persona erat, inquantum spiritus rationalis erat? Si autem anima etiam sola persona erat inquantum spiritus rationalis erat, quomodo persona non assumpta est quando anima rationalis assumpta est? Sed sicut anima rationalis et caro ideo non sunt assumpta persona, quia ante assumptionem non habuerunt unionem, sed assumpta in personam, quia ex eo unita sunt quod assumpta sunt, sic et anima rationalis ideo assumpta non est persona, quia ante unionem Verbi sicut per se esse non habuit, ita persona esse non habuit. Ex quo enim coepit, uniri coepit; et ex quo fuit, unita fuit. Ex quo autem unita fuit, una cum eo cui uniebatur persona fuit. Vide quid sequitur. Si ex quo fuit unita fuit, et ex quo unita fuit persona fuit, ergo ex quo fuit persona fuit? Si autem ex quo fuit persona fuit, quomodo persona assumpta non est quae persona fuit, quando assumpta est? Sed considera. Non te perturbet sermonis involucrum: fides quaeritur. Sermo multa perturbat. Intende tibi. Ex quo fuit persona fuit, quia ex quo fuit unita fuit. Quare ergo non dicimus personam assumptam? Intende. Quando assumebatur, uniebatur. Ex quo coepit uniri coepit et ex quo uniri coepit persona esse coepit, non tamen inquantum erat, sed inquantum unita erat. Si per se aliquando esse habuisset, ex se persona habuisset. Quia autem semper unita fuit, semper una cum illo cui uniebatur persona fuit. Ideo non dicimus hominem personam assumptam esse, sed assumptum esse hominem in personam, quia humana natura in Christo ex eo quod fuit persona non fuit, quia per se non fuit. Sed ex eo quod unita fuit, una cum illo cui uniebatur, persona fuit. Persona enim notat discretionem. Propterea quod per se persona fuit, ex se persona non fuit. Idcirco non est assumpta persona, sed natura, quia quod assumptum est rationalis naturae, sicut extra assumptionem per se esse non habuit, ita personam esse non habuit. Sed dices: Quare ergo assumptus esse dicitur, si persona assumpta non dicitur, cum illud rationalis naturae quod assumptum est, ante ipsam unionem nec homo nec persona fuit, quia extra unionem per se nunquam fuit, quoniam assumptum est ex quo fuit? Sed considera quia id rationalis naturae quod assumptum est ex eo quod fuit homo, id est humana natura, esse habuit. Quia ergo assumptum est in eo quod fuit, ex quo homo fuit, ideo homo assumptus est. Id enim assumptum est quod homo fuit in eo et ex eo quod assumptum est, quia autem id quod assumptum est rationalis naturae ex eo quod fuit persona non fuit, quia per se non fuit; sed ex eo quod assumptum est unitum est, et ex eo quod unitum est, una cum Verbo uniente persona est. Idcirco persona assumpta non dicitur, sed natura, quia quod assumptum est ex eo quod fuit, et natura et homo, id est natura humana esse habuit; persona autem non ex eo quod fuit, quia illud per se nunquam fuit, sed ex eo quod Verbum personae unitum est, esse coepit. Propterea homo assumptus est, id est humana natura, non persona.
3.1
COLLATIO III. De incarnatione Verbi et mysterio ejus respectu nuntii et Virginis.
3.1
Omnia per sapientiam Dei facta sunt; ad ipsam autem sapientiam facta non sunt, nisi illa solum quae sapientia frui possunt. Haec autem sunt ratione utentia, et intelligentiam sensumque percipiendi boni malique fugiendi habentia. Quorum pars sursum erat condita in angelis, pars deorsum in hominibus ordinata. Igitur homo non solum per sapientiam Dei factus erat ut esset, sed etiam ad sapientiam Dei factus erat ut beate esset, ut illa videlicet frueretur eo sensu quo sapientia percipi potest. Sed quia peccando sensum amisit quo sapientia frui debuisset, oblitus est ipse comedere panem suum, et refectionem illam qua vivunt animae in corporalem commutavit delectationem. Terrenis igitur et corporalibus sensu et affectu immersus, non potuit se ad spiritualium cogitationem sive amorem erigere, sed sola ea quae carnis sunt sapiens, spiritualium jucunditatem non agnovit. Ipsa autem Dei sapientia noluit amittere hominem qui propter ipsam factus fuerat. Et cum ipsa sursum esset, ille, deorsum, venit ubi ille erat, ut eum revocaret ad se unde ceciderat. Factum est Verbum caro ut homo inter homines esset, qui Deus erat supra homines. Et versus est panis ille in lac, ut a parvulis sumi possit. Sapientia sursum panis erat, et eadem ipsa sapientia deorsum lac erat. In divinitate panis, in humanitate lac. Sic enim parvuli sensu per lac humanitatis nutriti sunt, et roborati sunt ad panem divinitatis, ut idem ipse utrobique reficeret, et reficiendo languidos ad incorruptionem repararet. Dedit ergo reparandis ad incorruptionem alimentum incorruptionis. Parvulus quidem immaculatam carnem quam sumpsit de Virgine matre, perfectis autem incorruptibilem divinitatem quam habuit de aeterno Patre. Istis ut interim non deficerent in via, illis ut postea perficerentur in patria. Istis ad consolationem, illis ad glorificationem. Propter hoc ergo Dei Filius pro redemptione hominum homo factus est, ut caro per carnem liberaretur, et generi humano de suo sumeretur pretium redemptionis, quatenus inde remedium fieret, unde vitium contractum fuerat, et in eodem monstraretur et peritia medici et justitia redempti, quando de suo et sanando invenitur remedium, et pretium redimendo. Quia vero a corruptione liberandum erat, idcirco pretium redemptionis incorruptum esse debuerat. Propterea mater Virgo electa est ut de munda immaculatus nasceretur, ut sicut in coelo Deus habuit Patrem immortalem aeternus, sic in terra haberet matrem Virginem incorruptus. Igitur in coelo qualis Pater talis Filius, et in terra qualis mater talis filius. In coelo cum Patre aeternus et immensus, in terra cum matre immaculatus et mansuetus. In coelo cum Patre incorruptus et sublimis, in terra cum matre virgo et humilis. In coelo imago Patris, in terra imitator matris. Mater virgo erat, et in humilitate exsultabat. Filius Virginis virgo humilitatem commendabat. Talis ergo Agnus, qualis mater Agni; ex munda mundus, ex Virgine incorruptus. Per Virginem veniens ad nos: per virginitatem praecedens nos. Per incorruptionem veniens ut peccatum tolleret, per virginitatem praecedens ut virtutem demonstraret. Veniens ut conferret remedium, praecedens ut daret exemplum. Non enim potuit arbor bona malum fructum facere, sicut arbor mala fructum bonum facere non potest. Quoniam omnis arbor ex fructu suo cognoscitur, radix integra, et ramus incorruptus.
3.2
Hujus ergo adventus Gabriel nuntius missus est, ut novam in carne Filii Dei nativitatem praedicaret, in qua forma servi, domino sociata, hostem potenter devicit. Fortis in illo, non tamen violenta ad inferendam injuriam, sed efficax ad justitiam obtinendam. Propterea Gabriel missus est, quod fortitudo Dei interpretatur, quia ipsam etiam infirmitatis fortitudo fuit, quoniam in ea superatus est inimicus, et capta praeda a violento reducta est. Tres enim perierant, et subsecutus est quartus, scilicet Redemptor eorum. Primus sine masculo et sine femina; secundus de masculo, sine femina; tertius de masculo et femina; quartus sine masculo de femina. Adam quippe nec de masculo nec de femina erat; Eva autem de masculo sine femina: qui autem de illis erant, de masculo simul et de femina erant. Et ceciderunt primi masculus et femina, et per eos qui post eos erant omnes de masculo et femina. Et quia primus auctor culpae dejectus est a femina, auctorem gratiae sine masculo concepit et peperit femina, ut idem sexus initium gratiae esset, qui peccati origo exstiterat. Propterea ait: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Vere enim Maria gratia plena fuit, per quam gratia descendit super omnes filios hominum. Primum gratia super eam, postea gratia in ea: deinde gratia ex ea. Super eam, ad umbrationem; in ea, ad fecunditatem; ex ea, ad salvationem. Venit enim gratia ut humanam naturam visitaret, et intravit ad eam unde exierat. Per feminam enim exierat, et per feminam intravit. Et venit gratia primum in ipsam, deinde descendit in illud quod erat ex ipsa, et sumpsit de carne Virginis naturam, hostiam pro natura, quam liberam pro liberandis offerret, ut prius in ipsam totum effunderet, quod per ipsam post modum redemptis omnibus exhiberet.
3.3
Ideo gratia plena, de qua ortus est fons gratiae. Et ideo, o Virgo gratiosa, totum nobis quodammodo est a te, quod per per illum nobis est qui natus est ex te. Gratia plena, intantum plena, ut ex tuo redundante, totus hauriat mundus. Si enim prudentes virgines oleum acceperunt in vasis suis cum lampadibus; tu, prudentissima Virgo, et Virgo virginum, non unum tantum vas habuisti oleo gratioe repletum, quo lampadem tuam inexstinguibiliter ardentem nutrires, sed aliud gestasti vas redundans et indeficiens, ex quo effuso eleo misericordiae omnium lampades illuminares, et vasa omnium usque ad summum et perfectum impleres, et in illo nihil minueres. Prudens ergo fuisti ut tibi provideres, nec timida ut aliis subvenires. Nec dixisti: Ne forte non sufficiat mihi et vobis, sed sciens quod sufficeret et tibi et nobis, sufficienter retinuisti et sufficienter tribuisti. Lumen in lampade fuit in carne virginitas; oleum in vase in corde humilitas. Et erat aliud vas humanitas Verbi in utero tuo gratiae plena, ex cujus plenitudine tu quoque accepisti et lumen virginitatis in carne et oleum humilitatis in corde. Postea autem partu intemerato nobis propinans ipsum indeficiens tribuisti, ut ex illius plenitudine effunderetur, quo et lampades nostrae exstinctae illuminarentur et vasa vacua replerentur. Si gratiae plena fuisti, cum de terra carnis tuae fons gratiae erupit: ut manaret super omnem terram, et irrigaret aridam, et sterilem fecundaret. Ex hac plenitudine gratiae et illa acceperat quae sterilis conceperat, quae et Virginem fecundam ad se venientem agnovit et dixit: Unde mihi hoc, ut veniat mater Domini mei ad me? Bene mater Domini, quia in forma servi Dominus majestatis advenit. Qui enim natus est homo, idem erat et Deus. Ex eo quod assumptus est, filius Virginis; ex eo autem quod assumpsit, Filius majestatis. Idem tamen et filius Virginis, et Filius majestatis. Et propterea qui assumptus est homo, naturalis est Filius Dei, propter eum qui assumpsit; verus est filius hominis, propter eum quem assumpsit. Nemo igitur dicat Christum Filium adoptivum, cum naturalis sit Filius, quoniam quem assumpsit homo, et qui assumpsit Deus, non duo filii sunt, sed unus est Filius, Deus et homo, Jesus Christus. Ideo mater Domini est quae genuit formam servi, quia in forma servi erat majestas Domini, et unus cum forma servi et majestate Domini. Bene ergo matrem Domini sui vocat quae Deum credidit esse ipsum qui homo conceptus fuerat, et portabatur in utero Virginis secundum carnem, qui deitate sua omnia portabat. Ideo ait: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me: Et beata quae credidisti, quoniam perficientur in te omnia quae dicta sunt tibi a Domino. Tunc ait Maria: Magnificat anima mea Dominum. De quo ante allegorias in Evangelium Lucae explicatio posita est.

Intertext edge

Open linked passage

Note