De antiquis episcoporum promotionibus
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 9293 Deanepp
17.1
X. Dadonis episcopi Virdunensis ad Ratbodum Trevirensem, pro Adruino presbytero, ut ei deinceps in ipsius parochia manere ac censeri liceat.
17.1
Reverentissimo et sanctissimo Ratbodo sanctae Treverensis Ecclesiae archiepiscopo, Dado Virdunensis Ecclesiae devotus gregis Christi famulus, in Domino vero summae felicitatis beatitudinem.
17.2
Cum sancta catholica Ecclesia prompta sit sequi documenta evangelica, quae dicunt: Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet, et qui recipit justum in nomine justi, etc.; et Apostolus jubeat hospitalitatem sectari, et necessitatem sanctorum virorum communicare: tamen propter eos qui cauteriatam habeant suam conscientiam, dicentes se esse simplices, cum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, cum sint sua malitia faciente fugitivi, et dicunt se esse ministerio sacro inserto, cum non sint; statutum est a sanctis Patribus neminem clericum alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo, et inthronizari in sua Ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam, quae in canonibus nominatur formata. Ideo notum facimus paternitati vestrae, quod praesens frater noster, harum litterarum portitor, nomine Adruinus, non pro sua nequitia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus nostris, eo quod ex familia nostra fuit, dedimus ei libertatem receptam a cornu altaris canonice, et ordinavimus eum ad gradum presbyterii. Cui etiam has dimissorias sive commendatitias litteras fecimus, et eum ad vestram dilectam fraternitatem dirigimus, ut in vestra parochia sub vestro sacro regimine et defensione consistere valeat. Ego, inquam, in nomine Π Patris, et Υ Filii, et Α Spiritus sancti, et in unitate sanctae Ecclesiae, in qua Petro datum est jus ligandi atque solvendi, absolvo Dado humilis episcopus presbyterum Adruinum de civitate Virdunensi, indictione IX, et licentiam do vobis, Ratbode, venerabilis archiepiscope, inthronizandi eum in quacunque ecclesia vultis vestrae parochiae. Dilectam paternitatem vestram virtutum floribus insignitam, omnipotens Deus conservare dignetur.
17.3
ΑΜΗΝ. DCCLXXVIII. Π. Υ. Δ. Π. Δ. Δ. Δ. Θ.. Τ.
17.4
Data quinto Idus Maii, anno Dominicae incarnationis 906, indictione IX.
17.5
( Indictio IX mense Maio, et episcopatus Dadonis anno Christi competunt 906. Numerorum autem summa, quae sub finem exprimitur, et Graecis litteris designatur, fit ex numero communi DCLX, et ex proprio CXVIII, quem reddunt litterae Δ, Α, Ρ, Δ, cum indictione IX. Omnium enim una summa est DCCLXXVIII.)
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).