Auctor incertus
Commentarii in Genesim
Gene 3.6
Choose a text
More by Auctor incertus
—
7538 Coinge
3.1
LIBER TERTIUS.
3.1
Deus summae bonitatis, a quo est datum optimum et omne donum perfectum, desursum descendens a Patre luminum, a quo et per quem bona voluntas in homine praeparatur, qui hujus operis mihi dedit initium, ipse tribuat et bene sonantem sermonem ministrare; dicamque Domino meo, quod et sanctus Jacob patriarcha dixit, Si Dominus Deus meus fuerit mecum in opus quod nunc arripui, et custodierit me, erit mihi in Deum, et haec sancta Scriptura, quam in manibus habeo, in emolumentum; decimas et hostias et primitias offeram ei, id est, et initium bonae voluntatis, et perfectionem boni operis, illius sancto nomini consecrabo.
3.2
Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Aaran; cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui ibi jacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco; viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae, et dicentem sibi, Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac patris tui; terram in qua dormis, tibi dabo et semini tuo, eritque semen tuum quasi pulvis terrae; dilataberis ad Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem, et benedicentur in te et semine tuo cunctae tribus terrae; et ero custos tuus, quocumque perrexeris; et reducam te in terram hanc, nec dimittam, nisi complevero universa quae dixi. Somnus iste Jacob, mors sive passio Christi est. Lapis ad caput ejus, qui nominatim quodammodo dictus est etiam unctus, Christum significat: caput enim viri Christus est; quis enim nesciat Christum ab unctione appellari. Domus autem Dei, quia ibi natus est Christus, in Bethleem. Porta vero coeli, quia ibi in terram descendit, inde iterum ad coelum ascendit. Erectio autem lapidis, resurrectio Christi est. Porro scala, Christus est, qui dixit, Ego sum via. Per hanc ascendunt et descendunt angeli, in quibus significati sunt evangelistae praedicatores Christi. Possunt et per scalam duo accipi testamenta, aut certe fides et opera, per quae gentes haeredes effectae sunt regni coelestis; per haec enim ascensus ad Deum est, et descensus Dei ad homines. Angeli autem, id est, nuntii Ecclesiae sunt accipiendi doctores, ascendentes utique cum ad intelligendam ejus supereminentissimam divinitatem, excedunt universam creaturam, ut eum inveniant in principio Verbum Deum apud Deum, per quem facta sunt omnia; descendentes autem, ut eum inveniant factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. In illa enim scala a terra usque in coelum, a carne usque ad spiritum, carnales proficiendo, velut ascendendo, spiritales fiunt: ad quos lacte nutriendos etiam ipsi spiritales descendunt quodammodo, cum eis non possunt loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Ipse est sursum in capite suo, ipse deorsum in corpore suo, quod est Ecclesia. Ipsum ergo scalam intelligimus, quia ipse dixit, Nemo potest venire ad Patrem nisi per me. Ad ipsum ergo ascenditur, ut in excelsis intelligatur, et ad ipsum descenditur, ut in membris suis parvulus nutriatur, et per illum se erigunt, ut sublimiter exspectent; per ipsum etiam se humiliant, ut eum sublimiter ac temperanter annuntient. Sequitur:
3.3
Surgens ergo mane tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper; appellavitque nomen urbis illius Bethel, quae prius Luza vocabatur. Et vocavit nomen loci illius Bethel, cujus prius Luza, vocabulum erat civitatis antiquae, quod nihil aliud significat, nisi ante aut prius, vel vestibulum, sive superliminare, vel postes. Quod vero ait, Dominus est in loco isto, et ego nesciebam; et dixit, Quam terribilis est locus hic! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta coeli; haec verba ad prophetiam pertinent, quia ibi futurum erat tabernaculum quod constituit Deus in hominibus in primo populo suo. Portam autem coeli sic intelligere debemus, tamquam inde fiat aditus credentibus ad capessendum regnum coelorum. Quod statuit Jacob lapidem quem sibi ad caput posuerat, et constituit eum titulum, et perfudit illum oleo, non aliquid idololatriae simile fecit: non enim vel tunc vel postea frequentavit lapidem, adorando vel sacrificando ei; sed signum fuit prophetiae evidentissime constitutum, quae pertinet ad unctionem, unde Christi nomen a chrismate est. Quod autem vovit votum, si prosperaretur eundo et redeundo, et decimas promisit domui Dei futurae in loco illo, prophetia est domus Dei: ubi et ipse rediens Deo sacrificavit, non illum lapidem Deum appellans, sed domum Dei, id est, quia in eo loco futura erat domus Dei. Sequitur:
3.4
Profectusque inde Jacob venit ad terram orientalem, et vidit puteum in agro, tresque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur; morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. Terra orientalis, ad quam Dominus noster profectus est, illos significat, qui vitiorum tenebras relinquentes, opera lucis quaerebant. Apud Judaeam enim tantummodo cognitus erat Deus. Puteus autem quem illic reperit, Mosaica intelligenda est lex, juxta quem tres greges accubasse scribitur, Scribas videlicet, Pharisaeos, et Saducaeos, quos Dominus legitur arguisse. Oves quoque Laban, quos ablato lapide grandi quo os putei claudebatur, Dominus adaquavit, tunc videlicet quando seorsum discipulis et seorsum turbis loquebatur. Tunc amovit umbras et imagines, quibus legis operiebatur historia, quando universa quae de se fuerant scripta, in se expleri permisit, vel expleta esse ostendit. A passione enim Domini cunctis fidelibus lex spiritali intelligentia patet. Nam antea licet in scenopegia solemnitate concurrentibus undique populis, liber Deuteronomii a sacerdotibus recenseretur, tamen rursum claudebatur, quia necdum advenerat in quo in veritate expleta sunt omnia. Sequitur:
3.5
Ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat; quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam esse, ovesque Laban, avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur; et adaquato grege osculatus est eam; elevataque voce flevit, et indicavit ei quod frater esset patris ejus, et filius Rebeccae. Intelligitur enim quod illi cum quibus prius loquebatur Jacob, interrogati quae esset quae veniebat cum ovibus, ipsi dixerint filiam esse Laban, quam utique non noverat Jacob; sed illius interrogationem illorumque responsionem Scriptura praemittens intelligi voluit. Quod scriptum est, Osculatus est Jacob Rachel; et exclamans voce sua flevit, et indicavit ei quod frater esset patris ejus et filius Rebeccae; consuetudinis quidem fuit in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquas suas oscularentur, et hoc hodie fit in multis locis; sed quaeri potest quomodo ab incognito illa osculum acceperit, si postea Jacob indicavit propinquitatem suam. Ergo intelligendum est, aut illum, qui jam audierat quae illa esset, fidenter in ejus osculum irruisse; aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem quod primo factum erat, id est, ut indicaret quis esset. Sequitur:
3.6
Auditis autem Laban causis itineris, respondit Jacob, Os meum es, et caro mea. Et postquam expleti sunt dies mensis unius, dixit ei, Num quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipies. Habebat vero duas filias, nomen majoris, Lia; minor autem appellabatur Rachel. Sed Lia lippis erat oculis; Rachel, decora facie, et venusto aspectu. Quam diligens Jacob, ait, Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. Respondit Laban, Melius est ut tibi eam dem quam viro alteri. Servivit igitur Jacob pro Rachel septem annis; et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine. Quaerendum est quomodo dictum sit, videbantur in conspectu ejus velut pauci dies, cum magis etiam breve tempus longum soleat esse amantibus. Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem et levem amor faciebat. Dixitque ad Laban, Da mihi uxorem meam, quia jam tempus expletum est ut ingrediar ad eam. Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias, et vespere filiam suam Liam introduxit ad eum, dans ancillam filiae nomine Zelpham; ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam; et dixit ad socerum, Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel servivi tibi? Respondit Laban, Non est moris in loco nostro ut minores ante tradamus ad nuptias. Imple hebdomadam dierum copulae hujus, et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. Acquievit placito, et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem; cui pater servam Balam dederat; tandemque potius optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit. Si parum advertatur rei hujus narratio, putabitur quod posteaquam Liam Jacob duxit uxorem, deinde servivit alios septem annos pro Rachel, et tunc eam duxit; verum autem non ita est, sed Laban ei dixit, Imple hebdomadam dierum copulae hujus, et hanc dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. Hoc itaque ait, Imple dies nuptiarum septem, pertinentes ad istam quam duxisti, et dabo tibi et hanc pro eo quod operaberis apud me adhuc septem annos alios. Deinde sequitur, Fecit autem Jacob sic, et implevit hebdomadam, et Rachel duxit uxorem. Dedit autem Laban Rachel filiae suae Balam ancillam suam, et intravit ad Rachel. Dilexit autem Rachel magis quam Liam, et servivit ille septem annos alios. Utique apparet quia posteaquam duxit Rachel, tunc servivit pro ea septem annos alios; nimis enim durum et valde iniquum fuit ut deceptus adhuc differret alios septem annos, et tunc eam traderet quam primo debuit. Septem autem diebus solere nuptias celebrari, etiam liber Judicum ostendit in Samson, quando fecit votum septem diebus; et addidit Scriptura quod sic solerent facere juvenes. Sequitur:
3.7
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente, quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens, Vidit Deus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus. Ruben interpretatur visionis filius. Rursumque concepit, et peperit filium, et ait, Quoniam audivit me Dominus, eo quod odio me haberet vir meus, dedit mihi etiam hunc. Et vocavit nomen ejus Simeon. Ab eo quod est exaudita, Simeon nomen filio imposuit. Simeon quippe interpretatur auditio. Concepit tertio, et genuit filium, dixitque, Nunc quoque copulabitur mihi vir meus, eo quod pepererim ei tres filios; et idcirco appellavit nomen ejus Levi. Levi interpretatur assumptio. Quarto concepit, et peperit filium, et ait, Modo confitebor Domino; et ob hoc vocavit eum Judam. Judas enim confessio interpretatur. A confessione itaque, confessoris nomen ejus dictum est; verumtamen hic confessio pro gratiarum actione aut pro laude accipitur, ut frequenter in psalmis est; et in Evangelio, Confitebor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, id est, gratias ago tibi, sive glorifico te. Sequitur:
3.8
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin morior. Cui iratus respondit Jacob, Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? At illa, Habeo, inquit, famulam Balam, ingredere ad illam ut pariat super genua mea, et habeam ex ea filios. Deditque illi Balam in conjugium. Quae, ingresso ad se viro, concepit et peperit filium. Dixitque Rachel, Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans filium. Et idcirco appellavit nomen ejus Dan. Propterea vocavit nomen ejus Dan; causam nominis expressit, ut ex eo quod judicasset Dominus, filio ancillae nomen imponeret. Dan quippe interpretatur judicium. Rursumque Bala concipiens peperit filium. Pro quo ait Rachel, Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui; vocavitque eum Neptalim. Causa nominis Neptalim alia hic exponitur quam in libro Hebraeorum scripta sit; unde? a conversatione, sive comparatione: quia utrumque sonat comparationem sive conversationem, hoc est Neptalim. Sequitur:
3.9
Sentiens Lia quod parere cessasset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. Qua post conceptum edente filium, dixit, Feliciter; et idcirco vocatum est nomen ejus Gad. Nos autem dicere possumus impraecinctum. Gad enim potest et praepositionem sonare, et venit ab eventu, sive praecinctu, qui Gad dicitur. Peperitque Zelpha alterum; dixitque Lia, Hoc pro beatitudine mea; beatam quippe me dicent mulieres. Propterea appellavit eum Aser. Aser ergo non divitiae, sed beatus dicitur, dumtaxat in praesenti loco: nam in aliis, secundum ambiguitatem verbi, possunt et divitiae sic vocari. Sequitur:
3.10
Egressus autem Ruben tempore messis triticeae, in agro reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel, Da mihi partem de mandragoris filii tui. At illa respondit, Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel, Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. Redeuntique ad vesperam de agro Jacob, egressa est in occursum Lia, et, Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa, et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, et ait, Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen ejus Isachar. Totum nomen interpretatur, merces est. Is quippe dicitur est; sachar, merces. Hoc autem ideo quia mandragoris filii Ruben, introitum qui Racheli debebatur, ad se viri emeret. Sequitur:
3.11
Rursum Lia concipiens peperit sextum filium, et ait, Ditavit me Deus dote bona, etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios. Et idcirco appellavit nomen hujus Zabulon. Et est sensus: Quia sex filios genui Jacob, propterea jam secura sum, habitabit enim mecum vir meus, unde et filius meus vocetur habitaculum. Et post haec peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dina. Haec transfertur in causam, sive jurgium: jurgii enim in Sichimis causa exstitit. Post filios, parentum ponenda sunt nomina. Lia interpretatur laborans; Rachel, ovis, cujus filius Joseph, ab eo quod sibi mater alium addi optaverit. Jam vero Jacob, cui pro ingenti crimine quatuor objiciuntur uxores, generali prolocutione purgatur: quando enim mos erat, crimen non erat; et nunc propterea crimen est, quia mos non est. Alia sunt enim peccata contra naturam, alia contra mores, alia contra praeceptum. Quae cum ita sint, quid tandem criminis est quod de pluribus simul habitis uxoribus objicitur sancto viro Jacob? Si naturam consulas, non lasciviendi, sed gignendi causa illis mulieribus utebatur; si mores, illo tempore atque in illis terris hoc factitabatur; si praeceptum, nulla lege prohibebatur. Nunc vero cur crimen est si quis hoc faciat, nisi quia et moribus et legibus hoc non licet? Quae duo si quis contempserit, etiamsi tantummodo causa generandi uti possit feminis pluribus, peccat tamen, et ipsam violat humanam societatem, cui necessaria est propagatio filiorum. Sed quia homines, aliter se habentibus jam moribus et legibus, non possunt delectari uxorum multitudine, nisi libidinis magnitudine, ideo errant, et putant omnino haberi non potuisse uxores multas, nisi flagrantia concupiscentiae carnalis et sordidae voluptatis; comparantes enim non alios, quorum virtutem animi prorsus nosse non possunt, sed, sicut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis non intelligunt; et quia ipsi, etiamsi unam habuerint, ad eamdem non solum generandi officio ducti viriliter accedunt, sed saepe coeundi stimulo victi enerviter pertrahuntur. Sicut ergo sancti apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed charitate seminandae veritatis, ita sancti patriarchae conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis. Nam et illud quod mendacissima criminatione Faustus objecit, habuisse inter se velut quatuor scorta certamen quaenam eum ad concubitum raperet, ubi hoc legerit nescio, nisi forte in corde suo, tamquam in libro nefariarum fallaciarum, ubi vere ipse scortabatur; sed cum serpente illo, de quo Apostolus timebat Ecclesiae, quam virginem castam cupiebat uni viro exhibere Christo: ne sicut Evam deceperat astutia sua, sic et illorum mentes a Christi castitate avertendo corrumperet: ita enim huic serpenti amici sunt isti, ut eum praestitisse potius quam nocuisse contendant. Ipse plane Fausti persuasit pectori adulterato, falsitatis semina infundens, ut has male conceptas calumnias ore immundissimo pareret, et stylo audacissimo etiam memoriae commendaret; nulla enim ancillarum virum Jacob ab altera rapuit, nulla de illius concubitu cum altera litigavit. Ideo magis ordo erat, quia libido non erat; et tanto firmius conjugalis servabantur potestatis jura, quanto castius vitabatur carnalis cupiditatis injuria: quod enim et ab uxore conducitur, ibi vera nostra manifestatur assertio; ibi pro se adversum maledicta Manichaeorum ipsa veritas clamat: quid enim opus erat ut eum altera conduceret, nisi quia ordo alterius erat ut ad eam maritus intraret? Neque enim ad aliam umquam accessisset, nisi eum conduxisset; sed utique justis ad eam vicibus accedebat, de qua tot filios procreaverat et cui obedierat, ut etiam de ancilla procrearet, et de qua postea non conducente procreavit. Sed tunc Rachel noctem habebat in ordine, ut maneret cum viro; tunc penes eam potestas illa erat, de qua Apostolus, vox certe novi Testamenti non tacuit dicens, Similiter et vir non habeat potestatem sui corporis, sed mulier. Ideo jam cum sorore pacta erat, cui facta debitrix eam traderet ad debitorem suum: nam hoc nomine id appellat Apostolus, Uxori, inquit, vir debitum reddat. Cui ergo vir debitor erat jam acceperat a sorore quod elegerat voluntate, ut ei daret quod habebat in potestate. Hic vero ille quem Faustus tamquam impudicum, clausis, vel potius exstinctis oculis criminatur, si concupiscentiae, non justitiae servus esset, nonne per totum diem in voluptatem illius noctis aestuaret, qui erat cum pulchriore cubiturus, quam certe amplius diligebat, et pro qua bis septenarium annorum laborem gratuitum impenderat. Cum ergo jam die peracto in ejus iret amplexus, quando inde averteretur, si talis esset qualem Manichaei nihil intelligentes opinantur? Nonne placito contempto mulierum, intraret potius ad speciosam, quae illi noctem ipsam non solum conjugis more, verum etiam ordinis jure debebat, utereturque potius ipse potestate maritali, quia et uxor non habet potestatem sui corporis, sed vir; et pro eo tunc servitutis illarum vicissitudo fiebat? Conjugali ergo potestate multo vincibilius uteretur, si formae desiderio vinceretur; sed eo meliores feminae invenirentur, si illae pro concipiendis filiis, ipse autem pro concubitu suo et voluptate certaret. Itaque vir temperantissimus, ut plane vir, quia tam viriliter feminis utebatur ut delectationi carnali non subjiceretur, sed dominaretur, magis quid deberet quam quid ei debebatur, attendit; nec ad propriam voluntatem sua potestate abuti voluit, sed illius debiti redditor quam exactor esse maluit. Unde et consequens erat ut ei redderet, quam pro se, ut id acceperet, illa, cui debebatur, elegit. Quo earum placito comperto pactoque cum repente atque inopinate a pulcherrima conjuge revocaretur, et ad minus decoram vocaretur, non ira incanduit, non tristitia nubilatus est, non enerviter blandus, ut sibi potius Rachel noctem redderet, inter ambas sategit. Sed maritus justus et providus pater, cum illas prolis curam gerere videret, et ipse nihil aliud de concubitu quaereret, earum voluntati obtemperandum judicavit, quae sibi sigillatim filios optabant, sibi nihil minui, cui ambae pariebant; tamquam diceret, Vobis inter vos, ut vultis, cedite atque concedite quaenam vestrum fiat magis mater; ego quid contendam, quando sive inde, sive inde nascenti non erit alius pater? Hanc profecto modestiam, hanc concupiscentiae coercitionem, et in commixtione corporum conjugalium solum appetitum posteritatis humanae, ut erat acutus Faustus in illis litteris et intelligeret et laudaret, nisi ejus ingenium detestabili secta depravatum et quid reprehenderet quaereret, et unam nuptialis copulationis honestatem maris et feminae, qua liberorum procreandorum causa copulantur, crimen maximum reputaret. Nunc jam defensis patriarchae moribus, refutatoque crimine quod nefarius error objecit, de reliquo, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur; pulsemus fidei pietate, ut nobis aperiatur a Domino, quid rerum figuraverint quatuor istae uxores Jacob, quarum duae liberae et duae ancillae fuerunt: videmus enim Apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intelligere; sed ibi una et una facilius apparet, quod dicitur, Hic autem duae sunt et duae. Deinde ibi ancillae filius exhaeredatur, hic vero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt; unde hic proculdubio aliquid aliud significatur: quamquam enim duas liberas uxores Jacob ad novum testamentum, per quod in libertatem vocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt, nisi forte quia id quod in Scripturis adverti et inveniri potest, duae vitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua delectationem Dei contemplamur: istam Dominus passione, illam resurrectione declaravit. Admonent nos ad hoc intelligendum illarum etiam nomina feminarum. Lia enim interpretatur laborans; Rachel autem visum principium, sive verbum ex quo videtur principium. Actio ergo humanae, mortalisque vitae, in qua vivimus ex fide, multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proveniant, ad utilitatem eorum quibus consulere volumus, ipsa est Lia prior uxor Jacob, ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae; spes vero aeternae contemplationis Dei, habens certam et delectabilem intelligentiam veritatis; ipsa est Rachel, unde etiam pulchra facie et pulchra specie: hanc enim amat omnis pie studiosus, et propter hanc servit gratiae Dei, qua peccata nostra etsi fuerint sicut phenicium, tamquam nix dealbabuntur. Laban quippe interpretatur dealbatio, cui servivit Jacob pro Rachel; neque enim se quisque convertit sub gratia remissionis peccatorum servire justitiae, nisi ut quiete vivat in verbo ex quo videtur principium, quod est Deus. Ergo propter Rachel, non propter Liam servitur. Nam quis tandem amaverit in operibus justitiae laborem actionum atque passionum? Quis eam vitam propter se ipsam expetiverit, sicut nec Jacob Liam? Sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi, amplexus et fecunditatem illius expertus est. Dominus enim eam, quia per se ipsam diligi non poterat, primo ut ad Rachel perveniretur, tolerari fecit; deinde propter filios commendavit: ita enim unusquisque utilis Dei servus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus, quid aliud in sua conversatione meditatus est, quid aliud in corde gestavit, quid aliud in corde adamavit, nisi doctrinam sapientiae? quam plerique se adepturos et percepturos putant statim ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur: id est, Honora patrem et matrem, Non moechaberis, Non occides, Non furaberis, Non falsum testimonium dices, Non concupisces uxorem proximi tui, Non concupisces rem proximi tui. Quibus quantum potuerit observatis postea quam pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per tentationes varias quasi per hujus saeculi noctem, tolerantiae laboris adhaeserit, velut pro Rachel, Liae inopinate conjungitur; et hanc sustinet, ut ad illam perveniat; si perseveranter amat, acceptis aliis septem praeceptis: ac si dicatur, Servi alios septem annos pro Rachel; ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens, sitiensque justitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. Vellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias pervenire; sed hoc non potest in terra morientium. Hoc enim significare videtur quod dictum est ad Jacob, Non est moris in loco nostro ut minor nubat priusquam major: quia non absurde major appellatur, quae tempore prior est. Prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae justa sunt, quam voluntas intelligendi quae vera sunt. Ad hoc valet quod scriptum est, Concupisti sapientiam? serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi. Mandata utique ad justitiam pertinentia, justitiam quae ex fide est, quae inter tentationum incerta versatur: ut pie credendo quod nondum intelligit, etiam intelligentiae meritum consequatur: quantum enim valet, quod modo commemoravi esse scriptum, Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi, tantum et illud valere arbitror, Nisi credideritis, non intelligetis, ut justitia ad fidem, ad sapientiam vero intelligentia pertinere monstretur. Proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae veritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem revocandum: ut a fide incipiant, et bonis moribus nitantur pervenire quo tendunt. In eo quippe quod adversatur, virtus est laboriosa; in eo vero quod appetitur, luminosa sapientia. Quid opus est, inquit, credere? quid non mihi ostenditur manifestum aliquod verbum quo videam rerum omnium scientiae principium? Id enim est in quod maxime ac primitus inardescit, si vel studiosus est animus rationalis. Cui respondeatur: Pulchrum est quidem quod desideras, et amari dignissimum; sed prius nubit Lia, et postea Rachel. Ardor ergo iste ad id valeat ut ordo non recusetur, sed potius toleretur; cum autem perventum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intelligentia, sed etiam laboriosa justitia. Quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum, multa cogitantem. Ad unum ergo tenendum, multa ferenda sunt. Itaque duae sunt uxores Jacob liberae: ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est, dealbationis, quod est Laban; verumtamen una amatur, et altera toleratur; sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur: ut si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur: labor enim justorum maximum fructum habet in eis quos regno Dei generant, inter multas tentationes et tribulationes praedicando Evangelium; et eos, propter quos sunt in laboribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter; propter quos habent foris pugnas, intus timores, gaudium et coronam suam vocant. Nascuntur autem eis facilius atque copiosius ex illo sermone fidei quo praedicant Christum crucifixum, et quidquid humanitatis ejus citius humana cogitatione percipitur, et infirmos etiam Liae oculos non perturbat. Rachel autem clara aspectu mente excedit Deo, et videt in principio Verbum Deum apud Deum, et vult parere et non potest, quia generationem ejus quis enarrabit? Proinde vita quae studio contemplationis competit, ut ea quae carni sunt invisibilia, non infirmis oculis mentis per ea quae facta sunt intellecta conspiciat, et sempiternam Dei virtutem ineffabiliter cernat, vacare vult ab omni negotio, et ideo sterilis; affectando quippe otium quo studia contemplationis ignoscunt, non contemperatur infirmitati hominum qui in variis pressuris sibi dederant subveniri; sed quia et ipsa procreandi charitate inardescit, vult docere quod novit: neque enim invidia tabescit, cum videt sororem labore agendi atque patiendi filiis abundantem; sed dolet potius currere homines ad eam virtutem qua eorum infirmitatibus necessitatibusque consulitur, quam ad illam unde divinum et incommutabile aliquid discitur. Hic dolor figuratus videtur in eo quod scriptum est, Et zelavit Rachel sororem suam. Proinde quia liquidus purusque intellectus de illa substantia quae corpus non est, ad carnis sensum non pertinet, et verbis carne editis exprimi non potest; elegit doctrina sapientiae per quaslibet corporeas imagines et similitudines utcumque cogitanda insinuare divina, quam ab officio talia docendi cessare; sicut elegit Rachel ex viro suo et ancilla suscipere filios, quam sine filiis omnino remanere. Bala quippe interpretari dicitur inveterata. Hanc habuit ancillam Rachel. De veteri quippe vita carnalibus sensibus dedita corporeae cogitantur imagines, etiam cum aliquid de spiritali et incommutabili substantia divinitatis auditur. Suscepit et Lia de ancilla sua filios, amore numerosioris prolis accensa. Invenimus autem Zelpham ejus ancillam interpretari, os hians. Quapropter ad praedicatores fidei evangelicae, quorum os hiat, et cor non hiat, cum in Scripturis adverterimus, haec intelligitur ancilla Liae. Scriptum est enim de quibusdam, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et talibus apostolus dicit, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non moechandum, moecharis. Verum ut etiam per hanc conditionem libera illa uxor Jacob laborans filios haeredes regni suscipiat, ideo Dominus dicit: Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite. Unde in labore vinculorum vita apostolica: sive, inquit, occasione, sive veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo; tamquam et ancilla pariente de prole numerosiore. Laetatus est quidem Liae affectus ex beneficio Rachel editus, cum virum suum secum debita nocte cubiturum, acceptis a filio Liae mandragoricis cum sorore cubitare permisit. De hoc autem pomi genere opinari quosdam scio, quod acceptum in escam sterilibus feminis fecunditatem paret; ac per hoc putant omnimodo institisse Rachel ut hoc a filio sororis acciperet cupiditate pariendi: quod ego non arbitrarer, nec si tunc concepisset; nunc vero cum post Liae duos alios ab illa nocte partus Dominus ei prolem donaverit, nihil est cur de mandragora tale aliquid suspicemur, quale in nulla femina experti sumus. Dicam ergo quid sentiam, dicant hinc forte meliora doctiores: cum enim haec mala ipse vidissem, et propter istum ipsum sacrae lectionis locum, id mihi obtigisse gratularer, rara enim res est, naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum, non aliqua a communi sensu remotiori scientia, quae docet virtutes radicum et potestates herbarum, sed quantum mihi et cuilibet homini renuntiabat visus, et olfactus, et gustus. Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido; et ideo cur eam mulier tantopere concupierit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem et odoris jucunditatem. Cur vero ipsam rem gestam sancta Scriptura tacere noluerit, quae non utique talia desideria muliercularum nobis pro magno insinuare curaret, nisi aliquid in eis magnum quaerere commoneret, nihil amplius conjicere valeo, quam quod ex illo communi sensu mihi suggeritur: ut illo mandragorico pomo figurari intelligam famam bonam, non eam quae confertur, cum laudant hominem pauci justi atque sapientes, sed illam popularem, qua etiam major et clarior notitia comparatur; non ipsam per sese expetendam, sed intentioni bonorum, qua generi humano consulunt, pernecessariam. Unde dicit Apostolus, Oportet etiam testimonium habere bonum ab eis qui foris sunt. Qui licet parum sapiant, reddunt tamen plerumque labori eorum per quos sibi consulitur, et splendorem laudis, et odorem bonae opinionis. Nec ad istam gloriam popularem primi perveniunt eorum qui sunt in Ecclesia, nisi quicumque in actionum periculis et labore versantur. Propterea Liae filius mala mandragorica invenit exiens in agrum, id est, honeste ambulans ad eos qui foris sunt. Doctrina vero illa sapientiae, quae a vulgi strepitu remotissima in contemplatione veritatis dulci delectatione defigitur, hanc popularem gloriam quantulamcumque non assequeretur, nisi per eos qui in mediis turbis agendo ac suadendo populis praesunt, non ut praesint, sed ut prosint: quia dum isti actuosi et negotiosi homines, per quos multitudinis administratur utilitas, et quorum auctoritas populis chara est, testimonium perhibent etiam remotiori vitae propter studium conquirendae et contemplandae veritatis, otiose quodammodo mala mandragorica per Liam veniunt ad Rachel. Ad ipsam vero Liam per filium primogenitum, id est, per honorem fecunditatis ejus, in qua est omnis fructus laboriosae atque inter incerta tentationum periclitantis actionis, quam plerique bono ingenio praediti, studioque flagrantes, quamvis idonei regendis populis esse possint, tamen vitant propter turbulentas occupationes, et in doctrinae otio, tamquam speciosae Rachel fruuntur amplexibus. Sed quia bonum est ut etiam haec vita latius innotescens popularem gloriam mereatur, injustum est autem ut eam consequatur, si amatorem suum administrandis ecclesiasticis curis aptum et idoneum in otio detinet, nec gubernationi communis utilitatis impartit, propterea Lia sorori suae dicit, Parum est tibi quod virum meum accepisti, insuper et mandragoras filii mei vis accipere? per unum virum significans eos omnes qui cum sint agendi virtute habiles, et digni quibus regimen Ecclesiae committatur ad dispensandum fidei sacramentum, illi accensi studio doctrinae atque indagandae et contemplandae sapientiae, se ab omnibus actionum molestiis removere, atque in otio discendi atque docendi recondere volunt. Ita ergo dictum est, Parum est tibi quod accepisti virum meum, insuper et mandragoras filii mei vis accipere? Ac si diceretur, Parum est quod homines favore rerum gerendarum necessarios in otio detinet vita studiosorum, insuper et popularem gloriam requirit? Proinde ut eam juste comparet, impartit Rachel virum suum sorori suae illa nocte: ut scilicet qua virtute laboriosa regimini populorum accommodati sunt, etiam si scientiae vacare deligerent, suscipiant experientiam tentationum, curarumque sarcinam pro utilitate communi, ne ipsa doctrina sapientiae, cui vacare statuerunt, blasphemetur, neque adipiscatur ab imperitioribus populis existimationem bonam, quod illa poma significant, et quod necessarium est ad exhortationem discentium. Sed plane ut hanc curam suscipiant, vi coguntur. Satis et hoc significatum est, quod cum veniret de agro Jacob, occurrit ei Lia, eumque detinens ait, Ad me intrabis, conduxi enim te pro mandragoris filii mei; tamquam diceret, Doctrinae quam diligis vis conferre bonam opinionem, noli defugere officii laborem. Haec in Ecclesia geri, quisquis adverterit, cernit. Experimur in exemplis quod intelligimus in libris. Quis non videat geri toto orbe terrarum, venire omnes ab operibus saeculi, et ire in otium agnoscendae veritatis, tamquam in amplexum Rachel, et excipi de transverso ecclesiastica necessitate, atque ordinari in labore tamquam Lia dicente, Ad me intrabis, quibus caste mysterium Dei dispensantibus ut in hujus saeculi nocte Deo generent filios Dei, laudantur a populis etiam in illa vita cujus amore conversi spem saeculi reliquerunt, et ex cujus professione ad ministerium regendae plebis assumpti sunt: id enim agunt in omnibus laboribus suis, ut illa professio a qua se converterant, quia tales rectores populis dedit, latius et clarius glorificetur: tamquam Jacob non recusante noctem Liae, ut Rachel pomis suaveolentibus et clare nitentibus potiatur; quae aliquando et ipsa praestante misericordia Dei, per se ipsam parit, vix tandem quidem, quia perrarum est, ut, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; et quidquid de hac re sapienter dicitur, sine phantasmate carnalis cogitationis et salubriter vel ex parte capiatur. Sequitur:
3.12
Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam; tu nosti servitutem qua servivi tibi. Ait ei Laban, Inveniam gratiam in conspectu tuo; experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te; constitue mercedem tuam quam dem tibi. At ille, Tu nosti, inquit, quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es, benedixitque tibi Deus ad introitum meum. Satis advertendus est et notandus Scripturarum sensus, ne, cum ita quisque locutus fuerit, quasi gloriari videatur; multum enim interest quod adjecit, Benedixit te Deus in introitu meo; ingressum enim voluit intelligi, gratias hinc agens Deo. Sequitur:
3.13
Dixitque Laban, Quid dabo tibi? At ille ait, Nihil volo; sed si feceris quod postulo, iterum pascam et custodiam pecora tua. Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias et sparso vellere: et quodcumque fulvum et maculosum variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te; et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et fulva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. Dixitque Laban, Gratum habeo quod petis. Et separavit in die illo capras, et oves, et hircos, et arietes varios et maculosos; cunctum autem gregem unius coloris, id est alvi et nigri velleris, tradidit in manus filiorum suorum, et posuit spatium itineris inter generum et se, dierum trium, qui pascebat reliquos greges ejus. Tollens ergo Jacob virgas populeas virides et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, detractisque corticibus, in his quae spoliata fuerant candor apparuit; illa vero quae integra erant viridia permanserunt; atque in hunc modum color effectus est varius. Posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua, ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent; factumque est in ipso calore coitus, ut oves intuerentur virgas, et parerent maculosa et varia, et diverso colore sparsa. In facto Jacob qui virgas excorticavit, detrahens ut album varie appareret, sic in conspectu fetus pecorum variarentur, cum matres in alveis aquarum biberent, et visis virgis illam varietatem conciperent, ut ex duplici desiderio dum avide bibunt et ascenduntur a maribus, tales fetus conciperent quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur: ex virgis enim in canalibus posius varius erat etiam imaginum color. Nec mirum hanc in conspectu feminarum esse naturam, ut quales perspexerint, sive mente conceperint, in extremo voluptatis aestu quae concipiunt, talem sobolem procreent; cum hoc ipsum etiam in equarum gregibus apud Hispanos dicatur fieri. Multa dicuntur similiter fieri in animalium foetibus; et Quintilianus in ea controversia in qua accusabatur matrona, quod Aethiopem peperit, pro defensione illius argumentatur, hanc concipientium esse naturam, quam supra diximus. Sed et mulieri accidisse traditur, et scriptum reperitur in libris antiquissimi et peritissimi medici Hippocratis, quod suspicione adulterii fuerat punienda, cum pulcherrimum peperisset utrique parenti generique dissimilem, nisi memoratus medicus solvisset quaestionem, illos admonens quaerere ne forte aliqua talis pictura esset in cubiculo, qua inventa, mulier a suspicione liberata est. Sed ad hanc rem, quam fecit Jacob, virgarum ex diversis arboribus trium copulatio quid contulerit utilitatis, quod attinet ad varias pecudes multiplicandas, non apparet omnino; nec aliquid ad hoc commodi interest, utrum ex unius generis ligno varientur virgae, an plura sint lignorum genera, cum sola quaeratur lignorum varietas. Ac per hoc cognovit inquiri prophetiam aliquam res ista, quam sine dubio, ut propheta, fecit Jacob, et ideo nec fraudis arguendus est; non enim tale aliquid nisi revelatione spiritali eum fecisse credendum est. Virgae populeae et amygdalinae, sive ex platanis, testimonia intelligenda sunt ex lege atque prophetis et agiographis; quae Dominus noster ex parte decorticavit, et ex parte in proprio colore dimisit: decorticavit enim cum dicit: Scriptum est, Oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis, non reddere adversario omnino talionem; vel cum interrogatus a Judaeis si deberet uxorem quis juxta praeceptum Moysi quacumque ex causa dimittere, respondisse scribitur, ad duritiam cordis eorum fuisse a Moyse praeceptum: nam ab initio non ita fuisse; et iterum, Scriptum est enim, Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Orate pro inimicis vestris, et benefacite his qui vos persequuntur; et caetera: hunc enim versiculum ex parte decorticare visus est, cum dicit debere diligi inimicum; ex parte vero in proprio colore dimisit, illud videlicet quod de diligendo proximo ante praemisit: oves enim accipiendi sunt ii qui ad fidem veniunt Christi; arietes vero, beati intelligendi sunt apostoli, seu Ecclesiarum ministri; canales autem aquarum. Evangeliorum accipiendi sunt libri; virgae vero testimonia sunt veteris Testamenti, quae Evangeliis contexta noscuntur. Primum autem tempus conceptionis, aut Pentecostes accipiendus est dies, in qua per praedicationem apostolorum, velut primitivi tria millia virorum scribuntur simul concepisse divinum sermonem; aut certe tempus accipiendum est Quadragesimae aut Paschae, in quo poenitentibus et catechumenis juxta intelligentiae illorum mensuram, aut spiritaliter Scripturarum testimonia proferuntur, aut certe secundum historiae textum, utrisque videlicet apta, ex quibus valeant auditu concipere, et fructus bonorum operum procreare. Decorticantur enim simul virgae, cum Scripturarum testimonia, quae secundum historiam nequaquam stare videntur, spiritaliter a sacerdotibus explanantur, ut de lepra parietis et pelliculae staminis et subtegminis in Levitico scriptum est. Quod autem pro mercede sua Jacob varium et fulvum sive maculosum tam in ovibus quam in capris sibi dicit dari, hoc significat quod in Evangelio Scribis et Pharisaeis legitur respondisse: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam. Quod vero ait: Respondebit mihi cras justitia mea, judicii tempus indicat, quando fidelibus redditurus est beatitudinis sempiternam mercedem, et infidelibus ac praevaricatoribus poenarum illaturus est ultionem. Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partes lance moderata, hinc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursum torpor incuriae vacuum relinquat. Multae quippe ejus sententiae juxta allegoriarum conceptionem sunt gravidae, ut quisquis eas ad solam historiam tenere nititur, earum notitia per suam incuriam privetur. Nonnulli vero ita exterioribus praeceptis inserviunt, ut, si qui ea subtilius penetrare voluerint, intus quidem nihil inveniant, sed hoc sibi etiam quod foris loquuntur abscondant. Unde bene quoque narratione historica per significationem dicitur, Tollens Jacob virgas populeas virides et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas, et reliqua. Quid est virgas virides et amygdalinas, et ex platanis, ante oculos gregum ponere, nisi per Scripturarum seriem antiquorum Patrum vitas atque sententias in exemplum populis praebere, quae nimirum quia juxta rationis examen rectae sunt, virgae nominantur. Quibus ex parte corticem subtrahit, ut in his quae exspoliantur intimus candor appareat, et ex parte corticem servat, ut sicut fuerant, exterius in viriditate permaneant; variusque virgarum color efficitur, dum cortex ex parte subtrahitur et ex parte retinetur; ante considerationis enim nostrae oculos, praecedentium Patrum sententiae quasi virgae variae ponuntur. In quibusdam plerumque intellectum litterae fugimus, et quasi corticem subtrahimus, et dum plerumque intellectum litterae sequimur, quasi corticem reservamus; dumque ab ipsis cortex litterae subducitur, allegoriae candor interior demonstratur; et dum cortex relinquitur, exterioris intelligentiae virentia exempla monstrantur. Quas bene Jacob in aquae canalibus posuit, quia et Redemptor noster in libris eas sacrae scientiae, quibus nos intrinsecus infundimur, fixit. Aspicientes arietes cum ovibus coeunt, quia rationales nostri spiritus, dum in earum intentione defixi sunt, singulis quibusque actionibus permiscentur, ut tales foetus operum procreent, qualia exempla praecedentium in vocibus praeceptorum vident, et diversum colorem proles boni operis habeant, quia et nonnumquam, subtracto litterae cortice, altius interna considerat, et reservato nonnumquam historiae tegmine, bene se in exterioribus format.
3.14
Igitur quando primo tempore ascendebant oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent, usque in eum locum, Ubi mutastis mercedem meam decem vicibus. Hoc enim quando et quomodo factum sit, Scriptura non narrat; sed utique factum est quod iste commemorat: nam dixit et hoc uxoribus suis, quando eas vocavit in campo: conquerens enim de patre illarum, ait inter caetera, Et mutavit mercedem meam decem vicibus, sive decem agnorum. Intelligitur ergo per singula tempora partus ovium, cum videret Laban tales foetus esse natos, quales placuerat ut ad Jacob pertinerent, fraude pactum mutasse; et dixisse, ut futuro foetu alios pecudum colores in mercede haberet Jacob. Cum autem ille virgas varias non supponebat, non nascebantur varii, sed unius coloris, quae Jacob ex novo pacto auferebat. Quod cum vidisset Laban, rursum pactum fraude mutavit, ut ad Jacob variae pertinerent. Tunc illarum suppositione virgarum, varia nascebantur. Ergo quod ait Jacob uxoribus, Mutavit mercedem meam decem vicibus, et postea ipsi Laban similiter, non ita dixit quasi provenerit socero ejus ipsa fraus: ut enim ei non proveniret, Deum sibi dixit adversum illum affuisse. Decem vero vices pro decem temporibus posuit quibus oves quas pascebat per sexenium peperunt; bis quippe pariebant in anno: contigerat enim ut primo anno quo inter se pacti sunt, et ad eas pascendas placito hujus mercedis accessit, semel parerent in fine anni; quia cum accessit, jam semel pepererant, rursusque sexto anno, id est, ultimo, cum semel peperissent, exorta necessitate profectionis, prius recederet quam iterum parerent; ac per hoc cum primus annus atque ultimus duos ovium partus sub illo haberent, hoc est, singulos, medii vero quatuor anni binos, fiunt omnes decem. Nec mirum quod haec decem tempora nomine vicissitudinum appellavit, quia iisdem temporibus nascebantur: velut si quisquam dicat, per tot vindemias aut tot messes, quibus intelligatur numerus annorum. Pecudum autem illius regionis fecunditas, sicut Italicarum, tanta fertur, ut bis in anno patiant. Sequitur:
3.15
Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis et conjugibus super camelos abiit, tulitque omnem substantiam et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum ad terram Chanaan. Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui, noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris ejus erant, et amne transmenso pergeret contra montem Galaath. Non quod eo tempore Galaath mons diceretur, sed per anticipationem, ut frequenter diximus, illo vocatur nomine, quo postea nuncupandus est. Nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob. Qui assumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem, et comprehendit eum in monte Galaath, viditque in somnis dicentem sibi Deum, Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum, quando ille consecutus est eum cum fratribus suis. In eodem monte fixit tentorium, et dixit ad Jacob: Cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis et citharis? Non es passus ut oscularer filios meos et filias? Stulte operatus es. Et nunc valet quidem manus mea reddere tibi malum; sed Deus patris tui heri dixit mihi, Cave ne loquaris cum Jacob quidquam durius? Esto: ad tuos ire cupiebas, et desiderio tibi erat domus patris tui, cur furatus es deos meos? Notandum est quod a principio libri nunc primum invenimus deos gentium; superioribus quippe Scripturae locis Deum nominabant. Sequitur:
3.16
Tulit itaque lapidem, et erexit illum in titulum. Diligenter enim advertendum est quomodo istos titulos in rei cujusque testimonio constituebant, non ut eos pro diis colerent, sed ut in eis aliquid significaretur. Sequitur:
3.17
Quem vocavit Laban, Tumulum testis; et Jacob, Acervum testimonii: uterque juxta proprietatem linguae suae. Traditur ab eis qui et Syram et Hebraeam linguam noverunt, propter proprietatis suae cujusque factum; fieri enim solet ut alia lingua non dicatur uno verbo quod alia dicitur, et vicinitate significationis quidque appelletur; erat enim Laban Syrus, et antiquam linguam parentum provinciae in qua habitabat sermone non mutaverat; hoc enim medie positum est, quod utrique conveniret, et ei qui dixerat, Acervus testimonii, et ei qui dixerat, Tumulus testis. Sequitur:
3.18
Intueatur Dominus et judicet inter nos, quando recesserimus a nobis, si afflixeris filias meas, et si introduxeris uxores alienas super eas. Nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit. Quod dicit Laban, Nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit, nullus extraneorum praeter testificationem Dei, quem ita habere deberent, tamquam nemo cum eis esset quem testimonio ejus jungerent. Post longam igitur servitutem quam Jacob apud socerum suum pro uxoribus velut mercenarius sustinuit, praecepit ei Dominus ut reverteretur in patriam suam; tunc ignorante socero cum uxoribus et comitatu properavit. Laban autem consecutus est eum in montem Galaath cum furore, atque idola quae Rachel furata erat apud eum requisivit, nec reperit. Quid igitur ipsum hoc sibi figura liter velit, inquiramus. Dum Laban superius aliam gerat personam, nunc tamen diaboli typum figurat. Laban quippe interpretatur dealbatio. Dealbatio autem diabolus non inconvenienter accipitur, qui cum sit ex merito tenebrosus, transfigurat se in angelum lucis. Huic servivit Jacob ex patre reproborum Judaicus populus, ex cujus carne incarnatus Dominus venit. Potest etiam per Laban mundus exprimi, qui cum furore Jacob persequitur, quia electos quosque, qui Redemptoris nostri membra sunt, persequendo opprimere conatur. Hujus filiam, id est, seu mundi, seu diaboli, Jacob abstulit, cum sibi Christus Ecclesiam ex gentilitate conjunxit; quam et de domo patris abstraxit, quia ei per prophetam dicit, Obliviscere populum tuum et domum patris tui. Quid vero in idolis, nisi avaritia designatur? Unde per Paulum dicitur, Et avaritia quae est idolorum servitus. Laban ergo veniens apud Jacob, idolum non invenit, quia ostensis mundi thesauris diabolus in Redemptore nostro vestigia concupiscentiae terrenae non reperit. Sed quae Jacob non habuit, ea Rachel sedendo cooperuit. Per Rachel quippe, quae et ovis dicitur, Ecclesia figuratur. Sedere autem, est humilitatem poenitentiae appetere, sicut scriptum est, Surgite postquam sederitis. Rachel ergo idola sedendo cooperuit, quia sancta Ecclesia Christum sequens, vitium terrenae concupiscentiae per humilitatem poenitentiae cooperuit. De hac cooperatione per prophetam David dicitur, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Nos quidem Rachel illa significabat, qui idola sedendo premimus, si culpas avaritiae poenitendo damnamus. Quae avaritiae immunditia non illos qui viriliter currunt impedit, quibus dicitur, Viriliter agite et confortetur cor vestrum; sed hos maxime impedit, qui quasi effeminato gressu gradientes, per blandimenta saeculi resolvuntur. Unde illic ejusdem Rachelis haec verba sunt, Juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: id est, quasi muliebria se habere innotuit. Laban autem postquam persecutus esset Jacob, et invenisset eum, et locuti essent inter se inientes foedus, tulit Jacob lapidem, et erexit illum in titulum, dixitque fratribus suis, Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, quem vocabat Laban, Tumulum testis; et Jacob, Acervum testimonii. Inter fideles enim tam Judaeos quam gentes, testis est lapis eminens similitudine Christi, et acervus lapidum, quod est turba credentium. Sequitur:
3.19
Jacob quoque abiit itinere quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei: quos cum vidisset, ait. Castra Dei sunt haec. Et appellavit nomen loci illius Manaim, id est, castra. Castra Dei quae vidit Jacob in itinere, nulla dubitatio est quod angelorum fuerit multitudo. Ea quippe in Scripturis, coeli militia nominatur. Pulchre ad fratrem iturus inimicum, angelorum se comitantium excipitur choris.
3.20
Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in regionem Edom, praecepitque eis, dicens, Sic loquimini domino meo: Haec dicit frater tuus Jacob, Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem. Habeo boves, et asinos, et oves, et servos atque ancillas; mittoque legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. Reversi sunt ad Jacob nuntii, dicentes, Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat in occursum tuum cum quadringentis viris. Timuit Jacob valde, et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque, et oves, et boves, et camelos in duas turmas. Quaeri potest quomodo habuerit fidem promissionis Dei, quando quidem dixit, Si venerit ad turmam primam frater meus, et percusserit eam, alia turma, quae reliqua est, salvabitur. Sed etiam hoc fieri potuit, ut averteret castra ejus Esau; et tamen Deus post illam afflictionem adesset, ut liberaret eum, et quae promisit impleret. Et admonendi sumus hoc exemplo ut quamvis credamus in Deum, faciamus tamen quae facienda sunt ab hominibus in praesidium salutis; ne praetermittentes ea Deum tentare videamur. Denique post haec quae verba dicat idem Jacob, considerandum est: Deus, inquit, patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac, qui dixisti mihi, Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et bene faciam tibi; minor sum cunctis miserationibus, et veritate quam explesti servo tuo: in baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior; erue me de manu fratris mei, quia valde eum timeo, ne forte veniens percutiat matrem cum filiis; tu locutus es quod bene faceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest. Satis in his verbis et humana infirmitas et fides pietatis apparet. Sequitur: Cumque dormisset ibi nocte illa, separabat de his quae habebat munera Esau fratri suo, capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem; et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges. Dixitque pueris suis, Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. Et praecepit priori, dicens, Si obvium habueris Esau fratrem meum, et interrogaverit te, cujus es? aut, quo vadis? et cujus sunt ista quae sequeris? respondebis, Servi tui Jacob; munera misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit. Similiter mandata dedit secundo ac tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum; et addetis, Ipse quoque servus tuus iter nostrum insequitur; dixit enim, Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea eum videbo: forsitan propitiabitur mihi. Praecesserunt itaque munera ante eum; ipse vero mansit nocte illa in castris; dixit enim, Placabo vultum ejus in muneribus praecedentibus eum, Scriptor libri narrat de Jacob; dixit enim, Placabo vultum ejus.
3.21
Hucusque verba Jacob dixisse intelligitur; caetera vero sua intulisse, quod ait, In muneribus praecedentibus eum: tamquam diceret, In muneribus quae praecedebant Jacob, placabo vultum fratris mei; ordo enim verborum Jacob: Placabo vultum ejus, et post haec videbo faciem ejus; forsitan enim suscipiet faciem meam; interposita autem sunt verba scriptoris, In muneribus praecedentibus eum. Sequitur:
3.22
Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit torrentem Jaboch: transductisque omnibus quae ad se pertinebant, remansit solus; et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Dixitque ad eum: Dimitte me, jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. At ille: Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis? Interrogavit eum Jacob: Dic mihi quo appellaris nomine? Respondit: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile? Et benedixit eum in eodem loco. Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Sensus itaque hic est: Non vocabitur nomen tuum Supplantator, hoc est Jacob; sed vocabitur Princeps cum Deo, hoc est Israel; quomodo enim ego princeps sum, sic et tu, qui mecum luctari potuisti, Princeps vocaberis. Si autem mecum, qui Deus sum, sive angelus( quoniam plerique varie interpretantur), pugnare potuisti, quanto magis cum hominibus, hoc est, cum Esau, quem formidare non debes? Illud autem quod in libro Nominum interpretatur, Israel, vir videns Deum, sive mens videns Deum, omnium pene sermone detritum, non tam vere quam violenter mihi interpretatum videtur. Quamvis igitur grandis auctoritatis sint, et eloquentiae ipsorum nos umbra opprimat, qui Israel, virum sive mentem videntem Deum, transtulerunt, nos magis Scripturae, et angeli, vel Dei, qui Israel ipsum vocavit, auctoritate ducimur, quam cujuslibet eloquentiae secularis. Hoc autem nomen illi ab angelo impositum qui cum illo fuit in itinere de Mesopotamia redeunte luctatus, typum Christi evidentissime gerit. Nam quod ei prevaluit Jacob utique volenti, ut mysterium figuraret, significat passionem Christi, ubi visi sunt ei praevalere Judaei. Et tamen benedictionem ab eodem angelo quem superaverat impetravit; ac sic hujus nominis impositio benedictio fuit. Interpretatur autem Israel, princeps cum Deo; sive, ut alii volunt, vir videns Deum, quod erit in fine praemium sanctorum omnium. Tetigit porro illi idem angelus, veluti praevalenti, latitudinem femoris, eumque isto modo claudum reddidit. Erat itaque unus atque idem Jacob, et benedictus et claudus: benedictus, in eis qui in Christum ex eodem populo crediderunt, atque in infidelibus claudus. Nam femoris latitudo, est generis multitudo. Plures quippe sunt in ea stirpe de quibus prophetice praedictum est: Et claudicaverunt a semitis suis. Sequitur:
3.23
Levans autem Jacob oculos vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum; et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios ejus in secundo loco, Rachel autem et Joseph novissimos; et ipse progrediens adoravit pronus in terra septies, donec appropinquaret frater ejus. Currens itaque obviam Esau fratri suo, amplexatus est eum, stringensque collum et osculans flevit. Levatisque oculis vidit mulieres et liberos earum, et ait: Quid sibi volunt isti, et si ad te pertinent? Respondit, Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo. Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt. Accessit quoque Lia cum filiis suis, et similiter adoraverunt. Extremi Joseph et Rachel adoraverunt. Dixitque Esau: Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit, Ut invenirem gratiam coram domino meo. Et ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. Dixitque Jacob: Noli ita facere, obsecro; sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manu mea; sic enim vidi faciem tuam, quasi viderem vultum angeli Dei. Quid sibi vult quod Jacob ait fratri suo: Propter hoc vidi faciem tuam, quemadmodum cum videt aliquis faciem Dei? Utrum paventis et perturbati animi verba usque in hanc adulationem proruperunt? an secundum aliquem intellectum sine peccato dicta accipi possunt? Fortassis enim quia dicti sunt et gentium dii, quae sunt daemonia, non praejudicetur ex his verbis homini Dei, non enim dixit: Quemadmodum si viderem faciem Dei; sed, cum videt aliquis. Ipse autem aliquis, quem significare possit, incertum est. Atque ita fortasse temperata sunt verba, ut et ipse Esau sibi delatum tantum honorem grate acciperet; et qui haec etiam aliter intelligeret, eum, a quo dicta sunt, nullo crimine impietatis argueret; quod sibi benigno animo dicta haec verba fraterna sunt, quoniam et post bonam susceptionem metus ipse transierat. Potuit et sic dici, quemadmodum et Moyses Pharaoni Deus dictus est, secundum quod dicit Apostolus: Et si sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi: maxime quia sine articulo in Graeco dictum est, quo articulo evidentissime solet veri Dei unius fieri significatio; non enim dixit: πρόσωπον τοῦ Θεοῦ, sed dixit, πρόσωπον Θεοῦ. Facile autem hoc intelligunt qua distantia dicatur, qui Graecum eloquium audire atque intelligere solent. Sequitur:
3.24
Ait Esau ad Jacob: Gradiamur simul, et ero socius itineris tui. Dixit Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves ac boves foetas mecum; quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. Praecedat dominus meus ante servum suum, et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro posse parvulos meos, donec veniam ad dominum meum in Seir. Hoc enim, sicut Scriptura divina narrat, Jacob non fecit, ut ad Esau perveniret in Seir; sed eo perrexit itinere quod dirigebat ad suos. An forte veraci animo promiserat, sed aliud postea cogitando elegit? Sequitur:
3.25
Et Jacob venit in Sochot, ubi aedificata domo, et fixis tentoriis, appellavit nomen loci illius Sochot, id est, tabernacula; transivitque Salem urbem Sycimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, et habitavit juxta oppidum, emitque partem agri, in quo fixit tabernacula, a filiis Emor. patris Sichem, centum agnis; et erecto ibi altari invocavit super illud fortissimum Deum Israel. Est autem usque hodie civitas trans Jordanem hoc vocabulo, id est, Sochot, inter partes Scythopoleos. Et venit Jacob Salem, civitatem Sichem, in terra Chanaan, cum venisset de Mesopotamia Syriae. Error oboritur quo modo Salem, Sichem civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante sit dicta; aut enim unius nominis urbs utraque est, quod etiam de pluribus Judaeae locis possumus invenire, ut idem urbis et loci nomen in alia atque alia tribu sit; aut certe istam Salem, quae nunc pro Sichem nominatur, dicimus hic interpretatam consummatam atque perfectam, et illam quae postea Hierusalem dicta est pacificam, nostro sermone transferri: utrumque enim accentu paululum declinato hoc vocabulum sonat. Sequitur:
3.26
Egressa est autem Dina filia Liae, ut videret mulieres regionis illius. Quam cum vidisset Sichem filius Emor Ethaei, princeps terrae illius, adamavit eam, et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem, et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque blanditiis delinivit; et pergens ad patrem suum ait: Accipe mihi puellam hanc conjugem. Si jam cum illa dormierat eamque humiliaverat, quomodo postea virginem vocat, nisi forte virgo nomen aetatis est secundum Hebraeum eloquium? an potius per recapitulationem postea commemoratur quod primo factum est? Prius enim potuit intendere animae ipsius, et adamare virginem, et loqui secundum sensum virginis; et deinde cum illa dormire eamque humiliare. Dina quippe ut mulieres videat extraneae regionis egreditur, quando unaquaeque mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem princeps terrae vidit et adamavit, quia videlicet inventam in curis exterioribus, diabolus corrumpit; et agglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem efficit. Et quia cum mens peccare se conspicit, admissum flere conatur; corrupta autem spes ac securitates vacuas ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Recte illic adjungitur: Tristemque blanditiis delinivit: modo enim aliorum facta graviora, modo nihil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo tempus adhuc subsequens ad poenitentiam pollicetur: ut dum per hoc decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur: quatenus tunc bona nulla suscipiat, quam nunc mala nulla constristant; et tunc plenius obsidatur suppliciis, quae nunc gaudet etiam in delictis. Sequitur:
3.27
Et ecce die tertio quando gravissimus est dolor vulnerum, arreptis, duo Jacob filii, Simeon et Levi, fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt confidenter; interfectisque omnibus masculis, Emor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. Quibus egressis, introierunt super occisos caeteri filii Jacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri sororis suae. Apparet ergo his verbis, non transeunter, sicut viator solet, illic mansisse Jacob, sed agrum emisse, tabernaculum constituisse, aram instruxisse, ac per hoc diutius in Sichem mansisse, quae alio nomine dicitur Salem, quae est in terra Chanaan; filiam vero ejus, cum in eam venisset aetatem ut amicas habere jam posset, videre voluisse filias civium loci, atque ita factam esse pro illa cruentissimam caedem et depraedationem, quae jam, ut puto, quaestionem non habet: multitudo enim non parva fuit, quia plurimum ditatus erat. Sed filii ejus in hoc facto nominantur, quia ejusdem facti principes atque auctores fuerunt. Sequitur:
3.28
Interea locutus est Deus ad Jacob, Surge, et ascende Bethel, et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi quando fugiebas fratrem tuum. Quare non dixit, Et fac ibi altare mihi, qui apparui tibi; sed Deus dicit: Fac ibi aram Deo, qui apparuit tibi? Utrum Filius ibi apparuit, et Deus Pater hoc dicit? an in aliquo genere locutionis annumerandum, sicut est illud: Pluit Dominus a Domino?
3.29
Ait: Abjicite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini, et mutate vestimenta vestra, Surgite, et ascendamus in Bethel, et faciamus ibi altare Domino, qui exaudivit me in die tribulationis meae, et fuit socius itineris mei. Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum. At ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem. Quaeritur quare inaures, quae ornamenta erant et ad idololatriam non pertinebant, nisi quia intelligendum est phylacteria fuisse daemoniorum? Nam Rebeccam a servo Abrahae inaures accepisse Scriptura testatur; quod non fieret, si ei inaures ornamenti gratia non licerent. Ergo illae inaures, quae cum idolis datae sunt, ut dictum est, idolorum phylacteria fuerunt. Sequitur:
3.30
Cumque profecti essent, terror Domini invasit omnes circa regiones, et non sunt ausi persequi recedentes. Incipiamus advertere quo modo Deus operetur in mentibus hominum: a quo enim timor Dei factus est in illis civitatibus, nisi ab illo qui sua promissa in Jacob filiisque ejus tuebatur? Sequitur:
3.31
Venit igitur Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel, ipse et omnis populus cum illo; aedificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci, domus Dei; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. Ecce manifestissime comprobatur Bethel, non Ulamau, ut Septuaginta interpretes dixerunt, sed Luzam, id est, Amygdalum, ante vocitatam; nec mirum debet videri: multis enim locis hoc accidit, et in civitatibus, et in fluminibus, et in quibusque terrarum locis, ut ex aliis atque aliis causis vel adderentur vel mutarentur vocabula, sicut et hominibus. Sequitur:
3.32
Eodem tempore mortua est Debbora, nutrix Rebeccae, et sepulta ad radices Bethel subter quercum. Vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. Debbora enim typum gerebat Mosaicae legis, quae ut apis mella divinae cognitionis et cultus populis praebuit, quae ob hoc etiam Domini nutricula fuit, quia, ut Apostolus ait: Natus ex muliere, factus est sub lege. Umbrae igitur et imagines legis tunc mortuae atque sepultae nascuntur, quando Dominus in passione sua legitur exclamasse: Consummatum est. Quercus vero sub qua Debbora sepulta esse pronuntiatur, crux intelligenda est Domini; quae ob hoc quercus est appellata fletus, quia in ea suspensa est vita, quae Judaeis incredulis perpetuum intulit luctum. Sequitur:
3.33
Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei, dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel. Dudum nequaquam ei ab angelo imponitur, sed, quod imponendum a Deo sit, praedicitur. Quod igitur futurum ibi promittitur, hic docetur expletum. Hoc ergo ei dicit iterum Deus in benedictione, quae repetitio confirmat magnum promissum in hoc nomine; nam hoc mirum est: quibus enim semel dictum est amplius eos non vocari quod vocabantur, sed quod eis nomen novum imponebatur, omnino amplius aliquid non vocatos, nisi quod eis impositum sit; istum autem per totam vitam suam appellatum esse Jacob, cui semel Deus dixerat: Non jam vocaberis Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Nimirum ergo nomen hoc ad illam recte intelligitur pertinere promissionem, ubi sic videbitur Deus, quo modo non est antea patribus visus; ubi enim non erit nomen vetus, quia nihil remanebit vel in ipso corpore vetustatis, et Dei visio summum erit praemium. Sequitur:
3.34
Ego Deus omnipotens; cresce et multiplicare: gentes et omnes populi nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur. Utrum gentes secundum carnem, congregationes autem gentium secundum fidem; an utrumque propter fidem gentium dictum est: sed gentes appellari non possunt, una gens Israel secundum carnem. Sequitur:
3.35
Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus. libans super eum libamina, et effundens oleum, vocansque nomen loci illius Bethel. Iterum factum est hoc loco quod factum fuerat, an iterum commemoratum est? Sed quodlibet horum sit, super lapidem libavit Jacob, non lapidi libavit; non sicut idololatrae solent aras ante lapides constituere, et tamquam diis libare lapidibus. Sequitur:
3.36
Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephrata; in qua cum parturiret Rachel, ob difficultatem partus periclitari coepit; dixitque ei obstetrix, Noli timere, quia et hunc habebis filium. Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, filius doloris mei; pater vero appellavit eum Benjamin, id est, filium dextrae. Mortua est ergo Rachel, et sepulta in via quae ducit Ephrata, haec est Bethleem, erexitque titulum super sepulcrum ejus. Ephrata vero et Bethleem unius urbis vocabulum est, sub interpretatione consimili, siquidem in frugiferam et in domum panis vertitur, propter eum panem qui de coelo ibi descendisse legitur. Sed quid sibi vult quod cum eumdem Benjamin Rachel pareret, vocavit nomen ejus, filius doloris mei, nisi futurum prophetans ex ejus tribu Paulum, qui affligeret filios Ecclesiae persecutionis suae tempore? Sive aliter per Benjamin terrestris figurabatur Hierusalem, quae est in tribu ejusdem Benjamin cujus populus gravi matrem dolore affecit, effundendo sanguinem prophetarum, insuper etiam in necem Christi impiis acclamando vocibus: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Sequitur:
3.37
Egressus inde, fixit tabernaculum trans torrentem gregis; quod alia translatio dicit: Trans torrentem Hader. Hunc locum esse Hebraei volunt ubi postea templum aedificatum est, et turrim Hader, turrim gregis significare, hoc est, congregationis et coetus; quod Michaeas propheta testatur, dicens: Et tu, turris gregis, filia Sion, etc.; illoque tempore Jacob trans locum ubi postea templum aedificatum est, habuisse tentoria. Sed sequamur ordinem. Via pastorum juxta Bethleem locus est ubi angelorum grex in ortu Domini cecinit, vel Jacob pecora sua pavit, loco nomen imponens; vel, quod verius est, vaticinio futurum jam tunc mysterium monstrabatur. Sequitur:
3.38
Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui, quod illum minime latuit. Ruben concupiscentia motus libidinis, in concubinam patris sui praeceps efferbuit. Quod incesti crimen non scriberetur, nisi futura perversitas Israelitici populi praenuntiaretur. Quamquam et in illo qui hoc commisit consideretur esse flagitium, in Scripturis tamen est prophetia futurorum: namque per Ruben primogenitum, populus primogenitus Israel ex circumcisione significatur. Qui thorum concubinae polluit: id est, legem veteris Testamenti saepe praevaricando commaculavit. Quod autem in concubina lex veteris Testamenti ponatur, Paulus apostolus docuit, dicens: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: haec autem duo Testamenta. etc. In quo Agar quae concubina fuit, veteris Testamenti ponitur typo: una est enim perfecta columba genitricis suae, quae virgo casta, regina et sponsa Christi Ecclesia per Evangelium jungitur. Sequitur:
3.39
Erant autem filii Jacob duodecim. Filii Liae: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon. Filii Rachel: Joseph, et Benjamin. Filii Balae ancillae Rachelis: Dan, et Nepthalim. Filii Zelphae ancillae Liae: Gad, et Aser. Hi filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamia. Quomodo duodecim filii Israel computantur qui nati sunt, et dicitur: Hi sunt filii Israel, qui nati sunt ei in Mesopotamia, cum Benjamin longe postea natus sit, cum jam transisset Bethel, et appropinquaret Bethleem? Hinc frustra quidam conantes istam solvere quaestionem dixerunt non legendum: Nati sunt, sicut Latini plerique codices habent: sed facti sunt; Graece enim scriptum est, ἐγένοντο. Ita volentes intelligi, etiam Benjamin quamvis ibi natus non fuerit, ibi factum tamen, quia jam fuerat in utero seminatus, ut praegnans inde Rachel exisse credatur. Hoc autem modo etiamsi nati sunt legeretur, possent dicere, jam in utero natus erat, quia conceptus erat; sicut et de sancta Maria dictum est ad Joseph: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Sed aliud est quod impedit hanc solutionem quaestionis hujus: quia si jam Benjamin ibi conceptus erat, qui filii Jacob grandes inde exierant, vix annorum duodecim esse poterant. Viginti namque annos illic explevit, quorum primis septem sine conjugio fuit, donec serviendo adipisceretur. Ut ergo primo anno quo duxit uxorem ei filius nasceretur, duodecim annorum esse poterat primitivus cum inde profectus est. Proinde si jam conceptus fuerat Benjamin, intra decem menses omnis illa via peracta est, et quidquid in itinere ascriptum est: unde sequitur ut filii ejus tam parvuli pro sorore sua Dina tantam stragem fecerint, tot homines trucidaverint, ita expugnaverint civitatem: in quibus Simeon et Levi, qui primi gladiis accincti intraverunt ad illos, hominesque peremerunt, unus undecim, alius autem decem annorum fuisse reperiatur; etiamsi per annos singulos sine intermissione illa pepererat: quod utique incredibile est, ab illius aetatis pueris illa omnia fieri potuisse, quando et ipsa Dina vix adhuc sex annorum fuit. Proinde aliter solvenda quaestio est: ut ideo intelligatur dictum esse commemoratis duodecim filiis. Hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae, quia inter omnes, qui tam multi erant, unus tantum erat non ibi natus: qui tamen inde habuit nascendi causam, quod ibi mater ejus patri copulata est. Sed solutio ista quaestionis, aliquando exemplo locutionis similis firmanda est. Nulla tamen facilior est solutio quaestionis hujus, quam ut per synecdochen accipiatur: ubi enim pars major est aut potior, solet ejus nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen pertinet: sicut ad duodecim apostolos jam non pertinebat Judas, qui etiam mortuus fuit, cum Dominus resurrexit a mortuis; et tamen ipsius duodenarii numeri nomen Apostolus in Epistola sua tenuit, ubi ait: Cum apparuisset illis duodecim. Cum articulo enim hoc Graeci codices habent, ut non possent intelligi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. Eo modo locutionis puto et illud a Domino dictum: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? ut non ad electionem ipse pertinere videretur. Sic quia aptior erat numerus duodecim filiorum Jacob qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione Scriptura complexa est etiam Benjamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: Hi filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae. Sequitur:
3.40
Hae sunt autem generationes Esau: ipse est Edom. Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethaei et Olibama, filiam Anae filii Sebeon Evaei; Basemath quoque filiam Ismael, sororem Nabajoth. Peperit autem Ada Eliphaz; Basemath genuit Rahuel; Olibama edidit Jehus, et Elon, et Chore. Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan. Quod post narrationem mortis Isaac, narratur quas uxores acceperit Esau et qui ei filii nati sint, recapitulatio intelligenda est. neque enim post mortem Isaac fieri coepit, cum jam essent Esau et Jacob centum viginti annorum, nam eos sexagenarius suscepit, et per omnes annos vitae suae centum octoginta quinque. Iste est Eliphax, cujus Scriptura in Job volumine recordatur. Sequitur.
3.41
Tulit autem Esau uxores suas, et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan, et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob: divites enim erant valde et simul habitare non poterant, nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum; habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. Esau et Edom et Seir, unius nomen est hominis; et quare varie nuncupetur, supra dictum est. Sed quaestio est quo modo Scriptura dicat, post mortem Isaac patris sui, Esau abscessisse de terra Chanaan, et habitasse in monte Seir; cum, veniente de Mesopotamia Jacob fratre ejus, legatur quod jam illic habitabit. Proinde quid fieri potuerit, ut Scriptura falli vel fallere non credatur, in promptu est cogitare, quod scilicet Esau, posteaquam in Mesopotamiam frater ejus abscessit, noluit habitare cum parentibus suis: sive ex illa commotione qua dolebat se benedictione fraudatum, sive alia aliqua causa, vel uxorum suarum quas odiosas videbat esse parentibus, vel qualibet alia, et coeperat habitare in monte Seir; deinde post reditum Jacob fratris sui, facta inter eos concordia, reversus est et ipse ad parentes; et cum mortuum patrem simul sepelivissent, quia eos plurimum ditatos terra illa, sicut scriptum est, minime capiebat, abscessit rursus in Seir, et ibi propagavit gentem Idumaeorum. Sequitur:
3.42
Reges autem qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi: Bahale filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. Mortuus est autem Bahale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. Hunc quidam suspicantur esse Job, ut in fine voluminis ipsius additum est. Contra Hebraei de Nachor eum stirpe generatum affirmant, ut jam supra dictum est. Quod autem scriptum est: Hi reges qui regnaverunt in Edom antequam regnaret rex in Israel, non sic accipiendum est, tamquam omnes reges nominati sint, usque ad ea tempora quibus coeperunt reges Israel, quorum primus fuit Saul. Multi enim fuerunt in Edom usque ad tempora Saul, sub temporibus etiam judicum, quorum tempora fuerunt ante reges. Sed ex his multis, eos solos potuit commemorare Moyses qui fuerunt antequam ipse moreretur. Nec mirum est quod numerantibus ab Abraham per Esau patrem gentis Idumaeorum, atque Rahuel filium Esau, et Zara filium Rahuel, et Jobab filium Zarae, cui Jobab successit in regnum Balach, qui prius in terra Edom rex fuisse commemoratur, usque ad ultimum regem, quem potuit nominare Moyses, plures generationes inveniuntur quam numerantur ab Abraham per Jacob usque ad Moysen; nam illic inveniuntur fere undecim, hic autem usque ad Moysen ferme septem: fieri enim potuit ut ideo ibi plures nominarentur, quia citius moriendo plures alter alteri successerunt. Sic etiam contigit ut alium ordinem sequens Matthaeus, ab Abraham usque ad Joseph quadraginta duas generationes numeret; Lucas autem in ordine alio numerans generationes, non per Salomonem sicut ille, sed per Nathan, ab Abraham usque ad Joseph quinquaginta quinque commemoret. In illo quippe ordine ubi plures numerantur, citius mortui sunt quam hic, ubi pauciores. Ne forte autem moveat aliquem quod inter reges Edom commemoratur Balach filius Beor, et de similitudine nominis existimet illum esse Balaach qui restitit Moysi ducenti populum Israel, sciat illum Balaach Moabiten fuisse, non Idumaeum; fuisseque filium Sephor, non filium Beor; fuisse etiam ibi tunc filium Beor, Balaam, non Balaach; quem Balaam conduxerat idem Balaach, ad maledicendum populum Israel.
3.43
Joseph cum sexdecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis, adhuc puer, et erat cum filiis Balae et Zelphae, uxorum patris sui; accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. Israel autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum, fecitque ei tunicam polymitam. Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis fratribus amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Si sexto decimo anno Joseph in Aegyptum est venditus, ante tredecim annos quam moreretur avus ejus venditus invenitur; sexdecim enim annorum esse non potuit, nisi ante tredecim annos mortis Isaac, centesimo septimo anno vitae patris sui Jacob; his enim cum adjecerimus viginti tres quibus Joseph usque ad adventum patris sui fuit in Aegypto, fient anni aetatis Joseph triginta novem et Jacob centum cum triginta, et nulla erit quaestio. Sed quoniam Scriptura post mortem Isaac ista narravit, putatur Joseph post ejusdem patris sui mortem sexdecim annorum fuisse. Quapropter intelligamus de vita Isaac tamquam multum decrepiti senis tacuisse Scripturam, cum de Jacob et ejus filiis loqueretur. Vivo tamen Isaac sexdecim annorum esse coepit Joseph. Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis, quae causa majoris odii seminarium fuit, dixitque ad eos: Audite somnium meum, quod vidi: Putabam nos manipulos ligare in agro, et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. Responderunt ei fratres ejus: Numquid rex noster eris, aut subjiciemur ditioni tuae? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me; quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit cum pater, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? Num ego, et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? Invidebant igitur ei fratres sui, pater vero rem tacitus considerabat. Quod dicit Jacob ad Joseph: Quod est somnium hoc quod somniasti? numquid venientes veniemus ego, et mater tua, et fratres tui, adorare te super terram, nisi in aliquo mysterio dictum accipiatur, quo modo intelligitur de matre Joseph, quae jam erat mortua? Unde nec in Aegypto cum sublimaretur putandum est hoc esse completum: quia nec pater eum adoravit, quando ad eum venit in Aegyptum, nec mater olim defuncta potuit. In Christi ergo persona facile intelligi potest etiam de mortuis, secundum quod dicit Apostolus: Quia donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum. Sequitur: Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothaim. Qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos, cogitaverunt eum occidere, et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit; venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem, dicemusque: Fera pessima devoravit eum; et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: Non interficiamus animam ejus, nec effundamus ejus sanguinem, sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias. Hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo. Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita, miseruntque in cisternam quae non habebat aquam. Et sedentes, ut comederent panem, viderunt Ismahelitas venire de Galaath, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stactem in Aegyptum. Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem illius? melius est ut venumdetur Ismahelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus ejus, et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt Ismahelitis triginta[ Vulg. viginti] argenteis. Quaeritur quare Ismahelitas Scriptura, quibus a fratribus venditus est Joseph, etiam Madianitas vocet, cum Ismahel sit de Agar filius Abrahae, Madianitae vero de Cethura? An quia Scriptura dixerat de Abraham, quod munera dederit filiis concubinarum suarum, Agar scilicet et Cethurae, et dimiserit eos ab Isaac filio suo in terram Orientis, unam gentem fecisse intelligendi sunt? Sequitur:
3.44
Qui duxerunt eum in Aegyptum. Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum, et scissis vestibus pergens ad fratres, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi quem occiderant, tinxerunt, mittentes qui ferret ad patrem, et diceret: Hanc invenimus; vide utrum tunica filii tui sit, an non? Quam cum cognovisset pater ejus, ait: Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. Scissisque vestibus indutus est cilicio, lugens filium multo tempore. Congregatis autem liberis ejus, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem recipere; sed ait, Descendam ad filium meum lugens in infernum. Solet esse magna quaestio quo modo intelligatur esse internum: utrum illic mali tantum, an etiam boni, mortui descendere soleant. Si ergo tantum mali, quo modo iste ad filium se dicit lugendo velle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credebat; sed perturbati et dolentis verba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis. Sequitur:
3.45
Madianitae vero vendiderunt Joseph in Aegyptum Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militiae. Quaeritur quo modo postea idem eunuchus uxorem habere dicatur. Tradunt Hebraei emptum ab hoc Joseph, ob nimiam pulchritudinem, in turpe ministerium, et a domino, virilibus arefactis, postea electum esse, juxta morem Hierophantarum, in pontificatum Heliopoleos; et hujus filiam esse Assenez, quam postea Joseph uxorem acceperit. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, quem pater prae caeteris filiis dilexit, Christum Dominum figuravit: quem Deus Pater, secundum carnem natum, caeteris fratribus ex Abraham stirpe genitis praetulit. Unde et ibi dicitur: Amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, illucescens Dei Filius per Mariae Virginis partum, serus advenit, tamquam filius senectutis, secundum sacramentum suscepit corporis, qui erat ante per substantiam Deitatis semper cum Patre. Tunica vero polymita, quam fecit ei pater, varietatem populorum ex omnibus gentibus in corpore Christi congregatam sigificavit. Somnium vero illud per quod fratrum manipuli adoraverunt manipulum ejus, illud est quod in Christo completum est: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei, scilicet per fidem, fructum bonorum operum afferentes. Ipse est quem sol et luna adorant, et stellae, de quo sole dictum est: Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae. Ipsum enim excellentia sanctorum in solis nomine, Ecclesiae claritas sub imagine lunae, et omnium populorum numerositas in figura stellarum adorant. Unde pater suus increpavit eum, dicens: Numquid ego, et mater tua, et fratres tui, adorabimus te? Objurgatio ista patris, duritiam populi Israel significat, pro eo quod ex se natum Christum esse cognoscunt, et adorare contemnunt. Jacob mittit Joseph filium suum, ut de fratribus sollicitudinem gereret; et Deus Pater misit Filium suum unigenitum ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Mittitur ab illo utique Patre, de quo scriptum est: Misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati; ut videret si recte agerentur oves. Et Dominus ait in Evangelio: Non veni nisi ad oves perditas domus Israel. Invenit ergo Joseph fratres suos in Dothaim. Dothaim interpretatur, defectio. Vere in grandi defectione erant, qui de parricidio fratris cogitabant. Cumque vidissent Joseph fratres sui procul, occidere eum cogitaverunt; et Judaei videntes verum Joseph, Dominum Jesum Christum, ut eum cricifigerent unum omnes consilium statuerunt, dicentes: Crucifige eum. Fera pessima devoravit eum: id est, plebs Judaica interfecit eum, de qua Dominus in Evangelio dicit: Ecce ego mitto vos, sicut oves in medio luporum. Nudaverunt Joseph fratres sui tunica polymita et talari; et Judaei Christum per mortem crucis exspoliaverunt tunicam corporalem. Polymitam autem, id est, decoratam omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam hoedi sanguine, quia falsis eum testimoniis accusantes, in invidiam deduxere populi, peccata donantem omnium. Mittitur dehinc in cisternam, id est, in lacum; et Christus exspoliatus carne humana descendit in infernum. De cisterna quoque levatus ille Ismahelitis, id est, gentilibus venditur; et Christus postquam de inferno egreditur, ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judae consilium, triginta argenteis distrahitur; et hic Christus per consilium Judae Scariotis eodem numero venumdatus est. Dehinc Jacob posteritatis suae deplorans dispendia, quasi pater lugebat filium amissum, quasi propheta flebat interitum Judaeorum. Denique scidit vestimentum suum, quod in passione legimus actum a principe sacerdotum; sed et velum templi scissum est: ut propheta et nudatum suum populum, et divisum ostenderet regnum.
3.46
Eo tempore descendens Judas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram, viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Suae, et uxore accepta ingressus est ad eam, quae concepit et peperit filium, vocavitque nomen ejus Her. Rursus concepto fetu, natum filium nominavit Onan. Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Quo nato, parere ultra cessavit. Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. Fuitque Her primogenitus Judae, nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui, ut suscites semen fratri tuo. Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem fecisset. Quamobrem dixit Judas nurui suae: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus; timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quaeritur quo modo ista fieri potuerint: si enim postea quam Joseph devenit in Aegyptum, quo modo intra viginti ferme et tres annos? nam post tantum temporis colligitur eos venisse ad eumdem Joseph fratrem suum in Aegyptum cum patre suo; fieri enim potuit ut Judas et filii ejus juxta aetatis annos possent ducere uxores. Nam Thamar nurum suam, mortuo primogenito suo, alteri filio dedit; quo etiam mortuo, exspectavit ut cresceret tertius; et cum crevisset, nec illi eam dedit, timens ne et ipse moreretur. Unde factum est ut eidem socero suo se illa supponeret. Quo modo ergo haec omnia intra tam paucos annos fieri potuerint, merito movet, nisi, ut forte solet Scriptura, per recapitulationem aliquot annis ante venditum Joseph hoc fieri coepisse intelligi velit: quoniam sic positum est ut diceretur: Factum est in illo tempore. Ubi tamen quaeritur, si sexdecim annorum erat Joseph quando venditus est, quot annorum esse Judas potuerit quartus filius Jacob, quandoquidem ipse primogenitus Ruben ut plurimum fratrem suum Joseph quinque aut sex annos potuerit aetate praecedere. Evidenter autem Scriptura dicit triginta annorum fuisse Joseph, quando innotuit Pharaoni. Cum ergo ipse anno decimo sexto aetatis suae venditus fuisse credatur, quatuordecim annos peregerat in Aegypto ignotus Pharaoni. Ad hos autem viginti quatuor annos accesserunt septem anni ubertatis, et facti sunt anni viginti unus. His adduntur duo, quia secundo anno famis intravit Jacob in Aegyptum cum filiis suis, et inveniuntur viginti tres anni, quibus abfuit Joseph a patre et fratribus suis. Quo medio tempore quomodo fieri potuerint de uxore et filiis et nuru Judae omnia quae narrantur, indagare difficile est: nisi forte ut credamus, et hoc enim fieri potuit, mox ut adolescere Judas coepit, eum incidisse in amorem ejus quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph in Aegyptum. Sequitur:
3.47
Evolutis autem multis diebus, mortua est Sua, uxor Judae. Qui post luctum consolatione recepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse, et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas; nuntiatumque est Thamar, quod socer ejus ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. Quae, positis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum, et muta o habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnas; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum ne cognosceretur. Ingrediensque ad eam ait: Dimitte me ut coeam tecum; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? dixit: Mittam tibi haedum de gregibus. Rursum illa dicente: Patiar quodvis si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. Ait Judas: Quid vis tibi pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit mulier, ac surgens abiit, depositoque habitu quem assumpserat, induta est viduitatis vestibus. Si enim vir et uxor, sicut Dominus dicit, non jam duo, sed una caro est, non aliter nurus est quam filia deputanda; tamen eum quantum in ipso erat deformiter cum meretrice cubasse, non dubium est. At illa quae socerum fefellit, non carnis ejus concupiscentia, nec meretriciae mercedis cupiditate peccavit; sed ex ipso sanguine prolem requirens, ex quo duobus etiam fratribus nupta, tertio quoque denegato habere non potuit, patri eorum socero suo fetandum corpus frande subjecit. Melius quidem sine filiis remaneret, quam sine jure matrimonii mater fieret. Longe tamen alia intentione peccavit, quod filiis suis patrem providit socerum suum, quam si eum sibi concupisset adulterum. Denique cum jussu ejus produceretur ad mortem, et virgam, monile atque annulum protulisset, dicens ab eo se gravidatam cujus pignora illa essent; ubi ea quae dederat ille cognovit, istam magis quam se justificatam esse respondit, quod ei maritum suum conjungere noluisset: qua destitutione compulsa, illo modo potius quam nullo modo, posteritatem non aliunde quam ab eadem stirpe conquireret. In qua sententia non eam justificatam, sed eam plus quam se justificatam dicens, nec ipsam laudavit, sed in sui comparatione praeposuit, desiderium scilicet habendae prolis, quo ducta illa se socero supposuerat, minus culpans quam libidinosi concubitus ardorem, quo ipse velut ad meretricem victus intraverat; sicut quibusdam dicitur: justificatis Sodomam, id est, tantum peccastis ut vobis Sodoma comparata justa videatur: quamquam etiam haec mulier non in pejoris facti comparatione minus culpata, sed omnino a socero laudata intelligatur. Quae tamen consulta illa aeterna lege justitiae, quae naturalem ordinem perturbari vetat, non utique tantummodo corporum, sed maxime ac primitius animorum, quia in procreandis filiis ordinatam societatem non custodivit, merito culpabilis invenitur. Quid mirum si peccatrix a peccatore laudatur? quod ita nobis Faustus, vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur adversum esse, quasi nobis in hujus Scripturae vera ratione dignoque praeconio vitia hominum, quae ista commemorat, necesse sit approbare. Quin potius necesse est ut quanto istam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per ejus veritatem certius culpanda didicimus: ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino jure damnatur. Ac per hoc cum talia quorumdam facta commemorat, de quibus eo loco suam tacet sententiam, indicanda nobis permittit, non laudanda perscribit. Unde hic expressius apparet, non ad ipsum Judam, sed ad Christum qui ex ejus tribu praenuntiabatur in carne venturus, illam pertinere prophetiam, qua Jacob patriarcha sub nomine illius Judae taxatus est. Et ideo magis flagitium ejus divina Scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit in verbis patris ejus, quibus post illud dedecus ita laudatur. Quia ipse in prophetia non agnoscitur, alius requiratur, neque enim Judas, cum ad Thamar concupiscentia victus intraret, hanc suae libidinis intentionem gerebat, ut inde aliquid significaretur, quod ad salutem hominum pertineret: sicut nec Judas ille qui Deum tradidit, hoc intendit, ut aliquid inde gereretur quod ad eamdem salutem hominum pertineret. Porro si de tam malo opere Judae illius, tam bonum opus Dominus fecit, ut ejusdem suae passionis sanguine nos redimeret: quid mirum si propheta ejus, de quo ipse ait: De me enim ille scripsit, ex malefacto Judae istius boni aliquid significavit, ut suo mysterio nos doceret? Ea quippe hominum facta, sancto Spiritu disponente atque inspirante, collegit propheta narrator, quorum interpositio non vacaret, ad praesignationem rerum, quas intenderat, prophetare. Ad significanda autem aliqua bona, nihil interest si facta illa, quibus ea significantur, seu bona, seu mala sint: quid enim interest cum volo aliquid legendo cognoscere, utrum ex minio reperiam scriptos nigros Aethiopes, et ex atramento, candidos Gallos? Verumtamen si non scripta, sed scripturam talem viderem, sine dubitatione reprehenderem. Ita in factis hominum, quae ad imitandum vitandumve proponuntur, magnum interest bonane an mala sint: quae autem ad significandum scribuntur, sive dicuntur, nihil refert in moribus facientium, quam laudem reprehensionemve mereantur: si modo habent aliquam rei, qua de re agitur, necessariam praefigurandi congruentiam: sicut enim Caiphae verbi in Evangelio, quantum ad ejus noxium perniciosumque animum pertinebat, quantum denique ad ipsa verba, si in eis voluntatem dicentis attendas, quibus aiebat, ut justus injuste necaretur, utique mala erant, tamen magnum bonum illo nesciente significabant, quando ait: Expedit vobis ut unus moriatur homo, et non tota gens pereat; dictumque est de illo: hoc autem non a se dixit, sed cum esset pontifex, prophetavit: quia oportebat Jesum mori pro gente: ita factum Judae, secundum illius libidinem malum fuit: sed illo nesciente, magnum bonum significavit. A se ipso quippe malum fecit, sed non a se ipso bonum significavit. Hoc autem quod necessario praeloquendum putavi, non ad hoc tantum Judae factum, sed etiam ad caetera valeat, si qua occurrerint mala facta hominum, quibus bonum aliquid a narrante prophetatum est. In Thamar ergo nuru Judae intelligitur plebs regni Judaeorum, cui de tribu Juda reges tamquam marui adhibebantur. Merito nomen ejus Amaritudo interpretatur, ipsa enim domino fellis poculum dedit. Duo autem genera principum qui non recte operabantur in plebe, unum eorum qui male operabantur, alterum eorum qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Judae: quorum unus erat vir saevus ante Dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium: si quid boni habent in hac terrena vita perdentium, tamquam in terram fundentium. Et quoniam in malo prior est qui nocet, quam ille qui non prodest, ideo major dicitur malignus; et ille sequens, qui fundebat semen in terram, moeror eorum. Nomen quoque majoris, qui vocabatur Her, interpretatur Pelliceus, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poena damnationis suae, dimissi ex paradiso. Sequentis autem nomen qui vocabatur Onan, interpretatur Moeror eorum. Quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat unde prodesse possit: atque id perdat in terra? Porro majus malum est ablatae vitae, quod significat pellis, quam non habitae, quod significat moeror eorum. Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Judae quod illi mulieri non jungitur, significat tempus ex quo reges plebis Judaeorum coeperunt de tribu Juda non fieri. Et ideo erat quidem filius Judae, sed eum maritum Thamar non accipiebat: quia erat eadem tribus Juda, sed jam in populo inde nemo regnabat. Unde et nomen ejus, id est, Sela interpretatur Dimissio ejus. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et justi, qui licet illo tempore fuerint, ad novum tamen pertinebant Testamentum: cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. Eo namque tempore quo jam Judaei ex tribu Juda coeperant reges non habere, non est computandus Herodes major in regibus ejus, tamquam maritus Thamar, erat enim alienigena, nec enim sacramento illo mysticae unctionis tamquam conjugali foedere cohaerebat, sed tamquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat: sic et filii ejus tetrarchae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione concordavit. Isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Judaeorum, ut ipsi Judaei publice clamarent, frendentes adversus Christum: Non habemus regem nisi Caesarem; neque hoc verum nisi illa universali dominatione Romanorum, quippe Caesar etiam rex erat non proprie Judaeorum; sed ut Christum negarent, et huic adularentur, ideo se tali voce damnaverunt. Illo ergo tempore quo jam de tribu Juda regnum defecerat, veniendum erat ad Christum verum Salvatorem Dominum nostrum, qui non obesset, multumque prodesset, sic enim fuerat prophetatum: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repromissum est, et ipse erit exspectatio gentium. Jam isto tempore omne quoque magisterium Judaeorum, et mystifica unde Christi vocabantur unctio, ipsa defecerat, secundum prophetiam etiam Danielis, tunc venit cui repromissum erat, qui est exspectatio gentium, et unctus est Sanctus sanctorum oleo exsultationis prae participibus suis; natus est enim majoris Herodis tempore, passus est autem Herodis minoris tempore. Hujus itaque venientis ad oves, quae perierant domus Israel, figuram gessit ipse Judas, cum iret ad tondendas oves in Thamna, quod interpretatur Deficiens: jam enim defecerat princeps ex Juda, et omne magisterium atque unctio Judaeorum, ut veniret cui repositum erat. Venit autem cum suo pastore Odollamite, cui nomen erat Hiras. Et interpretatur Odollamites Testimonium in aqua. Cum hoc plane testimonio Dominus venit, habens quidem testimonium majus Joanne; sed tamen propter oves infirmas hoc testimonio est usus in aqua. Nam et ipse Hiras, quod nomen illius pastoris fuit, interpretatur Fratris mei visio. Vidit omnino fratrem suum Joannes: fratrem secundum semen Abrahae, secundum cognationem Mariae matris ejus et Elisabeth matris suae: eumdemque Dominum et Deum suum, quia, sicut ipse ait, de plenitudine ejus accepit. Vidit omnino, et ideo in natis mulierum major illo non exsurrexit, quia ex omnibus praenuntiantibus Christum ipse vidit, quod multi justi et prophetae cupierunt videre, et non viderunt. Salutavit ex utero, agnovit perfectus ex columba, et ideo tamquam Odollamites vere testimonium perhibuit in aqua. Venit autem Dominus ad oves tondendas, hoc est, ad exonerandas sarcinis laboriosis, ex quibus Ecclesiae in Canticis canticorum, Dentes essent velut grex detonsarum. Jam Thamar habitum mutet. Nam et Commutans interpretatur Thamar: sed in ea prorsus nomen amaritudinis maneat: non illius in qua Domino fel ministravit, sed illius in qua Petrus amare flevit; nam et Judas, Latine Confessio est. Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera poenitentia praesignetur. Hac poenitentia fecundatur Ecclesia, in omnibus gentibus constituta: Oportebat enim Christum pati, et resurgere tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem, nam et ipse habitus meretricius, confessio peccatorum est. Typum quippe jam Ecclesiae gerit Thamar, ex gentibus evocatae, sedens cum hoc habitu ad portam Ahenam, vel Henaim, quod interpretatur Fontes, cucurrit enim velut cervus ad fontes aquarum pervenire ad semen Abrahae; illic a non agnoscente feratur, quia de illa praedictum est: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Accipit in occulto annulum, monile et virgam: quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit: quos autem vocavit, illos et justificavit: et quos justificavit, illos et glorificavit; sed haec, ut dixi, adhuc in occulto, ubi fit et conceptio sanctae ubertatis. Mittitur autem promissus haedus, tamquam meretrici: haedus exprobratio peccati per eumdem Odollamitam, tamquam increpantem et dicentem: Generatio viperarum( Matth. XII); sed non eam invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. Post vero jam publicatis signis, annuli, monilis, et virgae, vicit temere judicantes Judaeos quorum jam personam ipse Judas gestabit, qui hodieque dicunt, non hunc esse populum Christi, nec habere nos semen Abrahae: sed prolatis certissimis documentis nostrae vocationis, justificationis, et glorificationis, sine dubio confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse fatebuntur.
3.48
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero, atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens, iste egreditur prior. Illo vero retrahente manum, egressus est alter. Dixitque mulier: Quare propter te divisa est maceria? Et ob hanc causam vocavit nomen ejus Phares. Postea egressus est alter, in cujus manu erat coccinum, quem appellavit Zara. Cur patriarcha Judas propriae nurus post mortem filii sui legitur expetisse concubitum, quo geminorum partus est editus: nisi ut figura praecederet de utroquo Jesu Domini testamento, quorum alterum in typo futurae mortis ejus est conditum, alterum in Evangelii veritate, duos esse populos generandos, quorum posterior in crucis signo saepe omnem munitionem populi superioris incideret? Hic est populus manu prior, ortu posterior, de quo ipse Dominus Jesus, natus ex tribu Juda, opera sua ante praemisit quam nobis ex Virgine nasceretur. Sive aliter, per manum significantur opera. Zara quippe interpretatur Oriens, significavit antiquum Israeliticum populum, sub lege constitutum, qui prior quasi manum misit, quando dictis propheticis et legalibus sacrificiis nativitatem et passionem Domini in carne pronuntiavit; sed instante partu manum subtraxit: quia, adveniente plenitudine temporum, credere in Dei filium noluit, et eum in praesenti positum despexit, de quo tam multa in postmodum praedixit. Phares vero, qui interpretatur Dividens, prior egressus est: quia postquam caecitas in Israel facta est, plenitudo gentium introivit, et sic postmodum Israel salvus erit.
3.49
Igitur Joseph ductus est in Aegyptum. Ad ordinem redit Scriptura, unde recesserat, ut illa narraret quae supra digesta sunt.
3.50
Emitque eum Putiphar, eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir Aegyptius, de manu Ismahelitarum, a quibus perductus erat: fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens. Sicut enim Joseph descendit in Aegyptum, ita et Christus in mundum: emitque eum eunuchus, id est castus in disciplinis evangelicis populus Christianus.
3.51
Erat autem Joseph pulchra facie et decorus aspectu. Sic et de Christo David ait: Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis.
3.52
Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce, dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es. Quomodo ergo possum hoc facere, et peccare in Dominum meum? Hujusmodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti, et ille recusabat stuprum. Quisquis mundi hujus successibus elevatur, lenocinante cordis laetitia, tentari se luxuriae stimulis sentit, Joseph factum ad memoriam revocet, et in arce se castitatis servet: qui dum sibi a domina conspiceret pudicitiae damna suaderi, ait ei: Ecce, Dominus meus omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es. Quomodo ergo possum malum hoc facere, et peccare in dominum meum? Quibus verbis ostenditur, quia bona quae assecutus fuerat repente memoria revolvit; et malum quod se pulsabat ejicit; et quia perceptae gratiae meminit, vim culpae imminentis fregit, cum enim voluptas lubrica tentat in prosperis, haec ipsa sunt prospera aculeo adversitatis premenda: ut eo erubescamus prava committere quo nos a Deo meminimus gratuita bona percepisse; et illatam gratiam exteriorum vertamus in arma virtutum: ut sint ante oculos quae percepimus, et quaecumque nos illiciunt subigamus, quia enim voluptas ex prosperitate nascitur, ejusdem prosperitatis est consideratione ferienda, quatenus hostis noster unde oritur, inde moriatur. Considerandum quippe est, ne acceptum munus vertamus in vitium, ne per favorem vitae nos absorbeat vorago nequitiae. Iramque contra nos superni judicis inexstinguibiliter accendimus, si contra benignitatem illius, etiam ex ipsa sua largitate pugnemus. Sequitur:
3.53
Accidit autem, ut quadam die intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret, et illa apprehensa lacinia vestimenti ejus diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio, fugit et egressus est foras. Dum mulier adultera Joseph male uti voluisset, relicto pallio fugit foras: quia, dum synagoga Dominum, purum hominem credens, quasi adulterino complexu constringere voluit, ipse tantum litteram Legis ejus oculis reliquit, et ad cognoscendam suae divinitatis potentiam, conspicuum se gentibus praebuit. Unde et Paulus dicit: Usque hodie dum legitur Moyses, velamen est super cor eorum. Quae videlicet adultera mulier apud semetipsam pallium retinuit, et quem male tenebat nudum amisit. Sequitur:
3.54
Cumque vidisset pallium mulier in manibus suis, et se esse contemptam, vocavit homines domus suae, et dixit ad eos: En introduxit ad me virum Hebraeum, ut illuderet mihi. Cumque ego subclamassem, et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebat, et fugit foras. In argumentum fidei, retentum pallium ostendit marito revertenti domum. Ista mulier, ut jam dixi, figura erat synagogae, quae saepe, sicut scriptum est, moechata est post deos alienos. Similiter volebat et Christum in adulterii sui scelere retinere, ut negaret se esse Deum et Pharisaeorum magis et Scribarum quam Legis praecepta servaret, quae illi velut maritus erat. Christus autem non acquiescens illicitae doctrinae, id est, adulterio adulterinae synagogae, manu veste corporis apprehensus, carne se exuit, et liber mortis ascendit ad coelos.
3.55
His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde: tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus est illius; deditque ei gratiam in conspectu principis carceris, qui tradidit in manu ejus universos vinctos. Dominus enim erat cum illo, et omnia ejus opera dirigebat. Uxor Putiphar plebem Judaicam praesignabat, quam regendam a Romanis principibus Pilatus susceperat: quae plebs, Legis traditionibus sibi pro tempore traditis, Dominum volebat praebere consensum, ut sabbati otium custodiri confirmaret; uxorem a viro dimittendam quacumque ex causa permitteret. Pro quibus, cum a Domino fuisset certis responsionibus refutata, Pilato praesidi eum tradiderunt, malefactorem eum quodammodo proclamantes, et secundum legem debere puniri: eo quod se Filium Dei diceret, et aequalem Patri pronuntiaret, a quibus objectionibus Pilato traditus carceri mortis est: sed illum non carcer terruit, non inferna tenuerunt, cum etiam ubi veluti puniendus descenderat: inde alios liberavit. Sequitur:
3.56
His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo. Iratusque Pharao contra eos: nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus: misit eos in carcerem principis militum, in quo erat Joseph. At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis. Denique invenit Joseph duos eunuchos de domo regis in carcere vinctos, duorum populorum credentium vel incredulorum figuram gestantes, qui conclusi sub peccato Adae, transgressione obnoxii tenebantur. Hi ergo sive pro originali peccato, seu pro delictis propriis, quia omnes debitores sunt Deo, et nullus exceptus est, qui non illius, juxta Apostoli dictum, indigeat gratia: Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei: ob quod etiam omnes sancti conditione obnoxii fuerunt debito mortis, hoc ipsum Apostolo praedicante, cum dicit: Regnavit mors ab Adam usque Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae. Qui ideo uterque populus eunuchi dicuntur, vel intelliguntur, quia castam acceperant regulam disciplinae. Eloquia, inquit, Domini eloquia casta. Sequitur:
3.57
Aliquantum autem temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur, videruntque somnium nocte una juxta interpretationem congruam sibi. Ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, siscitatus est, dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? Qui responderunt: Somnium vidimus, nec est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Referte mihi quid videritis. Respondit praepositus pincernarum: Videbam coram me vitem, in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere, calicemque Pharaonis in manu mea; tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et dedi poculum Pharaoni. Tres vero dies aut Dominicae passionis et resurrectionis accipiendum est tempus, in quo animae sanctorum eductae ab inferis leguntur a Domino: aut certe tria intelligenda sunt tempora, ante Legem, et sub Lege, sub evangelica gratia. In primo enim tempore clausae fuerunt gemmae, quia ut de Abel, Seth, Enos, et Enoch, ac Noe, atque Melchisedech legitur, qui alii fuerint Deo placentes, Scriptura minime refert. In secundo vero tempore, id est, sub Lege, flores eruperunt sanctorum: quia qui sub Lege Deo placuerunt, sacris voluminibus ostenduntur. Tertio vero tempore sub evangelica quodammodo praedicatione, uvae ad maturitatem pervenerunt, quando credentium in Christo fides proficiendo in tantum roborata est, ut pro divini nominis confessione cruorem suum effundi a persecutoribus minime detrectaverint, aut certe pro Christi amore, saeva castigatione membra sui corporis crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis, castrantes se videlicet a mundi delectationibus et carnalibus desideriis, calicem videlicet Dominicae passionis in memoria semper habentes, et sermonibus in mundo praedicantes poculum porrigunt Pharaoni. Sequitur:
3.58
Haec est interpretatio somnii: Tres propagines, tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum, dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut facere ante consueveras. Post trinam enim lucem Domino ab inferis resurgente, et Legis obscura, ut Joseph somnia, revelante; solutus est a peccatis credentium populus, et de inferni carcere vel potestate daemonum liberatus, redditusque est in ministerio legis divinae: sicut enim in pincerna, qui eductus de carcere et suo restitutus est ministerio, gentilis significatus est populus: ita in principe pistorum, sine dubio gens intelligenda Judaica est. Tria canistra super caput ejus, et in uno canistro, quod erat excelsius, portare omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo, quid aliud significat, nisi tripartita ipsi populo concessa divinae legis eloquia, Legem videlicet, et prophetas, et agiographa, quae omnia super caput portabat, quia mentem illorum excesserat spiritalis scientiae plenitudo? Arte pistoria panes cocti, quid aliud significant, nisi quod lex veteris Testamenti non est humana inventa astutia, sicut impii astruunt Marcionistae, et haeretici Manichei; sed Spiritus sancti auctoritate, antiquis patriarchis et sanctis prophetis est credita? Spiritum enim sanctum per ignem significari, multis locis in divina legimus Scriptura; unum enim canistrum, quod altius caeteris erat; nimirum lex intelligenda Mosaica est, propter densitatem mysteriorum et umbraticas significationes: ex quo cibum volucres coeli percipiunt, dum animae sanctae, quae per coeli significantur aves, spiritualiter aluntur, dum in lege Domini meditantur die ac nocte, qui possunt dicere cum Apostolo: Nostra autem conversatio in coelis est. Pharaonem, qui eduxit Joseph de carcere, eique potestatem in omni terra dedit Aegypti, priorique ministerio suum pincernam restituit, et pistorem suum die tertia patibulo suspendit, Dei Patris habuisse figuram, non dubium est: qui Jesum Christum Dominum nostrum resuscitavit ab inferis, et fidelem novi Testamenti populum a nexibus primae praevaricationis et caeterorum omnium eripuit vinculis. Infidelem vero capite absciso, id est, Christo, qui est caput Legis et prophetarum: et die tertia, hoc est, tertio suspendit tempore, quia in cruce nostri Salvatoris, ubi fideles sunt a peccatorum vinculis absoluti, ibi ipsi impii Judaei atque caeteri ethnici, quorum ipse Pharaonis pistor figuram tenuit, sunt condemnati, qui in humilitate carnis positum Dominum despexerunt. Quod vero volucres coeli laceraverunt carnes ejus, hujus rei praesagium fuit, quod quadragesimo secundo anno post Domini resurrectionem et ascensionem in coelos, ex omni orbe terrarum populi venientes cum ducibus Romanorum Tito et Vespasiano, eos non solum vastitate et fame cruciaverunt, sed etiam multa in eis ludibria exercuerunt, digni quippe erant talia perpeti, qui talia in Dei prophetis, et in ipso exercuerunt Domino: et eos qui ex eis famem et gladium evaserunt, in toto mundo diviserunt, atque sibi suisque posteris in famulis jure perpetuo reliquerunt, usquedum plenitudo gentium introeat, et sic postmodum et ipsi non proprio merito, sed Dei gratia salvi fiant: qui in primo nostri Salvatoris adventu, ignorantes Dei justitiam, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non fuerunt subjecti: et impleatur illud quod beatus Jacob patriarcha, ex eorum persona, Esau filio suo praedixit: Vivens gladio, et fratri tuo servies, tempusque veniet quando solvas et excutias jugum de cervicibus tuis. Sequitur:
3.59
Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis, et pascebantur in locis palustribus. Aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie, et pascebantur in ipsa amnis ripa, in locis virentibus, devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporis erat. Quod putabat se stare Pharao super lumen, quemadmodum servus Abrahae dixit: Ecce ego sto super fontem aquae; haec locutio si intelligatur, ita est ut in psalmo scriptum est: Qui fundavit super terram aquas. Secundum hanc enim locutionem recte intelligitur, quod altior sit terra quam aqua; altius quippe ab aquis sustollitur, ubi habitabant terrena animalia. Sequitur:
3.60
Expergefactus Pharao, rursum dormivit, et vidit alterum somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. Aliae quoque totidem spicae, tenues, et percussae uredine oriebantur, devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilans post quietem, et facto mane, pavore perterritus, misit ad conjectores Aegypti, cunctosque sapientes: et accersitis, narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait: Iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum, ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagium futurorum: eratque ibi puer Hebraeus, ejusdem ducis militum famulus, cui narrantes somnia, audivimus quidquid postea rei probavit eventus, ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. Somnium Pharaonis Legis et prophetarum praesignabat figuras, in quibus de conversione omnium gentium et Antichristi persecutionibus, sancto Spiritu revelante, locuti sunt. Qui in septem spicis plenis, seu in septem vaccis pinguibus ostendebatur: quia sunt septem charismatum spiritualium dona, quibus ubertas fidei divinae in gratia novi Testamenti larga pietate redundat. Fertilitatis autem hebdomada tempus accipiendum est quo ab universis gentibus fides confessionis nominis Christi, vel scientia Trinitatis suscepta est: de qua ait propheta: Repleta est terra scientia Domini, sicut aquis maris operientis, in tantum enim praedicationis divinae verbum per totas orbis regiones in universis gentibus fecit proficere, et suscepta fidei suae gratia, per sanctam conversationem ad perfectionem contendere, ut non solum coelesti horreo fierent apti, verum etiam et exemplo suo ad imitandum caeteros provocarent. At contra, septem sterilitatis anni famem veritatis et justitiae novissimis temporibus significabant, quae fidelium consumptura est multitudinem temporibus Antichristi. Sequitur:
3.61
Ecce anni septem venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut cuncta oblivioni tradatur retro abundantia, consumptura est enim fames omnem terram, et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo. Et est sensus: Ubertatis hujus quam futuram significaverunt boves bonae, obliviscentur homines in ea fame quam significaverant boves et spicae malae. Potest et hebdomada duorum annorum significare tempus praesens et futurum; qui enim fideliter ac pie vivendo laboraverint in saeculo praesenti, quod reperiant in futuro, beatitudinem consequentur perpetuae vitae. Qui autem infideles existunt, et nihil cogitant de futuro otioque in praesenti saeculo torpescunt, sterilitatis suae in futuro reperient finem. Sequitur:
3.62
Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae Aegypti, qui constituat praepositos per singulas regiones, et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea, et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus, et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia. Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus, locutusque est ad eos: Num invenire potuerimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit? Ecce jam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro, Spiritum sanctum esse spiritum Dei; primo, ubi dictum est: Spiritus Dei ferebatur super aquas; secundo, ubi dixit Deus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt, et tertio nunc, quod Pharao dicit de Joseph esse in illo spiritum Dei. Nondum tamen legimus Spiritum sanctum. Sequitur:
3.63
Dixit Pharao ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et similem tui invenire potero? Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus obediat populus: uno tantum regni solio te praecedam. Id ipsum in secundo psalmo a Patre dicitur Domino: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et ipse Dominus in Evangelio discipulis ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Data quippe potestas est homini assumpto, non Verbo Dei Filio Patri et Spiritui coaeterno, a quo creata sunt omnia; uno tantum praecedit Filium Pater, paterni videlicet nominis vocabulo, ut in confessione seu in laudibus, Patris nomen semper anteponatur, nam dignitate et potestate, natura atque virtute, aeternitate vel origine, unum sunt, unius Deitatis atque substantiae; nominibus enim tantummodo distinguuntur. Sequitur:
3.64
Dixitque rursum Pharao ad Joseph: Ecce constitui te super universam terram Aegypti. Tulitque annulum de manu sua, et dedit in manu ejus, vestivitque stola byssina, et collo torquem auream circumposuit, fecitque ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent in universa terra Aegypti. Joseph, qui typum induit Christi, currum meruit ascendere: et praeco clamavit ante eum, et constituit illum Pharao super universam terram Aegypti. Ita et Dominus noster, postquam est distractus a Juda, ut Joseph a fratribus, et de interorum carcere surrexit, ascendit currum regni coelestis, de quo dictum est: Currus Dei decem millium; et accepit potestatem praedicandi et judicandi, sicut Paulus apostolus ait: Et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Accepit quoque et annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animae Salvatori signantur, ac frontibus et cordibus nostris per signum crucis, figura exprimitur aeterni regis. Induiturque stola byssina, id est, carnem sanctam bysso splendidiorem, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum: praeco ante eum praecedit, id est Joannes Baptista, qui iter ejus praecedens praeconabat, dicens: Parate viam Domini, didicimus enim labores Christi in orbe gentium, quem significabat Aegyptus, per varias passiones martyrum; et nunc videmus honorem Christi in eodem orbe terrarum, erogatione frumenti, id est, verbi divini praedicatione, sibi omnia subjugantem. Sequitur:
3.65
Dixitque rex ad Joseph: Ego sum Pharao, absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omne terra Aegypti. Vertitque nomen illius, et vocavit eum lingua Aegyptiaca Salvatorem mundi. Quid manifestius de Christo, quando sub figura Joseph Salvator ostenditur, non tantum unius terrae Aegypti, sed etiam totius mundi? Sequitur:
3.66
Deditque illi uxorem Assenez, filiam Putiphar sacerdotis Heliopoleos. Quaeri solet, cujus Putiphar Joseph filiam acceperit uxorem, utrum illius cujus servus fuit, an alterius? Credat quisque quod placet: non est tamen quaestio quis fuerit; sive enim unus fuerit, sive duo, quodlibet horum quisque existimet, non est fidei periculosum, nec contrarium veritati Scripturarum Dei. Sicut enim accepit Joseph ex gentibus uxorem, ita et Christus Ecclesiam: ex qua genuit duos filios, id est, duos populos, ex Judaeis et gentibus congregatos. Triginta autem erat annorum, quando stetit Joseph in conspectu regis Pharaonis. Totidemque annorum legitur fuisse Christus, quando sub typo Pharaonis in conspectu mundi apparuit revelatus. Venitque fertilitas septem annorum, et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti, omnisque frugum abundantia in singulis urbibus condita est, tantaque fuit multitudo tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. Pro eo dictus non erat numerus, quod nomen numeri usitati excederet illa copia, et quomodo appellaretur non inveniebatur; nam inde fieri potest ut cuilibet magnae et infinitae multitudini numerus non sit, quod congregavit Joseph per septem annos omnem frugum abundantiam: id est, frumenta fidei sanctorum horreis condens, per illa scilicet septem charismata, quasi per septem annos; ut cum septem anni inopiae esse coeperint, id est, cum iniquitas occurrit septem capitalium criminum sub Antichristo, quando fames fidei fuerit Salvatoris, tunc sancti pariter et fideles habeant copiosam justitiae frugem, ne fides eorum in opera sermonum vel praedicationis attenuata, deficiat. Sequitur:
3.67
Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: Quare negligitis? Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto. Descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta, ingressi sunt terram Aegypti, et Joseph princeps erat terrae Aegypti, atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, et cognovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos, Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus frumenta. Et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis. Igitur post ubertatis annos in universo orbe fames praevaluit, merito, quia non erat qui faceret bonitatem. Post haec Joseph a penuria frumenti salvat Aegyptum, et Christus a fame verbi Dei liberat mundum, aperuit enim horrea sua Christus in omni orbe terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit; nisi enim Joseph fratres sui vendidissent in Aegyptum, defecerat Aegyptus; et nisi Judaei Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur Augmentatio, sive Ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Aegyptus; in nostro autem Joseph augmentum habere meruit universus mundus. Ille erogavit triticum, noster erogavit Dei verbum. Dicit Jacob filiis suis, Est frumentum in Aegypto; dicit et Deus pater: Ex Aegypto vocavi Filium meum. Descendunt igitur decem provectiores fratre; id est, Judaei, quasi sub Decalogo legis et numero constituti: quos ipse cognoscens, non est agnitus ab eis. Cognoscuntur Hebraei a Christo, sed ipsi non cognoscunt eum. Sequitur:
3.68
Recordatus somniorum quae aliquando viderat, ait: Ut videatis infirmiora terrae venistis. Qui dixerunt: Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos. Omnes filii unius viri sumus; nec quidquam famuli tui machinantur mali. Quibus ille ait: Aliter est, immunita terrae hujus considerare venistis. Et illi: Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super. Hoc est ait, quod locutus sum, exploratores estis. Jam nunc experimentum vestri copiam. Per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus. Mittitete vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis, utrum falsa, an vera sint; alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. Quid est quod Joseph vir tam sapiens, atque ita non solum ab hominibus inter quos vivebat, sed ipsa etiam post Scriptura teste laudatus, jurat per salutem Pharaonis non exituros de Aegypto fratres suos, nisi frater eorum junior venerit? an etiam bono et fideli vilis erat Pharaonis salus, qui fidem primitus domino suo servabat in omnibus, quanto magis ipsi Pharaoni, qui eum in tanto honore locaverat, si illi servavit, qui eum servum emptitium possidebat? Quod si non curabat salutem Pharaonis, numquid et perjurium pro cujuslibet hominis salute vitare non debuit? an non est perjurium? tenuit enim unum ex eis, donec veniret Benjamin; et verum factum est, quod dixerat: Non exibitis hinc nisi veniat frater vester minimus. Ad omnes enim poterat pertinere quod dictum est, neque enim digne dicerentur redire ad patrem, quorum frater vinctus tenebatur in Aegypto, cum quo et ipsi mente et animo solliciti, velut quibusdam charitatis vinculis tenebantur astricti, nam quomodo et ille venturus esset, nisi ad eum adducendum aliqui redissent? Sed quod sequitur magis urget quaestionem, cum iterum juravit, dicens: Mittite unum e vobis, et adducite fratrem vestrum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis, utrum vera, an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. Huic sententiae interposuit jurationem, quia si vera non dixissent, exploratores essent: id est, exploratorum poena digni essent: quos tamen vera dicere sciebat, tamquam si dictum esset: Exploratores estis, exploratorum poena digni eritis. Sequitur:
3.69
Tradidit eos in custodiam tribus diebus, tertia autem die eductis eis de carcere, ait: Facite quod dixi, et vivetis, Deum enim timeo. Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in custodia: vos autem abite et ferte frumenta quae emistis in domum vestram; et fratrem vestrum minimum adducite ad me, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non eum audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio. E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis ejus exquiritur. Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur eis. Quid est quod cum inter se poenitentes filii Israel loquerentur de fratre suo Joseph, quod in illo male egerint, et hoc eis divino judicio redderetur, quod se periclitari viderent, adjungit Scriptura, et dicit: Ipsi ignorabant quod intelligeret Joseph, interpres enim inter illos erat: hoc scilicet intelligendum est, ideo eos putasse quod ille non intelligeret quae loquebantur: non ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod eorum linguam ille nesciret; nec cura erat interpretis ea dicere illi a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur. Sequitur:
3.70
Avertitque se parumper, et flevit, et reversus locutus est ad eos. Nec adjungit quid illis dixerit. Unde intelligitur haec eadem dixisse quae dixerat. Sequitur.
3.71
Tollens Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent saccos eorum tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra eis cibariis in via. Qui fecerunt ita. At illi portantes frumenta in asinis profecti sunt: apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, dixit fratribus suis, reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo, quidnam est, quod fecit nobis Deus? Si diligentius consideremus, inveniemus quia numquam fere in sanctum quis locum dicitur descendisse, nisi vituperabilem conscendisse memoretur. Quae observationes ostendunt divinam Scripturam, non ut plurimis videtur, inerudito atque agresti sermone compositam, sed secundum disciplinam divinae eruditionis aptatam, neque historicis narrationibus, quantum rebus et sensibus mysticis servientem. Unde cum detentus fuisset Simeon in Aegypto, et fratres ejus dimissi reverterentur ad patrem, non est scriptum, quia ascenderunt ex Aegypto: Sed imponentes, inquit, frumentum super asinos suos abierunt. Cum autem, recepto fratre et cognito Joseph, sed et Benjamin in oculis ejus oblato cum laetitia reverterentur: tunc dicitur: Quia ascenderunt ex Aegypto, et venerunt in terram Chanaan ad Jacob patrem suum. Sequitur:
3.72
Et narraverunt ei omnia quae accidissent eis, dicentes: Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores provinciae. Cui respondimus, Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias: duodecim fratres uno patre geniti sumus; unus non est super, minimus cum patre versatur in terra Chanaan. Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite: fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores, et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis, ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam. His dictis cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias. Dederunt quidem illi pecuniam, sed Joseph, id est, Christus Dominus triticum dedit, et argentum tribuit: quia non argento emitur Christus, sed gratia. Sequitur;
3.73
Dixit Jacob filiis suis: Absque liberis me esse fecistis. Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Benjamin auferetis, deducetisque canos meos cum dolore ad inferos. Utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia? an etiamsi abesset tristitia, tamquam ad infernum moriendo descenderet? De inferno autem magna quaestio est: et quid inde Scriptura sentiat locis omnibus ubi forte hoc commemoratum fuerit, observandum. Sequitur:
3.74
Judas quoque dixit patri suo: Mitte puerum ut proficiscamur, et possimus vivere nos et parvuli nostri. Descenderuntque in Aegyptum, et steterunt coram Joseph. Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori suo, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium, quoniam mecum comessuri sunt meridie. Accedentes autem ad dispensatorem locuti sunt: Oramus, domine, ut audias: Jam ante descendimus, ut emeremus escas: quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus sacculos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum, quam nunc eodem pondere reportavimus. At ille respondit: Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris: nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo. Quod a praeposito domus audiunt: Deus vester et Deus patrum vestrorum dedit vobis pecuniam in saccis vestris, argentum autem vestrum probatum habeo: mendacium videtur quod non est, sed aliquid significare credendum est, argentum enim quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, nimirum illud intelligitur de quo alibi legimus: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum: id est, perfectos. Sequitur:
3.75
Eduxitque ad eos Simeon, et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabula jumentis eorum. Illi vero paraverunt munera donec ingrederetur Joseph meridie, audierant enim quod ibi comessuri essent panem. Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, et adoraverunt proni in terra. At ille clementer resalutatis eis, interrogavit dicens: Salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi? adhuc vivit? Et incurvati adoraverunt eum. Astute namque fratrem vendere ausi sunt, ut Dei consilium mutaretur; sed divino judicio, quod declinare conati sunt, renitentes servierunt, inde quippe coacti sunt Dei voluntatem peragere, unde huic moliti sunt astute contraire. Sic divinum consilium dum vitatur, completur: sic humana sapientia dum reluctatur, comprehenditur. Timuerunt fratres ne Joseph super eos excresceret, sed hoc quod divinitus dispositum fuerat cavendo actum est ut veniret. Humana ergo sapientia in seipsa comprehensa est, quae voluntati Dei unde per intentionem restitit, inde ejus impletioni militavit. Quod saepe nonnulli dum humana sapientia inflati, desiderii, suis divina judicia contraire conspiciunt, astutis eis machinationibus reluctari conantur; et quo ad votum vim supernae dispositionis intorqueant, calladis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt. Sed inde voluntatem Dei peragunt, unde hanc immutare contendunt; atque Omnipotentis consilio, dum resistere nituntur, obsequuntur: quia saepe et hoc ejus dispositioni apte militat, quod ei per humanum studium frivole resultat, sicut scriptum est: Comprehendit sapientes in astutia sua. In astutia namque sua sapientes comprehendit, quando ejus consiliis humana facta etiam tunc congrue serviunt, cum resistunt, unde per Psalmistam dicitur: Novit Dominus cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Pensemus igitur gestae rei ordinem, pensemus quomodo cogitationes hominum in ipsa sua provisione divinitas comprehendat. Ideo ab eis Joseph venditus fuerat ne adoraretur, sed ideo est adoratus quia venditus. Restat ergo ut in cunctis quae agimus, vim supernae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae debet nostra actio famulari, et quasi ducem sui itineris sequi: ne ei etiam nolens serviat, si hanc superbiens declinat, vitari enim vis superni consilii nequaquam potest, sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub ejus nutibus refrenat, ejusque sibi pondera levigat, qui haec ex subjecto cordis humero volens, portat. Sequitur:
3.76
Attollens autem oculos Joseph vidit Benjamin, fratrem suum uterinum, et ait: Iste est frater vester minimus de quo dixeratis mihi? Et rursum, Deus, inquit, misereatur tibi, fili mi. Festinavitque quia commota fuerant viscera ejus super fratrem suum, et erumpebant lacrymae, et introiens cubiculum flevit; rursum lota facie egressus, continuit se. Vidit Joseph Benjamin parvulum fratrem suum: mystice quoque vidit Dominus Jesus Paulum, quando lux circumfulsit eum, qui idcirco minimus dicitur, quia nondum maturam in carne fidei gerebat aetatem: unde et adolescens legitur fuisse, quando lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph super Benjamin: et caecitas Pauli, fletus est Christi. Lavat faciem suam, ut ei lumen amissum restituatur: lavit faciem suam Christus, ubi baptizatus est Paulus, per quem Dominus noster Jesus Christus a plurimis videretur. Sequitur:
3.77
Et ait, ponite panes. Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum( illicitum est enim Aegyptiis comedere cum eis, et profanum putant hujuscemodi convivium), sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta primogenita sua, et mirabantur nimis, sumptis partibus quas ab eo acceperunt; majorque pars venit Benjamin, ita ut in quinque partes excederet: biberuntque et inebriati sunt cum eo. Solent huic ebriosi adhibere testimonio patrocinium, non propter illos filios Israel, sed propter Joseph, qui valde sapiens commendabatur. Sed hoc verbum et pro satietate solere poni in Scripturis, qui diligenter advertit, multis in locis inveniet. Unde est illud: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam, eo quod in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur, apparet per hanc ebrietatem, satietatem significari: nam ita inebriari, ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est. Sequitur:
3.78
Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci, scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci junioris. Factumque est ita. Movet qui sibi velit hoc factum Joseph, quo fratres suos donec eis aperiret quis esset, toties ludificavit, et tanta exspectatione suspendit, quod licet tanto sit suavius, cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius gravitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret, nec ea Scriptura contineretur, in qua est tantae sanctitatis auctoritas, et prophetandorum tanta intentio futurorum quam modo exsequi exponendo suscepimus. Sequitur:
3.79
Apud quemcumque servorum tuorum fuerit inventum quod quaeris, moriatur, et nos servi erimus domini nostri. Qui dixit: Fiat juxta sententiam vestram. Apud quem fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli. Quos scrutatus incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin. Sed quid sibi vult, quod scyphus Joseph inventus est in sacco Benjamin, nisi quia in corpore Pauli jam doctrinae coelestis praefulgebat eloquium, dum esset eruditus in Lege: sed quia subjectus non erat divinae gratiae, intra saccum erat scyphus, doctrina intra Legem, lucerna sub modio. Missus tamen Ananias manum posuit, marsupium solvit; marsupio soluto, argentum resplenduit; et decidentibus squammis velut quibusdam sacci vinculis, soluto sacco, id est, deposito Legis velamine, adeptus est gratiae libertatem, et revelata facie sermones Evangelii praedicavit. Sequitur:
3.80
At illi scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum; primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph, necdum enim de loco abierat, omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? An ignoratis, quod non sit similis mei inaugurandi scientia? Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur? aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem in manibus servorum tuorum. En omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. Oraculum in corde, peregrini venerunt, famis periculum fugiebant, frumenta quaerebant, non acceperunt, et feriri se insuper criminis objectione videbant. Inter haec ducuntur ad carcerem, et post triduum educti adhuc in eadem asperitate terrentur. Jam reditur ad cor, jam culpae memoria pulsat animum, atque inter se invicem loquuntur: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non eum audivimus. In his autem verbis cor Joseph secessum petit, solvit flendo quod pietati debuit, severus ad fratres revertitur, ut cruciatus eorum animus a culpa liberaretur. Post haec unus religatur in vinculis, dimittuntur caeteri cum frumento, ut unus frater veniat, quem minimum se habere dixerant: veniente postmodum fratre vincebat mentem pietas, cum frater innocens videretur: sed permanebat in ostensione asperitas, ut fratres noxii purgarentur: frumenta dantur, scyphus in sacco junioris fratris absconditur, fortis post eos quaestio movetur, mittitur ut reducantur, addici in servitutem decernitur, apud quem scyphus fuisset inventus, in sacco ultimi fratris invenitur, tunc Benjamin reducitur, afflicti omnes fratres sequuntur. O tormenta misericordiae, cruciat, et amat. Reversi igitur, in terra cum lacrymis prostrati veniam postulant: memores enim quid de illo patri promiserant, moerore intolerabili tabescebant; tunc se ultra cohibere non valens, pietas clausa prorupit in medium, et excussit charitatis lacrymas de vultu serenitatis. De terrore est asperitas, quae apparebat, et non erat, quia misericordia erat, sed non apparebat. Sic vir sanctus facinus fratrum et dimisit et vindicavit, sic ore clementiam retinuit, ut delinquentibus fratribus nec sine ultione pius existeret, nec sine pietate districtus. Sequitur:
3.81
Respondit Joseph, Absit a me, ut sic agam, qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus, vos autem abite liberi ad patrem vestrum. Nonne clementer considerandum puto tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum, quomodo Joseph, quamdiu voluit, tenuit, ac quanta voluit mora produxit, non eos utique faciens calumniosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat: et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc cogitabat, ut eadem dilatione cumularetur: tamquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore, quo turbabantur, ad futuram gloriam exsultationis, quae in eis fuit revelanda fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur. Sequitur:
3.82
Accedens propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo. Interrogasti prius servos tuos, habetis patrem aut fratrem? et nos respondimus: Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cujus uterinus frater est mortuus, et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. Dixisti servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum. Suggessimus domino meo: non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur. Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. Multa in narratione Judae aliter dicta sunt quam cum illis egerat Joseph, quamvis apud eum loqueretur, ut omnino de illa simulatione quod exploratores essent nihil diceretur, quod utrum consulto tacitum sit, an id fecerit perturbationis oblivio, non apparet. Nam et illud quod dixerunt, se ab ipso Joseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si vel ad sententiam possit ista pervenire narratio, ut eam constet esse veracem: quamquam etsi aliqua in ea falsa sunt, falli potius per oblivionem potuit quam auderent mentiri, apud eum praesertim cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae noverant eum scire, ad flectendam ejus misericordiam narrationi inserebant. Sequitur:
3.83
Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
3.84
Non se poterat ultra cohibere Joseph, elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph. Adhuc pater meus vivit? Nec poterant respondere fratres, nimio timore perterriti. Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope, Ego sum, ait, Joseph frater vester, quem vendidistis; pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum, ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. Quid est quod dicit Joseph: Misit me Deus ante vos in Aegyptum, ut servemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis; nisi forte significat illud alium secretumque mysterium, quod ait Apostolus: Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt, quia propheta praedixerat: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient( Oseae I); ad hoc enim occisus est Christus a Judaeis, et traditus gentibus, tamquam Joseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israel salvae fierent; unde dicit Apostolus: Nam et ego Israelita sum, et ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, id est ex reliquiis Israel secundum carnem et plenitudinem gentium, quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israel: aut si genti illius Israeliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et Apostoli salvi facti sunt, hoc significatur ea plenitudine liberationis Israel, qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt. Sequitur:
3.85
Dedit Joseph fratribus suis plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere, singulisque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis, tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens ei asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes. Triginta argenteos a Christo accepit quicumque praedicat Trinitatem sive Christi crucem: ideoque Paulus ait: Neque enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Quinque autem stolas accepit, id est, sapientiae, omniumque sensuum multiplicem in lege disciplinam. Praecellit igitur Paulus, et exuberat ejus portio meritorum: sed tamen habent et fratres, id est, alii praedicatores gratia sua binas stolas, id est, ut confiteantur Christum et Deum esse et hominem, juxta quod in Proverbiis legitur: Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus, id est, mystica vel morali intelligentia. Mittuntur et patri munera. Filius honorat Patrem suum, et Christus populum suum promissis invitat muneribus. Portant haec munera asini illi gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem utiles portent in typum Christi munera, portent in Evangelio munerum largitorem. Sequitur:
3.86
Qui ascendentes venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob, et nuntiaverunt ei, dicentes, Joseph vivit, et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Si enim potuisset vinci a libidine et peccasset cum uxore domini sui, non puto quod hoc a patriarchis nuntiatum de eo fuisset patri ejus Jacob: quia filius ejus viveret; hoc enim si fecisset, sine dubio non vivebat: anima enim quae peccat, ipsa moritur. Tale ergo aliquid et in Jacob indicare videtur hic sermo, quod donec longe fuit a Joseph, et non est annuntiatum ei de vita ejus, veluti defecerat in eo spiritus ejus, et lumen quod in ipso fuit, fomentis deficientibus, jam fuerat obscuratum: ubi vero venerunt qui ei annuntiaverunt de vita ejus, id est, qui dicerent, quia vita erat lux hominum, reaccendit in se spiritum suum, et reparatus est in eo fulgor luminis veri, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis vivificatur. Sed et in nobis calcare libidinem, fugere luxuriam, omnesque voluptates corporis premere ac refrenare, hoc est principatum gerere totius Aegypti; et hoc est quod apud Israel magnum ducitur, et in admiratione habetur. Si quis vero est qui aliqua quidem vitia corporis subjiciat, aliis vero cedat et subjaceat, de isto non integre dicitur quia principatum agit totius terrae Aegypti, sed unius forte aut duarum aut trium civitatum videbitur gerere principatum. Sequitur:
3.87
Quo audito, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis, illi econtra referebant ordinem rei. Vocatur ergo plebs incredula, id est, Jacob, a filiis suis, id est, Petro et Paulo et Joanne, dum populus Judaeorum invitatur ad gratiam. Sequitur:
3.88
Cumque vidisset universa quae miserat, revixit spiritus ejus, et ait, Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit, vadam et videbo illum antequam moriar. Sed ne hoc quidem otiose relinquendum est, quod non animum, sed spiritum, tamquam meliorem sui partem ressuscitatum esse dicit. Splendor etenim lucis qui erat in eo, etiamsi exstinctus penitus non est, tunc cum obtulerunt filii ejus tunicam Joseph haedi sanguine maculatam, et mendacio eorum decipi potuit, ita ut scinderet vestimenta sua, et poneret saccum super lumbum suum, et lugeret filium suum, nec vellet omnino consolari, sed diceret: Quia descendam ad filium meum lugens in infernum; tunc etiamsi, sicut diximus, non erat penitus exstinctum in eo lumen, maxima tamen ex parte fuerat obscuratum, quod decipi potuit, quod vestimenta scindere, quod falso lugere, quod implorare mortem, quod in infernum cuperet lugendo descendere. Propter haec quoque nunc resuscitatur et reviviscit spiritus ejus, quia consequens erat ut lumen, quod in eo obscuraverat fraus mendacii, reaccenderet et refoveret veritatis auditus. Sequitur:
3.89
Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad puteum Juramenti, et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, audivit Deum per visionem nocte vocantem se, et dicentem sibi, Jacob, Jacob. Qui respondit, Adsum. Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus Patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem. Quis est qui factus est in gentem magnam in Aegypto, et in fine revocatus est? Quantum ad Jacob illum spectat de quo dici putatur, non videbitur verum; non enim in fine revocatus est ex Aegypto, quippe qui defunctus in Aegypto est, Absurdum autem erit, si quis in eo revocatum dicit a Deo Jacob, quia corpus ejus reportatum est, quod si recipiatur, non erit verum, quia Deus non est Deus mortuorum, sed vivorum: non enim convenit haec de corpore mortuo intelligi, sed super vivos et in gentibus approbari. Videamus ergo Domini descensum in hunc mundum, et in gentem magnam, hoc est, in Ecclesiam ex gentibus factam, consummatisque omnibus ad Patrem regressum. In hoc ergo verius quam in Jacob adimplebitur quod dictum est: Quia revocabo te inde in fine. Sed et unusquisque nostrum eodem ordine atque eadem via Aegyptum et agones ingreditur, si mereatur ut Deus semper maneat cum eo, et faciat eum in gentem magnam; magna enim gens, est virtutum numerus, et justitiae multitudo, in qua sancti quique multiplicari dicuntur et crescere. Completur in eo etiam illud quod dictum est: Quia revocabo te in fine; finis enim perfectio rerum et virtutum consummatio ponitur. Sequitur:
3.90
Joseph quoque ponet manum suam super oculos tuos. Verus etenim Joseph, Dominus et Salvator noster, sicut corporalem manum suam posuit super oculos caeci et reddidit et visum quem perdiderat; ita etiam spiritales manus suas posuit super oculos Legis, qui per corporalem intelligentiam Scribarum et Pharisaeorum fuerunt excaecati, et reddidit ei visum, ut his quibus aperit Dominus Scripturas, spiritalis in lege visus et intellectus appareat. Atque utinam et nobis injiciat Dominus Jesus manus suas super oculos, ut incipiamus et nos respicere, non ea quae videntur, sed quae non videntur: et aperiat nobis illos oculos qui non intuentur praesentia, sed futura: et revelet nobis cordis aspectum, quo Deus videtur in spiritu. Sequitur:
3.91
Surrexit Jacob a puteo juramenti, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem, et omnia quae possederat in terra Chanaan: venitque in Aegyptum cum semine suo, filii ejus, et nepotes, filiae, cunctaque simul progenies. Quaerendum est quomodo dicat, Filias ejus cum eo, cum unam tantum filiam legatur habuisse. Superius autem filias ejus dixeramus accipi posse, neptes ejus, sicut filii Israel omnes dicuntur etiam universus populus ab illo propagatus. Sed nunc cum dicit filias filiarum, praeter unam Dinam, pluralis numerus pro singulari positus est, sicut etiam pro plurali singularis solet poni; nisi nurus ejus quisque asserat filias ejus potuisse appellari. Sequitur:
3.92
Hi filii Liae, quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia; omnes enim animae filiorum et filiarum ejus triginta tres. Numquid istae omnes 33 animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? Sed utique sex filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. Si ergo de uno Benjamin quaestio nata fuerat, quando numeratis 12 filii Jacob, et nominatim commemoratis dictum est: Hi filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae; quanto major nunc quaestio, quomodo 33 animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt, nisi quia illa locutio confirmatur, tamquam ibi omnes orti sint. Deinde et illud non dubium jam est, in una filia filias nominari, plurali numero pro singulari posito. Sed tamen videndum est quid hic respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari: animas dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus ambigit; sed quomodo ipsam partem ex qua totum commemoratum est, hoc est, animam, cujus nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: Exierunt de femoribus ejus, ut carnes tantum ex illo natas, quamvis solae animae nominentur. Sequitur:
3.93
Cunctae animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum LXVI. Filii autem Joseph qui nati sunt et in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt Aegyptum, fuere 70. Quod legitur 66 animas intrasse cum Jacob in Aegyptum, exceptis videlicet filiis Joseph; et deinde, illis annumeratis, infertur, 70 animae erant cum quibus Jacob intravit in Aegyptum, sic accipiendum est, in domo Jacob quando intravit in Aegyptum: nam utique quos ibi invenit, non cum eis intravit; sed quam diligentius discussa veritate reperiuntur duo nati jam fuisse cum intravit, Ephraim et Manasses: quod non solum Hebraei codices habere dicuntur, verum etiam ipsa secundum Septuaginta interpretatio in Exodo declarat. Nec Septuaginta Interpretes mihi videntur errasse, dum dicunt 75 animas cum Jacob intrasse Aegyptum, propter aliquam mysticam significationem, quadam velut prophetica libertate hunc numerum complere voluerunt, si adhuc vivente Jacob, illi ex duobus filiis Manasse et Ephraim propagati sunt, quos eidem numero domus Jacob aggregandos indicavere. Sed quia invenitur Jacob 17 annos vixisse in Aegypto, quomodo potuerint filii Joseph, illo vivo, etiam nepotes habere, non invenitur. Ingressus est enim Aegyptum Jacob secundo famis anno: nati sunt autem filii Joseph in annis abundantiae. Quibuslibet annis ubertatis nati existimentur, a primo anno ubertatis usque ad secundum annum famis, quo ingressus est in Aegyptum, 9 anni fiunt. His additis 17, quibus ibi vixit Jacob, 26 anni reperiuntur. Quomodo ergo minus quam 26 annorum juvenes nepotes habere potuerunt? Sed neque ul a Hebraica veritate ista solvitur quaestio: quemadmodum enim impleri potuit ut tot nepotes susciperet Jacob, antequam intraret in Aegyptum, etiam de Benjamin, qui illa aetate venit ad fratrem? Non solum autem Scriptura eum filios habuisse commemorat, sed et nepotes et pronepotem, qui omnes annumerantur 66 cum quibus Jacob in Aegyptum, etiam secundum Hebraicam veritatem, perhibetur intrasse. Videndum est etiam quid sibi velit quod cum Joseph et filii ejus non amplius quam octo commemorentur, Benjamin vero et ejus filii simul undecim reperiantur, non 19 omnes, sicut sunt 8 et 11, sed 18 referantur in summam, et postea Joseph cum filiis suis non animae 8, sed 9, fuisse dicantur, cum 8 inveniantur. Haec omnia, quae indissolubilia videntur, magnam continent sine dubitatione rationem: sed nescio utrum possint cuncta ad litteram convenire, praecipue in numeris quos in Scripturis sacratissimos esse et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam, quos inde nosse potuimus, dignissime credimus. Sequitur:
3.94
Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et ille occurreret ei in Gessen. Quo cum pervenisset, juncto Joseph curru suo, ascendit Joseph obviam patri ad eumdem locum, vidensque eum irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit. Occurrit illi Judas, id est, Confessio, quia jam praecedit confessio quos antea perfidia possidebat, et sic vero Christo occurrerunt: et sic Joseph, hoc est, verus Christus illis occurrit impartiendo illis fidem; quis enim hac aetate suscipit ultimis temporibus populum Judaeorum, non secundum illius merita, sed secundum electionis suae gratiam, et imponit manus super oculos ejus, et caecitatem aufert, cujus ideo distulit caecitatem, ut postremus crederet, quia antea non putabat esse credendum in Christo. Unde Apostolus ait: Quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Sequitur:
3.95
Locutus est autem Joseph ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui, Ascendam et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei, Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me, et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum, pecora sua et armenta et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum. Cumque vocaverit vos Pharao, et dixerit vobis: Quod est opus vestrum? respondebitis, Viri pastores servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos, et patres nostri. Commendatur in patriarchis quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis, et merito: nam haec est sine ulla dubitatione justa servitus, et justa dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur; sic enim dictum est cum homo crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum quae sunt super terram. Ubi insinuatur rationem debere dominari irrationabili vitae. Servum autem hominem homini, vel iniquitas, vel adversitas fecit: iniquitas quidem sicut dictum est, Maledictus Chanaan, servus erit fratribus suis; adversitas vero sicut accidit Joseph, ut venditus a fratribus servus alienigenis fieret. Itaque primos servos, quibus hoc nomen in Latina lingua inditum est, bella fecerunt; qui enim homo ab homine superatus, jure belli poterat occidi, quia servatus est, servus est appellatus. Inde et mancipia dicta, quia manu capta sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris, et filii parentibus: quia et illic haec justitia est, ut infirmior ratio serviat fortiori. Haec igitur in damnationibus et servitutibus clara justitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione. Quod cum in hoc saeculo per iniquitatum hominum perturbatur, vel natura carnalium adversitatum, ferunt justi temporalem diversitatem, in fine habituri et ornatissimam et sempiternam felicitatem. Regnaverunt hic ergo patriarchae et prophetae, ut ista regna Deum dare et auferre ostenderetur; non hic regnaverunt apostoli et martyres, ut regnum coelorum desiderandum panderetur. Illi regia bella gesserunt, ut tales quoque victorias appareret Dei voluntate praestari; isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent victoriam pro fide veritatis occidi, quamquam et illic prophetae noverant mori pro veritate. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen. Interpretatur autem Gessen, propinquitas, vel proximitas. Per quod ostenditur, quia etiam si in Aegypto habitat Israel, non tamen longe est a Deo, sed proximus est ei et conjunctus, sicut etiam ipse dicit, Quia ego descendam tecum in Aegyptum, et ero tecum. Et nos ergo etiam si videamur in Aegyptum descendisse, etiam si in carne positi agones mundi hujus et certamina sustinemus, etiam si inter eos habitamus qui deserviunt Pharaoni, tamen si prope Deo sumus, si in mandatorum ejus meditatione versamur, et praecepta ejus ac judicia perquirimus, hoc est enim esse prope Deo, semper quae Dei sunt cogitare, quae Dei sunt quaerere; et Deus semper erit nobiscum. Sequitur: Quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium. Abominatio est enim Aegyptiis omnis pastor ovium. Merito Aegyptiis in quibus est figura praesentis saeculi, in quo abundat iniquitas, abominatio est omnis pastor pecorum; abominatio est enim iniquo vir justus. Sequitur;
3.96
Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres mei, oves eorum, et armenta, et cuncta quae possident, venerunt ad me de terra Chanaan, ecce consistunt in terra Gessen. Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege. Quos ille interrogavit, Quid habetis operis? Responderunt, Pastores ovium sumus et nos et patres nostri, ad peregrinandum in terra tua venimus, quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in terra Chanaan, petimusque ut esse nos jubeas in terra Gessen. Quaeri potest cum Joseph frumenta colligeret unde homines viverent, pecora unde vivebant, dum tanta fames invalesceret, maxime quia fratres Joseph Pharaoni dixerunt, non sunt enim pascuae gregibus servorum tuorum in terra Chanaan, invalescente fame, et propter hanc inopiam pascuarum se venisse commemoraverunt. Pro eo si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in Aegypto non defecerant, eadem tunc fame invalescente? Nam sicut perhibetur ab eis qui loca illa sciunt, in multis Aegypti paludibus poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae solent Nili fluminis inundatione provenire; magis enim dicuntur paludes illae et feracius pascua gignere, quando aqua Nili fluminis minus excrescit. Sequitur:
3.97
Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te, terra Aegypti in conspectu tuo est, in optimo loco fac habitare eos, et trade eis terram Gessen. Tradidit post haec Joseph parentibus et fratribus optimam terram Gessen. Sic et Dominus eligens terram meliorem parentibus, id est, prophetis et patriarchis, ex quibus secundum carnem nasci dignatus est; sive omnibus sanctis, de quibus in Evangelio dicit: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem meam, his igitur daturus est terram repromissionis regni Dei, de qua dicit propheta, Credo videre bona Domini in terra viventium. Sequitur:
3.98
Post haec introduxit patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo: qui benedicens illi, et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vitae tuae, respondit, Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum, quibus peregrinati sunt. Dicimus autem, non tam saeculum ipsum, quod die et nocte annis currit et mensibus, appellari malum, quam ea quae in saeculo fiunt. Quo modo sufficere dicitur diei malitia sua, ita et dies Jacob modici dicuntur esse et mali, et quod ea quae sustinuit per varia eum exercuerunt tentamenta: unde et Joannes ait, Mundus in maligno positus est; non quod mundus ipse sit malus, sed quod mala in mundo fiant ab hominibus. Sequitur:
3.99
Et alebat omnem domum patris sui, praebens cibaria singulis. Verumtamen Jacob nec quando vidit Joseph adoravit, nec quando ab illo triticum accipiebat: quo modo ergo somnium Joseph impletum putabimus, et non potius majoris rei continere prophetiam? Sequitur:
3.100
. In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan, ex quibus omnem pecuniam congregavit, et intulit eam in aerarium regis. Pertinuit ad Scripturam in hac etiam re commendare fidem famuli Dei. Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis, subjecitque eam Pharaoni, et cunctum populum ejus a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines ejus. Respice ad originem generis, et invenies quod pater eorum Cham, qui nuditatem riserat patris, hujuscemodi sententiam meruit, ut filius ejus Chanaan servus esset fratribus suis, quo in eo nequitiam morum argueret conditio servitutis. Non ergo immerito ignobilitatem generis decolor posteritas imitatur. Haec ergo si intelligamus spiritaliter, quae sit Aegyptiorum servitus agnoscimus: quia servire Aegyptiis non est aliud quam obnoxium esse carnalibus vitiis, et daemonibus esse subjectum. In quod utique unumquemque non extrinsecus illata necessitas cogit, sed segnitia animi, et libido ac voluptas corporis subigit, cui se animus per socordiam subdit. Qui vero libertatis animae curam gerit, et dignitatem mentis coelesti cogitatione nobilitat, iste ex filiis Israel est, qui etiam si violenter opprimatur ad tempus, non tamen libertatem suam in perpetuum perdit. Sequitur:
3.101
Praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis, quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas. Denique vis scire quid intersit inter sacerdotes Dei et sacerdotes Pharaonis? Pharao concedit terram sacerdotibus suis, Dominus autem sacerdotibus suis partem non concedit in terra, sed dicit eis: Ego sum pars vestra. Observate ergo qui haec legitis, omnes Domini sacerdotes, et videte quae sit differentia sacerdotum, ne forte qui partem habent in terra, et terrenis cultibus ac studiis vacant, non tam Domini quam Pharaonis sacerdotes esse videantur. Ille est enim qui vult sacerdotes suos habere possessiones terrarum, et exercere agri non animae culturam, ruri et non legibus operam dare. Christus autem Dominus noster sacerdotibus suis quid praecipiat, audiamus. Qui non, inquit, renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Contremisco haec dicens; meus enim primo omnium, meus, inquam, ipse accusator existo, meas condemnationes loquor. Negat Christus suum esse discipulum quem viderit aliquid possidentem, et eum qui non renuntiat omnibus quae possidet. Et quid agimus? Quo modo haec aut ipsi legimus, aut populis praedicamus, qui non solum non renuntiamus his quae possidemus, sed acquirere volumus ea quae numquam habuimus antequam veniremus ad Christum? Numquidnam, quia nos redarguit conscientia tegere, et non proferre quae scripta sunt, possumus modo duplicati criminis esse rei. Confiteor palam, et populo audiente confiteor haec scripta esse, etiam si nondum implesse me novi. Sed hoc saltem commoniti festinemus implere, festinemus transire a sacerdotibus Pharaonis, quibus terrena possessio est, ad sacerdotes Dei, quibus in terra pars non est, quibus portio Dominus est. Sequitur:
3.102
Dixit ergo Joseph ad populum: En, ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet, accipite semina, et serite agros, ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis, quatuor reliquas permitto vobis in semen, et in cibos famulis et liberis vestris. Contulimus sacerdotes sacerdotibus; nunc si videtur, et populum Aegyptium populo Israelitico conferamus; dicitur enim in consequentibus quia post famem et servitutem populus Aegyptius quintam partem offerat Pharaoni, e contrario vero Israeliticus populus deferat decimas sacerdotibus. Vide et in hoc Scripturam divinam in generatione subnixam, vide Aegyptium populum quinario numero tributa pendentem: quinque enim sensibus corporalibus designantur, quibus carnalis populus servit; semper enim Aegyptii visibilibus rebus et corporalibus obsequuntur. At vero Israeliticus populus honorat decadam, perfectionis numerum: decem enim verba legis accepit, et Decalogi virtute constrictus, ignota mundo huic sacramenta largitione divina suscepit. Sed et in novo Testamento similiter venerabilis est denarius numerus, sicut et fructus spiritus divinis exponitur germinare virtutibus, et servus fidelis de negotiationibus sui lucri decem mnas offert Domino, et decem civitatum accipit potestatem. Verum quia unus est auctor omnium, et fons, et initium unus est Christus, idcirco populus decimas quidem ministris et sacerdotibus praestat; primo vero offert primogenito omnis creaturae, et initia initio omnium, de quo scriptum, Qui est initium primogenitus omnis creaturae. Vide ergo ex his omnibus differentiam populi Aegyptiorum et populi Israel, et differentiam sacerdotum Pharaonis et sacerdotum Domini, et discutiens temetipsum, praevide, de quo populo sis, et cujus ordinis sacerdotium teneas: si adhuc carnalibus sensibus servis, si adhuc quinario numero vectigal exsolvis, et respicis ea quae visibilia et temporalia sunt, et non respicis ea quae invisibilia et aeterna sunt, de Aegyptio populo te esse cognosce. Si vero Decalogum legis et decadam novi Testamenti, quae supra exposuimus, semper ante oculos habeas, et de his decimas offers, et primogenita sensus tui in fide immolas primogenito ex mortuis, et initia tua refers ad initium omnium, verus Israelita es, in quo dolus non est. Sequitur:
3.103
Cumque appropinquare cerneret Israel diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femur meum, et facies mecum misericordiam et veritatem. Ea filium adjuratione constringit, qua servum constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo; iste sepulturam commendans corporis sui. In utramque causam tamen nominata sunt duo illa quae magna habenda atque pendenda sunt, in Scripturis omnibus quaecumque dispersim leguntur, misericordia et justitia, vel misericordia et judicium, vel misericordia et veritas, sicut scriptum est: Universae viae Domini misericordia et veritas. Haec ergo duo commendata, multum consideranda sunt. Servus Abrahae dixerat, Si facitis cum Domino meo misericordiam et justitiam; et iste filio dicit, Ut facias in me misericordiam et veritatem. Sequitur:
3.104
Ut non sepelias me in Aegypto, sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de hac terra, condasque in sepulcro majorum. Quid sibi autem velit tanto viro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan juxta patres suos. Mirum videtur et quasi absurdum, nec quasi conveniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine etiam curet: si autem in omnibus his sacramenta quaerantur, majoris admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus mortuorum peccata significari non dubium est, cum jubentur homines post eorum contactionem, sive qualicumque contactu, tamquam ab immunditia purificari, et hinc illa sententia dicta est, Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid prodest lavatio ejus? Sepultura ergo mortuorum, remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadavera patriarcharum, nisi in ea terra ubi ille crucifixus est, per quem facta est remissio peccatorum: et si quid aliud de re tanta vel hoc modo, vel sublimius intelligi potest. Nec tamen frustra arbitremur tales ac tantos homines tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur, vel insepulta etiam per inimicorum rabiem relinquantur, aut pro eorum libitu dilacerata absumantur, non ideo vel minus integram, vel minus gloriosam eorum resurrectionem credimus esse futuram. Sequitur:
3.105
Respondit Joseph, Ego faciam quod jussisti. Et ille, Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, oravit Israel Deum, conversus ad lectuli caput. Merito quaeritur quid sit quod dictum est, Adoravit Israel Deum conversus ad lectuli caput; in quo utique senex jacebat, et sic positum caput habebat, ut in eo sine labore, quando vellet, oraret: quod scilicet postquam juravit filius, securus de petitione quam rogaverat, adoraret Deum contra caput lectuli sui. Sanctus quippe et Deo deditus vir, oppressus senectute, sic habebat lectum positum, ut ipse jacentis habitus absque difficultate ulla ad orationem esset paratus. Sequitur:
3.106
His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater ejus. Qui assumptis duobus filiis suis, Manasse et Ephraim, ad eum perrexit. Dictumque est seni, Ecce Joseph filius tuus venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo, et ingresso ad se, ait, Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan, benedixitque mihi, et ait, Ego te augebo, et multiplicabo, et faciam in turbas populorum; daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te, in possessionem sempiternam. Etiam hinc commemorat Jacob promissiones Dei erga se factas, dicitque sibi dictum: Faciam te in turbas populorum. Quibus verbis magis fidelium vocationem significat quam carnalis generis propagationem. Sequitur:
3.107
Duo igitur filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te, mei erunt, Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Benjamin reputabuntur mihi. Si quis autem ambigit, quod septuaginta animae introissent in Aegyptum filiorum Israel, et quod Joseph eo tempore quo ingressus est Jacob, non novem, sed duos tantum filios habuerit, praesenti capitulo confirmatur, siquidem ipse Jacob loquitur duos eum habuisse filios, non novem. Quod si econtrario nobis illud opponitur, quo modo in Actibus Apostolorum in concione Stephani dicatur ad populum, Septuaginta quinque animas ingressas esse Aegyptum, facilis excusatio est; non enim debuit sanctus Lucas, ipsius scriptor historiae, ingens Actuum Apostolorum volumen emittens gentibus contrarium aliquid scribere adversus eam Scripturam quae jam fuerat gentibus divulgata: et utique majoris opinionis illo dumtaxat tempore Septuaginta Interpretum habebatur auctoritas quam Lucae, qui, ignotus et vilis, non magnae fidei in nationibus habebatur. Hoc autem generaliter observandum, quod ubicumque sancti apostoli aut apostolici viri loquuntur ad populos, his plerumque testimoniis utuntur quae jam fuerant in gentibus divulgata. Quod autem dicit, Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon erunt mihi, illud significat, Sicut Ruben et Simeon duae tribus erunt, et ex suis vocabulis appellabuntur, duosque populos procreabunt, et sic haereditabunt repromissionis terram, sicut et caeteri filii mei. Sequitur:
3.108
Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. Non, inquit, accipient separatim terram, nec funiculos habebunt proprios, ut reliquae tribus, sed in tribubus Ephraim et Manasse, quasi appendices populi commiscebuntur. Sequitur:
3.109
Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan, in ipso itinere. Eratque vernum tempus; et ingrediebar Euphratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine vocatur Bethleem. Quod Jacob filio suo Joseph tamquam nescienti voluit indicare, ubi et quando sepelierit matrem ejus, cum et ipse simul fuerit cum fratribus suis; sed etsi erat, tam parvus aetate erat, ut illud vel curare vel animo retinere non posset; quae res compulit modo dici, nisi forte ad rem pertinuit commemorare ibi sepultam matrem Joseph ubi Christus erat nasciturus. Sicut autem duo filii Isaac, Jacob et Esau, figuram habuerunt duorum populorum in Judaeis et Christianis, quamvis quantum ad carnis propagationem pertinet, nec Judaei venerunt de semine Esau, sed Idumaei, nec Christianae gentes de Jacob, sed potius Judaei; ad hoc enim tantum figura, qua dictum est, Major serviet minori; ita factum est etiam in duobus filiis Joseph: nam major gessit typum Judaeorum, Christianorum minor. Quos cum benediceret Jacob, manum dextram ponens super minorem, quem habebat ad sinistram, sinistram vero super majorem, quem habebat ad dexteram; grave visum est patri eorem, et admonuit patrem velut corrigens ejus errorem, et quisnam eorum major esset ostendens. At ille noluit mutare manus, sed dixit, Scio, fili mi, scio: et hic erit in populum et exaltabitur; sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit in multitudine gentium. Etiam hic duo illa promissa demonstrat, nam ille in populo, hic in multitudine gentium. Quid evidentius, quam his duabus promissionibus contineri populum Israelitarum orbemque terrarum in semine Abrahae, illum secundum carnem, istum secundum fidem? Sequitur:
3.110
Ait quoque Jacob ad filium suum Joseph: En ego morior, et Deus erit vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo. Sichyma juxta Graecam et Latinam consuetudinem declinata est, alioquin Hebraice Sichem dicitur, ut Joannes quoque evangelista testatur, licet vitiose, ut Sichar dicatur, error inolevit: et est nunc Neapolis, urbs Samaritanorum. Quia igitur Sichem ex lingua Hebraea transfertur in humerum, pulchre alludit ad nomen, dicens, Et ego tibi dabo humerum unum. Unum autem pro praecipuum ponitur. Quod autem ait, se eam in arcu et gladio possedisse, arcum et gladium justitiam vocat, per quam meruit peregrinus et advena, interfecto Sichem, et Emor, de periculo liberari: timuit enim, ut supra diximus, ne vicina oppida atque castella ob eversionem foederatae urbis, adversus se consurgerent, et Dominus non dedit eis, ut nocerent illi. Vel certe sic intelligendum est: Dabo tibi Sichymam, quam emi in fortitudine mea, hoc est, in pecunia, quam multo labore et sudore acquisivi. Quod autem ait, Super fratres tuos, ostendit absque sorte dedisse eam tribui Joseph, siquidem eo loco sepultus est Joseph, et mausoleum ejus usque in praesens cernitur. Proculdubio ergo aliquod hic latet propheticum sacramentum, quia ex Joseph quadam praecipua significatione Christum figuravit, et ei datur illa terra ubi disperdiderat obruendo deos alienos Jacob, ut Christus intelligatur possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes et credentes in eum. Haeredem ergo bonorum operum sanctum Joseph prae caeteris elegit, cujus opera fratres aequare non poterant: et ideo locum stupris et flagitiis vacantem ad incolatum sanctorum verbis coelestibus et gladio capiens spiritali, ut ubi habitatores antea lasciviae et principes luxuriae versabantur, ubi fuerunt incentiva libidinis et fomenta nequitiae, ibi nunc sancti sacerdotes magisteria doceant castitatis, et plurima virginalis integritatis exempla quodam supernae lucis fulgore resplendeant. Sequitur:
3.111
Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini ut annuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis, congregamini et audite, filii Jacob, audite, Israel patrem vestrum. Qui ante juniorem seniori praetulerat, coepit a primo, ut in illo mysterii praeferret gratiam, in hoc ordinem servaret aetatis. Sequitur:
3.112
Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei, prior in donis, major in imperio. Effusus es sicut aqua: non crescas, quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. Est autem sensus hic: Tu es primogenitus meus, major in liberis, debebas juxta ordinem nativitatis tuae et haereditatem quae primogeniti jure debebatur, sacerdotium accipere et regnum: hoc quippe in portando onere et praevalido robore demonstratur: verum quia peccasti et quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluptatis effusus es impetu, idcirco praecipio tibi ut ultra non pecces, sisque in fratrum numero poenam ex peccato luens, quod primogeniti ordinem perdidisti. Secundum mysticam intelligentiam, Ruben prioris populi videtur ferre personam; et ideo redargui magis quam benedici videtur, qui et primogenitus est sicut propheta dicit, Israel primogenitus meus: etenim juxta quod primogenitis debebatur, ipsius erat accipere sacerdotium et regnum. Additur, Tu virtus mea: utique quia ex ipso populo fundamentum fidei, ex ipso virtus Dei quae est Christus, advenit. Quo modo autem ipse sit principium dolorum, nisi dum Deo patri semper irrogaret injuriam, dum convertit ad eum dorsum et non faciem? Iste prior in donis, quia primis ipsis credita sunt eloquia Dei, primis ipsis legis latio et testamentum, sive promissio. Major est hic in imperio, utique pro magnitudine virium dixit, quia copiosius caeteris in hoc saeculo idem populus regnavit. Effusus est autem sic peccando in Christo, quasi aqua quae vasculo non tenetur, voluptatis effusus est impetu; et idcirco addidit, Ultra non crescas; quia populus ipse, postquam in universo orbe dispersus est, valde imminutus atque abbreviatus est. Sed quare talia meruerit, subjungit, Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus: praedicat enim passionem Domini, et primogenitae plebis audaciam, quia ascendit cubile Dei Patris, et maculavit stratum ejus, quando corpus Domini, in quo plenitudo divinitatis requiescebat, raptum in cruce suspendit, et ferro maculavit. Sequitur:
3.113
Simeon et Levi, fratres, vasa iniquitatis bellantia, in consilio eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloriatio mea, quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Significat autem non sui fuisse consilii quod Sichem et Emor foederatos viros interfecerint, contra jusque pacis et amicitiarum sanguinem fuderint innocentem, quasi quodam furore sic crudeliter obstinati, muros et hospites urbis everterint. Unde sequitur, et dicit, Maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Levi enim haereditatem propriam non accepit, sed in omnibus coeptis paucas urbes ad habitandum habuit. De Simeon vero in libro Jesu Nave scriptum est, quod et ipse proprium funiculum non fuerit consecutus, sed de tribu Juda quaedam fuerit consecutus. In Paralipomenon autem libro manifestius scribitur, quod cum multiplicatus fuisset, et non habuerit possessionis locum, exierit in desertum. Per Simeon et Levi scribae et sacerdotes Judaici populi intelliguntur. De Simeon enim scribae sunt Judaeorum; de tribu vero Levi principes sacerdotum: de quibus scriptum est, quia consilium fecerunt ut Jesum morti traderent. De quo consilio iste patriarcha qui jam mente Deum videbat, dicit, In consilio eorum ne veniat anima mea; horrebat, enim jam in illo tempore iste sanctus patriarcha videre tantorum scelerum facinus, quod in novissimis temporibus facturi erant Judaei. Sequitur: Quia in furore suo occiderunt virum, id est, Dominum Jesum Christum et in dolore suo suffoderunt murum, quando lancea confoderunt illud spiritale et fortissimum propugnaculum, qui custodit Israel. Maledictus furor eorum, quia pertinax ad tantum facinus utique perpetrandum, quando furore accensi et ira obtulerunt Christum Pontio Pilato, dicentes illi: Crucifige, crucifige; et, si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; Et indignatio eorum, quia dura, dum Barabbam latronem dimittendum peterent, et principem vitae crucifigendum postularent. Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel. Hic duo nominantur, divisio et dispersio: idcirco quia nonnulli ex ipsis in Dominum crediderunt, quidam in infidelitate permanserunt; divisi enim dicuntur ii, qui ab eis separantur, et veniunt ad fidem: dispersi autem ii, quorum patria temploque subverso, per orbem terrae incredulum genus illorum spargitur. Sequitur:
3.114
Juda, te laudabunt fratres tui. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui. Catulus leonis Juda; ad praedam, fili mi, ascendisti, requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena, quis suscitabit eum? Non auferetur sceptrum de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspectatio gentium, ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. Licet de Christo mysterium sit, tamen juxta litteram prophetatum est quod reges ex Juda per David stirpem generarentur, et quod adorarent eum omnes tribus: non enim ait, Filii matris tuae; sed, Filii patris tui. Et quod sequitur, Ex germine, fili mi, ascendisti, in Hebraeo habet, De captivitate, fili mi, ascendisti, ut ostenderet eum captivos populos esse ducturum. Hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. Audiamus igitur quid dicat filio suo Judae, de cujus tribu Christus venit ex semine David, secundum carnem, sicut apostolica doctrina testatur. Juda, te laudabunt fratres tui. Per hunc enim Judam verus confessor exprimitur Christus, quia ex ejus tribu secundum carnem est genitus. Ipsum laudant fratres sui, apostoli scilicet, et omnes cohaeredes ejus, quia qui per adoptionem filii Deo patri effecti sunt, et Christi fratres per gratiam, quorum ipse est Dominus per naturam. Manus tuae in cervicibus inimicorum tuorum; iisdem enim manibus, et eodem crucis tropaeo, et suos exuit, et inimicos atque adversarias potestates curavit: juxta quod et pater promittit ei dicens: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Adorabunt te filii patris tui, quoniam multi ex filiis Jacob adoraverunt eum, qui per electionem gratiae salvi facti sunt. Catulus leonis Juda, quoniam nascendo parvulus factus est, sicut scriptum est, Parvulus natus est nobis. Praedam, fili mi, ascendisti: id est, ascendens in crucem captivos populos redemisti, et quos ille leo contrarius invaserat, tu moriens eripuisti. Denique rediens ab inferis ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem. Requiescens accubuisti, ut leo. Manifestissime in passione Christus recubuit, quando inclinato capite tradidit spiritum, sive quando in sepulcro securus, velut quodam corporis somno quievit. Sed quare ut leo, et velut catulus leonis? In somno enim suo leo fuit; quia non necessitate, sed potestate hoc ipsum implevit juxta quod et ipse dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo eam a me aufert, sed ego eam ponam. Quod vero addidit, Et ut catulus leonis Juda, quia inde mortuus unde natus. Physici autem de catulo leonis scribunt, quod cum natus fuerit tribus diebus et tribus noctibus dormiat, tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus suscitare dicitur catulum dormientem. Quod valde congruenter de passione mortis aptatur in Christo, qui tribus diebus, et tribus noctibus in cubili sepulcri jacens somnum mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, quia non mortis acerbitatem timuit, sed etiam in ipsa morte mortis imperium vicit. Bene idem iterum ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit, unde, et sic adjungitur de resurrectione ejus, Quis suscitabit eum? Hoc est, quia nullus hominum, nisi ipse se, juxta quod idem de corpore suo dixit: Solvite templum hoc, et post triduum suscitabo illud. Non deficiet princeps de Juda, nec dux de femoribus ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit exspectatio gentium. Hic locus manifestissime ad Judam refertur; tamdiu enim fuit ex semine ejus apud Judaeos intemerata successio regni, donec Christus ad redemptionem mundi ex virgine nasceretur. Probant hoc historiae Judaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam regem in gente Judeorum fuisse Herodem, quo tempore natus est Christus. Quod si putant Judaei non venisse Christum, ergo de tribu Juda usque hodie Judaeorum permanet regnum. Itaque non defuit vel dux vel princeps de semine Juda, donec veniret cui repositum est. Sed quia non solum Judaeis profuit qui mittendus erat, ideo sequitur, Et ipse erit exspectatio gentium. Alligans ad vineam pullum suum: quod videlicet pullum asinae, cui supersedit Jesus, hoc est gentilium populum vineae apostolorum qui ex Judaeis sunt, copulaverint, cui adhuc numquam legis onus impositum est; nam vinea Domini, domus est Israel. Et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Quod autem dicit, fili mi, apostropham ad ipsum Judam facit, quod Christus haec sit universa facturus: nam ipse dixit, Ego sum vitis vera. Ad hanc ergo vitem alligavit asinam suam cui supersedit, id est, Ecclesiam ex gentibus congregatam. Hanc itaque ad vitem corporis sui alligavit in vinculo charitatis, et disciplinae evangelicae nexu, ut de imitatione illius vivens efficiatur haeres Dei, cohaeres autem Christi. Alii namque hanc asinam, synagogam interpretantur, tardigradam scilicet et gravi pondere legis oppressam. Lavabit in vino stolam suam. Bona stola est caro Christi, quae omnium peccata operuit, omnium delicta suscepit, omnium texit errores. Bona stola est, quae universos induit vestem jucunditatis. Hanc lavit in illo vino, quod pro multis effusum est in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvae pallium suum, hoc est in passione corporis sui diluit gentes sanguine suo; pallium enim ejus sunt gentes quas corpore suo contexuit, sicut scriptum est: Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Non ergo sanguine suo propria peccata quae non erant, sed nostra quae fecimus delicta mundavit. Et bene uvam dixit, quia sicut uva pependit in ligno. Ipse est vitis, ipse est uva: vitis, ligno adhaerens; uva, quia lancea militis apertum latus habuit, et emisit aquam et sanguinem; aquam ad lavacrum, sanguinem ad pretium; aqua nos abluit, sanguis redemit. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Christi, apostoli sunt et evangelistae, qui scientiae lumen universo corpori Ecclesiae praestant. Ii pulchriores vino probantur, quia eorum doctrina austeritatem vini veteris exsuperat, id est, priscae legis traditionem. Evangelica enim praecepta longe clariora sunt quam veteris Testamenti mandata. Et dentes lacte candidiores. Dentes, praedicatores sunt sancti, qui praecidunt ab erroribus homines, et eos quasi comminuendo, in Christi corpore transferunt. Nomine autem lactis doctrina legis significatur, quae carnalem populum tamquam parvulos loco lactis alebat, cujus quidem candidiores effecti sunt doctores Ecclesiae, quia fortem et solidum cibum verbi mandunt atque distribuunt. De quibus Apostolus dicit in Epistola ad Hebraeos: Perfectorum autem est solidus cibus. Et bene candidiores lacte dentes dicit; omnes enim qui perfecti sunt, et qui Scripturarum cibos explanantes, subtilem et minutum intellectum, qui spiritalis dicitur, corpori subministrant, candidi esse debent et puri, atque ab omni macula liberi. Sequitur:
3.115
Zabulon, in littore maris habitabit, et in statione navium, pertingens usque ad Sidonem. Zabulon qui interpretatur Habitaculum pulchritudinis, Ecclesiam significat, fortissimam ad omnem tolerantiam passionis. Haec in littore maris inhabitat, ut videat aliorum naufragia. Ipsa immunis periculi exspectat alios fluctuantes in freto istius mundi, qui circumferuntur omni vento doctrinae: ipsa fidei radice immobilis perseverat, exspectans haereticorum procellas et naufragia Judaeorum, quoniam gubernatorem, quem habuerunt, abnegaverunt. Circa fluctus igitur habitat, non fluctibus commovetur: magisque ad subveniendum parata, quam periculo obnoxia, ut si qui tempestatibus acti gravibus confugere ad portum velint, praesto sit Ecclesia tamquam portus salutis, quae expansis brachiis in gremium tranquillitatis suae vocet periclitantes, locum fidei stationis ostendens. Ecclesia igitur in hoc saeculo tamquam portus maritimi per littora diffusi, occurrit laborantibus, dicens esse credentibus refugium praeparatum, quo ventis quassata navigia possint subducere. In iis Ecclesiis sunt principes Zabulon et principes Neptalim, sicut docet David in psalmo: quorum alii liberatores sunt, ac tempestate nocturna clamantes, Abjiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis, alii sunt latitudines apostolicae, qui possunt dicere: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Isti sunt ipsi, qui cum essent in tenebris, lucem viderunt magnam, sicut propheta testatur, dicens: Terra Zabulon et terra Neptalim via maris trans Jordanem, populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Exploratores igitur secus ascensus navium posuit Dominus Deus noster patriarchae hujus haeredes, cujus cura pervigil et spiritalis successio pertendit usque ad Sidonem, hoc est, usque ad gentes pervenit, ut Domini misericordia peccata ablueret nationum. Sidon enim primitivus est filius Cham, illius utique, qui propter irreverentiam paternae pietatis maledictione damnatus est. Patris ergo liberatio nocturna, tamquam in excubiis posita propugnaculum spiritale, ne quis scopulos vitae hujus possit incidere, pertendit usque ad gravissimorum criminum peccatores et Sidonios ipsos, qui ante superstitione vehementi, venatores scelerum nuncupabantur, ut interpretatio docet; soluta haereditate maledicti, donatam haereditatem maledictioni absolvit, ut ubi major reatus erat, ibi nunc uberior sit gratia. Isachar, asinus fortis, accubans inter terminos, vidit requiem quod esset bona, et terram quod optima, et supposuit humerum ad portandum, factusque est tributis serviens. Quia supra Zabulon dixerat, quia maris magni esset littora possessurus, Sidonem quoque et reliquas Phoenicis urbes contingeret: nunc et ad Mediterraneam provinciam redit, et Isachar qui juxta Neptalim pulcherrimam Galilaeae regionem possessurus esset, benedictione sua habitatorem facit. Asinum autem eum fortem vocat, et humerum ad portandum deditum: quia in labore terrae et vehendis ad mare omnibus quae in suis finibus nascebantur, plurimum laborarat, regibus quoque tributa comportans. Aiunt Hebraei quod per metaphoram cuncta haec significaret, qui Scripturas sanctas die ac nocte meditans studium suum dederit ad laborandum, et idcirco ei omnes tribus servierint, quasi magistro dona portantes. Inter terminos accubare, est praestolato mundi fine requiescere, nihilque de his quae nunc in medio versantur quaerere, sed ultima desiderare. Et fortis asinus requiem bonam et terram optimam videt, cum simplex gentilitas idcirco se ad robur boni operis erigit, quia ad aeternae vitae patriam tendit. Qui et ad portandum humerum supponit, quia conspecta superna requie praeceptis etiam gravibus in operatione se subjicit, et quidquid intolerabile pusillanimitas asserit, hoc ei leve ac facile spes remunerationis ostendit. Sequitur:
3.116
Dan judicabit populum suum, sicut et alia tribus in Israel. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Salutare tuum exspectabo, Domine. Sampson judex Israel, de tribu Dan fuit. Hoc ergo dicit nunc videns in spiritu nutrisse comam Sampson Nazaraeum, tum caecis hostibus triumphare, qui in similitudine colubri regulique obsidentis vias, nullum per terram Israel transire permittat: si quis temerarius virtute sua, quasi equi velocitate confisus, eam voluerit praedonis more populari, effugere non valebit: totum tamen per metaphoram serpentis et equi loquitur. Videns ergo tam fortem Nazaraeum, tum quod et ipse propter meretricem mortuus est, et moriens nostros occidit inimicos, putavi, o Deus, ipsum esse Christum filium tuum verum: sed quia mortuus est, et non resurrexit, et rursum captivus deductus est Israel, alius mihi salvator mundi et mei generis praestolandus est: ut veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. Quid hoc loco, equi nomine, nisi praesens saeculum designatur? Quo in testimonio, quid equus significet, cujus ungulas coluber mordet, melius ostendemus, si et ea quae circumstant paulo subtilius exponamus: nonnulli enim de tribu Dan venire Antichristum ferunt, pro eo quod hoc loco Dan et coluber asseritur et mordens. Unde non immerito dum Israeliticus populus terras in castrorum portione susciperet, prius Dan ad aquilonem castrametatus est, illum significans scilicet, qui in corde suo dixerat: Sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero altissimo. Qui non solum coluber, sed etiam cerastes vocatur: cerata enim cornua dicuntur, serpensque hic cornutus esse perhibetur, per quem digne antichristi adventus significatur, quia contra vitam fidelium cum morsu pestiferae praedicationis, armatus etiam venit cum cornu potestatis. Quis autem nesciat semitam angustiorem esse quam viam? Fit ergo Dan coluber in via, quia in praesentis vitae latitudine eos ambulare provocat, quibus quasi parcendo blanditur: sed in via mordet, quia eos, quibus libertatem tribuit, erroris sui veneno consumit. Fit cerastes in semita, quia quos fideles reperit, et sedem ad praecepti coelestis angusta itinera constringentes, non solum nequitia callidae persuasionis impedit, sed etiam terrore potestatis premit, et in persecutionis angore post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis. Quo in loco equus etiam hunc mundum significat, qui per elationem suam in cursum labentium temporum spumat. Et quia antichristus extrema mundi apprehendere nititur, cerastes iste equi ungulam mordere perhibetur. Ungulam quippe equi mordere, est extrema saeculi feriendo contingere. Ut cadat ascensor ejus retro. Ascensor equi est, quisquis extollitur in dignitatibus mundi. Qui retro cadere dicitur, et non in faciem: sicut Saulus cecidisse memoratur. In facie enim cadere, est in hac vita sua unumquemque culpas agnoscere, easque poenitendo deflere. Retro vero cadere est ex hac vita quae non videtur, repente decidere, et ad quae supplicia ducatur, ignorare. Et quia Judaea erroris sui laqueis capta pro Christo antichristum exspectat, bene Jacob eodem loco repente in electorum vocem conversus est, dicens: Salutare tuum exspectabo, Domine; id est, non sicut infideles antichristum, sed eum qui ad redemptionem nostram venturus est, verum credo fideliter Christum. Sequitur: Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum. Totum autem illud est quod ante Ruben et dimidiam tribum Manasse, ad filios quos trans Jordanem in possessione dimiserat post XIV annos revertens, praelium adversus eos gentium vicinarum grande reperit, et victis hostibus fortiter dimicavit. Iste Gad accinctus, personam Domini exprimit, qui in prima adventus sui humilitate ante adventum antichristi praeliandus occurrit, accinctus gladio verbi sui circa femur potentissime, quo inimicos divisit, id est, filium a patre, filiam a matre, nurum a socru, juxta quod legitur in Evangelio: Non veni pacem mittere, sed gladium. Quod autem ait, Et ipse accingetur retrorsum, claritas Domini nostri in secundo regno ejus ostenditur, quia cum venerit antichristus item occurret retrorsum, id est, post ejus vestigia, Christus celeri adventu progrediens ut interficiat eum gladio oris sui. Unde et bene idem Gad latrunculus interpretatur, eo quod posterius, id est, secus pedes quasi latrunculus rapido atque improviso adventu exsiliat, contra apertam antichristi oppugnationem. Christus vero ante et retro praeliare contra antichristum scribitur. Ante eum namque in occulto adventu humilitatis, post eum vero manifestus in gloria majestatis. Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus. Aser cujus nomen significat delicias sive divitias, idem Christus est, cujus est altitudo divitiarum sapientiae et scientiae, qui propter nos pauper factus est, cum esset dives; cujus panis pinguis factus est caro scilicet ejus quae est esca sancta sanctorum, quam quisquis manducat, vivet in aeternum. Iste etiam praebet delicias sapientiae regibus, id est, qui sensus proprios bene regunt, qui dominantur vitiorum suorum, qui castigant corpora sua, et animae suae in servitute subjiciunt. Sequitur, Neptalim, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. Significat quod aquae calidae in ipsa nascantur tribu, sive quod super lacum Genesareth et fluenta Jordanis irrigua sit. Hebraei autem volunt propter Tiberiadem, quae legis videtur habere notitiam, agrum irriguum et eloquia pulchritudinis prophetari: quod potest cervus emissus transferri propter temporaneas fruges velocitatem terrae uberioris ostendens: sed melius si ad doctrinam Salvatoris referamus, Neptalim, qui interpretatur latitudo, apostolos et praedicatores significat, quorum doctrina in latitudine totius mundi diffusa est. Ex hac enim tribu fuerunt apostoli qui sunt principes et duces Ecclesiarum, et principes Zabulon et Neptalim, qui sine dubio ad personam referuntur Apostolorum, ipsi sunt filii excussorum, id est, prophetarum, qui in manu potentis Dei positi sunt et tamquam sagittae excussae pervenerunt usque ad fines terrae. Unde et bene hic Neptalim cervus emissus scribitur, quia nimirum apostoli sive praedicatores Evangelii veloci saltu exsilientes, more cervorum transcendunt implicamenta saeculi hujus, sicque excelsa et sublimia meditantes dant eloquia pulchritudinis, id est, praedicant cunctis gentibus doctrinam Domini salvatoris. Sequitur:
3.117
Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu, filiae discurrerunt super murum, sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. Sedit in forti arcus, et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, et manuum illius per manum potentis Dei Jacob, inde pastor egressus est lapis Israel. Juxta litteram autem iste est sensus capituli hujus. O Joseph, qui ideo sic vocaris quia adduxit te mihi Dominus, sive quia inter fratres tuos major futurus es. Fortissima siquidem tribus fuit Ephraim, ut in Regum et Paralipomenon libris legimus. O, inquam, fili mi Joseph, qui tam pulcher es, ut te tota de muris et turribus ac fenestris puellarum Aegypti turba prospectet, inviderunt tibi, et ad iracundiam provocaverunt fratres tui, habentes livoris sagittas, et zeli jaculis vulnerati: verum tu arcum tuum et arma pugnandi posuisti in Deo, qui fortis est propugnator, et vincula tua, quibus te fratres ligaverunt, ab ipso soluta sunt et dirupta, ut ex tuo semine tribus nascatur Ephraim, fortis et stabilis et instar lapidis durioris invicta, imperans quoque decem tribubus Israel. Haec in prophetia post passionem Domini paternae vocis imagine praetulit; quo redeunte in coelum post victoriam Christum alloquitur, dicens: Filius accrescens Joseph, filius accrescens, utique in gentibus, quia ob incredulitatem Synagogae populum reliquisset, innumeram sibi plebem Ecclesiae ex omnibus gentibus ampliavit. Quod et David cecinit dicens: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Filius accrescens et decorus aspectu; omnes enim superat illius pulchritudo, juxta quod et psalmista de illo decorus testatur, dicens: Speciosus forma prae filiis hominum. Filiae discurrerunt super murum; id est, gentes, vel Ecclesiae quae crediderunt in Christo. Hae super soliditatem fidei, quasi super murum amore pulchritudinis Christi accensae discurrunt, ut virum sponsumque per contemplationem aspiciant, et osculo charitatis illi copulentur atque adhaereant. Sed objurgati sunt eum, subauditur Christum, quando falsis eum testimoniis calumniantes sanctum Domini opprimere synagogae populi tentavere. Invideruntque illi habentes jacula; neque enim quisquam in Joseph conjecit sagittam, vel aliquod vulneris telum; sed hoc specialiter evenit in Christo. Sedit in forti arcus ejus. Christus enim arcum suum et arma pugnandi posuit in Deum, qui fortis est propugnator: cujus virtute evertitur omnis nequitia perfidorum. Et dissoluta sunt vincula brachiorum ejus, quibus fratres, hoc est Judaei, eum vinctum Pontio Pilato tradiderunt, vel quibus eum suspensum ligno crucifixerunt; recisa enim sunt per manus omnipotentis Jacob, hoc est, per manus omnipotentis Dei Jacob, ex cujus ore ipse Christus bonus pastor egressus est lapis et firmitas credentium in Israel. Deus patris tui erit adjutor tuus. Quis adjuvit filium, nisi solus pater, qui dixit: Jacob puer meus, suscipiet eum anima mea? Et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum; universa enim subjecit ei, coelestia per benedictionem coeli, et terrena per benedictionem abyssi jacentis deorsum, ut omnibus angelis et hominibus dominetur: benedictionibus uberum, id est, duorum Testamentorum, quorum altero nuntiatus est, altero demonstratus; sive benedictionibus Mariae uberum quae vere benedicta est, quia eadem sancta Virgo Domino potum lactis immulsit. Unde et illa mulier in Evangelio ait: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Benedictionibus uberum et vulvae. Etiam hic benedicitur vulva ejusdem matris, illa utique virginalis quae nobis Christum Dominum edidit, de qua patet per Jeremiam, qui ejusdem personam gestavit, sub ipsius figura ad se dictum audivit: Priusquam te formavi in utero, novi te, et antequam exires de utero, sanctificavi te. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus tuorum. Benedictiones, inquit, patris tui coelestis, quae datae sunt tibi a summo coeli et abyssi, confortatae sunt, id est, praevaluere benedictionibus patrum tuorum; ultra enim omne sanctorum meritum prophetarum, sive patriarcharum convaluit benedictio omnipotentis patris in filium, ita ut et nullus sanctorum aequaretur. Donec veniat desiderium collium aeternorum. Colles isti, sancti sunt, qui Christi adventum prophetantes, magno cum desiderio incarnationem ejus exspectaverunt, de quibus Dominus dicit: Quia multi justi et prophetae cupierunt videre quae videtis. Hi ergo sancti dicti sunt colles propter excellentiam sanctitatis. Qui etiam aeterni vocantur, quia vitam consequuntur aeternam, nec intereunt cum mundo, sed esse creduntur aeterni. Fiant in capite Joseph: omnes scilicet istae benedictiones super caput Christi ponuntur, quas incarnatus accepit: et super verticem Nazaraei, de quo scriptum est, Quoniam Nazaraeus vocabitur, hoc est, sanctus Dei. Inter fratres suos, quia ipse est caput omnium eminens universorum sanctorum, quos et fratres vocat in Psalmis. Sequitur: Benjamin, lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Hoc capitulum ita Hebraei edisserunt, ut altare in quo immolabantur hostiae et victimarum sanguis ad basim illius fundebatur, in parte tribus Benjamin fuerit. Hoc, inquiunt, significat quod sacerdotes mane immolarent hostias, et ad vesperam dividerent ea quae sibi a populo ex lege collata erant, lupum sanguinarium vel rapacem super altaris interpretatione ponentes, et spoliorum interpretationem super sacerdotibus, qui servientes altari vivebant de altari. Benjamin, lupus rapax, mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quibus dictis Paulus apostolus designatur, de Benjamin stirpe progenitus; qui mane rapuit praedam, id est, in primordiis fideles, quos potuit, devastavit. Vespere autem spolia divisit, quia fidelis postmodum factus, sacra eloquia audientibus, discretione mirifica dispensavit. Legimus quemdam ex doctoribus ad urbem Jerusalem ea quae de Benjamin scripta sunt referentem. Benjamin, inquit, filius doloris interpretatur. Hic sorte haereditatis eum locum accepit, in quo terrena est Jerusalem, quae nunc propter incredulitatem abjecta est atque repulsa; haec enim in filiis suis sub persona Benjamin designatur. Nam sicut Benjamin ultimam consecutus est benedictionem, ita et idem populus ultimus est salvandus, postea quam plenitudo gentium introierit; dicit enim: Benjamin, lupus rapax; lupus scilicet, quia ipse populus effudit sanguinem prophetarum; rapax autem propter aviditatem dicitur; ex multa enim fame verbi Dei et inedia veniet rapax, quia et ipse violenter diripiet regnum Dei. Hic autem mane comedet praedam. Mane, illud tempus creditur significari, quo legem accepit; tunc enim primo quaedam illuminatio scientiae data est. Comedet autem mane, quia legem, quam mane accepit, edit adhuc, meditatur et legit, sequens legis justitiam, in legem fidei non pervenit. Ad vesperam autem dividet spolia. Vespere erit illud tempus novissimum quo convertetur. Tunc dividet spolia, id est, tunc intelliget dividendam esse litteram a spiritu: et tunc cognoscet, quia littera occidit, spiritus autem vivificat. Quia ergo, jam per gratiam Domini illuminatus, incipit legis spiritalia a corporibus dividere et separare, ideo dicitur: ad vesperam dividet spolia, sive escam, eo quod tota die in lege meditans ante non fecit. Quaeritur autem de Jacob cur omnes quos de liberis et de ancillis genuit aequali honore filios et haeredes constituerit, nisi ut ostenderet, quod Christus Dominus omnibus gentibus, quae per fidem corpori ejus conciliantur, cunctos pari honore et gloria habens, coelestia praemia largiatur: nec est distinctio. Judaeus an Graecus, Barbarus an Scytha, servus an liber iste sit, quia per omnia et in omnibus Christus est. Propterea enim figuram servi Salvator noster et Dominus induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus credentibus in se aequale donum bonorum coelestium largiatur: nec praefertur apud illum quis secundum carnem nobilior sit; quicumque enim fidem Domini promerentur, nullis maculis carnalis nativitatis obfuscantur: nam et hoc ita futurum etiam per prophetam promittitur, dicente Domino: Erit in novissimis diebus, effundam de spiritu meo super omnem carnem. Sequitur:
3.118
Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit appositusque est ad populum suum. Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris flens et deosculans eum. Videndum quo modo dicant Scripturae quod assidue dicunt de mortuis. Et appositus est ad patres suos; vel, Appositus est ad populum suum: sicut de Jacob dicitur, jam quidem mortuo, sed nondum sepulto; sed ad quem populum apponatur, non in promptu est videre. Ex illo enim populus prior natus est, qui dictus est populus Israel. Qui vero eum praecessere, tam pauci justi nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. Nam si dictum esset, Appositus est ad patres suos, nulla quaestio fieret. An forte populus est, non solum hominum sanctorum, verum etiam angelorum, populus civitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: Accessistis ad montem Sion, et civitatem Hierusalem, et millia angelorum exsultantium. Huic populo apponuntur, qui hanc vitam placentes Deo finiunt; tunc enim dicuntur apponi, quando nulla jam remanet sollicitudo tentationum et periculum peccatorum. Sequitur: Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem; quibus jussa explentibus transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta dies. Quadraginta dies sepulturae quos commemorat Scriptura forte significant aliquid poenitentiae, qua peccata sepeliuntur, non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses et Elias et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia praecipuam observationem jejuniorum, quadragesimam vocat; et Jonas propheta Ninivitis praedicavit, Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, ut per tot dies accommodatos, humiliatio poenitentium et accepta remissio peccatorum intelligatur. Sequitur: Expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis, eo quod pater meus adjuravit me, dicens, En morior: in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur et sepeliam patrem meum, ac revertar. Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum. Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes. Quod ait Joseph ad potentes Aegypti, ut dicerent Pharaoni ex nomine ejus: Pater meus adjuravit me dicens, In monumento meo, quod ego fodi mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies, quaeri potest quo modo sit verum, cum haec verba patris ejus, quando de sua sepultura mandavit, non legantur. Sed ad sententiam verba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis verbis vel narrationibus admonuimus. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum, nusquam superius in hac Scriptura legitur; sed nisi fieret cum in eisdem terris esset, modo non diceretur. Sequitur: Veneruntque ad aream Achar, quae sita est trans Jordanem. Quid sibi vult quod cum pergerent ad sepeliendum Jacob, Scriptura dicit, Et venerunt ad aream quae est trans Jordanem. Praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus, millia, sicut perhibent qui novere, plus quam quingenta; tantum quippe spatii est plus minus ab eo loco ubi sepulti sunt patriarchae, usque ad hunc locum quo eos advenisse narratur. Nam post factum ibi luctum et planctum magnum, redierunt ad locum quem praeterierant, rursus Jordane transjecto. Nisi forte quis dicat aliquorum hostium vitandorum causa per eremum eos venisse, cum corpore, qua etiam via populus Israel ductus est, per Moysen ab Aegypto liberatus. Illo quippe itinere, et plurimum circuitur, et per Jordanem venitur ad Abramium, ubi sunt corpora patriarcharum, id est, ad terram Chanaan. Sed quo modo factum sit ut trans illa loca versus ad orientem tantum iretur, et inde ad ea per Jordanem veniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Jordanem venturus erat ad eas terras postea Israel in filiis suis. Sequitur: Ubi celebrantes exsequias, planctu magno atque vehementi, impleverunt septem dies. Quod cum vidissent habitatores terrae[ illius, id est] Chanaan, dixerunt, Planctus magnus est iste Aegyptiis. Et idcirco appellaverunt nomen loci illius, Planctus Aegypti. Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis: et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt in spelunca duplici. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis celebratum luctum esse per novem dies, quod apud Latinos novendium appellatur. Unde evidenter apparet ab hac consuetudine prohibitos Christianos istum in mortuis numerum servare, qui magis est in gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in Scripturis habet. Unde alio in loco scriptum est: Luctus mortui, septem dies: fatui autem, omnes dies vitae ejus. Septenarius autem numerus, propter sabbati sacramentum, praecipue quietis indicium est. Unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. Quem tamen numerum in luctu Jacob decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt. Sequitur: Vixitque Joseph centum et decem annos, et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir, filii Manasse, nati sunt in genibus Joseph. Mortuusque est expletis centum et decem vitae suae annis, et conditus aromatibus sepultusque est in Aegypto. Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quo modo eos jungit illis septuaginta hominibus, cum quibus Jacob Aegyptum dicitur intrasse, quandoquidem Joseph senescendo pervenit, ut eos natos videret? Jacob autem quando ingressus est Aegyptum, juvenis erat Joseph; et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit. Unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est, septuagenarium, Scripturam commendare voluisse. Si autem quisquam exigit, quo modo etiam secundum historicam fidem verum sit, Jacob cum septuaginta animabus in Aegyptum intrasse: non illo uno die quo venit, ejus ingressum oportet intelligi; sed quia in filiis suis plerumque appellatur Jacob, hoc est, in posteris suis, et per Joseph eum constat in Aegyptum intrasse, introitus ejus accipiendus est, quamdiu vixit Joseph, per quem factum est ut intraret. Toto quippe illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta, vel juxta Septuaginta interpretes, septuaginta quinque animae compleantur, usque ad nepotes Benjamin; sicut enim dicit: Hi filii Liae, quos peperit Jacob in Mesopotamia Syriae, loquens etiam de iis qui nondum erant nati, quia illic parentes eorum de quibus nati sunt, pepererant, ibi eos perhibet natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est, parentes eorum, quos ibi Lia peperit: ita quoniam causam intrandi in Aegyptum Jacob in Joseph habuit, totum tempus quo in Aegypto vixit Joseph, ingressio erat Jacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).