Auctor incertus
De genealogiis patriarcharum
Patr 3.2
Choose a text
More by Auctor incertus
—
7684 Degepa
3.1
Incipiunt generationes Cham filii Noe
3.1
Redeamus et ad Cham filium Noe, qui dictus est callidus, et sortitus est uxorem nomine Ause ex semine gigantum, qui genuit filium primitivum nomine Chus. Hic obtinuit Aethiopiam contra Aegyptum, et de ipso nati sunt filii sex, et ista nomina eorum: primitivus Saba interpretatur Tote et venit inde Saba gens, de qua gente fuit illa regina Austri, quae venerat audire sapientiam Salomonis, secundus vero Evilad, qui dicitur parturiens, tertius Sabata, idest tolle tu; quartus Regina idest clamatus, huic erant filii duo, primitivus Sabam, idest condemnatus, et secundus Judas, idest confitetur. Quintus vero filius Chus Sabacatha fuit nomen ejus, idest ornatus. Sextus vero Nebrot, idest rebellans; hic est Nebrot gigans qui fuit venator ante Dominum, inde nascuntur Chaldei.
3.2
Ipse est, qui exclusit Assyr filium Sem, idest filium patrui patris sui, et in ejus terram aedificavit Babylon, et Orech, et Archad, et Chalane intrinsecus in finibus Canaan. Sedet autem Babylonia in millibus sexaginta, muri ejus alti pedibus ducenti et lati pedes LXX. et hoc Solinus asseruit qui totum describit ambitum mundi. Secundus autem filius Cham mestrem fuit nomen ejus, idest totum molens. Hic obtinuit Aegyptum, huic nati erant filii sex, et ista nomina eorum; primitivus Ludin idest sui negotii homo, secundus Emimegim, idest prophetatus est, tertius Latisin, idest iracundus, quartus Neptabin idest inflatus, quintus Patrosin, idest crudus, sextus Caslonin, idest cornutus. De ipso Caslonin nati sunt Filistini et Chapterini. Tertius vero filius Cham Phut fuit nomen ejus, idest perfectus, hic nusquam comparuit; quartus vero Chanan, idest adorans iniquitatem, nam ipsi Chanaan nati sunt filii undecim; primitivus Sidona, idest exivit in judicium venatrix. De isto nati sunt Sidonienses, unde fuit Jezabel, quae colebat idolum Sidoniensium Baal, secundus vero Cettheus, idest peccans; tertius Jebuseus, idest confusus. Hic aedificavit Hierusalem, propterea Jebus dicta est secundum nomen ejus; quartus Amorreus, idest biliabundus; quintus Gergesseus, idest creditus; sextus Evveus, idest coluber; septimus Aruceus, idest Scotomatus; octavus Asenneus, idest non est ejus; nonus Azirius idest iracundus, decimus Samareus idest audivit reum, undecimus Amattheus, idest delinquens. Hi sunt filii Chanaan undecim. Et post hoc dispersae sunt tribus Chananeorum, et factae sunt fines Chananeorum a Sidone usque quo venias a Gerara et Gaza, Ascalona, Azotu, et Geth, et usque quo venias Sodoma, et Gomorra, Adama, et Seboin, et usque Laban, quae dicitur Segor, ubi confugerat Loth et ad omnem terram Chanaan. Hi turrem aedificaverant ex lateribus coctis, et bitumen eis fuerat pro luto. Et ibi confudit Deus linguas eorum, ut quod quis postulabat non hoc acciperet. Hoc temporibus Eber factum est, unde lingua hebraea dicta est; secundum Hebraeos.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).