Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commune
Auctor incertusComm 36.16 · 8230-communMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
More
Original / primary: 8230 Commun
36.1
INCIPIUNT HORAE, SIVE HISTORIA PLURIMORUM CONFESSORUM.
36.1
Lauda. Exortum est in tenebris lumen rectis corde: misericors, et miserator, et justus Dominus. V\. Directam fecit viam justorum, et praeparavit iter Sanctorum. P. Misericors, et miserator, et justus Dominus.
36.2
Dominus sit. R\. Et cum.
36.3
Sono. Salus justorum a Domino est: et salvavit eos. Alleluia, alleluia. V\. Qui speraverunt in Deum: P. Et salvavit eos. Alleluia, alleluia.
36.4
Dominus sit. R\. Et cum.
36.5
Antiphona. Juste, Confessorum opera multa reposita apud te sunt. P. Domine, ex propriis operibus mercedem recipiunt. V\. Justi vero in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum. V\. Gloria, et honor. P. Domine, ex propriis.
36.6
Dominus sit. R\. Et cum.
36.7
Lauda. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos: in columna nubis loquebatur ad eos. Alleluia, alleluia. V\. Et clamaverunt justi ad Dominum cum tribularentur: et de necessitatibus eorum liberavit eos. P. In columna nubis. V\. Gloria, et honor. P. In columna.
36.8
Hymnus. Sanctorum meritis. fol. CLXII.
36.9
Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut per gratiam ipsius, et per intercessionem sanctae Mariae Virginis ejus genitricis, et sanctorum confessorum suorum N. N. nobis salutem animae et corporis, et remissionem peccatorum, et pacem propitius tribuere dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.
36.10
Kyrie, eleison. R\. Christe, eleison. Kyrie eleison.
36.11
Capitula. Deus, qui sanctorum Confessorum tuorum providentia mirabili hunc diem solemnitate consecrasti; da Ecclesiae tuae Catholicae, quaesumus potentiam tuam, de tantis gaudere principibus; ut illorum regi mereamur pia devotione, doctrinarique, qui dilectos tibi greges tuo pane paverunt: ut qui tibi de tuo munere placuerunt, eorum precibus adjuti mereamur de praesentibus angustiis liberari.
36.12
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
36.13
Benedictio. Benedicat vos, omnipotens Deus sanctorum Confessorum suorum N. N. gratia gratulantes. R\. Amen. Donet vobis firmitatem fidei, expectationem spei, et dulcedinem charitatis; R\. Amen. Ut talibus suae gratiae muniti praesidiis, eorum festa celebrantes fieri etiam participes mereamini. R\. Amen.
36.14
Per misericordiam.
36.15
Lauda. Gaudium sempiternum super caput sanctorum confessorum: P. Laus, et jocunditas apprehendit eos. Alleluia, alleluia. V\. Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. P. Laus, et jocunditas. V\. Gloria, et honor. P. Laus.
36.16
Oratio. Propitiare, Domine, supplicationibus nostris; et exemplo sanctorum Confessorum tuorum N. N.[ CLXXVII.] flammam in nobis accende charitatis: et quorum nos jubes esse imitatores, praesta esse participes. R\. Amen.
36.17
Per misericordiam.
36.18
In nomine Domini.
36.19
Fiat commemoratio.
36.20
Antiphona. Vespere, et mane.
36.21
Oratio. Domine Deus omnipotens. fol. CLXX.

Intertext edge

Open linked passage

Note