Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Compendium Speculi charitatis
Auctor incertusChar 36 · 11504-cospchMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
More
Original / primary: 11504 Cospch
1
CAPUT PRIMUM. Ut Creator ametur a sua creatura.
1
Nihil dignius, quam ut Creator a sua ametur creatura. Igitur ratio, ut ad desiderium Conditoris sui animum excitet tepescentem, tribus innititur argumentis: nostrae videlicet necessitati vel utilitati, illius autem dignitati. Suadet ratio Deum esse diligendum, quia necessarium hoc nobis, quia commodum, quia dignum. Necessarium, ut caveamus damnationem; commodum, ut acquiramus glorificationem; dignum, quia ipse prius diligens nos, merito ipsius dilectionis exigit recompensationem. Desiderandus est homini Deus tanquam bonum suum, sine quo necesse est eum semper miserum esse; cum quo non potest nisi beatissimus semper esse; qui bonorum nostrorum non indigens, pro nobis voluit miser esse. O Domine Deus, quanta in tui dilectione jucunditas! quanta in jucunditate tranquillitas! quanta in tranquillitate securitas! non ejus qui te amat errat dilectio, quia te nihil melius; non spes fallitur, quia nihil amatur fructuosius; non excessus timetur, quia nec modus amandi praescribitur; mundialis amicitiae direptrix mors formidatur. In tui dilectione non timetur offensio, quae nulla est, nisi ipsa deseratur dilectio: non intervenit ulla suspicio, quia judicas ipsius conscientiae testimonio. Hic jucunditas, quia timor excluditur; hic tranquillitas, qua, ira compescitur; hic securitas, qua mundus contemnitur. Comparetur, quaeso, omnibus ditiviis, omnibus deliciis mundi, omnibus honoribus hoc unum famulorum Christi, quod mortem non timent. Quid, quaeso, in mundo jucundum; cum ipsa ejus jucunditas conscientiam pungat, cum timorem mortis incutiat, cum amatores suos aeternae damnationi addicat?
2
CAP. II. (Specul. lib. I, cap. 10.) Quod charitati nihil desit perfectionis: Diliges Dominum Deum tuum, etc. (Matth. XXII.)
2
O verbum consummans et abbrevians in aequitate! verbum charitatis, verbum amoris, verbum dilectionis, verbum totius perfectionis! Verbum consummans, cui nihil potest deesse, verbum abbrevians, in quo pendet tota lex et prophetae. O Judaee, quid tantis opus est? Hic circumcisio, hic Sabbatum, hic hostiae salutares, hic odoriferum sacrificium, hic totius suavitatis incensum. Tene charitatem, et nihil horum deerit. Charitatem neglige, et nihil horum proderit. Hic plane non carnalis unius membri amputatio, sed totius exterioris, interiorisque hominis vera et perfecta circumcisio, resecans voluptatem, exstinguens libidinem, coercens gulam, cohibens iracundiam, invidiam penitus invertens; omnium vitiorum generatricem expugnans superbiam. Haec edaces tristitiae stimulos spirituali quadam suavitate contemperans, sequacis acediae occurrit languori. Haec avaritiae pestem liberalitatis gratissimo mucrone confodiens, ab idololatriae vitio animam liberat ac conservat. Quid rogo hac circumcisione perfectius: qua vitiorum membra resecantur, corpus peccati destruitur, protoplastorum exuvies villosa deponitur, totaque antiquae vetustatis tabes squalorque dejicitur? Mentem enim, quam dulcedo charitatis compleverit, non timor angustat, non libido commaculat, non ira dilaniat, non superbia elevat, non caenodoxiae inanis fumus eventilat, non exagitat furor, non stimulus ambitionis eviscerat, non avaritia contrahit, non dejicit tristitia, non invidia tabefacit. Charitas quippe non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem. Vides hanc spiritualem circumcisionem omnium vitiorum esse peremptoriam; quae omnes sensus corporis divino quodam cultro purificat, oculorum abscindens petulantiam, aurium pruritum eradens, gustus superfluas suavitates propellens, linguae procacitatem detrahens, meretricios odores excludens naribus, tactus perniciosam mollitiem eradicans.
3
CAP. III. (Specul. lib. I, cap. 10.) Quod amor noster adversum se ex charitate et cupiditate contrario appetitu dividatur.
3
Apostolus ait: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quae vultis illa faciatis. Quia charitatis, sive etiam cupiditatis ea sola animae nostrae portio capax est, quae usitatius amor nuncupatur; ipse est, qui ex nova infusione charitatis et ex reliquiis vetustae cupiditatis, quasi quodam contrario appetitu, adversus semetipsum constat esse divisus. Unde intelligendum est, Apostolum spiritus carnisque nomine nequaquam contrarias in homine uno, ut impuri somniant Manichaei, descripsisse naturas; sed spiritus appellatione, mentis ex charitatis infusione exprimens novitatem, carnis quoque vocabulo ex reliquiis vetustatis miseram animae insinuans servitutem, inter vetus nostrum inolitum, novumque insolitum, continuum in una mente asserit oboriri conflictum. Hac itaque concupiscentia, quam carnis esse dicit Apostolus, non quod omnis concupiscentia mala ex carne sit, quippe cum ea nequaquam daemones careant, qui carne carent, haec, inquam, concupiscentia mala congruentissime cupiditas appellatur. Carnis vero concupiscentia dicitur, eo quod non ex Deo sed ex homine sit; quem carnem in Scripturis appellari non est ambiguum. Concupiscentia autem spiritus non immerito charitas appellatur, quae quidem in cordibus nostris diffunditur per Spiritum sanctum.
4
CAP. IV. (Speculi. lib. I, cap. 21 et 22.) Quod rationalis creatura nonnisi in beatitudinis adeptione quiescit: et quare cum beatitudinem optet, viam tamen, qua eam obtineat, mira infelicitate refugiat.
4
Ipsis animantibus irrationabilibus magnus labor est, tueri salutem, vitare perniciem, carnalium appetituum quaerere satietatem; qua adepta cum nihil habeant ultra quod appetant, conquiescunt. Rationis quippe scientiaeque expertia, quod sensum carnis excedat, ne appetere quidem possunt. Tibi enim, o anima rationalis, prae caeteris animantibus haec praerogativa servatur, quod te a carnis sensibus abstrahens, ad altiora contendas, nec aliquando saties appetitum, donec ad id quod summum est, id quod est optimum, id quo nihil superius, quo nihil excellentius, felici curiositate pervenias. Ubicunque infra subsistis, tametsi altum, tametsi magnum, tametsi jucundum judicetur; misera procul dubio remanebis. Misera, quia indiga. Indiga, quia restat quod petas, restat ad quod anheles; restat postrema ipsa beatitudo, ad quam appetendam animam rationalem vis quaedam naturalis impellit. Sed deploranda satis est miseri hominis caeca perversitas, qui cum beatitudinem vehementer exoptet, non modo non agit, quibus adipiscatur optata; verum proniori affectu ea committit, quibus miseriam magis accumulet suam. Non secus quam si aeger quispiam salutem vehementer exoptet, sed ob praesentem molestiam refugiat sectionem, adustionemve exhorreat, ac praesenti quadam suavitate pellectus olei fomenta requirat: quanquam morbus ejusmodi sit, ut hac magis levitate fervescat, nec sine adustionis, sectionisve dolore lentescat. Sic miser homo, sic vel deceptus, dum putat esse felicitatem, quae non est, vel praesentium suavitate illectus, quae falsa est, et se ipsum miseriae addicit, et beatitudinis appetitum non amittit; ac proinde infelici circuitu laborans, nunquam quiescit. Enim vero cum animae rationali solus sit superior Deus, par angelus, caetera omnia judicentur inferiora, quid dementiae tam vicinum, quam relicto superiore, in his, quibus ipsa sit melior, requiem aucupari? Quod, ut mea fert opinio, nequaquam ageret, nisi hinc eam falsa quaedam imago felicitatis deluderet, hinc verae miseriae similitudo terreret. Nam pauperiem, famem, sitim, et talia sustinere, miseria judicatur; quibus tamen plerumque vera miseria praecavetur, aeterna beatitudo conquiritur. Beati, enim, pauperes, ait Jesus, quoniam vestrum est regnum coelorum. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. Pauperies ergo aeternis divitiis muneratur, luctus aeterna jucunditate mutatur, esurienti satietas aeterna servatur. Haec enim omnia, divitias scilicet, jucunditatem, satietatem, beatitudini non deesse, nemo qui dubitet. Verum, quia reprobum quemque in qualiscunque voluntatis suae affectu, species quaedam jucunditatis eludit, et in desideriorum expletione delectatio falsa dissolvit; ignorans miser, quanta sit electis et in pressuris consolatio, et in spe congratulatio, perhorrescit quidem eam, quae in facie paret, infelicitatis effigiem; sed sub felicitatis colore veram excipit infelicitatem, falsam jucunditatem, quae verum dolorem non effugit, ei miseriae praeferens, cui vera beatitudo succedit.
5
CAP. V. (Speculi. lib. I, cap. 23 et 26.) Quod requies, quam rationalis creatura naturaliter appetit, nec in salute corporis, nec in voluptate, neque in divitiis quaerenda sit.
5
O mirabilis creatura, solo Creatore inferior, quo te dejicis? mundum amas? sed ipsa es mundo superior. Solem miraris? sed ipsa es sole lucidior. De coeli hujus volubilis situ philosopharis? sed tu coelo sublimior. Secretas creaturarum causas rimaris? sed te nulla natura secretior. Dubitas cum tu de his omnibus judices, de te autem nihil horum? sed si velis judicare, noli tamen amare. Sed nec ipsum judicare ama. Ipsum ama, qui his omnibus te praeposuit, non submisit. Praeposuit, non ut his tu beatior; sed ut esset, quo tu esses superior: subjiciens tibi omnia ad cumulum honoris, se tibi servans ad fructum beatitudinis. Quid ergo sequeris fugitivas pulchritudines; cum tua ipsius pulchritudo nec senectute marcescat, nec paupertate sordescat, nec palleat aegritudine, nec ipsa saltem morte depereat? Quaeris, ut voluntati tuae nihil desit, et sic requiescas; hoc ergo quaere. Ubi, inquis? noli in salute corporis, noli in voluptate carnis, noli in potentia, noli in divitiis. Quid enim perversius, quam rationalis mentis bonum in ventris ingluvie collocare, ac id quod praecellit in homine, vilissimae cuidam carnis suae portioni substernere: maxime cum se in his a stolidissimis belluis nihil videat posse differre? Denique et fames cruciatum, et satietas fastidium parit. Nam etsi voluptati satisfaciat, necessitatis metas excedat necesse est; si autem naturae modum excesserit, dolorem corporis vitare impossibile est. Porro libidinum sordibus oblectari, ac instar immundissimae suis in coeno turpitudinis volutari, sicut nihil turpius, nihil foedius, nihil magis crubescendum, nihil tam confusione dignum: ita profecto nihil magis inquietum, nihil ita omni quiete ac tranquillitate vacuum. Nam de ejus foeditate quid dicendum? cum haec sordissima lues et carnem contaminet, et mentem effeminet, ac quidquid in animo honestum, quidquid decorum, quidquid denique virile est, obruat pariter et evertat? Et quidem cum caetera vitia plerumque se quibusdam virtutum tegumentis oppalient, ac proinde non modo ad humanos non erubescant, imo et intumescant aspectus; haec sola in prima fronte tantum sui praefert horrorem, ut ea maxime hora, qua etiam carnem perstringit ac sibi vindicat, oculos vehementer refugiat. Quid ergo his agendum, qui Virginis Filium, ac virginitatis colunt auctorem? Cavendum est profecto, ne cuiquam id eveniat, quod de quibusdam ait propheta: Computruerunt jumenta in stercore suo( Joel I). Quibus verbis proprie satis finem, modumque hujus spurcissimae passionis expressit: eum, quem luxuriae Charybdis absorbuit, carnis suae colluvione, quin proprii stercoris egestione asserens esse corruptum; ut eum non modo exstinctum aestimes, vel absorptum, sed instar sepulti cadaveris, immundissimi pruritus sanie profluente, putrescentem sentias et fetentem. Necesse est ergo mentem cui nequam hic spiritus insederit, quibusdam furiis agitari, et ignitis luxuriae stimulis impetitam, ad quaeque flagitia ebriam et vagabundam, solum freno totius honestatis, impelli: restinctoque semel conceptae passionis incendio, in aliud nihilominus aestu vehementiore succendi.
6
CAP. VI. (Speculi lib. I, cap. 27.) De suavi jugo charitatis.
6
Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Jugum istud fraterna dilectio est. Jugum istud non premit, sed unit: onus istud pennas habet, non pondus. Prorsus qui de hujus asperitate causantur, jugum cupiditatis nondum radicitus abjecerunt. Forsitan enim sub habitu religionis ventrem colunt; sub tunica poenitentium, ad mundiales glorias et honores anhelant; sub agnino vellere, lupinum gerentes animum inexplebili avaritia aestuant. Unde nimirum continuis curis eviscerantur, inflammantur odiis, anxiis cogitationibus dissipantur; quia jugum utique mundi asperum est, et onus mundi grave est. Porro jugum Domini suave est, et onus Domini leve est.
7
CAP. VII. (Speculi lib. I, cap. 31.) Quanta sit in charitate perfectio.
7
Quid enim suavius, quid gloriosius, quam mundi contemptu, mundo se cernere celsiorem, ac in bonae conscientiae vertice consistentem, totum mundum habere sub pedibus: nihil videre quod appetat, nullum quem metuat, nullum cui invideat; nihil quod possit ab alio auferri, suum esse; nihil, quod ab alio sibi possit inferri, malum esse: dumque in illam haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcessibilem, conservatam in coelis, dirigit mentis obtutum, saeculares divitias quasi corruptibiles, carnales illecebras quasi contaminatas, omnes mundi pompas quasi marcescibiles, quadam mentis nobilitate contemnere, et in illud propheticum exsultare: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est fenum, et cecidit flos, verbum autem Domini manet in aeternum? Quid rogo dulcius quidve tranquillius, quam turbidis carnis motibus non agitari, carnalium incentivorum incendiis non aduri, ad nullum illecebrosum moveri aspectum; sed tepescentem rore pudicitiae carnem spiritui habere substratam, non jam ad carnales voluptates illectricem, sed ad spiritualia exercitia obedientissimam adjutricem? Quid tandem divinae tranquillitati tam proximum, quam illatis contumeliis non moveri, nullo supplicio, nullave persecutione terreri, unam mentis et in prosperis, et in adversis habere constantiam, inimicum et amicum eodem oculo intueri, ad ejus se similitudinem conformare, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos? Haec simul omnia in charitate, et non nisi in charitate simul omnia: ac proinde in illa vera tranquillitas, vera suavitas; quia ipsa est jugum Domini, quam si Domino invitante tulerimus, inveniemus requiem animabus nostris, quia jugum Domini suave est, et onus leve. Proinde caeterae virtutes sunt nobis aut quasi fesso vehiculum, aut quasi viatori viaticum, aut quasi lucerna caligantibus, aut quasi arma pugnantibus; at charitas, quae, licet ut aliae virtutes sint, sit oportet in omnibus, specialius tamen ipsa est requies fatigato, et viatori mansio et plena lux pervenienti, et perfecta corona viatori. Quid enim est fides, nisi vehiculum nostrum, quo ad patriam vehimur; quid spes, nisi viaticum nostrum, quo in hujus vitae miseriis sustentamur; quid quatuor illae virtutes, temperantia, prudentia, fortitudo, justitia, nisi arma sunt nostra, quibus pugnamus? At ubi charitate, quae non nisi in Dei visione perficitur, illis duntaxat quibus hic in fide inchoatur, mens fuerit plenius absorpta: nec fides erit, quia qui cernitur et amatur, non est opus ut credatur; nec spes erit, quia brachiis charitatis Deum amplectenti nihil restat quod speretur. Verum temperantia pugnat contra libidines, prudentia contra errores, fortitudo contra adversitates, justitia contra inaequalitates: sed in charitate illa perfecta castitas, ideoque nulla libido, contra quam pugnet temperantia; in charitate perfecta scientia, ideoque nullus error, contra quem pugnet prudentia; in charitate vera beatitudo, ideo nulla adversitas, quam fortitudo devincat; in charitate pacata sunt omnia, ideo nulla inaequalitas, contra quam justitia vigilet. Agit itaque modo vera temperantia, ne illecta; vera prudentia, ne decepta; vera fortitudo, ne oppressa mens rationalis normam charitatis excedat. Porro si subtilius advertas, quid est temperantia, nisi amor, quem nulla voluptas illicit? Quid est prudentia, nisi amor, quem nullus error seducit? Quid fortitudo, nisi amor fortiter adversa sustinens? Quid justitia, nisi amor, aequo quodam moderamine inaequalitates hujus vitae componens? In fide ergo charitas inchoatur, in caeteris virtutibus exercetur, in seipsa perficitur. Verum ut sui sectatores in regnum suae tranquillitatis charitas perfecta transtulerit, cunctis jam carnis illecebris cum ipsa carnis mortalitate consumptis, cunctis errorum tenebris divinae lucis contemplatione decussis, certaque securitate mundi hujus succedente molestiis; depositis, ut ita dixerim, quibus hoc belli tempore utitur armis, sola sui suavitate reficiet ipsa victores. Ita enim tunc caeterae virtutes in charitatis plenitudinem sese refundent, ut in illa felicitate, nihil aliud temperantia, prudentia, fortitudove putetur, quam charitas; tam casta, ut nullis tentetur illecebris; tam lucida, ut nullis interpoletur erroribus; tam valida, ut nullis omnino appetatur adversis.
8
CAP. VIII. (Speculi lib. I, cap. 32.) Quod opera sex dierum caeteris aptentur virtutibus, septimae vero diei requies charitati assignetur.
8
Est ergo fides nobis quasi primus dies, quo fideles ab infidelibus, quasi lux a tenebris, separamur. Sit spes secundus, per quam in coelestibus habitantes, et pro fidei meritis sola super coelestia sperantes, ab his, qui terram sapientes, et a Deo sola terrena flagitantes, sub coeli firmamento, aquarum instar dilabuntur et fluitant, Deo promovente, discernimur. Temperantia nobis quasi dies tertius illucescat, in quo membra nostra, quae sunt super terram, mortificantibus, ac carnales concupiscentias, quasi aquas amarissimas, necessariis terminis coercentibus, appareat terra cordis nostri arida et inaquosa, sitiens Dominum Deum suum. Jam vero prudentia quasi diei quarti lumen erumpat, per quam inter facienda et non facienda, quasi inter diem et noctem dividamur; cujus adminiculo lumen sapientiae, velut solis splendor effulgeat; lux scientiae spiritalis, quae in aliquibus nobis crescit, in aliquibus deficit, quasi lunae decus appareat; per quam etiam praecedentium patrum exempla, quasi stellarum globos, mens devota suspiciat; per quam inter dies et annos, menses et horas dividat; quid distet videlicet inter eos, qui ante legem, et sub lege; quid inter hos et illos qui sub gratia, quid singulis conveniat; quae praecepta, quae tempora, qui mores, quae sacramenta, aequa examinatione discernat. Sit nobis fortitudo quasi dies quintus, per quam hujus maris magni et spatiosi, saeculi videlicet hujus procellas toleremus: ac pisces spiritales, Deo operante, effecti, vitam nostram inter undas tempestatesque servemus; ac mentis nostrae desideria, simul et affectus, quasi volatilia pennata, ad coelestia erigentes, et ea, quae sursum sunt sapientes, multiplices bonorum operum fructus, Deo benedicente, reddamus. Porro diem sextum nobis justitia dictet, per quam divinam similitudinem reinduti atrocissimis vitiorum bestiis terrenisque desideriis, quasi reptilibus; corporisque motibus, quasi jumentis, generosa auctoritate imperemus; agentes ut corpus menti, mens Deo subdatur, sicque, justitia dictante, cuique quod suum est, tribuatur. Restat septimus dies, id est Sabbatum, in quo omnia ista opera consummantur, in quo requies vera suscipitur, in quo labori nostro terminus ac finis indicitur. Ipsa est charitas virtutum omnium consummatio, sanctarum animarum suavis refectio, honesta morum compositio. Ipsa radix, ex qua omnia bona opera, ut bona sint, oriuntur; in qua omnia bona opera perficiuntur. Ipsa septimus dies divina nos gratia reficit; ipsa septimus mensis, in quo post tentationum diluvium, arca cordis suaviter requiescit. Huic servit temperantia, prudentia vigilat, militat fortitudo, justitia famulatur.
9
CAP. IX. (Speculi lib. III, cap. 1.) De distinctione trium Sabbatorum.
9
Legimus in Veteri Testamento quasdam Sabbatorum distinctiones. Habes nempe in lege tria tempora Sabbati requie consecrata; septimum videlicet diem, septimum annum, et post septies septem quinquagesimum annum. Primum ergo Sabbatum dierum, secundum annorum, tertium non immerito dicitur Sabbatum sabbatorum. Constat namque ex septem annorum Sabbatis, addito uno; ut septenarius numerus in unitate concludatur, qui et ab unitate progreditur, et in unitate perficitur. Nam et omne opus bonum ab unius Dei fidei inchoatur, quod septenario Spiritus sancti munere promovetur, ut ad ipsum, qui vere unus est, veniatur; ubi totum quod sumus, unum cum ipso efficiatur. Habemus interim Sabbatum dierum, Sabbatum annorum, et in quodam praegustu Sabbatum sabbatorum.
10
CAP. X. (Speculi lib. III, cap. 2.) Quod in dilectione triplici, istorum Sabbatorum sit quaerenda distinctio.
10
In lege sic scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omni mente tua: et proximum tuum tanquam teipsum: In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Necesse est ergo, ut in his duobus praeceptis, has Sabbatorum quaeramus distinctiones, nam et ipsae ex lege sunt. Porro haec duo praecepta, si diligenter inspicias, tria quaedam invenis diligenda, te videlicet, proximum et Deum. Ubi enim dicitur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum manifestum est, quia debes diligere et te ipsum. Hoc tamen non est praeceptum, quia naturae est insitum. Nemo enim unquam, teste Apostolo, carnem suam odio habuit, et si non carnem, multo minus utique mentem, quam quilibet, etiam nesciens, magis diligit quam carnem. Nemo est enim qui non malit infirmus carne, quam insanus vivere mente. Sit ergo homini dilectio sui Sabbatum primum; dilectio proximi, sit secundum; Dei autem dilectio, Sabbatum sabbatorum. Est autem, ut superius diximus, Sabbatum spiritale requies animi, pax cordis, tranquillitas mentis. Et hoc Sabbatum nonnunquam in propria dilectione sentitur; aliquando ex dulcedine fraternae dilectionis hauritur; in divina dilectione absque ulla ambiguitate perficitur. Hoc sane providendum, ut homo, sicut oportet, diligat semetipsum, proximum vero tanquam se ipsum, Deum supra se ipsum; quia nec se, nec proximum, nisi propter ipsum. Porro Deum non amare convincitur, a quo proximus non amatur. Qui enim non diligit fratrem quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Praecedit ergo quodammodo dilectionem Dei dilectio proximi; dilectionem vero proximi dilectio sui. Praecedit, inquam, ordine, non dignitate. Praecedit, sed illam perfectam; de qua dictum est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Nam profecto quaedam hujus dilectionis portio, etsi non plenitudo, et sui, et proximi dilectionem praecedat necesse est: sine qua mortua illa utraque est, ac proinde nulla est. Videtur enim mihi Dei dilectionem, quasi aliarum dilectionum animam esse, quae et in se ipsa plenissime vivit, et aliis sui essentiam vitalem impertit, absenti mortem inducit. Ut ergo homo se diligat, in ipso Dei dilectio inchoatur; ut diligat proximum, capaciori quodammodo sinu concipitur, ubi divinus ille ignis paululum coalescens, caeteras tandem, quasi scintillulas quasdam, in sui plenitudinem miro modo absorbeat: totam animi dilectionem ad illud sublime, et ineffabile bonum abducens, ubi nec ipse a se, nec proximus diligatur, nisi in quantum uterque deficiens a se, totus transfertur in Deum. Interim tres hi amores et ab invicem concipiuntur, et ab invicem nutriuntur, et ab invicem accenduntur, porro simul omnes perficiuntur. Agitur autem miro et ineffabili modo, ut quanquam hi tres amores omnes simul habeantur, neque enim aliter potest, non tamen semper aeque sentiantur; sed nunc requies illa, illa jucunditas in propriae conscientiae puritate sentiatur: nunc ex fraternae dilectionis dulcedine mutuetur, nunc in Dei contemplatione plenius acquiratur. Sicut enim rex aliquis diversas aromatum possidens apothecas, nunc hanc, nunc illam ingreditur, nunc hujus, nunc illius speciei odore perfunditur: ita mens, cellaria quaedam spiritualibus referta deliciis, intra suae conscientiae septa retentans, nunc hoc nunc illud inambulat, ac jucunditatis suae materiam, pro divitiarum diversitate, diverso modo compensat.
11
CAP. XI. (Speculi lib. III, cap. 3.) Quomodo Sabbatum spirituale in sui dilectione sentiatur.
11
Cum enim homo ab exteriori tumultu intra secretarium mentis sese receperit, nihilque occurrerit inquietum, nihil inordinatum, nihil quod remordeat, nihil quod oblatret; sed omnia jucunda, omnia concordantia, omnia pacifica, omnia tranquilla, et instar ordinatissimae ac pacatissimae cujusdam familiae, omnis cogitationum, sermonum, operumque turba ipsi animo, quasi patrifamilias domus arriserit: oritur hinc subito mira securitas, ex securitate mira jucunditas, ex jucunditate autem jubilus quidam, eo devotius in laudes Dei erumpens, quo perspicacius conspicit, ejus esse muneris, quidquid in se boni recognoscit. Hic est septimi diei jucunda solemnitas, quam necesse est sex dies, id est operum praecedat perfectio, ut primum in bonis operibus desudemus, et sic demum in conscientiae tranquillitate pausemus. Ex bonis namque operibus puritas conscientiae nascitur, secundum quam sui dilectio judicatur. Sicut enim is qui operatur vel diligit iniquitatem, non diligit, sed odit animam suam; ita profecto qui diligit, et operatur justitiam, non odit, sed diligit animam suam. Haec est primi illius Sabbati jucunda solemnitas: in qua servilia mundi opera minime exercentur; in qua nec ignis concupiscentiae turpis accenditur, nec passionum onera comportantur.
12
CAP. XII. (Speculi lib. III, cap. 4.) Quale Sabbatum ex fraterna dilectione capiatur, et quomodo sex anni, qui praecedunt septimum, charitati coaptentur.
12
Porro si ab hoc secretiori cubiculo, in quo primum hoc Sabbatum celebravit, ad illud pectoris sui diversorium sese contulerit, ubi solet gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, infirmari cum infirmis, uri cum scandalizatis; senseritque ibi animam suam cum omnium fratrum suorum animabus glutino charitatis uniri, nullis invidiae stimulis agitari, nullis indignationum aestibus inflammari; non jaculis suspicionum atteri, non edacis tristitiae morsibus consumi; sicque ad quemdam tranquillissimum mentis suae sinum omnes rapiat, ubi dulci quodam affectu omnes amplectatur et foveat, ac secum unum cor et unam animam faciat; ad hujus mox dulcedinis suavissimum gustum, omnis cupiditatum silet tumultus, ac vitiorum strepitus conquiescit; et fit ibi intus ab omnibus noxiis absoluta vacatio, et in fraternae dilectionis dulcedine grata, et jucunda pausatio. Hujus Sabbati requie ac dulcedine, propheta David in sonum gratulabundae solemnitatis erupit dicens: Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum! Vere bonum, vere jucundum. Bonum plane, quia nihil utilius; jucundum, quia nihil sapidius. Quod si ex sex illis annis, qui Sabbatum hoc spirituale praecedunt, aliquid mysticum velis exculpere, scito sex esse genera hominum, in quorum dilectione necesse est animus exerceatur. Primo ergo dilectio nostra, naturali ordine, ad domesticos sanguinis nostri derivatur. Quae dilectio ut habeatur, quia ipsi naturae est insitum, si non habeatur, nimis est inhumanum. Unde Apostolus: Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior. Haec autem dilectio, quoniam ab ipsa natura proficiscitur, in praeceptis, quae ad dilectionem pertinent proximi, primo loco sancitur; ita Deo protestante: Honora patrem tuum et matrem. Hinc ad eos, qui nobis specialis amicitiae foedere, vel officii vicissitudine copulantur, dilectio nostra progreditur, et quodammodo sinu ampliore laxatur. Sane utraque haec dilectio, quanquam parum praemii servata conquirat, quippe cum ad illam lex naturalis impellat, ad istam gratia impertita nos provocet, neglecta tamen cumulum damnationis importat. De his Dominus in Evangelio: Si diligitis, inquit, eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Ut ergo in aliquid amplum dilectio nostra tendatur, amplectatur et eos, qui nobiscum eidem jugo professionis subduntur. Haec plane dilectio praemio non fraudabitur, quia Deus causa est, cur exhibetur. Restant adhuc duo hominum genera, eorum qui foris sunt, gentilium videlicet et Judaeorum, haereticorumque vel schismaticorum; quorum necesse est ut ignorantiam doleamus, compatiamur infirmitati, malitiam defleamus, ac pio affectu solatium illis nostrae orationis impertiamur, ut et ipsi inveniantur nobiscum in Christo Jesu Domino nostro. Inde ad illud transeundum est, in quo homo fraternae charitatis summa consistit, in quo homo Dei Filius efficitur, in quo divinae bonitatis similitudo plenius reparatur, sicut ait Salvator in Evangelio: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est. Exinde quid supererit, nisi annus septimus, in quo debitores repetere non permittimur, in quo servus libertate donatur? Qui enim novit etiam inimicos simplici oculo intueri, ille est qui veraciter dicere potest: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati, cui deplorandae servituti tandiu quisque addicitur, donec ipse dimittens et diligens, dimittatur et diligatur; et de servo non modo liber, sed etiam amicus efficiatur.
13
CAP. XIII. (Speculi lib. III, cap. 6.) Quomodo perfectum Sabbatum in Dei, dilectione reperiatur, et quomodo quinquagesimus annus huic dilectioni comparetur.
13
Verum hac gemina dilectione purgata mens, tanto devotius, quanto securius ad ipsius Divinitatis felices gestit amplexus; ita ut nimio desiderio succensa velamen carnis excedat, jamque ab illo ineffabili lumine, ab illa inusitata dulcedine penitus absorbeatur; factoque silentio ab omnibus corporalibus, ab omnibus sensibilibus, ab omnibus mutabilibus, in id quod est, et sic semper est, et ad ipsum est, in illum unum perspicacem figat intuitum, vacans et videns quoniam Dominus ipse est Deus; et inter charitatis illius suaves amplexus sabbatizans sine dubio Sabbatum sabbatorum. Hic annus jubilaeus, in quo ad suam possessionem revertitur, ipsum videlicet auctorem suum; ut nimirum possideatur et possideat, habeatur et habeat, teneatur et teneat. Ipsa est possessio, quae distracta vili peccati pretio, amore hominis defluente ab eo, a quo factus est, et inhaerente rei, quae facta est. Huic Sabbato non immerito quinquagenarius numerus dedicatur: in quo servilis timor expellitur, carnis non solum concupiscentia, sed et memoria consopitur, spiritus plenitudo concipitur. Ante, inquit, id est ante Pentecosten, Spiritus non erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus: non omnino non datus, sed non tanta plenitudine, non tanta perfectione. Datur profecto in Sabbato primo, datur et in secundo; sed in Sabbato sabbatorum ejus infunditur plenitudo. Verum quia charitas diffunditur in cordibus, non alias, nisi per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, ubique septenarius numerus custoditur; sed in ipsius septenarii multiplicatione profectus ipsius charitatis dignoscitur. Nam septimus dies quasi charitatis est inchoatio, septimus annus promotio, quinquagesimus annus, qui est post septies septem, ejus est plenitudo. In singulis requies, in singulis vacatio, in singulis spiritualis quaedam sabbatizatio. Primo requies in puritate conscientiae, deinde in multarum mentium dulcissima conjunctione, postremo in ipsius Dei contemplatione. In primo Sabbato vacatur a crimine, in secundo a cupiditate, in tertio ab omni prorsus distensione. In primo mens colligitur ad se, in secundo extenditur extra se, in tertio rapitur supra se. In primo gustat quam dulcis est Jesus in humanitate, in secundo videt quam perfectus in charitate, in tertio, quam sublimis in deitate.
14
CAP. XIV. (Speculi lib. III, cap. 5.) Quomodo utraque dilectio, sui videlicet et proximi, Dei dilectione servetur.
14
Quoniam, ut superius diximus, utrumque amorem, quo vel nobis ipsis contulimus, vel quo proximis unimur, quadam divini amoris portione necesse est animari, sciendum quod ad hanc geminam dilectionem Dei nos dilectio movet, et promovet; secundum id quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Si quidem in hac gemina dilectione acquiritur innocentia, quae in duobus est. Innocens quippe est, qui nec sibi, nec alteri nocet. Sibi autem nocet, qui semetipsum vitii alicujus, aut turpitudinis labe corrumpit. Ad quam corruptionem, quia maxime voluptas ac delectatio carnis impellitur, sic eam facile quilibet respuit vel evitat; si erga carnem nostri Salvatoris pium indutus affectum, gaudet spiritualibus oculis intueri Dominum majestatis usque ad praesepis inclinatum angustias, virgineis inhiare uberibus, maternis amplexibus stringi, tremuli senis, sancti videlicet Simeonis felicibus labiis osculari. Qui mentis suae obtutibus imaginari dulce habet, quam mitis aspectu, quam dulcis affatu, quam peccatoribus compatiens, quam infimis et miseris condescendens. Quis est cui ad hoc dulce spectaculum, omnis fetentis carnis delectatio non sordescat? Inde suaves quaedam lacrymae facile oriuntur, quibus omnis concupiscentiarum aestus exstinguitur, tepescit caro, gulae veracitas temperatur, omnis vanitatum titillatio sedatur. Porro ad inimicorum dilectionem, in qua fraternae charitatis consistit perfectio, nihil nos ita animat, ut illius mirae patientiae grata consideratio, qua ille speciosus forma prae filiis hominum, venustam faciem suam impiis praebuit conspuendam; qua oculos illos, quorum nutu reguntur, omnia velamini subdidit iniquorum; qua latera illa sua flagellis exposuit; qua caput tremendum principibus et potestatibus, spinarum asperitati submisit; qua semetipsum opprobriis ac contumeliis addixit; qua crucem, clavos, lanceam, fel, acetum, patienter sustinuit, in omnibus lenis, mitis, tranquillus. Denique tanquam ovis ad occisionem ductus est, et quasi agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum. Considera, o humana superbia, o superba impatientia, quis sustinuit, quare sustinuit, quomodo sustinuit. Cogitentur, rogo, haec non scribantur. Quis est, cujus ad hunc mirabilem intuitum, statim ira non deferveat? quis illam audiens mirabilem vocem, plenam dulcedinis, plenam charitatis, plenam tranquillitatis: Pater ignosce illis: non statim omni affectu suos amplectitur inimicos? Pater, inquit, ignosce illis. Quid lenitatis, quid charitatis huic addi potuit orationi? Addidit tamen. Parum fuit orare, voluit et excusare: Pater, inquit, ignosce illis; non enim sciunt quid faciunt. Putant legis praevaricatorem, putant divinitatis praesumptorem, putant populi seductorem. Abscondi ab eis faciem meam, non agnoverunt majestatem meam. Ideo Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Igitur ut homo se diligat, nulla se carnis delectatione corrumpat; ut vero carnali concupiscentiae non succumbat, omnem affectum suum ad suavitatem Dominicae carnis extendat. Porro ut perfectius ac suavius in fraternae charitatis delectatione quiescat, etiam inimicos brachiis veri amoris astringat. Sed ne divinus hic ignis injuriarum flatu tepescat, Domini ac Salvatoris sui tranquillam patientiam, oculis mentis semper aspiciat.
15
CAP. XV. In quibus amorem Dei constare credendum sit.
15
Deus in Evangelio ait: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. Non enim secundum momentaneos affectus Dei aestimandus est amor; sed potius secundum continuam ipsius voluntatis humanae qualitatem. Suam enim voluntatem Dei voluntati conjungere; ut quaelibet voluntas divina praescribat, his voluntas humana consentiat; ut nulla sit alia causa, cur hoc aut illud velit, nisi quia hoc Deum velle, cognoscit, hoc utique Deum amare est. Nam ipsa voluntas nihil est aliud quam amor; nec aliud dicendae sunt bonae aut malae voluntates, quam boni vel mali amores. Sane haec voluntas secundum duo quaedam judicanda est, passionem videlicet et actionem; si videlicet ea, quae Deus intulerit, vel inferri permiserit, patienter sustineat; et ea quae jusserit ferventer adimpleat. Caeterum, ut ait beatus Gregorius, nemo credat quidquid sibi mens sine operibus de Dei amore respondeat. Cujuscunque ergo voluntas Dei voluntati concordat, eaque quae Deus intulerit, sustinet patienter, et ea quae jusserit exsequitur ferventer, qui quantumcunque potest insistit ut Deum habeat, mandatis videlicet illius obtemperando, sobrie, et juste, et pie vivendo, Deum diligere sine omni cunctatione dicendus est. Ejus enim est sententia, qui non mentitur: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Habet siquidem amor iste inchoationem suam, profectum suum, perfectionem suam. Interest sane, quantum fuerit quis in hac dilectione affectuosus, discretus, fortis. Affectuosus ut dulciter; discretus, ut prudenter; fortis, ut diligat perseveranter. Affectuosus, ut quod elegit, in desiderio sapiat; discretus, ne in actu modum excedat; fortis, ne inde aliqua eum tentatio avertat. Affectus prodest contra perversas dulcedines, discretio contra deceptiones, fortitudo contra persecutiones Si quis autem in his tribus noscitur esse perfectus, non solum feliciter, sed et suaviter amat. Sane si non poterit affectuosus, sit tamen discretus, et fortis; et si non ad praesentem suavitatem, non minus tamen ad futuram proficiet felicitatem.
16
CAP. XVI. (Speculi lib. III, cap. 8 et 9.) In quibus constet amor rectus, sive perversus.
16
Constat autem amor iste in tribus, in electione, in motu, in fructu. Est autem electio ex ratione, motus in desiderio et actu, fructus in fine Habet nempe amor semper comitem rationem, non qua semper rationabiliter amet, sed qua ea, quae eligit, ab his quae reprobat, vivaci circumspectione discernat. Denique rationis est, inter Creatorem et creaturam, inter temporalia et aeterna, inter amara et dulcia, inter aspera et delectabilia discernere; amoris autem, quod voluerit ad fruendum eligere. Nam si experientia cujuslibet delectationis illecta, vel certe quolibet errore decepta mens, ea, quibus minime fruendum est, eligat ad fruendum, profecto infeliciter amat. Frui autem dicimus, cum delectatione ac gaudio uti. Ipsam sane electionem statim sequitur vel etiam comitatur ipsius amoris motus occultus, excitans quodammodo et movens animum in illius rei desiderium, quam eligendam putavit; at si eam rem, quam ad fruendum elegerit, electam desideraverit, pro voto adeptus fuerit, in illius mox usu cum gaudio ac delectatione quiescit, quem usum fructum vocamus. In his igitur tribus charitas, sive cupiditas constare videtur; in animi scilicet electione, in motu, in fructu. Sed electio, amoris sive boni, sive mali est inchoatio; motus amoris ipsius cursus; fructus amoris ipsius est finis. Si itaque mens ad fruendum eligat quod oportet, si ad id sic moveatur ut debet, vel eo fruatur ut decet: et tam salubris electio, et tam competens motus, et tam utilis fructus, non immerito charitatis censeri vocabulo judicatur. Sed in hac electione charitas inchoatur, motu extenditur, in fructu vero perficitur. At si animus eligat insipienter, per desiderium moveatur indecenter, turpiter abutatur; his quasi gradibus cupiditatem consummari facile adverti potest. Hi sunt duo fontes, bonorum scilicet et malorum origines, quando quidem radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum charitas. Hoc sane dicendum, quia non omne quod in usum nostrum eligimus, diligere dicendi suum, sed solum id quod ad fruendum eligimus. Deus igitur nobis prae omnibus eligendus est, ut eo fruamur, quod est amoris inchoatio; ipse prae omnibus desiderandus, quod est ipsius amoris quasi cursus quidam, atque promotio; in cujus adeptione, quia perfecti boni perfecta erit dilectio, perfecta erit et beatitudo. Pater igitur duo nobis eligenda ad diligendum, Deum scilicet et proximum quanquam dissimiliter. Nam Deus diligendus ut eo fruamur in se ipso, et propter se ipsum proximus, ut ipso fruamur in Deo, imo et Deo fruamur in illo. Nam, licet verbum hoc frui districtius soleat accipi, ut videlicet nulla re alia, sed solo Deo fruendum esse dicatur, ad hominem tamen loquens Paulus: Ita, frater, inquit, ego te fruar in Domino. Cum igitur haec duo ratio eligenda perspexerit, et caeteris omnibus horum contemplatione contemptis, mentis consensus elegerit, inchoata est profecto Dei proximique dilectio, quia in quod debet, fit ipsius amoris conversio.
17
CAP. XVII. (Speculi lib. III, cap. 10.) Quod ad actum et desiderium amor noster moveatur, et quod aliquando affectu, aliquando ratione ad haec duo moveatur.
17
Fit autem motus amoris ad duo, vel interius ad desiderium, vel exterius ad actum: ad desiderium, cum ad id quo fruendum judicaverit animus, se motu quodam interno et appetitu extendit; ad actum, cum mentem ad id etiam exterius agendum, amoris ipsius vis quaedam occulta compellit. Proinde investigandum arbitror, quaenam sint illa, quibus quasi incentivis amor ipse ad haec duo excitetur ac moveatur: quaeque ei cursum suum ordinent quodam modo, atque praescribant. Deinde quid eorum sequi debeat, vel quantum sequi debeat; quid respuere, quid admittere, quid minuere, quid augere oporteat, ut ipse motus competens sit, subtilius inquirendum. Sunt autem duo, ut mihi videtur, quibus animus duo illa, quae praemisimus, movetur ac excitatur, id est affectus et ratio. Aliquando enim affectu tantum, aliquando tantum ratione amor noster vel exterius ad actum, vel in occultum succenditur appetitum. Ut igitur de omnibus motibus, quibus amor noster multipliciter variatur, quis maxime sequendus sit, videamus, primo de bifaria motus ipsius origine, id est de affectu et ratione breviter exsequamur.
18
CAP. XVIII. (Speculi lib. III, cap. 11.) Quid sit affectus, et quot sint affectus declaratur; quod spiritualis affectus dupliciter accipiatur, ostenditur.
18
Est igitur affectus spontanea quaedam ac dulcis ipsius animi ad aliquem inclinatio. Affectus autem aut spiritualis est, aut rationalis, aut irrationalis, aut officialis, aut naturalis, vel certe carnalis. Spiritalis affectus dupliciter potest intelligi. Nam spirituali quidem affectu animus excitatur, cum occulta et quasi improvisa Spiritus sancti visitatione in divinae dilectionis dulcedinem, vel fraternae charitatis suavitatem mens compuncta resolvitur. Item spiritualis affectus dici potest, qui ex diaboli immissione generatur. Hoc affectu Amnon filius David in propriae sororis exarsit amplexus. Hoc quoque affectu ad quam turpia constat illectos, de quibus propheta: Spiritus, inquit, fornicationis decepit eos. Gemino enim tormento sanctorum pudicitiam immundissimus hostis insequitur: nunc carnem intolerabili flamma succendens, nunc mentem perniciosae dulcedinis affectu dissolvens.
19
CAP. XIX. (Speculi lib. III, cap. 12.) De affectu rationali et irrationali.
19
Rationalis affectus est, qui ex consideratione alienae virtutis oboritur, videlicet cum oculis nostris cujuslibet virtus vel sanctitas explorata, vel fama divulgante, vel certa lectione comperta, mentem nostram quadam dulcedinis suavitate perfundit. Hic est affectus, qui nos audita triumphali martyrum passione suavissima devotione compungit, ac memorabiles praecedentium actus quasi sub oculis delectabili meditatione depingit. Huic affectui contrarius est irrationalis, quo quilibet erga aliquem, comperto ejus vitio, quadam mentis inclinatione movetur. Multi enim vel ob vanissimam philosophiam, vel ob stultissimam in negotio militari audaciam, vel ob quamlibet nequitiam, aliquorum sibi illiciunt et inclinant affectum.
20
CAP. XX. (Speculi lib. III, cap. 13.) De affectu officiali.
20
Officialem affectum dicimus, qui munerum vel obsequiorum gratia parturitur. Multi enim vel utilitate munerum impensorum, vel obsequiorum exhibitione, quorumdam sibi animos conciliarunt.
21
CAP. XXI. (Speculi lib. III, cap. 14.) De affectu naturali.
21
Naturalis affectus inest cuilibet ad carnem suam, matri ad filium, homini ad domesticum seminis sui. Nemo enim carnem suam odio habuit, et: Non potest mater oblivisci infantis sui, et: Qui domesticorum suorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
22
CAP. XXII. (Speculi lib. III, cap. 15.) De affectu carnali dupliciter accipiendo.
22
Carnalis affectus duplex est. Plerumque enim non quidem virtus aut vitium, sed quaedam exterioris hominis habitudo, animum sibi intuentis inclinat. Facile quippe alicujus et forma elegantior, et sermo suavior, et maturus incessus, et venustus aspectus, etiam ignorantis qualis ipse homo sit, provocat et perstringit affectum. Haec adeo in Moyse puero gratia relucebat, ut contra Pharaonis imperium, a parentibus tribus mensibus servaretur, ut ait Apostolus, quod vidissent elegantem infantem. Expositus quoque periculo, formae elegantia etiam filiae Pharaonis sibi pietatem illexit, cui adoptatus in filium, magnus effectus est coram universis quoque servis Pharaonis. Porro quem ad noxiam voluptatem in quamlibet speciem suavitas male blanda compungit, carnali motum affectu, nemo sani capitis dubitabit. Hic carnalis affectus ambulantem in solario domus suae David, ad speciem Bethsabee praevenit incautum, praeventum dissolvit, obruit dissolutum. Hic affectus sapientiam Salomonis absorbuit, et carnali libidine dissolutum, in spiritualis fornicationis barathrum, nefandissima idolorum cultura dejecit.
23
CAP. XXIII. (Speculi lib. III, cap. 16.) Quid de his affectibus sentiendum sit.
23
Hi affectus interim meditanti occurrunt: quos amoris origines quasdam dixerim, sive radices, non amorem. Non enim his affectibus excitari vel pulsari valde laudabile existimamus, si boni sunt; nec exitiabile, si mali. Nam etiam carnali affectu, qui caeteris formidabilior judicatur, aliquando viri optimi ad probationis meritum titillantur. Quocirca non his affectibus moveri, sed his affectibus informari, aut utile judicamus, aut noxium. Quando enim hi affectus movent animum, aut visitatio in bonis est, aut tentatio in malis: quando secundum hos affectus disponitur, plena est ipsius voluntatis consensio. Consensio autem aut occulta est, aut manifesta. Occulta, cum ex consensu desiderii agitatur interius; manifesta, cum ipsum desiderium ad actum prorumpit exterius. Utrum autem secundum hos affectus moveri debeat amor noster, vel quantum moveri debeat, investigare conabimur; si tamen prius de ratione, quam aliam amoris causam diximus, pauca praemiserimus.
24
CAP. XXIV. (Speculi lib. III, cap. 17 et 18.) Quomodo mens ad Dei proximique dilectionem ratione moveatur.
24
Nam animum, quem ad Dei proximique dilectionem nullus movet affectus, plerumque movet ratio, tanto utique sacratius, quanto securius; tanto securius quanto defaecatius; tanto autem defaecatius, quanto rationali amore nihil utilius potest esse vel purius. Suadet ergo ratio primo, ut a rationali creatura Creator ametur, sine quo necesse est eam semper miseram esse: cum quo non potest nisi beatissima semper esse. Huic igitur rationi si mens consenserit, et Dei desiderio sese excitaverit, prosequitur statim ratio negotium suum, necessarium probans, illius praeceptis adimplendis graviter insistendum, si adipisci voluerit desideratum. Sic innatum internis visceribus desiderium, ratione compellente, procedit ad actum. Quia vero inter Dei praecepta id maximum invenitur, ut proximus diligatur, instat ratio, ut ad beneficium proximo impendendum animus moveatur. Omnis autem proximus aut amicus est, aut non inimicus, vel etiam inimicus. Amicus, quia prodest, vel profuit; non inimicus, quia non nocet, nec nocuit; inimicus, quia obest, vel obfuit. Amicus, ex sanguine vel gratia; non inimicus, ex innocentia; inimicus, ex injuria. Igitur ut amico se impendat homo, tria quaedam proponit ratio; ut non inimico, duo; ut inimico, unum. Amico debetur beneficium ex natura, ex officio, ex praecepto. Ex natura, quia homo, vel etiam domesticus est; ex officio, quia inimicus est; ex praecepto, quia proximus est. Non inimico vero, ex natura, quia homo est; ex praecepto, quia proximus est. Inimico, tantum ex praecepto, quia ut inimicus diligatur, praeceptum Domini est( Matth. V). His igitur rationibus cedens animus, si ad beneficium impendendum non solum amico, sed etiam inimico sese paraverit, etsi non sentiat affectum charitatis, tamen meritum non amittet. Distinguendi igitur sunt duo amores isti, alter ex affectu, alter ex ratione. Qua distinctione id quoque solvitur, quod quaerunt quidam, quid videlicet distet inter amorem qui in Deo est, et illum qui exhibetur propter Deum. Affectus quippe non propter Deum assumitur, sed in ipsa anima aut naturaliter, aut accidentaliter oritur. Proinde si ei, cui animus quadam spontanea ac dulci inclinatione sese refundit, totus amor secundum ipsum affectum exhibeatur; iste nec in Deo, nec propter Deum, sed potius propter se amatur. Si vero is, quem affectus iste complectitur, in Dei dilectione pariter assumitur, amorque ipse ex affectu sapiat, sed ejus exhibitio ex rationis moderamine pendeat; hujus utique amor non primo propter Deum assumitur, sed in Deo salubriter exercetur. Porro ei, quem affectus iste respuit et evitat, si consideratione divini praecepti nosmetipsos, ut oportet, exhibuerimus, ac quidquid dictaverit ratio, prout indiguerit, impenderimus, iste non propter se, sed tantum propter Deum diligitur. Igitur amicus, qui non potest non diligi, diligatur in Deo; inimicus, qui non propter se potest diligi, diligatur propter Deum; ille ex affectu, iste ex ratione.
25
CAP. XXV. (Speculi lib. III, cap. 19.) Quod affectus non sint in nostro arbitrio positi.
25
Dicendum adhuc de his affectibus, quia nequaquam in nostro arbitrio collocantur, cum quibusdam aliquando invitissimi moveamur, nec quosdam etiam si velimus, experiri valeamus. Proinde nequaquam tunc amor ex affectu est, cum mentem affectus moverit, sed cum ipsum motum secundum affectum direxerit. Similiter de motu, qui ex ratione generatur, sentiendum est.
26
CAP. XXVI. (Speculi lib. III, cap. 20.) Quod tres sint amores, ex affectu, ex ratione, ex utroque.
26
Est igitur amor ex affectu, cum affectui animus consenserit; ex ratione, cum se voluntas rationi conjunxerit; potest et tertius amor ex his duobus confici, cum scilicet haec tria, ratio, affectus, et voluntas in unum coierint. Primus dulcis, sed periculosus; secundus durus, sed fructuosus; tertius utriusque praerogativa perfectus. Ad primum sensus ex parte dulcedinis illicit, ad secundum ratio manifesta compellit, in tertio ipsa ratio sapit. Differt autem hic ultimus a primo, quia licet illo, et quod amandum est, aliquando ametur; magis tamen propter ipsius affectus dulcedinem amatur. Hoc autem amatur, non quia dulce est, sed quia amore dignum, ideo dulce est.
27
CAP. XXVII. (Speculi lib. III, cap. 21.) Quid sit amare.
27
Igitur ex his omnibus, quae dicta sunt, in quo tota vis consistat amoris, breviter colligamus. Primo si mens aliquid ad fruendum elegerit, deinde ad id quodam interno desiderio sese extenderit, postremo id agat, quo ad desideratum pervenire valuerit; hic sine dubio amare dicendus est. Hoc autem quanto quisque ferventius, instantiusque peregerit, tanto magis et diligit. Quod si ex affectu id fecerit, dulcius utique diligit, ac proinde facilius agit. Si autem totum hoc, quod alius ex affectu, alter ex sola fecerit ratione: minus quidem dulce diligit, sed non tardius quod desiderat obtinebit.
28
CAP. XXVIII. (Speculi lib. III, cap. 22.) In dilectione proximi quae sit habenda discretio.
28
Si igitur proximum, ad ipsius fructus societatem, quae in Deo est, elegerimus, sana est ista electio. Sed hanc electionem si desiderium turpe, aut actus inordinatus subsequitur, tota electionis sanitas maculatur. Porro si ipsa electio perversa fuerit, ut quod non oportet eligat ad fruendum, et illa, quae ipsam sequuntur electionem, perversa esse constabit; et talis amor perversus erit, cupiditatis, non charitatis censendus vocabulo. Sed quidquid aliud mens ad fruendum, praeter Deum in se ipso, proximum autem in Deo, vel illecta, vel decepta elegerit; metas verae dilectionis excedit. Sit ergo electio sana, desiderium competens, actus rationalis; et sic non excedet limitem charitatis. Sane desiderium ipsum ad duo debet extendi, et actus nihilominus dupliciter exerceri. Debet quippe desiderium ad hoc esse, ut sicut decet, mutuo nobis fruamur in Deo; et ut Deo invicem fruamur in ipso. Quia homo ex corpore constat et anima, actus utique noster, quantum facultas suppeditat, utrique debet prospicere. In his quanto quisque ferventior et prudentior, tanto utique et in charitate perfectior; quanto autem affectuosior, tanto charitas ipsa constat esse suavior. Sicut autem ad haec aliquando, ut diximus, affectus, aliquando movet ratio; ita utrumque ipsius desiderii modum actusque, pro sui qualitate ordinare contendit. Proinde diligenti consideratione opus est, ut de ipsis affectibus quis sequendus sit, et in quantum sequendus sit, videamus.
29
CAP. XXIX. (Speculi lib. III, cap. 23.) Qui affectus admittendi non sint, et qui sequendi.
29
Igitur spiritalis affectus qui ex diabolo est, irrationabilis qui pro vitio est, carnalis qui ad vitium: tres isti affectus non solum non sequendi, sed ne admittendi quidem sunt; imo, quantum fieri potest, a cordibus nostris eruendi. Porro spiritalis affectus, qui ex Deo est, non solum admittendus, sed et omnibus modis excitandus est, et augendus. Habet autem hoc affectus iste proprium, ut plerumque modum nesciat, humanas non metiatur vires, corporeas affectiones absorbeat, ac impetu quodam caeco irruens in amatum, solum id meditetur, quod appetit; despiciat quidquid extra est: etiam quod grave, quod arduum, quod impossibile quoque, ac si leve ac vacuum laboris opus aggrediens, molestissimas hominis exterioris injurias, prae interni amoris delectatione non sentiat. Proinde ut voluntas jugi fervore calescat, ut illatas extrinsecus passiones patienter quis, imo gaudenter sustineat, usque ad ipsius desiderii motum, affectus hujus est impetus perferendus; ad voluntarios vero actus progrediens, ne metas corporeae possibilitatis excedat, rationis est moderamine coercendus. Neque enim timenda est in interiori sanctitate nimietas, exterior autem virtutum exercitatio, de qua dictum est: Noli esse nimis justus, rationis est moderamine temperanda. Semper enim in actu ratio consulenda est, non sequendus affectus.
30
CAP. XXX. (Speculi lib. III, cap. 24.) In quantum rationalis affectus sequendus sit.
30
Rationalem igitur affectum, qui ex alterius contemplatione virtutis oboritur, caeteris, quibus ad proximi dilectionem accendimur, constat esse perfectiorem. Etenim non modicum virtutis indicium, est ipse amor virtutis. Denique huic consentire affectui utilissimum est, tum pro ipsarum aemulatione virtutum, quae ipso affectu facilius excitatur, tum pro horrore vitiorum, quae ex virtutum diligenti consideratione sordescunt. Sed et desiderium nostrum, si secundum hunc dirigatur affectum, nec perniciosum arbitror esse, nec noxium. Nihil enim obest, imo et prodest plurimum, si ejus desideremus praesentiam, cujus exemplo corrigamur, si mali sumus; si boni, promoveamur; si aeque perfecti, mutua collatione firmemur Est autem praesentia sanctorum temporalis et ipsa quidem desideranda, sed magis illa, quae cum Christo erit aeterna in coelis; ad quam tendimus, non terrarum spatia peragrando, sed sancte, et juste, et pie vivendo.
31
CAP. XXXI. (Speculi lib. III, cap. 25.) Officialis affectus in quo cavendus sit, in quo admittendus.
31
Sequitur officialis affectus, caeteris, qui admittendi sunt, periculosior. Siquidem admittendus est, sed permaxime cavendus. Admittendus, ne sis ingratus officio; cavendus, ne non tam homini impertiatur, quam vitio. Quid enim cavendum magis, quam ne delinitus obsequiis, vel muneribus illectus, aut foveas vitia, aut faveas vitioso? Proinde, quamvis in muneribus vel obsequiis suscipiendis, magna sit habenda discretio, hoc attendendum, ut ipsius personae dignitas diligentius inspiciatur, ut si forte ejus meriti sit, affectus ipse officialis transeat in rationalem; et quem coepimus diligere, quia nobis gratus, diligi incipiat, quia virtutibus adornatus. Ipsa sane obsequiorum, vel munerum redhibitio, secundum rationem, non secundum affectum impendatur. Sed et desiderium, quo amati praesentia desideratur, vel actus, quo ipsa praesentia comparatur, rationem sequantur, non affectum. Ipse quoque affectus, qui hominem, sine alterius causae respectu, sponte complectitur, per omnia temperandus.
32
CAP. XXXII. (Speculi lib. III, cap. 26). Quis modus in naturali sit servandus affectu.
32
Jam nunc in naturali affectu qui modus servandus sit, diligentius inquiramus. Hunc sane affectum, sicut non admittere impossibile est, ita non sequi, summae virtutis est. Semper etenim affectus iste mollia suggerit, et suavia: quod jucundum, quod tenerum, quod voluptuosum, quod delicatum, libenter amplectitur; quod vero arduum, quod asperum, quod voluntati contrarium, omni horrore refugit, et evitat. Quocirca hujus affectus exsecutio, amor perversus est. Hic amor Salvatoris auctoritate interdicitur, cum dicit: Qui amat animam suam perdet eam, et qui oderit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam inveniet eam. Proinde, ut ait sanctus ille:« Si male amaveris, tunc odisti, si bene oderis, tunc amasti.» Qui eam amat secundum affectum, utique odit; quia qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Qui vero odit secundum affectum, secundum rationem diligit. Ad hoc enim addidit: In mundo, quia quidquid in mundo est, aut concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Qui itaque animam suam secundum affectum amat in hoc mundo, amat quia in concupiscentia carnis, in concupiscentia oculorum, in superbia vitae, quae omnia affectus suggerit, amat. Distinguendi sunt ergo illi amores, de quibus superius locuti sumus, alter secundum affectum, alter secundum rationem. Naturale quidem est, quod homo erga se et suos affectum habet; sed amorem secundum affectum habere non debet, secundum rationem vero habere debet. Affectus ipse ostenditur, cum per Apostolum dicitur: Nemo unquam carnem suam odio habuit. Amor autem secundum affectum, ipsius Salvatoris voce interdicitur, qui ait: Qui venit ad me, et non odit patrem et matrem, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Amor secundum rationem indicitur, cum idem Apostolus dicit: Qui suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Amor secundum affectum arguitur, cum futura mala praenuntians idem Paulus, ait inter caetera; Erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, voluptatum amatores, magis quam Dei. Hic itaque modus in naturali servetur affectu, ut habeatur quidem, et sentiatur, sed in omnibus, et per omnia, rationis moderamine temperetur.
33
CAP. XXXIII. (Speculi lib. III, cap. 27 et 28). De affectu carnali, quod nec omnino respuendus, nec plene sit admittendus.
33
Carnalis affectus, quem parturit quidam exterioris hominis ornatus, nec omnino respuendus est, nec ita ut se profuderit, admittendus. Vicinus enim illi est affectus ille, qui ducit ad vitia, et nisi prudentius iste caveatur, ille sine sensu pene parientis illabitur. Ad hoc igitur affectus iste salubriter admittitur, si tamen suspense et temperate quodammodo admittatur; ut videlicet si virtus in eo claruerit, facilius amplectatur; si vero vitium, correctioni ejus vehementer insistatur. Sicut enim in suaviloquio non est falsitas admittenda, sicut in duro rusticoque sermone non est veritas aspernenda; simili modo nec in homine exterius ornato vitium placeat, nec in homine duro et austero virtus displiceat. Quidquid enim de officiali affectu diximus, de carnali quoque sentiendum arbitremur. Ab his tamen, qui adhuc carnalibus vitiis appetuntur, consulte affectus iste respuitur, a quibus rarissime sine vitii titillatione sentitur. Proinde cum affectus noster, quanquam rationalis, vel etiam spiritalis, usque ad suspectam aetatem vel sexum sese prodiderit, consultissimum est, ut infra ipsum mentis sinum cohibeatur, nec ad inania quaedam blandimenta, mollesque teneritudines patiatur effluere: nisi forte ob id aliquando mature ac temperate progrediatur, ut virtus amata et laudata ferventius exerceatur.
34
CAP. XXXIV. (Speculi. lib. III, cap. 29.) Quod diversi affectus in una saepius mente luctentur.
34
Dicendum adhuc de his affectibus, quod plures aliquando in una mente compugnent, ac quodammodo invicem se expugnare contendant. Quod cum contigerit, magna discretione opus est, ut quis cui praeponendus sit agnoscatur, virtusque necessaria, ne ab inferiore superior expellatur. Denique Abraham proprium filium immolare jussus, nequaquam ad propria viscera expers naturalis affectus obduruit; sed cum naturalis quo filium, spiritalis, quo Deum amplectebatur, in sancti viri pectore compugnarent, superiorem inferiori praeposuit; imo ob superiorem inferiorem contempsit. Ipse etiam Apostolus, cum ait: Optabam aliquando anathema esse a Christo pro fratribus meis secundum carnem, ut eos, proposita mirabili charitate sua, traheret ad salutem, affectum quidem, quem sentiebat, prodidit, consilium non expressit. Verum utique dixit, quia quod affectu sentiebat, expressit. Qui si postea dixisset: Mallem totum mundum perire, quam me solum a Christo separari, verum nihilominus dixisset, quia rationis consilium prodidisset. Salvator etiam noster cum ex affectu naturali, quo nemo unquam carnem suam odio habuit, proclamasset: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; spiritali, quo Patri semper inhaesit, rationis eum sub jure submisit: Verumtamen, inquiens, non sicut ego volo. Ipse itaque ex affectu, quem a nobis, et pro nobis, voluntarie suscepit, ut transiret hora passionis, optavit; sed ex consilio rationis ipse, ne transiret, effecit. Proinde de his affectibus haec ratio servanda est, ut is quo animus noster excitatur in Deum, caeteris omnibus praeponatur: deinde rationalis officiali, officialis naturali, naturalis carnali.
35
CAP. XXXV. (Speculi lib. III, cap. 30). De utilitate horum affectuum.
35
His itaque, quae de affectuum distinctione dicta sunt, diligenter inspectis, patet, ni fallor, quae in illis quaerenda sit utilitas. Illa nimirum ut in eorum desiderium, quae diligenda sunt, ipsis affectibus, quasi amoris quibusdam aculeis excitemur, ut ipsum amorem ipsorum affectuum infusa dulcedine, suavius ac perinde diligentius teneamus: ut actus ipsos, quibus ad desiderata tendimus, quanto affectuosius, tanto delectabilius, quanto autem delectabilius, tanto ferventius exerceamus. Ipsum sane desiderium, etsi secundum affectum excitari habet, rarissime tamen ipsum affectum sequi debet. Similiter ad bonorum operum exercitia affectu excitari, et in ipsis operibus ex affectu teneri, utilissimum est; sed ipsa opera secundum affectum ordinari, praeter ordinem est. Nam ipsum desiderium secundum rationem uniforme est; quod in eo tantum amore, qui ex affectu est, sentitur; in eo autem qui ex ratione, in sola voluntate computatur.
36
CAP. XXXVI. (Speculi lib. III, cap. 39.) De usu amoris.
36
Patet ex praemissis, in hoc constare charitatem, si mens ad fruendum eligat quod oportet, moveatur ut decet, competenter utatur. De electione et motu satis ad praesens egimus; sed de usu adhuc aliquid dicamus. Si ergo electio sana, motus integer fuerit, nunquid usus perversus erit? Sed in ipsius quem diligit adeptione, et motus variari potest, et aestimatio falli. Potest enim aliquis etiam intentione recta, et competenti motu, ejus, quem ad fruendum elegit, praesentiam comparare, in ipso tamen fructu, et intentionem mutare, et variare motum, et modum excedere. Verum quia in diversis gradibus, meritisque diversis proximi ordinantur, dicendum sane est, utrum omnibus, vel certe aliquibus frui debeamus, aut valeamus. Sed est fructus temporalis, quo invicem in hac vita frui possumus; sicut Paulus fruitus est Philemone: et est fructus aeternus, quo invicem fruemur in coelo, sicut se fruuntur angeli pura mentium unitate. Proinde cum frui sit cum gaudio ac delectatione uti, manifestum arbitror, in praesenti nequaquam nos omnibus frui posse, sed admodum paucis. Nam, ut mihi videtur, uti quidem possumus quibusdam ad probationem, quibusdam ad eruditionem, quibusdam ad consolationem, quibusdam ad sustentationem. Inimicis siquidem ad probationem, magistris ad eruditionem, senioribus ad consolationem, necessaria ministrantibus ad vitae sustentationem; solis autem his, quos suavi quodam affectu complectimur, de quocunque modo horum genere sint, ad vitae dulcedinem, ac spiritus delectationem. His igitur etiam in praesenti frui possumus, id est cum gaudio ac delectatione uti. Quocirca charitas in hac vita, quantum ad electionem, et motum, qui in actu est, exhiberi omnibus ab omnibus potest; quantum vero ad fructum, a paucis, vel certe a nullo exhiberi omnibus potest. Pauci enim sunt, si tamen aliqui sunt, a quibus omne hominum genus non solum rationali, sed etiam affectuosa dilectione colatur. Denique ipsi Deo, a multis, et electione, et motu charitas exhibetur; quibus ipsius dilectionis fructus non in hac vita conceditur, sed post hanc vitam in ejus beatissima visione servatur. Nam et hi, quibus in contemplationis lumine, compunctionis dulcedine, quidam hujus dilectionis fructus inchoatur, si ad futura gaudia spectes, non ipsi Deo frui dicendi sunt, sed potius uti. Nam illius dulcedinis suavissimum gustum, non tam pro fructu dilectionis, quam sustentatione infirmitatis, plerisque largiri satis manifestum est. Porro non modicum hujus vitae solatium est, habere cui affectu quodam intimo, ac sacratissimi amoris uniri possis amplexu; habere in quo requiescat spiritus tuus, cui se refundat animus tuus; ad cujus grata colloquia, quasi ad consolatoria quaedam carmina, inter tristia quaeque confugias; ad cujus amicitiae gratissimum sinum, inter tot saeculi scandala securus accedas; cujus amantissimo pectori, ac si tibi ipsi, omnium cogitationum tuarum viscera sine cunctatione committas; cujus spiritualibus osculis, quasi medicinalibus quibusdam fomentis, languores tumultuantium curarum exsudes; qui tibi collacrymetur in anxiis, collaetetur in prosperis, tecum quaerat in dubiis; quem in secretarium tuae mentis inducas, ut licet absens corpore, spiritu tamen praesens sit; ubi solus cum solo tanto dulcius, quanto secretius fabuleris; solus cum solo conferas, ac interfluente Spiritus sancti dulcedine, solus cum solo repauses; imo ita te ei adjungas et applices, et animum animo misceas, ut de pluribus unum fiat. His igitur in praesenti frui possumus, quos non solum ex ratione, sed etiam ex affectu diligimus: inter quos his maxime, qui nobis spiritualis amicitiae gratissimo foedere caeteris familiarius arctiusque junguntur. Cujus charitatis sacratissimus gustus, ne cui improbandus videatur, ipse Jesus noster, per omnia nobis condescendens: uni, non omnibus, suavissimi pectoris sui reclinatorium, in signum praecipuae dilectionis indulsit; ut virgineum caput virginei pectoris floribus fulciretur, ac thalami coelestis odorifera secreta, fragantiam spiritualium unguentorum virgineis affectibus, quanto vicinius, tanto copiosius instillarent. Hinc est, quod licet a piissimo magistro discipuli omnes summae charitatis dulcedine foverentur; huic tamen hoc cognomen familiarioris affectus praerogativa concessit, ut diceretur discipulus ille, quem amabat Jesus.
37
CAP. XXXVII. (Speculi lib. III, c. 40.) Quomodo invicem frui debeamus.
37
Qui igitur amico frui dulce habet, videat, ut fruatur in Domino, non in saeculo, non in carnis voluptate, sed in spiritus jucunditate. Sed quaeris, quid sit frui in Domino. Dicit de Domino apostolus Paulus: Qui factus est nobis a Deo sapientia, et justitia, et sanctificatio. Cum igitur Dominus sapientia sit, sanctificatio et justitia; in Domino frui, est frui in sapientia, frui in sanctificatione, frui in justitia. Sapientia vanitas saecularis excluditur, sanctificatione spurcitia carnis absciditur, justitia assentatio omnis, adulatioque compescitur. Tunc enim charitas est, si sit, ut ait Apostolus, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Purum cor suscipit sapientia, pudicitia serenat conscientiam, fides non ficta exornat justitiam. Sunt qui se fruuntur in vanis et ludicris, in saeculi pompis et mundi spectaculis, in studio vanitatis et gaudio falsitatis. Hi non se fruuntur in sapientia; ac proinde non in illo, qui Dei virtus est, et Dei sapientia. Alii, quibus pene de homine nihil est, quos obscena turpitudo transformavit in bestias; qui se in luxuriosis conviviis, et immundis fruuntur desideriis, qui se non in sanctificatione, quae in castitatis suavitate consistit, fruuntur, utique in Domino qui factus est nobis a Deo sanctificatio non fruuntur. At hi qui se assentatorie fruuntur, invicem palpantes, invicem consentientes, qui dum alterutram cavent offensionem, mutuam incurrunt perniciem, quia non se in libertate fruuntur justitiae, in Domino non fruuntur. Fruamur itaque invicem in sanctificatione, ut sciat unusquisque vas suum possidere, id est proprium corpus in sanctificatione et honore, non in passione desiderii. Fruamur in justitia, ut in spiritu libertatis mutuo cohortemur, mutuo corripiamus; scientes quia meliora sunt vulnera amici, quam fraudulenta inimici oscula. Ergo si mutua delectat verborum collatio, sit sermo de moribus, sit sermo de Scripturis, nunc de miseriis hujus vitae congemiscamus, nunc in spe futurorum bonorum congaudeamus, nunc mutui secreti revelatione recreemur, nunc simul ad illam beatam visionem Jesu, ac bona coelestia suspiremus. Si vero, quod nonnunquam utile est, tensum animum ad inferiora quaedam ac jucunda laxemus, sint laxamenta ipsa plena honestatis, vacua levitatis: et si careant nimio pondere, non tamen careant aedificatione.
38
CAP. XXXVIII. (Speculi lib. III, cap. 31.) Quibus actibus nos oporteat ad Deum tendere, proximisque consulere.
38
Restat, ut de actibus nostris, quibus vel specialiter ad Deum tendimus, vel nostrae necessitati, vel proximorum necessitati simul et saluti consulimus, quemadmodum secundum rationem ordinandi sint, pro posse nostro breviter dicamus. Videtur Apostolus omnem perfectae vitae statum paucis insinuasse, Sobrie, inquiens, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo. Est enim sobrietas humanae vitae modus quidam ac temperantia, utramque nimietatem prudenter evitans, et via regia inter dextram et sinistram cursum nostrum deducens. Cum enim ille ad quem summe tendimus, summus quidam modus sit, cui nihil deest, nihil superfluit, nihil deficit: ad quem cum pervenerimus, nihil erit exterius quod appetamus, nihil inferius, quod fastidiamus: necesse profecto est, ut nosmetipsos in quadam mensura modoque servemus; nec infra quam necesse est, dilabamur, nec supra quam oportet, pestifera praesumptione feramur. Justitiam sane ab Apostolo illam hic aestimo nominari, qua proximorum necessitati sive saluti consulentes, et in ipsis beneficiis quid cui conveniat, quis cui praeferendus sit, discernentes, quod justum est, cuique tribuimus. His autem duabus virtutibus sobrietatis et justitiae, ne de his philosophi, vel quilibet a Christi fide alieni glorientur, consultissime addidit pietatem, quae in fide sincera, et pura intentione consistit. Porro ipsa intentio in amoris electione, de qua jam disputatum est, constare videtur. Hic fortasse lector exiget, ut vivendi modum unicuique praescribamus. Quod quam sit arduum, difficileque tractatu, quis non videat; cum tot sint hominum qualitates, quot homines: nec saltem duo inveniantur, quibus cuncta aeque conveniant? Nam quod uni satis est, hoc alteri parum est: quo iste proficit, ille deficit: et quod alteri necessarium est, alteri constat esse superfluum. Dicendum tamen aliquid videtur, quod conveniat omnibus, quod quisque sibi possit aptare, et utrum vivendi modum excedat, districta possit ratione conjicere.
39
CAP. XXXIX. (Speculi lib. III, cap. 32.) De tribus ordinibus humanae conversationis, et primo de naturali ordine.
39
Igitur tres ordines humanae conversationis occurrunt; primus naturalis, secundus necessarius, tertius voluntarius. Primus conceditur, secundus indicitur, tertius offertur. Primus ex potestate, secundus ex necessitate, tertius ex voluntate. Primo debetur gratia, secundo misericordia, tertio gloria. Est autem ordo naturalis, ut qui nulla commisit illicita, si velit ipse, licitis utatur, licite tamen. Est autem licitus verbi gratia, esus carnium, vini potus, usus conjugii, divitiarum possessio. Modum sane quemdam servandum omnibus, nec a quolibet pacto quolibet excedendum, Salvator ipse praescribit, dicens: Videte, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae. In usu igitur cibi et potus hic modus servandus est, ut in eorum perceptione, infra crapulam et ebrietatem, se quisque contineat. In usu caeterorum, quibus licite utuntur homines, quis modus servandus sit, diligens inquisitor per se inveniet. Jam nunc de ordine necessario aliqua perstringamus.
40
CAP. XL. (Speculi. lib. III, cap. 33.) De necessario ordine.
40
Est quippe ordo necessarius, ut qui commisit illicita, ab usu licitorum sese restringat. In qua restrictione duo consideranda sunt, modus scilicet satisfactionis, et necessitas purgationis. Modus satisfactionis, ut secundum modum culpae rigor continentiae extendatur: quatenus secundum Baptistae vocem, dignos poenitentiae fructus faciamus. Verum non satisfactionis modus tantum servandus est, sed etiam purgationis necessitas perquirenda. Nec pro sola satisfactione a licitis abstinendum; sed etiam pro expellendis, vel minuendis passionibus, quae vitiosa consuetudine inolescunt, laboriosis operibus insistendum. Sunt enim exterioris hominis exercitia interioris hominis instrumenta, quibus et passiones vitiosae, quae ipsam inficiunt animam, facilius abscinduntur, et interiores faciei sordes, quasi confectione quadam asperiore plenius diluuntur. Proinde suae purgationis sollicito primo necesse est, ut passiones, quibus impugnatur, attendat; deinde quae sint, quibus maxime fatigatur, inspiciat; postremo quae instrumenta quibus passionibus magis obvient, sagaciter perquirat. Quibus inspectis congruum instrumentum cuilibet passioni objiciat; et quae magis impugnat, ferventiori instantia; ut ipsa obruatur instat. Denique passionem libidinis facile comprimit ventris restrictio, vagum cor et instabile vigiliarum confirmat afflictio, iram silentium mitigat, taedium mentis operis sollicitudo castigat. Nec sic tamen unius passionis exstinctioni tota vehementia insistendum est, ut ad caetera comprimenda instrumentum corporale deficiat nec importunius laborandum est, ut non quaelibet passio sentiatur; sed cum surrexerit, ut secundum rationis judicium compescatur.
41
CAP. XLI. (Speculi lib. III, cap. 33.) De ordine voluntario, et quis in eo servandus sit modus.
41
Sequitur ordo voluntarius, a nobis deinceps inspiciendus, de quo Psalmista: Voluntarie, inquit, sacrificabo tibi. Est quippe holocaustum gratuitum, acceptabilis hostia, sacrificium voluntarium; cum quis ab his, quae concessa sunt, per ea, quae praecepta sunt, ad ea, quae potioris gloriae praemia suspirantibus praeposita sunt, spiritus libertate conscendit. Ad quod perfectionis culmen ferventiores quosque Salvator invitans: Si vis, inquit, perfectus esse, vade et vende quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me. Et alias: Sunt spadones, inquit, qui se castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere capiat( Ibid). Itaque saeculi abrenuntiatio, castitatis propositum, cujuslibet arctioris vitae professio, inter voluntaria sacrificia computantur. Absit enim ut ista vitae perfectio, quam voluntarie subiit quis, non coactus; inter necessaria et coactitia, et non potius inter voluntaria numeretur, cum et ipsa necessitas, quam invito nullus imposuit, sed cui ipse se, desiderio perfectionis, sponte subjecit, voluntarie dicenda sit, non coactitia. Qui igitur ad haec excelsa et sublimia sese contulerit, primo voti vel propositi sui normam, in quibus et in quantis constet, diligenter inspiciat; deinde interioris hominis vires, experientiae libra trutinet et discernat. Vires dico interiores, quibus tentationum bella, exercitatione quotidiana confligat; vires exteriores, quibus corporalium laborum onera infatigabili longanimitate toleret. Licet autem in quemlibet statum proficienti necessarius sit et interioris et exterioris hominis labor, ei tamen, quem adhuc carnis passiones impugnant, necessaria magis est hominis exterioris afflictio. Ipsis autem passionibus sopitis vel exstinctis, licet ab exterioribus modicum temperare; ipsa autem spiritalia instantius, et ferventius exercere. Nec sic tamen, ut professionis suae normam praesumptuosus excedat; nec temporum distinctiones, quae in regula, cui se subdidit, praescribuntur, destruat vel confundat; sed servato cuilibet operi tempore praestituto, in ipsis se vel sedatius, vel ferventius, sicut utile sibi norit exerceat.
42
CAP. XLII. Item modus in ipsis exercitiis describitur.
42
Hunc sane modum in ipsis exercitiis, quemlibet servare utile est, quatenus sic se in uno habeat, ut in caeteris non deficiat; illud tamen, in quo se magis proficere sentit, majori fervore exerceat. Habeo ad manuum de hac re cujusdam verba sapientis.« Meditatio, inquit, in moribus primo considerat quae debita sunt, sive ex praecepto, sive ex voto, et ea primum agenda judicat, quae sic facta habent meritum ut non facta generent reatum. Haec ergo primum facienda sunt, quae sine culpa dimitti non possunt. Post haec, si quid voluntarie superadditur, sic faciendum est, ut debitum non impediatur.» Alii volunt quod non debent, qui non valent id quod debent; alii et si valent quod debent, voluntaria impedimenta adducunt, volendo quod non debent. Item duo mala in bona actione praecipue cavenda sunt, afflictio scilicet et occupatio. Per afflictionem dulcedo mentis amaricatur, per occupationem tranquillitas dissipatur. Afflictio est, quando pro his quae non valet, per impatientiam uritur. Occupatio quando in his, quae valet, agendis, per intemperantiam agitatur. Ne igitur male amaricetur animus, suam impossibilitatem patienter sustineat, ne autem male occupetur, possibilitatem suam extra mensuram suam non extendat.
43
CAP. XLIII. (Speculi lib. III, cap. 37.) Quid homo proximo suo debeat, ostenditur.
43
Haec de modo, in singulis servando gradibus, dicta sunt: quo ad eum, qui summe diligendus est, contendentes, et animae saluti consulimus, et corpori debita naturae concedimus. Quoniam autem proximum, aeque ut ipsi, a nobis diligi divina tradit auctoritas, primo necesse est ut, cui quis ordo conveniat, nos minime lateat; deinde summopere elaborandum ne quis in quolibet ordine praescriptum vivendi modum excedat. Sed quia quosdam praeesse, quosdam subesse, quosdam coesse manifestum est, cum a quolibet horum legitima mensura transgreditur, debet quidem inferior superiori suggerere, par parem corripere, superior inferiorem etiam, si sit necesse, compellere. Ipsa sane correptio sive compulsio, secundum qualitatem singulorum temperetur; ut in suggestione subjectio, et in correptione dilectio, et in compulsione sentiatur compassio. Qui in inferiori ordine legitime conversatur, ut ad superiora conscendat, moneri potest, cogi autem non potest. Qui superiori sua se sponte submisit, secundum professionis suae modum tractari debet; ad arctiora vero compelli, ejus inconsulta voluntate, non debet.
44
CAP. XLIV. (Speculi lib. III, cap. 27.) Quomodo sibi et proximo exhibenda sit dilectio.
44
Scriptura ait: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Consulte non ait: Diliges proximum tuum, quantum te ipsum, sed sicut te ipsum. Modum ergo diligendi praescripsit, non quantitatem indixit. Sic autem sua sibi exhibeatur dilectio, ut primo animae suae, quae potior sui pars est, consulat ad salutem, deinde corpori ad necessitatem. Quod si aliquando incumbat necessitas alterum contemnendi; etiam corporis patiatur interitum, dum tamen animae non sustineat detrimentum. Nec hoc est corpus odire, sed animam corpori in dilectione praeferre. Ab hac ergo sui dilectione nunquam recedat, et ad consulendum proximo securus accedat. Agat ergo cum proximo quantum potest ut et salvus corpore, et sanus sit mente. Nam si alterum horum negligit, profecto proximum, qui ex utroque constat, non diligit. Nulla sane ratione vel praecepto compellitur, suae animae perditione animae fraternae comparare salutem; nec sui corporis interitu fraterni corporis interitum propulsare. Nam quod praecipimur animas pro fratribus ponere, ad vitae contemptum, non ad animae pertinet detrimentum. Sic enim non ad perditionem, sed potius ponitur ad salutem. Unde sic animam ponere, ipsi utique animae consulere est. Sed et illud forte laudabiliter fieri potest, ut ex sola dilectione quis pro alterius corpore, suum corpus objiciat: ut autem non dico pro unius animae, sed etiam pro totius mundi salute, suae animae detrimentum sustineat, salvo verae dilectionis ordine fieri non potest. Quam enim dabit homo commutationem pro anima sua? Quid prodest ei, si universum mundum lucretur, etiam ad salutem, animae autem suae detrimentum patiatur? Est enim detrimentum animae, ab ejus, qui summe diligendus est, dilectione recedere. A Dei dilectione receditur, cum vel aliquid dignum damnatione committitur; vel aliquid, sine quo non est salus, praetermittitur. Quidquid autem, praemissa ratione, fraternae dilectioni adjicitur, totum profecto divinae dilectioni subtrahitur. Cum enim secundum modum quo Deum diligit, sui dilectio metiatur, tunc solum minus diligit se ipsum, quando minus diligit Deum. Porro se ipsum qui diligit, cujus perditioni non parcit? Quomodo ergo alium diliget sicut se ipsum, qui non diligit nec se ipsum? Nam et Apostolus cum ait: Optabam aliquando anathema esse a Christo, pro fratribus meis, affectum quidem prodidit, consilium non expressit. At quam diversa in una mente suggerant affectus et ratio, superius satis ostendimus. Unde Apostolus cum illud diceret, verum quidem dixit, quia affectum, quem sentiebat, expressit. Qui si postea dixisset, mallem totum mundum perire, quam me solum a Christo separari: verum nihilominus dixisset; quia rationis consilium prodidisset. Illud tamen quod ait: Optabam anathema esse a Christo pro fratribus meis, sic quoque non inconvenienter potest intelligi, ut ab illo orationum suarum secreto, quo inter amplexus Jesu suaviter quiescebat: ab illa ineffabili contemplationis eminentia, qua coelestium mysteriorum secreta, purissimis oculis perlustrabat; ab illa gratissimae compunctionis dulcedine, qua animam illa coelestia sitientem, spiritualium affectuum suavissimis stillulis perfundebat? ad mundi strepitum, ob fratrum salutem, optaverit evocari. Quam evocationem, a Christo separationem, ille non ambigit nominandam; qui pro modulo suo gustat et videt, quoniam dulcis est Dominus; quam beatus omnis qui sperat in eo. Porro qui sic a Christo separari, vel fraterna dilectione provocatus elegit, vel superiorum auctoritate coactus consensit, providendum sibi est ne obruat ista necessitas, et pereat illa suavitas.
45
CAP. XLV. De quibus dispensatio fieri possit.
45
Sunt itaque media quaedam, utpote lectio, meditatio, labor corporis, jejunium ventris, suavitas orationis, caeteraque hujusmodi; quae omnia pro fraterna salute dispensanda, varianda, mutanda, nonnunquam etiam sunt praetermittenda, de quibus Apostolus: Non qua sua sunt, inquit, singuli quaerentes, sed quae aliorum. Et item: Sicut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. Verum quod de lectione vel oratione diximus, etiam de commodis corporis, imo de ipso corpore sentiendum est: ut quidquid pro sua salute contemnendum, impendendum variandumque perspexerit; pro salute quoque proximi, id ipsum faciendum agnoscat. Hoc sane providendum ut ipsa mutatio vel variatio, dispensatio sit non omnimoda destructio. Cum custodia charitatis, vitiorum emendatio, ut ipse beatus Benedictus insinuat, ipsius institutionis causa sit; sic profecto ipsa dispensatio rationabilis erit, si causae huic dispensatio ipsa profecerit. Si autem dispensatione magis, quam institutione nutriuntur vitia, charitas violatur; certe periculosa ipsa dispensatio comprobatur.
46
CAP. XLVI. De modo dispensationis.
46
Ergo qui ordine voluntario ad culmen perfectionis aspirat, primo charitatem, qua Deo maxime propinquamus, imo qua Deo inhaeremus, eique conformamur, in qua totius perfectionis plenitudo consistit; quasi destinatum finem, quo cursum suum dirigat, indesinenter aspiciat: deinde via, quam ei voti vel professionis suae norma praescribit, ad ejus plenitudinem infatigabilis spiritus alacritate contendat. Huic itaque fini militet abstinentia, famulentur vigiliae, invigilet lectio, quotidianus labor insudet. Quod si aliquo horum charitas, cujus causa instituta sunt, violari cognoscitur; tunc demum ei, cui dispensatio credita est, incumbit necessitas, ut sic omnia temperet ac disponat, quatenus non horum causa charitas deseratur, sed ejus fructus in omnibus requiratur; nec sic tamen ut aliqua eorum quae instituta sunt, praetermittantur, aut certa tempora, certis quibusque exercitiis attributa confundatur, nisi extrema cogat necessitas; alioquin non erit dispensatio, sed destructio; sed ut certis temporibus certa exercitia, pro cujusque qualitate ac mentis statu, modificentur. Hoc est quod ipse sanctus, cum de opere manuum legem poneret.« Sic, inquit, omnia temperet atque disponat quatenus animae salventur, et quod faciunt fratres, absque murmuratione faciant.» Et alias:« Omnia tamen mensurate fiant, propter pusillanimes.» Nunquid dixit, hoc aut illud praetermittatur propter pusillanimes? Imo et infirmis, inquit, et delicatis talis ars injungatur; ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur.» Ergo et infirmi et delicati operentur, sed eorum opus sic temperetur, ut non opprimantur. Quem rogo de opere absolvit, ad quod etiam infirmos et delicatos compellit?
47
CAP. XLVII. De optima lege claustralium.
47
Ut jumentum factus sum apud te. Vere ut jumentum facti sumus, quocunque ducimur sine contradictione euntes; quodcunque imponitur, sine revelatione ferentes. Propriae voluntati nullus locus, otio aut dissolutioni nullum tempus. Est quidem cibus parcior, vestis asperior, potus e fonte, somnus plerumque in codice. Quam illud quoque mirandum quod innumeris hominibus, unius hominis voluntas est lex? Adeo ut quod semel ex ejus ore clapsum fuerit, tanta cura servetur ab omnibus, ac si in id omnes conjuraverint, vel ab ipsius Dei ore audierint. Et quod miro modo delectat, nulla est personarum acceptio, nulla natalium consideratio. Sola necessitas parit diversitatem, sola infirmitas disparilitatem. Quod enim in communi laboratur, distribuitur singulis, non ut carnalis affectus aut privatus amor dictaverit, sed prout cuique opus fuerit.
48
CAP. XLVIII. (Speculi lib. II, cap. 1.) Quare laborent aliqui sub jugo Christi.
48
Invitat nos Dominus ad requiem, dicens. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, etc. Sane charitas est jugum illud suave, et onus leve, ad quod nos Salvatoris invitat clementia: et invenietis, inquiens, requiem animabus vestris. Verum quia plerique nostrum, qui videmur huic jugo supposuisse cervices, in multis convincimur laborare, conemur ostendere cupiditatis jugum hunc parturire laborem. Radix enim omnium malorum cupiditas, sicut e diverso radix omnium virtutum charitas. Proinde quandiu in ipsis animae praecordiis, radix haec virulenta resederit, licet summatim quidem ramusculi recidantur, germine redivivo necesse est alios pullulare, donec radix ipsa evulsa radicitus, unde perniciosissima vitiorum soboles oriatur, ulterius non relinquatur.
49
CAP. XLIX. (Speculi lib. II, cap. 2.) Quod labor exterior pro interioris qualitate formetur.
49
Sane labor iste, de quo causamur, non carnis sed cordis est; sicut et requies, de qua hic agimus, cordis constat esse, non carnis: quanquam exterior labor pro interioris qualitate formetur, nec dicendus sit exterior labor ullus, si interior fuerit nullus. Verbi gratia, attende venatores, vel aucupes, vel quoslibet talium vanitatum sectatores; si exteriores corporis motus perspexeris, quid laboriosius? mentis qualitatem, quid delectabilius? Id ipsum etiam in laudabilibus videre facillimum est. Quantus apostolis labor exterior, cum in carcerem truderentur, cum astringerentur vinculis, cum flagris acerrime caederentur! et tamen ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Quam multis tunc sacrilegis similis poena! sed quia dissimilis conscientia, illi utrobique miseri, et interius et exterius laborabant; isti ad interiorem requiem in poenis exterioribus exsultabant. His igitur diligenter inspectis, patet profecto nequaquam exteriores corporis passiones, interiorem parturire laborem, sed radicem internis visceribus residentem, quidquid exterius accidit, pro sui conformare natura. Quid enim est quod duobus ad eamdem mensam residentibus, eisdem appositis cibis, alter exsultat, murmurat alter? Quid quod eisdem exceptis vulneribus, alter tristitiae languore dejicitur, alter mira jucunditate perfunditur? Duo simul orbitatis sive paupertatis infortunio feriuntur, et tamen iste blasphemat, gratias agit ille. Eadem species utriusque ingeritur oculis, et unus turpiter commovetur, alius solita sibi pace perfruitur. Oblata occasione honoris cujuslibet, alter dominandi libidine inflammatur, alter aspernatur
50
CAP. L. (Speculi lib. II, cap. 3.) Quod omnia accidentia charitas sua temperet tranquillitate; cupiditas omnia corrumpat sua perversitate.
50
Nonne et in corporibus id ipsum accidere manifestum est, ut pro sanitatis vitiive qualitate, ea, quae exterius accidunt, aut molesta experiantur aut grata? Nam cibus qui morbum auget alterius, alterius proficit sanitati, et sol qui lumen oculo eripit lippienti, sano jucundius illucescit. Sicut ergo in corporibus pro interioris naturae modo, ea quae exterius adhibentur, aut salubria inveniuntur, aut noxia; ita perspicuum est ex interna mentis qualitate, hujus requiem, istius pendere laborem. Mentem enim, quam suavissimum ac tranquillissimum Domini jugum, charitas videlicet perfecta possederit, in suae tranquillitatis statum accidentia quaeque transfundit: non sinens eam ullis rerum perturbationibus commoveri, sed ipsas rerum perturbationes, ad sui profectus usum provenire compellens. At si mens gravissimo fuerit jugo cupiditatis addicta, quandiu quidem nulla fuerit commotionis occasio, Dominici jugi suavitatem requies remissa mentitur; sed causa cujuslibet indignationis oborta, mox de cordis recessibus, quasi de abditissimis cavernis, bestia saeva prorumpens, durissimis passionum morsibus miseram animam lacerat et cruentat; nullum pacis, nullius ei requiei tempus indulgens. Computrescat itaque jugum a facie olei, jugum scilicet cupiditatis a praesentia charitatis, et statim experitur, sarcina Christi quam sit levis, quam suavis, quam jucunda, quam in coelum rapiens, et a terra eripiens. Quocirca si requiei hujus dulcedinem volumus experiri, laboris nostri causas et radices sollicite exquiramus; non affectu tepido, quasi ferro retuso, exteriora tantum recidentes, sed ad ipsas morborum origines, vehementiori desiderio penetrantes.
51
CAP. LI. (Speculi lib. II, cap. 4.) Quod a triplici concupiscentia omnis labor oriatur.
51
Puto autem quia, si subtilius indagemus, quidquid nobis laboris oboritur, vel a carnis concupiscentia, vel oculorum, vel superbia vitae, quasi quibusdam venenosis fontibus derivari, manifestissime cognoscemus. Si ergo adhuc cibus me contristat asperior, laborem mihi concupiscentia carnalis indicit; nec ideo laboro, quia jugum Christi suscepi; sed quia non plene jugum cupiditatis abjeci. Quod si lautioris edulii inflammatus ardore, vilioris appositione conturbor, vel si solito minus vel si tardius, vel negligentius praeparetur, murmurationis peste consumor: quis mihi has parit angustias, passio cupiditatis, an suavitas charitatis?
52
CAP. LII. (Speculi lib. II, cap. 24.) De concupiscentia oculorum.
52
Concupiscentiam oculorum curiositatem sancti Patres appellant; et eam non solum ad exteriorem, sed etiam ad interiorem hominem aestimant pertinere. Ad exteriorem curiositatem pertinet omnis superflua multitudo, quam amant oculi in variis formis, in nitidis et amoenis coloribus, in diversis opificiis, in vestibus, calceamentis, vasis, picturis, sculpturis, diversisque figmentis, usum necessarium et moderatum transgredientibus: quae omnia amatores mundi ad illecebras expetunt oculorum, foras sequentes quod faciunt intus: relinquentes a quo facti sunt, et exterminantes quod facti sunt. Inde etiam in claustris quorumdam monachorum grues et lepores, damulae et cervi, picae et corvi; non quidem Antoniana vel Machariana instrumenta, sed muliebria oblectamenta; quae omnia nequaquam monachorum paupertati consulunt, sed curiosorum oculos pascunt.
53
CAP. LIII. De interiori curiositate.
53
Curiositas interior in tribus consistit, in appetitu scilicet noxiae vel inanis scientiae; in pervestigatione alienae vitae, non ad imitandum, sed ad invidendum, si vana est; vel insultandum, si mala; vel certe sola curiositate, tantum ut sciatur, sive bona sit, sive mala; postremo in curiosa quadam saecularium rerum vel actuum agnitione. Ex quibus omnibus, mentibus captivitatis non modicus labor innascitur. Inde est etiam, quod cum tota die inanibus spectaculis dediti, vel rumoribus audiendis intenti, a nobis quodam modo exierimus, revertentes iterum ad nos, vanitatum imagines introducimus; et cor plenum simulacris ad locum quietis ferentes, noctes ducimus insomnes, variaque negotia in ipsa psalmodia, vel orationibus nostris, otiosis discursibus ordinamus. Est adhuc aliud curiositatis pessimum genus, quo tamen hi soli, qui magnarum sibi virtutum conscii sunt, attentantur; exploratio scilicet suae sanctitatis per miraculorum exhibitionem; quod est Deum tentare. Unde: Non tentabis Dominum Deum tuum.
54
CAP. LIV. (Speculi lib. II, cap. 5.) De quorumdam sententia, qui exteriores labores charitati, et interiori dulcedini dicunt esse contrarios.
54
Sed assiduis vigiliis corpus tabefacere, quotidianis laboribus carnem affligere, vilissimis cibis membrorum labefactare vigorem, non solum non modici laboris; sed et ei, quam tantopere niteris commendare, adeo charitati constat esse contrarium; ut totam mentis suavitatem evacuans, omni eam spirituali dulcedine reddat effetam. Haec est illa ridenda quorumdam opinio, qui spiritualem dulcedinem in carnis quodammodo suavitate constituunt, asserentes corporis afflictionem contrariam esse spiritui, exteriorisque hominis passiones interioris minuere sanctitatem. Cum enim, inquiunt, caro ac spiritus affectu sibi naturali cohaereant, necesse est, suas invicem communicent passiones; ac sic impossibile ut non hujus oppressione alterius hilaritas perturbetur; ita ut in illud gaudium spirituale, moeroris quadam anxietate dejectus, spiritus nullatenus valeat respirare. Acute haec vel investigari videntur, vel probari. Orem pudendam! secundum regulas Hippocratis gratia quaeritur spiritualis. Sic nimirum, sic errant, qui physicis argumentis magis, quam praeceptis apostolicis innituntur. Ipsius namque sunt haec, qui super ventrem repit, qui terram comedit, qui sub umbra dormit in locis humentibus, qui negotium ventris et libidinis sub colore actitat sanctitatis. Sic enim facilius simplices quosque ab apostolica paupertate et evangelica puritate cogitat exterrendos, si majorem divinae dulcedinis gratiam in remissiore vita sibi aestiment ad futuram. Plane haec est sapientia, non desursum descendens, sed prorsus terrena, animalis, diabolica. Haec est prudentia verbi, sapientia carnis, quae, cum suavitatem doceat carnis, crucem Christi evacuare contendit; in qua profecto quantum ad carnem nihil est suave, nihil molle, nihil tenerum, nihil omnino delicatum. Sed non illa evacuatur. Illa potius hanc delicatam doctrinam evertit, quam clavi sacris inditi membris expugnant; quam lancea illa dulcibus impressa visceribus acumine salutari debellat. Ego prorsus contra sentio, audacterque pronuntio, carnis afflictionem, si sana praecedat intentio, et fuerit servata discretio, quam tamen, non propria conjectura, sed exemplis majorum capere oportet, ne forte remissio et dissolutio sub colore se discretionis oppallient; sic, inquam, carnis afflictionem non spiritui contrariam, sed necessariam; sed nec divinam minuere consolationem, sed potius sentio provocare; adeo ut haec duo semper aequari in hac duntaxat vita existimem, exteriorem scilicet tribulationem et interiorem consolationem. Quid enim? Forte Deus huic divitiis et deliciis affluenti suae consolationis dulcedinem impertit; quam a pauperculo suo pro se quotidie moriente rigida censura suspendit? Absit hoc de illo dulcissimo, suavissimo, compatientissimo sentire vel credere! Sed si ego dico, potest forsitan dubitare; si autem Christus dicit, haereticum est, non credere. Quid ergo, inquis? Tuaene sententiae magis, quam propriae credam experientiae? Et quid, si alius longe aliud se testatur expertum? Certe ille, quo magis affligitur, eo majorem divinae dulcedinis gratiam experitur Plane cui vult miseretur.
55
CAP. LV. Apostolica et prophetica auctoritate, praemissa sententia confutatur.
55
Accedat ergo ille athleta fortissimus, testis fidelissimus, disputator egregius, in quo Christus loquitur; qui quotidie pro Christo moritur, qui omnem tribulationem patitur, cui foris pugnae, intus timores, qui castigat corpus suum et in servitutem redigit, qui non gratis panem suum manducat, sed in fatigatione nocte et die operatur: cujus manus et sibi et qui cum eo sunt, necessaria subministrant; qui denique in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate, sub signis Jesu acerrimus miles insudat; ille, inquam, hanc dirimat quaestinonem, et utrum tanta tribulatio, tam mira fatigatio, consolationem ei subtraxerit spiritualem, ostendat. Dicat ergo Paulus, utrum suos in praesenti tribulatione, pius ille consolator sine consolatione relinquat, et haeresim Joviniani iterum pullulantem, sua auctoritate praeoccupet. Perniciosior tamen haec haeresis, quam Joviniani videtur; nam cum illa epulas abstinentiae aequarit, ista praeponit. Ergo qui majorem divinae dulcedinis consolationem, in carnis suavitate quam tribulatione constituunt, Paulum audiant dicentem: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Sive ergo jejuniis maceremur, sive afficiamur vigiliis, sive laboribus atteramur; Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Etsi lapidibus obruamur, etsi vinculis astringamur, etsi caedamur virgis, etsi carceris toleremus angustias; Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Fremat diabolus, saeviat mundus, insectetur odiis, aggrediatur maledictis, diripiat substantiam, commaculet famam; Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus, inquit, et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt. Et hic non his qui in divitiis et deliciis, sed his qui in omni pressura sunt, suam consolationem promittit. Et nihil quaestionis relinquens adjecit: Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Quid manifestius? Hoc est plane, quod paulo ante diximus, duo scilicet haec coaequari, exteriores passiones et interiores consolationes. Denique Salomon, quibus divina consolatio sit infundenda, mysticis verbis declarat, dicens: Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro animo sunt. Bibant et obliviscantur egestatis suae, et doloris non recordentur amplius. Aperte his verbis vinum illud, quod laetificat cor hominis, non otio dissolutis, non diem in cachinno et fabulis expendentibus, sed his, qui amaro sunt animo, repromittit; siceramque illam, quae de pomis novis et veteribus, quae in sponsi deliciis sponsa conservat, conficitur; non epulantibus et potantibus, sed propter angustias hujus vitae moerentibus, et egestate et dolore laborantibus, pronuntiat esse donandam. Bibant, inquit, et obliviscantur egestatis suae; laboris videlicet magnitudinem, divina consolatione afferens minuendam. Cui sententiae apertissime concinit Psalmista: Secundum multitudinem, inquiens, dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. O consolatio quae infirmos sanat, debiles roborat, allevat desperatos! Ipsa est consolatio gementibus, pausatio laborantibus, tentatis protectio, viaticum itinerantibus. Quam quidem consolationem illi sibi adimunt, qui statim ad primos sudores resilientes, vel in pristinum torporem devolventes, vel viles quasdam consolationes in crebra confabulatione, vel amicorum visitatione, vel certe in propriae voluntatis libertate conquirunt. Quas consolationum sordes sanctus Propheta contemnens: Renuit, inquit, consolari anima mea. Quid ergo? Sine omni consolatione relictus es? Absit! Memor fui Dei, et delectatus sum. Nemo ergo arduam illam viam, quae ducit ad vitam, exhorreat. Nemo remissionem, quam semel abjecit, timida infelicitate repetat, sed sicut ait noster legislator, sustinens non lassescat nec discedat, sciens, quia secundum multitudinem laborum, quos tolerat pro Christo, consolationes ejus laetificabunt animam illius. Verum gustata dulcedine spirituali, non statim odio dissolvaris; mox enim e latere spiritualis insurget Amalec, non armis, sed orationibus evincendus. Quoties enim in tentationibus animus plus nimio fatigatur, sollicita orationum devotione ad materna ubera Jesu properandum, ex quorum abundantia lac tibi mirae consolationis eliciens, dicas cum Apostolo: Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Et: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.
56
CAP. LVI. Quomodo charitas et cupiditas in proficiente operentur.
56
Hactenus haec forte non inutiliter praemisimus; quae omnia si attente, si diligenter, postremo si humiliter inspiciantur, erit, ni fallor, perfacile intueri, conversum quemlibet ex nova charitatis infusione, alacri conatu, ac levissimis quibusdam mentis suae motibus ad altiora sustolli; sed cupiditate deorsum premente, et omni, cui inhaeserit, naturali pondere ad ima semper urgente, in ipso suo conatu nonnihil laborare; et quanto frutex perniciosa altius, in ipsis animae recessibus, radices infixerit, tanto in earum avulsione major difficultas, perinde in ascensione minor facilitas. Sed sicut piger quis, ac desidiosus, ac agriculturae imperitus, agrum suum, parva licet ex parte tribulis, ac spinis obsitum, tardius evacuat et emundat; impiger autem ac sollicitus, ac hujus disciplinae industrius, etiamsi omnem agri superficiem occupaverit, veprium densitatem citius eradicat, ac de sterili et infecundo pinguem reddit et uberem: sic nimirum abrenuntians quis mundo, si tardus, si suae purgationis minus fuerit curiosus, quanquam in saeculo minus exstitit inquinatus, tardius in conscientiae serenitatem, ac charitatis proficiet libertatem; at si fervens spiritu, si diligens ac sollicitus, si discretionis virtute fundatus, assumptis spiritalium exercitiorum instrumentis, vitiorum germina ab agro cordis sui potenter evellat; in auras conscientiae purioris citius respirabit, ac jugo cupiditatis excusso, ac onere deposito passionum, inveniet quia jugum Domini suave est, et onus ejus leve est.
57
CAP. LVIII. Quanta sit in voluptatum contemptu, victoriaque jucunditas.
57
Sicque probabit expertus, non modo nullius laboris, imo summae esse jucunditatis, pudicitiae suavitate perfundi; quanquam onerosum sit naturalia incentiva, immundaque desideria, quae de concupiscentia carnis emergunt freno temperantiae cohibere. Similiter non solum jucundum, sed insuper gloriosum, cum gulae fuerit concupiscentia superata; non se servum sui ventris, sed Dominum intueri, illa mira exsultatione tripudians: Ego autem didici in quibus sum sufficiens esse. Scio humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum, et esurire, et satiari, et abundare, et penuriam pati. Sed et amor carnis si fuerit perfecte sopitus, vel certe igne divini amoris absorptus, nullus erit in exterioribus labor; quia non poterit mens ejus afflictione turbari, cujus non potest dilectione dissolvi. Suavitas ergo jugi Dominici, et levitas oneris ejus, in voluptatum contemptu consistit. Nemo ergo aestimet majorem in vitiis, quam in virtutibus esse delectationem.

Intertext edge

Open linked passage

Note