De antiquis episcoporum promotionibus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 9293 Deanepp
14.1
VII Hedilonis episcopi Noviomensis ad Didonem Laudunensem pro Arnegiso presbytero, ut in ejus parochiam migrare ipsique subjici liceat.
14.1
In nomine Patris Π, et Filii Υ, et Spiritus sancti Α, Hedilo Noviomagensium episcopus Didoni inclyto et venerabili coepiscopo aeternam in Domino felicitatem.
14.2
Comperiat dilectio vestra quod Arnegisus presbyter, frater ac filius noster, petiit ut per meam licentiam, et a me formatam epistolam, secundum auctoritatem canonicam, sicut inter dantem accipientemque fieri oportet, vestrae ditioni subjici valeret. Misimus ergo vobis hanc epistolam canonica institutione formatam, ut cognoscatis justam atque canonicam eum a me accepisse licentiam. Tria siquidem Graeca elementa prius inserta octogenarium, et quadringentesimum, et primum continent numerum. Ex nomine quidem Petri apostoli prima littera, id est Π, similiter, ut prius, octoginta exprimit. Ex nostrae parvitatis nomine similiter prima littera, id est Ε, quinto congruit numero: vestrae quoque sanctitatis secunda nominis littera, id est Ι, proculdubio denarium format numerum. Praefati presbyteri ex ipsius nomine tertia, id est Ν, numerum ostendit quinquagesimum. Denique ex nostrae civitatis nomine quarta, id est Ι, decimum, ut supra, exprimit numerum. Sed et vestrae civitatis quinta littera ipsius nominis, id est Υ, quadringentesimum approbat numerum. Est etiam nunc indictio XI. Addidimus insuper nonagenarium nonum numerum, qui secundum Graeca elementa significat ΑΜΗΝ. Summa vero totius numeri in omnia ducti complet MCXLVI. Haec autem omnia requirenda sunt diligenter, et cum omni cautela. Data VII. Kalendas Octobris.
14.3
( Indictio XI, episcopatus Heidilonis et Didonis, annum Christi designant 892. Summa porro numerorum, quae sub finem ascripta est MCXLVI ex commum numero ducitur DCLX, et ex proprio CCCCXXCVI, qui fit ex litteris Ε, Ι, Ε, Ι, Υ, adjecta indictione XI Peculiare igitur est huic formatae, quod quintam quoque litteram observat civitatis episcopi ad quem scribit.)
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).