Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
De gestis episcoporum Antissiodorensium
Anti 2.19.1
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9603 Degeepa
2.19.1
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae gessit apud Noerium.
2.19.1
Operae pretium duximus praesenti inserere lectioni quae et quanta operatus est in illo nobili patrimonii sui castro; Noerius videlicet, quod tantae a proavis nobilitate et immunitate praefulget ut ita in domini sui proprietate consistat et jure quod nullum habeat alicujus superioris dominationis respectum, sed potius de alodio, ut vulgo dicitur, et sui separati dominii existere censeatur. Propter quod non solum finitimis, verum et principibus potentioribus circumquaque eo amplius invidiosum existit quo ad terras sibi vicinas, tum propter domini et casatorum seu vassallorum suorum potentiam, tum propter loci situm inexpugnabilem, magis libere et impune potest extendere vires suas, et ipse formidine imminet ampliori. Sane mortuo Clarembaudo, fratre domino castri illius, idem episcopus filii ejus Milonis scilicet in annis puerilibus constituti, tutelam suscepit, quam in multa sollicitudine administrans, et forte plus justo; nam propter hoc in agendis Ecclesiae suae remissior existebat; circa munitionem ejusdem municipii promovendam tota studii vivacitate incubuit; totis viribus sumptus fecit. Nam super muros burgi inferioris, quem ad radicem montis positum amnis, qui Seneen dicitur, undique praeterfluit, ex muro seu ex lignis solidissimis robusta valde propugnacula collocavit in ascensu montis a burgo, licet ab ea parte castrum sit inexpugnabile situ suo; fossas in excisa montis rupe praegrandes, portasque munitiores exstruxit. In superiori vero parte, ubi se in cacumine suo montis, in quo situm est praesidium, major amplitudo diffundit; situm pandens machinis erigendis accommodum, praeter muros munitionis antiquos, inter quos unus erat solidior et exterior, quem frater ejus Clarembaldus, paulo antequam defungeretur, construxerat. Murum post illum interiorem majoris altitudinis, spissitudinis et soliditatis erexit in capite ejus turri solidiore constructa; exteriori quoque muro fossas excisis cautibus fecit praeruptas, aliasque praemisit excisiones in monte, quae hostes possent a praesidio multiplicatis obstaculis et impedimentis arcere. Fecit et antemuralia muro exteriori connexa, et immensi roboris trabibus contexta desuper, ut qui subtus existerent telorum jactus quantoslibet, aut tormenta jaculatoria, seu quaelibet alia hostium molimina non timerent, sed securi venientibus ex adverso posteriorum fossarum et muri, cui conjungebantur, prohiberent accessum. Juxta murum illum fontis venam scaturientem invenit, quae licet sit modica, juges tamen et perspicuas aquas emanat.
2.19.2
Extra septa praesidii principalis magnae nobilitatis exstruxit palatium, quod ipsi praesidio non modicae munitionis existit, gratam videlicet domini mansionem, quam multo et voluptuoso decoravit ornatu; fecitque cuniculos subterraneos a cella vinaria, quae turri suberat principali, in palatium inferius, de quo praediximus, quatenus propter vinum seu victualia quaelibet non oporteret ingredi vel egredi praesidium principale, sed victualibus per murum praesidii demissiorem, sportis demissis vinum sive aqua per fistulas mirabili quodam artificio occulte deferretur. Mirabilis sane cautela, ut scilicet victualia quae ad munitionem castri illata fuerant, vel invecta ibi sub munitiori custodia fidelius servarentur, et obseratis ad omnem excludendam suspicionem repagulis, usibus ad postulatum necessariis tali artificio deservirent. Praesidium nihilominus, armis, balistis, caeterisque ad ejus tuitionem necessariis inaestimabiliter communivit; mansiones militum seu quorumlibet aliorum infra septa munitionis superioris contentas, multo pretio comparavit, et in proprietatem nepotis sui redegit. Tam in hoc quam in praedicti constructione palatii circumspecta usus industria, ut accessus volentium domini adire praesentiam, ad ejus palatium extra septa principalis praesidii minus haberetur suspectus, et omni extraneo habitatore excluso, dominus castri nullum omnino suspectis temporibus, nisi de cujus fidelitate plenissime confideret, infra septa superiora recipere cogeretur. Propter quod etiam baptismalem municipii ecclesiam posuit extra septa, solam domini capellam in superioribus esse permittens, magnifica quidem opera et multa admiratione digna et commendatione, nisi ibi hominum suae commissorum custodiae substantias in ligna convertisset et lapides, et bona pro magna parte consumpsisset episcopalia, quae melius fuerant aut ecclesiae utilitatibus aut pauperum necessitatibus applicanda. Castrum illud quousque nepos suus in annos adolesceret pubertatis, et ejus esset mancipatus tutelae, in multa rexit magnificentia et virtute, et interceptionibus circumstantium in manu potenti resistens, et incursantium, praedasque de terra suae tutelae plerumque agentium argumenta refellebat non imparibus argumentis, ita quod omnibus, qui erant in circuitu, formidabilis appareret; sed ducis Burgundiae, et caeterorum principum et potentum contra ipsum sive castrum concepta frequenter molimina tanta prudentia confringebat, ut semper honorabilem calculum reportaret. Acquisivit autem eidem nepoti suo villam de Vallanto, juxta Giacum villam episcopalem, quam multa pecunia comparavit. Sed de his hactenus; nunc ad alia transeamus, et quantum in ampliandis ecclesiae suae redditibus proficeret, aut conditionibus in melius provehendis profecerit, prout occurrit memoriae, disseramus: pauca hujus de multis tenemus, et aliqua omittimus ad lectoris fastidium declinandum.

Intertext edge

Open linked passage

Note