Auctor incertus
De gestis episcoporum Antissiodorensium
Anti 2.22
Choose a text
More by Auctor incertus
—
9603 Degeepa
2.1
CAP. LII.-- De Roberto.
2.1
Robertus de patre Guillelmo, nepote regis Henrici Philippi patris, consule Nivernensium, de matre autem comitissa Tornodorensi Hermengarde nuncupata natus est. Ex cujus ingenua progenie, quotquot periti viri, formosi bonique fuerint, sic eos omnes scientia, vetustate, moribus hic superavit, ut flos ex qua nascitur, arborem, fructus florem: unde prius quam aetate visus est honori congruens, virtutum dignitate. Ergo beatae memoriae defuncto Goffrido mense Septembri mox in episcopum electus est, dilata tamen usque ad Augustum consecratione prope aram beati protomartyris feliciter sublimatus est, fortis deinceps protector Ecclesiae, rectorque moderatus: nam ex omnibus quae in ecclesia tam exterius quam interius reperit, nemo mortalium quidquam demere vel subripere illo superstite ausus est, addidit autem donando aliqua ac laborando nonnulla, quorum discretione si tanti est: qui apud illum legerit, potest modo cognoscere.
2.2
Igitur contra dolos Senonenses hujus hostes Ecclesiae et urbis perpetuos Apogniacum, quam cito factus est episcopus in oppidum erigens, firmiter munivit, solebant enim nos antea per hanc villam ad muros usque civitatis irruentes furtivis conatibus frequenter et impune praedari, ipsum quoque Apogniacum omnimodis aggravantes doloribus in tantum eo tempore afflixerant, ut ibi pauci, qui fugere nequibant, mendicitate et miseria repleti, sic et sic illorum servituti quantum jubebant addicti solas animas vix tuerentur: at ex quo castellum illud affixum est et oppidani illi quasi de morte suscitati revixerunt, et nostri cives soluti formidine vagantur nunc quocunque volunt. Item cum Pulverenum meliorem hujus Ecclesiae terram violentia quorumdam tyrannorum iniquam duplicis salvamenti consuetudinem singulis annis rapiendo, prope desertam ruricolis, et aliis bonis effecisset, fortitudo praesulis istius subveniens ita sycophantas illos solo belli metu simulati exterruit, ut qui primitus canonicorum preces, imo pecunias, vel suscipere ad redemptionem injustae portionis dedignabantur, idem ipsi tandem quasi ultronei et non inviti, tamen inviti, non ultronei, liberam penitus ab illa pervasione terram totam acclamarent, valeat fortitudo cum justitia, quae conterendo sontes servavit innocentes, habuit quoque conflictum pro rebus Ecclesiae contra Tociacensium frangendam rebellionem, quos tamen cum cito subegerit, patris coactioni Partiaci faciens castrum, terram nostram admodum laesit, unde et culpam prostratus in capitulo flevit, et damnum emendavit. Promisit enim nobis se daturum si a quibus deberet sapientibus sibi consultum foret restitutionem quam optabamus, scilicet praefecturam, qui personatus a diebus multis jam Ecclesiae communitati magis ac magis optabatur; sed quoniam superstes erat adhuc persona eo tempore, dedit nobis pro investitura praefecturae abbatiam beatae Mariae, nolens ut infructuosa interim exspectatio faceret nos adversum se murmurantes; dedit et praebendas duas, quas darent, quibus vellent: inde vero quanta puritate charitatis nos in tota vita dilexerit testimonium praebet illud egregium, et supra caetera memorabile donum, in quo nobis se tam misericordissimum exhibuit, ut dum animas nostras amaverimus, illius oblivisci nullatenus debeamus. Nam cum sancti antecessores ejus statuissent episcopi, ut solis diebus Quadragesimae ex proprio praebendae beneficio fratris cujuscunque memoria, cum obiisset, celebraretur, iste tanto clementior illis factus in hac bonitate, quanto in caeteris videbatur inferior, addidit et stabilivit, ut nullus jam ab obitu suo canonicus usque ad annum integritate praebendae privetur, sed totos inde redditus presbyter, non noster tamen canonicus, pro defuncto suscipiat, qui missam quotidie celebret, horarum victimas solvat, jugiter oret, ex quo de Dei confidimus pietate, nunquam suorum carebit remissione peccatorum, qui tam benignus fuit in impetratione remissionis sibi subditorum, adhuc autem et aliud: cum suo tempore miles quidam, Atto dictus, partem molendinorum, quae sunt sub muro, et ita vocantur, manu firmata ab episcopis tenens canonicis, quorum erat altera pars, placitum egisset, ipse laudavit, excepto quod anniversarium suum promisimus ideo quotannis faciendum. Sunt alia piae sollicitudinis ejus, quae circa ecclesiam hanc habuit indicia, quae cum ornent ipsum Ecclesiae corpus, aut instituant, maluimus illa tamen nuda veritate breviter annotare, quam verborum floribus luculentis ad lectoris fastidium colorare. Ecce in introitu suo dorsale coloris sanguinei obtulit, pulpitum alio tempore quadringentis solidis ex proprio datis fieri fecit, postmodum excepto capite parietes chori ecclesiae vitreavit, deinde cryptas antea nimium tenebrosas geminis ingressibus illustravit; demum signorum turres ab imis ecclesiae regulis sursum aedificans, consummavit.
2.3
Caetera jam illius bona desinimus hic, non quia nulla sint, memorare; sed quoniam unum habuit, scilicet animi temperamentum, de quo si differimus ulterius loqui, scelus est impiissimum, nedum si velimus omnino reticere. Nam vir summae nobilitatis et immensae potentiae, quem gloria mundi sequebatur, et omnis felicitas temporalis adorabat, tanta semper animum vigilantia custodivit, ut nec semel foedae voluptatis actio notaret illum, nec ipsius oris locutio vel irati quemquam sibi lucraretur inimicum; imo vidimus: nec inimicus illius( si quis est) contradicere valet, quod cum ab indigno quolibet sibi videnti vel audienti detraheretur, aut aliquod contumeliae verbum inferretur; sic mitis et mansuetus esse continuit, ut saepe is qui maledictis illum provocaret, patientiam ejus intuitus, et ex ea in seipso pavore correptus, tanto confestim poenitudinis dolore, pugnis pectus et labia tundens seipsum afficeret, quatenus quivis intuitus hoc judicaret multum ei parci, si meritos poenarum cruciatus potius ad vindictam susciperet. Brevius dicam, nulla fuit unquam asperitas malignitatis, quam non posset lenire ejus pulchritudo blandi sermonis: sed et de voluptuosis tentationibus, hoc est lascivis motibus carnis ipsius quid dicemus? quos refrenare atque comprimere tam studiosus fuit, ut vix aliquando vinum biberet. Cumque saepius a medicis moneretur, ut non, nisi cito mori vellet, sic vinum ex toto vitaret, non quia ipse mori volebat, sed causam mortis et fomitem libidinis natura et aetate fervidus metuebat, nullis monitis, nullis exhortationibus passus est prius acquiescere, quam abstinentia illa sic infirmatus est nobis videntibus, ut juxta medicorum sententiam juvenis adhuc omnium necessitatum novissima atque maxima, morte videlicet, ante tempus raperetur, quae et si poterat medela parumper differri, nequibat tamen omnino quin veniret diutius retineri. Ergo Nivernis tota aegritudine captus, induto, ut aiunt, habitu sancti Benedicti, amarisque lacrymis deflens mala quae fecerat, et in confessione defunctus catholica, et ibidem in beati protomartyris feliciter sepultus est basilica II Idus Febr. Illic honorem magnificum praestant ejus membra, hic nobis diebus cunctis fructum ferunt, quae largitus est, beneficia, quapropter memoria illius scripto praesenti vivens, nec a nostris recedet cordibus, nec nostris carebit orationibus. Pontificum Gestis aliorum gesta duorum Clericus amborum vitas descripsit eorum, Adnectens Frodo, Goffridi prius inde Roberti Fidus eas egit, quia non nisi cognita dixit: Non potuit munus Dominis pauper dare majus Quam quod ei certum servat nunquam moriturum, Unde Deo mentis des laudes utique tristis, Poscit, et in verbis Deus ut sibi parcat et illis.
2.2.1
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LIII.-- De Humbaudo.
2.2.1
Humbaudus bonae memoriae ex decano episcopus, natione Antissiodorensis, ex patre Humbaldo, matre Adela, nobili videlicet prosapia ortus, sedit annos 22, menses 4, dies 17. Fuit autem idem episcopus temporibus Romanorum pontificum Urbani papae II, Paschalis secundi, regnantibus apud Francos viris illustrissimis Philippo glorioso Francorum rege, atque Ludovico filio ejus feliciter. Hic ab infantia studiis litterarum traditus ab Heriberto praedecessore suo clericus atque canonicus factus, simplicitate, et prudentia, castitate ac temperantia, caeterisque virtutum floribus pollens in ecclesia beati protomartyris Stephani per omnia ordinem militans officia, honeste, decenterque ac religiose ibidem Deo servire studuit; decedente autem a saeculo praecellentissimo pontificum pontifice, Roberto, moribus et generatione nobilium nobilissimo; prudentia ac corporis specie speciosiorum speciosissimo, Humbaldus a clero et populo civitatis in pontificem eligitur, electus quidem apud Mediolanum Italiae civitatem, a clericis praedicto papae Urbano videlicet qui pro quibusdam a sana doctrina declinantibus in Lombardiam descenderat, consecrandus praesentatur, et ab eodem ibidem consecratus ad propriam civitatem reducitur, atque in sede pontificali cum gloria et hymnidicis cantibus juxta Ecclesiae morem a clero et populo devote susceptus est. Quidam interea ecclesiae casati in Ecclesiam insurgentes episcopalia bona usurpaverunt, et ut propria sibi retinere voluerunt: verum Humbaldus simplex ac prudens episcopus, utili consilio fretus atque de Dei potentia confisus, Gaufridum Dunziacensem Varziaci castrum occupantem, terram hominesque ultra modum depopulantem, ecclesiastica justitia sagaciter removit, sibique ac successoribus suis obtinendum censuit. Conadam quoque ab Hugonis tyrannica pervasione liberavit, qui episcopales ejusdem loci redditus perversa audacia usurpaverat, et in posterum sibi retinere sitiebat. Tociacenses similiter ecclesiastica disciplina coercuit, et quae ab episcopali jure subripuerant, eos reddere coegit.
2.2.2
Hic igitur quam pie erga Ecclesiam sibi susceptam, quam benigne ac prudenter erga subditos sese habuit, praeclara ejus facta demonstrant: etenim ecclesiam multis beneficiis intus et exterius decoravit, aedificiis multiplicavit, honoribus nobilitavit; multis etiam bonis, plura ecclesiae contulisset, nisi qui bonis semper invidet diabolus per praedictos, et quosdam alios tyrannos ei rerum suarum atque honoris damna intulisset. Ecclesiae namque tecta vetustate consumpta atque dilapsa, novis assiculis renovavit, turrem ecclesiae super altare sancti Alexandri positam mirabili, et alta lignea coopertuta sublimavit. Aliam quoque turrim super chorum positam quadratis lapidibus cooperiri fecit, ne ejus signa festina ignis exustione, si forte contingeret consumerentur, neve pluviis glacialibus, quandoque consumpta frangerentur. Fenestras etiam quatuor, seniori altari lumen praestantes, mirabili opere vitreari fecit, atque in anteriori parte ecclesiae 22, juxta chorum quoque duas vitreavit; candelabra siquidem 5 mirae altitudinis ante altare apposuit, quibus cerei appositi ecclesiam nocturnis horis clarificarent, ac introeuntibus clericis sive laicis lucem lucidius ministrarent. Item dedit lineam cortinam, alterum parietem ecclesiae festivis diebus decorantem, regum et imperatorum imaginibus depictam, supra quam posuit tria pretiosissima pallia mille solidorum pretii constantia; quorum unum viridis coloris leonibus multicoloribus circumrotatis fulget; secundum imaginibus regum similiter circumrotatis regali modo equitantium pollet; tertium quoque leonibus auricoloribus circumrotatis aspicientibus arridet. Item ad decorem ecclesiae memor Psalmistae dicentis: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae, duo magna dedit dorsalia lanea, leonibus multicolotibus operose insignita, atque super chori sedilia duo optima posuit tapetia. Item ad ornamentum ecclesiae, insinuando etiam nobis quia postpositis vitiis intus et exterius palleati virtutibus esse debemus, dedit cappas de pallio bonas 4, dalmaticas 3, albas 7, optimas casulas, stolas, et manutergia plura pluresque libros episcopali officio convenientes. Caput quoque ecclesiae super altare sancti Stephani mirabili et pretiosa pictura decoravit; in crypta similiter altae Trinitatis superius et inferius picturis adornavit, et in alia crypta altare sancti Nicolai imagine Salvatoris, sanctaeque Mariae et sancti Joannis evangelistae depicta honestavit: ecclesiam sanctae Matris Domini Mariae infra muros positam ruentem ac pene dilapsam renovavit, ac renovatam ipse dedicavit; caput ecclesiae sanctae Mariae extra muros novis assiculis cooperiri fecit. Ad stipendia denique canonicorum dedit ecclesiam Accolaci, cum decimis quam a Guiberto milite castri Censurii acquisierat, et paredam eidem canonicis condonavit. Ecclesiam Crevenni similiter dedit fratribus cum decimis et paredam condonavit; praebendas tamen duas eo pacto clericis duobus capituli precibus attribuit. Item dedit ecclesiam Collumni cum decimis praedictis canonicis, quam a Morundo milite conquisivit, eo pacto ut canonici ecclesiam destructam reficerent, et paredam condonavit. Ecclesiam quoque Ausiaci ab Hugone Mansello quasi jure haereditario possessam cum presbyterio et decimis eorumdem fratrum stipendiis se daturum promiserat, et si canonici interim ab illo extorquere aliquo modo possent, episcopali donatione concesserat, quam in perpetuum habendam nobis deliberasset, nisi morte maturius intercedente praeoccupatus fuisset.
2.2.3
Nec praetereundum silentio dignum duximus quod villam, quae Laurea vocatur, inter Carcedonum Andraiamque sitam, episcopis valde congruentem, cum silvis, terris cultis et incultis, a Gaufrido Bolsario et ab haeredibus suis, pretio XXX librarum et amplius eis dato, dimidiam conquisivit, sibique ac successoribus suis in perpetuum habendam censuit. Apud Antissiodorum quidem clausos vinearum episcopales vetustate consumptos, et pene emortuos, in viriditatem pristinam et fecunditatem bonam reduxit; consuetudinem quoque pravam, omnia videlicet episcopalis domus utensilia, quae comites moriente episcopo rapere suis usibus atque usurpare solebant, a juniore Willelmo comite sibi ac successoribus suis in perpetuum habendum obtinuit, et ut memoriae commendaretur scripto hoc confirmari praecepit:« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum sit omnibus tam futuris quam praesentibus, veritatem diligentibus animarumque suarum salutem quaerentibus, quia ego Willelmus, Nivernensis consul, ad remissionem peccatorum meorum, et patris mei, et matris meae et antecessorum suorum, laudante uxore mea Adelaya comitissa, dimitto ecclesiae beatae Mariae genitricis Domini nostri Jesu Christi, et beati Stephani protomartyris, et Humbaldo episcopo Antissiodorensi, et canonicis ejusdem ecclesiae et successoribus eorum, quamdam pravam consuetudinem, quam antecessores mei solebant capere, scilicet de domo episcopali et de rebus episcopi, quas post mortem episcoporum quasi proprias possidebant, vastabant et diripiebant: hanc autem dimissionem talis consuetudinis facio, ne deinceps aliquis haeres meus inde quidquam capere praesumat, aut si quidquam inde capere praesumpserit, totum honorem meum perdat. Facta autem est haec dimissio prius super altare sancti Stephani; postmodum in eadem ecclesia publice Dominica die pridie Kalend. Septemb.»
2.2.4
Apogniaci etiam clausum episcopalem destructum et male dissipatum in fertilitatem suam reduxit, et furnum ab episcopali jure sublatum ad molendinum in Icauna flumine positum, et campos, qui vulgo Catalaunicae obnixe flagitans, ut quia locus ille, ubi hoc sacrum corpus sub dio jacebat, funditus erat destructus, daret ei licentiam illud transferendi, ubi devotius et venerabilius servari valuisset. Qui dum diu persistens in precibus tandem suae petitionis obtinuisset effectum vocato nauta fertur ei naulum dedisse, eo tenore, ut noctu ante galli cantum ad oram fluminis ejus praestolaretur adventum. Cumque statuto noctis tempore viri tres cum quodam sacerdote adessent fluvii ripae, missi ab hoc comite, nauta defuit, nave ulteriori defixa fluminis orae. His quoque viris adventum navigeri diu praestolantibus, et vicissim clamantibus cum nemo eis responderet, dolore perculsi corruunt in terram proni, devote precantes ut si Deo placitum foret corpus illius sancti de loco eodem transferri, aliquibus id eis dignaretur ostendere signis. Moxque navis soluta divina virtute, nexu quo tenebatur affixa, ripae qua exspectabatur mirabiliter accedit appulsa. Quod admirando perspicientes, et maximas Deo gratias referentes, ascendunt navem, de voluntate Dei securiores effecti. Accedentesque ad locum sepulcri, et aperto saxeo in quo sacra membra jacebant sarcophago, reverenter elevant, transponentes haec in praeparato ad id opus noviter scriniolo: sicque cum ingenti gaudio remeantes ad navem, transeunt celeriter flumen, hoc pignus cum laudibus deferentes ad vicum Balbiacum( Balby), ubi per triennium constat venerabiliter conservatum. Post haec ad ecclesiam beati Remigii honorifice est delatum, et custodi ecclesiae devote commissum, juxtaque sepulcrum hujus sanctissimi patris honorifice collocatum. Post biennium praefatus comes cum uxore sua Herisinde domnum Fulconem praesulem humiliter expetiit, postulans ut ei locum sepulturae concederet in dextera hujus ecclesiae parte, juxta ostium cryptae. Quo impetrato, et altari statuto, atque argenteo decore cooperto, illic decenter haec venerabilia deponuntur membra. Denique postquam a praefato sepulturae suae sublata sunt loco, quaedam mulier caeca. Erentrudis nomine, illo candelam deferens accessit, impetrandae causa medelae. At comperto sacrum corpus inde sublatum penitus esse, nimio angore affecta coepit flendo conqueri cur sanctus hic Domini abinde se permisisset auferri? cur deseruisset vicinos, quibus beneficia solitus erat praebere divina? Subveniri ergo sibi gemitibus exposcens, visum sibi est proficisci debere ad vicum Matusgum( Maroug), ubi frater ejus sanctus quiescebat Vetanus. Ad cujus sepulcrum candelam ponens, seseque in oratione prosternens, coepit flendo utrumque invocare fratrem. Dumque sancti nomen crebro repetit Gibriani, coepit caligo albuginis ab oculis ejus abrumpi: sicque divina propitiante pietate, prisco redonatur lumine. Praefatus denique praesul honorabilis Fulco, sollicitus circa Dei cultum et ordinem ecclesiasticum, amore quoque sapientiae fervens, duas scholas Remis, canonicorum scilicet loci, atque ruralium clericorum, jam pene delapsas restituit, et evocato Remigio Antissiodorense magistro, liberalium artium studiis adolescentes clericos exerceri fecit, ipseque cum eis lectioni ac meditationi sapientiae operam dedit. Sed et Hucbaldum sancti Amandi monachum, virum quoque disciplinis sophicis nobiliter eruditum accersivit, et Ecclesiam Remensem praeclaris illustravit doctrinis.
2.3.1
CAP. LII.-- De Roberto. CAPUT X. De interemptione Fulconis archiepiscopi.
2.3.1
Accidit autem ut abbatiam sancti Vedasti, quam Balduinus comes tenebat cum Atrabatensi castro, rex Karolus pro infidelitate Balduini ab eo auferret, atque huic praesuli eam concederet, Altmaro quodam comite abbatiam sancti Medardi tenente: quam sibi visum est, opportunitatis gratia, cum eodem comite commutare debere, quod et egit. Accepit itaque ab eodem Altmaro abbatiam sancti Medardi, et dedit illi abbatiam sancti Vedasti, recepto per vim obsidionis a Balduino Attrabatensi castro. Cujus anxietatis dolore succensus tam Balduinus, quam omnis ejus comitatus, dum quaerunt qualiter ulcisci se possint, amicitiam cum eodem praesule se fingunt resarcire, quaerentes ultionis locum, explorantesque quomodo a metatu suo ad regis colloquium stipatoribus vallatus proficisci soleret: quadam die, dum paucis admodum comitatus, regis peteret alloquium, eum in via, duce quodam Winemaro aggredientes intercipiunt. Et quidem primum quasi de amicitia et recuperatione Balduini affantur; demum vero improvisum lanceis impetunt, prosternunt ac perimunt. Quidam vero suorum sese ob nimium ejus amorem super ipsum prosternentes, pariter cum eo transfixi et interempti sunt. Caeteri qui superfuere, his qui ad hospitalia remanserant, haec maximi sui doloris nuntia portant. Qui rei novitate perculsi, armisque muniti, percussores episcopi conantur ultione adoriri. Quibus minime repertis, corpus exanime, immensis ejulantes plangoribus, levant, et cum ingenti suorum omnium luctu Remensem ad urbem deferunt. Ibi tandem lotum, et dignis exsequiis honoratum, decenti est sepulturae mandatum. Cujus antistitis hoc habetur epitaphium: Hoc tumulo magni Fulconis membra teguntur, Remorum sedis praesulis egregii. Germine nobilium quem Francia protulit ortum. Aulaque de scholis sumpsit, et excoluit. Hinc Deus assumptum statuit virtute probatum, Ecclesiae speculum, pontificemque pium, Septenos denosque simul cui praefuit annos, Tres menses, denos insuper atque dies. Auxit episcopium superaddens plurima rerum, Urbis et istius moenia restituit. Orbis honor, patriae tutor, pietatis amator. Pro studio pacis confoditur jaculis. Septenum denumque diem jam mensis agebat Junius, ut dira morte peremptus abit Cui Matris Domini, pariter quoque praesulis almi Remigii pietas obtineat requiem. Amen. Denique Winemarus ejus interemptor ab episcopis regni Francorum cum suis complicibus excommunicatus et anathematizatus, insuper insanabili a Deo percussus est vulnere[ Baron., ulcere], ita ut computrescentibus carnibus, et exundante sanie, vivus devoraretur a vermibus: et dum prodam presbytero, missas pro canonico mortuo celebranti, dari per annum statuerat. Canonicis etiam de abbatia regularibus, quam antecessor ejus gloriosus decusque pontificum Robertus in abbatiam extulit, dedit ecclesias plures, illam de Warchi, de Tratiaco, sancti Martini de Trunceto, de sancto Quintino, quas a laicali manu subtraxit, eisque in perpetuum habendas apostolica et episcopali auctoritate concessit; monasterio Charitatis similiter ecclesias multas concessit, quas a laicis eas possidentibus conquisivit, ipse idem divinorum officiorum ecclesiasticique ordinis amator baptisteria et sepulturas caeterasque ecclesiarum oblationes a laicis per multa tempora usurpatas, et jam ex longo usu quasi pro consuetudine possessas, consuetudines quoque pravas, convivia scilicet, quae presbyteri parochiales dominis laicis per singulos annos persolvebant, strenue ac rationabiliter a laici possessione removit; neve deinceps sacerdotes Dei laicis in talibus obedirent in synodo episcopali auctoritate interdixit, praedicens illud Stephani papae et martyris decretum; laicis, quamvis religiosi sint, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus aliquid possidendi legitur unquam attributa potestas.
2.3.2
Hic itaque amicus pacis ac benignitatis episcopus, his atque hujuscemodi bonorum operum exhibitionibus adornatus, ita se amabilem omnibus bonis viris ac charum exhibebat, ut omnium bonorum laude dignus fieri mereretur; erat enim sagacis ingenii, prudens eloquio, providus in consilio, patientia lenis, vultu alacris, incessu et habitu jucundus, erga omnes benigne affabilis, intus et foris cunctis idoneus; vacabat opportuno tempore orationibus, et interdum familiarium fruebatur collocutionibus, disponendo de suis suorumque utilitatibus diligebat militum atque nobilium contubernia, sed major illi inerat erga clericos affectio, et in mensa et in vestium cultu largitatis gratia eis apparebat esse copiosior. De illicitis siquidem motibus carnis silendum non est; quos ab eo ciborum parcimonia et potus comprimere studiosus fuit, ut, ex quo episcopus factus est, a carnibus sese abstineret, leguminis ei comestio sufficeret, nec vinum, nisi parum, biberet. In convivio denique hospitalitatem in invicem et in omnes sectando dapsilis fuit, nec unquam in prandio Christi pauperibus caruit, vitans illud quod scriptum est: Episcopus, nisi omnes receperit, inhumanus est. In Quadragesima vero quotidie pauperes duodecim reficiebat, quibus in Coena Domini denarios tribuebat, et in Pascha plerosque vestiebat. Cum autem, ut plerumque fieri solet, in subditorum etiam baronum animos furor iracundiae et discordiae diabolico instinctu irrepsisset, mira ejus patientia atque humilitatis gratia discordantes animos concordabat, et ut pax fieret firmior et quies, inquietanti dando de suo saepenumero propinabat. Si vero aliquando aliqua laicalis persona in clericum aut calumniae causam, aut injuriam a clerico sibi illatam haberet, eique conquerendo reclamaret, ipse simplicitate columbae ac prudentia serpentis instructus, et culpam, ne dedecus fieret Ecclesiae, sub silentio teneri faciebat, et negligentiam, si aliter fieri non posset, interdum dato pretio a reclamantibus redimebat. Hic itaque operante Jesu Christi clementia, qui fidelium suorum et aspirando praevenit et adjuvando prosequitur actiones, inter fratres pace prius reformata, episcopatus sui anno 22, pro Salvatoris amore et peccatorum suorum remissione Hierosolymitanum iter prosecutus est. Unde sacris locis ex more visitatis, et cum imbre lacrymarum facta oratione ubique pro peccatis, dum rediret et ecclesiae suae ornamenta plurima deferret, inter saevientes maris fluctus, Salvatoris nostri Jesu Christi misericordiam implorans, reumque se vociferans, psalmos Deo et hymnos personando, navi dissoluta Creatori suo spiritum reddidit.
2.4.1
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LIV.-- De Hugone ep. et abbate S. Germani.
2.4.1
Hugo sedit annos 21. Hic siquidem in Cluniacensi territorio de castro Monteacuto ortus, a nobilibus processit parentibus, et pater ejus Dalmaticus dictus, matris vero nomen..... Hunc cum patres satis tenere diligerent, non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter, nutu Dei, quo omnia disponuntur, Ecclesiae destinatus litteris traditur, et adhuc in puerili innocentia manens in Cluniacensi monasterio monasticum habitum suscepit, ubi sub sancto Hugone avunculo suo ejusdem monasterii tunc abbate pluribus annis vixit, et regulam beati Benedicti in claustro ejusdem monasterii sapienter didicit, quoniam sicut perhibetur de ipso semper sine querela, humilis et obediens suis majoribus, sicut decet monachum, permansit. Porro, Dominus omnipotens, qui humilia respicit in coelo et in terra, humilitatem hujus respiciens multis profuturam, eum in claustro diu manere non permisit. Post decessum namque domini Guiberti, abbatis sancti Germani Antissiodorensis, in eadem ecclesia electus et benedictus abbas, non propter nomen abbatis elatior factus, sed tanquam unus ex caeteris humilis monachus fuit, et sicut bonum magistrum decet, coepit facere et docere, demonstrans exemplo quod docebat verbo. Cognito autem quod dominus Humbaldus venerabilis Antissiodorensis episcopus in via Hierosolymitana de hac vita migrasset, clerus ejusdem Ecclesiae ex majori parte, facto satis brevi intervallo, hunc jam dictum abbatem in pontificem elegerunt. Praepositus vero ejusdem Ecclesiae, Hulgerius nomine, et quidam canonici cum eo, qui eumdem praepositum nominaverant in electione, electioni sancti viri restiterunt, qui etiam regem Ludovicum filium regis Philippi tunc regnantem suae contradictionis adjutorem habuerunt, ita ut omnia regalia ad episcopatum pertinentia omnino concedere ei denegaret. Tunc ipse compulsus et tractus ab electoribus suis, et sui adversarii ad limina apostolorum adierunt, ut ibi a summo pontifice judicaretur de electione. Sed benignissimus Dominus, omnium bonorum distributor, adversus quem non est sapientia vel consilium, tantam dedit reverendo abbati gratiam in oculis summi pontificis, qui tunc Paschalis nomine sedebat, ut ab ipso gratiam episcopalis consecrationis mereretur accipere, et cum pace adversariorum ad propriam sedem reversus est cum multa alacritate occurrente sibi clero et etiam populo.
2.4.2
Comitem quoque terrae, qui eodem tempore captus tenebatur a Mansello, qui postea in Carthusia religionis habitum assumpsit, de confirmatione suae electionis laetum invenit; regem etiam Francorum, qui prius ei adversabatur, in adventu suo quam cito visitavit pacatum. Denique in quanta animi puritate, et quam humilis in episcopatu suo vixerit, licet non per omnia, subsequens littera declarabit, cujus sanctae conversationis quasi quoddam praesagium fuit prognosticum ei divinitus destinatum, quod tale fuit: Ave, Maria, gratia plena, etc. Nec mirum, si Filius Virginis, sine cujus nutu nec folium cadit in terram, in prognostico servi Matris suae, quem virginem cognoverat permansurum, illam singularem et admirabilis gratiae salutationem voluit inveniri, ut qualis vitae futurus esset daret intelligi. Ordinem Cisterciensem, qui tunc temporis adhuc recens erat, laeta et voluntaria paupertate circumseptus, dulcissima visitatione frequentabat, et juxta facultatem suam ei in multis necessaria ministrabat; suo etiam tempore ejusdem ordinis abbatiae, Regniacum, Rupes, Bonusradius, initium fundationis habuerunt, et per manus ejus, tum ministrando necessitatibus eorum, tum acquirendo possessiones, non modicum incrementum. Nam ante tempora suae consecrationis Pontiniacense monasterium fundatum fuerat; infirmos etiam ejusdem ordinis non obliviscens dulci alloquio refovebat, et in expensis suis saepius refectionem ministrabat. Civitatem et frequentias populorum congruo tempore libenter vitabat, claustrum monachorum laeta animi simplicitate frequentans, inter ipsos non desiderans episcopus vocari vel videri, sed monachus, non oblitus illius evangelici praecepti: Qui major est in vobis, fiat sicut minor; et qui praecessor est, sicut ministrator: Illud etiam beati Hieronymi, qui et monachus fuit, et doctor monachorum, semper in mente volvens:« Mihi oppidum carcer, solitudo paradisus est; si cupis esse quod diceris monachus, id est solus, quid facis in urbibus?»
2.4.3
In claustro monachorum de Charitate, qui juxta ordinem Cluniacensem vivebant, frequenter manebat, et de castris suis Varziaco, et de Cona annonam et vinum, ne Ecclesiam gravaret, ad suum usum et refectionem infirmorum ibidem saepius praecipiens deportari. Creditur quoque de ipso, quod spiritum habuerit prophetiae, in quo quoddam signum veritatis reliquit clericis suae ecclesiae; fuit namque tempore suo clericus quidam, nomine Stephanus, in acquirendo et providendo cautissimus, qui multum dilectus et familiaris fuerat abbatiae, cui praefuerat, et praecipue abbati Gervasio successori suo, utpote de familia ejusdem ecclesiae: pro ipso igitur cum monachi ipsius ecclesiae et praesertim abbas frequenter episcopum interpellarent, ut eum canonicum faceret in ecclesia sancti Stephani, ipse vero nollet eos in hoc audire; cum ipsi eum quotidie assiduis precibus non cessarent pulsare, fertur hoc illis responsum dedisse: Incassum pro ipso preces funditis, meo namque tempore meus nunquam canonicus erit. Hoc enim credo de ipso, quod quam cito canonicabitur in ecclesia sancti Stephani, proprii commodi circa bona ecclesiae nimius erit exactor. Et quid multa? verbum sancti viri veritas subsecuta est: post mortem namque ejus, successor suus praedictum clericum in ecclesia beati Stephani canonicum fecit, et familiarissimum habuit, et quod de ipso vir sanctus praedixit, hoc in eodem clerico effectus, probavit. Archidiaconatum qui suo tempore venit in manus ejus diebus sui praesulatus in manu sua retinuit, non propter avaritiam, sed ne sacerdotes gravarentur, sciens archidiaconatus redditus paucissimos esse, nec ad expensas, quas nomen hujus honoris requirit, posse sufficere. Contigit autem semel eum pro quadam necessitate velle Romanum pontificem visitare: unde et consilio assistentium sibi pro expensis itineris tanti compulsus est a sacerdotibus suae dioecesis auxilium postulare; dederunt sacerdotes, juxta proprium arbitrium, unusquisque, nec amplius quaesitum est ab aliquo quam de ejus procederet libera voluntate. Paratis igitur omnibus, quae necessaria erant sibi aggressus est iter propositum, transiens montem Cinisium, ad Clusas venit, et ibidem intellexit viam securam non esse. Consilio itaque inito ad propriam sedem rediit, et non oblitus quod a sacerdotibus suis pro itinere incepto pecuniam sumpserit, viso scripto, quantum unusquisque sacerdotum dederat, tantum unicuique est resignatum.
2.4.4
Fuit quoque quidam ejus familiaris, cui ecclesiasticum beneficium contulit. Ille vero non immemor accepti beneficii, transacto aliquanto spatio temporis, cum quadam summa nummorum venit ad monachum quemdam, qui loculos episcopi portabat et totius domus suae procurator erat, obtulit ei eosdem nummos, ita dicens: Dominus episcopus multa expendit et indiget multis, hoc munus accipite, et in expensis sibi necessariis reservate. Monachus cum gratia munus accepit, et acceptum reservavit, nec multo interjecto temporis spatio in memoriam reducens nummos acceptos, et ignorans si aliquis scrupulus lateret in munere, qui conscientiam episcopi posset offendere, cujus puritatem non ignorabat, sicut providus et sapiens dispensator, quale munus a quali viro sibi datum fuisset, episcopo revelavit. Quo audito, cum episcopus cogitaret, unde donum processisset tale et tantum, statim venit ei in mentem, quod in ecclesiastico beneficio benefecerit illi, iratus sic dispensatori suo fertur dixisse: Frater, non est nostri propositi hoc tenere, quod a gentili dictum est:« Non cures unde habeas, sed oportet habere.» Ita ex integro, sicut munus tibi dedit, datori remitte, ne conscientia mea polluatur in ecclesiastici beneficii collatione. Monachus statim obedit, et sicut et injunctum fuerat, munus datori remisit. Accidit etiam ut ex defectu vinearum sub quoddam anno vinum aliquantulum magis solito venderetur; ipse vero considerans loca regulariter viventium in episcopatu suo, praecipue inter alias necessitates, ad usum potus nihil omnino vini aut nimis parum habere, constituit monachis de Rupibus, et illis de Bonoradio, et illis de Charitate a Varziaco et Cona vinum ministrari, juxta quantitatem vini quam habebat ibi, et prout cuique ecclesiae congruum erat. Conventui autem Pontiniacensi, Regniacensi, et virginibus Christi de Crisinon in hunc modum distribuit. Quadam die accito cellerario Antissiodorensi, cellarium proprium intravit, et cognito quod dolia essent plena vino, fertur ita dixisse suo cellerario: Hoc vas sit conventus Pontiniacensis; istud Regniacensis; istud pauperum virginum Christi, unumquodque designans virgula, quam habebat in manu sua. Porro cellerarius sciens vinum esse de megrana, quod destinaverat virginibus Christi, dolium quoque 40 modiorum magni pretii fore, quasi ex consilio animum episcopi avertere voluit a tanto dono, dicens: Domine, istud vinum est de megrana, et vas 40 modiorum magni pretii putationi vinearum, et aliis necessitatibus reservatum, placeat vobis vinum minoris pretii dare, quia aliud habetis prae manibus, quod ex magna animi accipient charitate. Cui episcopus: Non sapis ea quae Dei sunt; quod dixi, dixi; nescis quod verbum Dei nunquam debet esse otiosum. Quid multa? dixit et facta sunt. Sed adhuc audiamus quid dominus adjecerit huic viro ad augmentum hujus charitatis. Vocatus est dispensator monialium, injunctum est ei, ut deferat vinum datum usui virginum. Sed ille cum intelligeret vinum tam bonum et tanti pretii esse, obtulit venale, ut de pretio vini vilius emeret, et residuum pretii necessitatibus aliis reservaret. Episcopus hoc audiens monachum dispensatorem jubet vocari, quare velit vendere vinum inquirit. Monachus causam exponit; quod episcopus intelligens, inquit: Ego vinum, quod dedi sub eodem pretio quod alii daretur, volo quod in meam redeat potestatem. Obsequitur monachus voluntati episcopi; datum est pretium monacho non minus quam potuit habere ab alieno. Quo facto, episcopus ad monachum: Modo pretium vini habes; ecce hoc vinum sicut prius iterum sponsis Christi dono, utque illud habeant et bibant praecipio.
2.4.5
Creditur quoque de ipso, quod semel, et secundo, et tertio corporis infirmitatem sentiens, ita universa quae habebat pro amore Dei destribuit, ut nihil mobile praeter vestimentum, quod vix posset sibi sufficere, retineret. In quadam autem infirmitate, cum omnia dari praecepisset, allata est ei quaedam pyxis cum electuario et parvo cochleari argenteo. Ipse autem cochlear statim praecepit dari, ut nihil sibi retineret, quod conscientiae suae puritatem offendere posset. Accidit quoque, ut quodam tempore apud Claramvallem esset, ubi saepe en magna animi voluntate morabatur pro consilio animae suae, quia tunc temporis dominus Bernardus venerabilis, magni nominis et meriti abbas, cujus vita et doctrina in universali Ecclesia celebriter divulgata multos secum traxit ad Christum, ibique die quadam cum abbas et conventus monachorum, quorum consuetudo est proprie manibus metere unde vivant ipsi et necessitatem patienti tribuant, in campum quemdam ad metendum irent, episcopus cum falce conventui se interposuit, magnum fructum exspectans, quoties inter eos contingeret ipsum socium esse laboris, ventum est ad campum ubi seges erat; secant omnes; colligitur seges in manipulos; et ecce nubes tenebrosa et multis imbribus plena obnubilans coelum et circumvolvens campum ubi erant. Quod cum videret dominus Bernardus venerabilis abbas imperterritus, et fidem Christi semper habens in pectore suo, de qua scriptum est: Omnia sunt possibilia credenti, conversus ad episcopum ait: Pater, dic ut imminens pluviarum inundatio transeat. Ille, ad humilitatem semper respiciens, sic respondit: Non sum hujus meriti; tu, ora, et confido quod Dominus dabit tibi. Econtra abbas, et, tu Pater, ora et ego tecum. His dictis, oravit uterque, et statim aures Domini in preces eorum, recessit caligo nubium: subsecuta est serenitas aeris; et cum siccitate colligunt messem suam sancti messores.
2.4.6
Quodam quoque tempore ex quadam insolita nimietate ventorum quaedam turris lignea ecclesiae sancti Stephani funditus corruit super domum episcopalem sub silentio noctis dejecta, episcopo dormiente, trabes et ligna transtegumenta domus penetrando circa lectum episcopi cecidere hinc inde, etiam ex transverso, omni laesione submota a sancto viro. Quid ad haec dicemus? patet quod ille solus et unus dormientem custodivit episcopum, qui non dormitat, neque dormit, et custodit Israel: semper enim custodivit omnes diligentes se, de quo solo vere scriptum est quia nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Cum autem de consuetudinibus ecclesiae suae inter praepositum et canonicos discordia tempore longo durasset, sub juramento testium, tam canonicorum quam laicorum consuetudinibus ex majori parte scriptis et juratis pacem inter praepositum et fratres posuit, et scriptum suo sigillo confirmavit, et auctoritate summi pontificis communiri fecit in pace ecclesiae suae, illum fructum attendens quem legerat in beati Martini opere, qui ante obitum suum sibi imminentem in Condatensi ecclesia studuit pacem reformare, quem fructum pacis per Psalmitam Auctor pacis promisit, sunt, inquiens, reliquiae homini pacifico. Et cum inter omnes praelatos Ecclesiae cujuscunque fuerint ordinis vix unus possit inveniri, qui parentes suos, etiam si non sint digni, non sublimet honoribus et beneficiis ecclesiarum, iste singularis inter infinitos cuidam suo nepoti nunquam in vita sua praebendam voluit dare; et licet non multum assiduus esset in ecclesia sua ob quietem spiritus, quem inveniebat inter claustrales, multam tamen sollicitudinem circa suam ecclesiam exhibebat; ad servitium igitur ecclesiae suae augmentandum, considerans nihil tam utile in ecclesia ad commune bonum fratrum, quam si praepositum ecclesiae cederet eis in communem usum, quadam die consilio accepto non ab homine, sed a Deo, per manum sancti Stephani super altare ipsius, praeposituram obtulit, et in perpetuum habendam communitatem fratrum, et praecipue ad refectionem ipsorum concessit et donavit; ipsumque donum, ne ab aliquo posset infringi, auctoritate Innocentii papae fecit confirmari. Verumtamen quod super hac donatione factum fuerit, tempore successoris sui observatum non fuit.
2.4.7
Dedit etiam ecclesiae beati Stephani ecclesiam Deoysi et ecclesiae sancti Germani ecclesiam sancti Ferreoli. Domum episcopalem de novo aedificavit lapideam, amplam, et tegulis texit; et in illa parte ejusdem domus quae respicit ad orientem stationem quamdam construxit, quae vulgari lingua logis appellatur, plurimum in aspectu delectabilem, cum pulcherrimis columnis exornatam super murum civitatis, unde et fluvius subtus potest videri, et vineae et agri. Appropinquante igitur termino vitae suae apud illum praefinito, qui tunc dat dilectis suis somnum, quo vult eis haereditatem suam dare, universa membra ejus calor occupat innaturalis; ipse vero carne laborante spiritum in psalmis et orationibus Creatori suo compellebat servire. Cumque supervenisset dies extremus, fratres circumstantes, quali potuit diligentia, circa horam nonam diei, his admonuit verbis: Horas diei quae supersunt, quas debemus, Domino persolvamus, quoniam finitis horis statim requiescam. Cantaverunt igitur Domino, et hora completorii completa, completus est terminus vitae ejus; sicque verbum, quod praedixerat, subsequitur effectus veritatis. Quibus finitis horis requievit in Domino, quod tunc non prius intellexerunt circumstantes. Putaverant enim verbum ejus fuisse de quiete corporis. Est autem obitus ejus quarto Idus Aug., et a sede episcopali, ubi spiritum reddidit Domino, ad ecclesiam S. Germani, sicut de ejus voluntate dum adhuc viveret, processerat, corpus ejus delatum est cum debita reverentia, et ibidem in capitulo ejusdem ecclesiae, ubi fratres disciplinantur, Domino providente habuit sepulturam, nec vacavit episcopatus ab electione successoris sui per septimanam.
2.5.1
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LV. De Hugone.
2.5.1
Hugo de Cluniacensi territorio ortus fuit, sicut et praedecessor suus, cujus et nomen habuit, de ordine Cisterciensi primus abbas Pontiniacensis ecclesiae, qui indicto jejunio tam clericis quam populo Autissiodorensis oppidi, facta invocatione sancti Spiritus electus est in pontificem. Pater hujus...... mater vero...... Qui cum in Senonensi Ecclesia propter suspensionem domini Henrici metropolitani locum consecrationis non haberet, apud Ferrarias a domino Gaufrido Carnotensi episcopo circa festum B. Vincentii consecratus est, et Dominica qua cantatur: Circumdederunt me, ad suam sedem episcopalem honorifice introitum habuit et in ecclesia sibi commissa divinum officium solemniter celebravit. Iste siquidem cum de genere magnorum virorum processisset, ipse quantum ad animi magnanimitatem plus suo contulit generi, quam genus suum ipsi. In loquendo parcissimus erat, in faciendo efficax, et promptissimus, et quamvis mirae esset patientiae juxta propositum ordinis sui, ut manus saevientium in ecclesiam et in res ecclesiae reprimeret, rigorem admiscuit patientiae; et quos non poterat per patientiam et humilitatem superare, conculcabat rigore justitiae, qui judicio sapientis multum necessarius semper est in Ecclesia Dei. Quotidie enim crescit malitia et multiplicantur mala super Ecclesiam, quemadmodum pauci inveniuntur praelati in Ecclesia Dei, qui animam pro grege sibi commisso contra malignantes opponant, et rigorem justitiae in laude bonorum ponant, et vindictam malorum exerceant. Iste vero intelligens tam humilem quam potentem unum habere Dominum, licet humilibus aliquando parceret in justitia, semper in potentiores ad vindicandum veniebat in virga, illud Augustini ad manum habens:« Aliter servit episcopus, aliter sibi subjectus: subjectus fideliter vivendo; episcopus justa praecipiendo, et peccatores convenienti rigore corripiendo.» In exemplum quoque beati Ambrosii factum sibi assumens, qui, Theodosio imperatori venienti ad civitatem Mediolanensem, in faciem restitit ei, et propter multa homicidia, quae jussu suo facta fuerant, suum scelus sibi annuntiare et introitum ecclesiae, donec Deo satisfaceret, interdicere non trepidavit. Nec mirum, si animus ejus erat ad justitiam paratissimus, qui pro vindicta exhibita, Domino placato populum Judaeorum a pestilentia mortalitatis liberatum intellexit per manum solius Phinees, qui stetit et placavit, et cessavit quassatio. Talibus eruditus exemplis sicut putabat ex officio pietatis humilibus condonandum ipse, ita etiam judicabat crudele et impium superbis et de consuetudine in res ecclesiae saevientibus facile condonare. Illud sapientis non obliviscens: ex solito peccantibus de facili indulgere nihil aliud est quam eisdem peccandi materiam ministrare. Illud etiam beati Hieronymi, quod ad instructionem eorum qui praesunt Ecclesiae Dei in epistola de doctrina divini studii ad Paulinum sacerdotem scripsit: Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest; et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Comitem Willelmum, qui postea in Carthusia religionis habitum suscepit, vocando in causam, ad hoc canonico judicio coegit, ut multa ecclesiae suae restitueret, quae de jure canonicorum ecclesiae suae fuerant; multa etiam ad jus episcopale pertinentia, quae idem comes propter defectum justitiae praedecessoris sui in suam redegerat potestatem.
2.5.2
Illo itaque tempore usus nemoris, quod Monsbarri dicitur, canonicis beati Stephani est redditus, ob quem usum pars quaedam nemoris est canonicis assignata a filio ejusdem comitis, cum in eodem nemore villa nova aedificaretur. Venationem etiam, quam comes per nemora sua ad episcopale jus pertinere negabat, recuperavit, et ut de hoc jure ecclesia remaneret investita, ipse tempore suo et venatores et canes habuit, frequentissime praecipiens venari, et sub oculis comitis per mediam civitatem cum canibus et debito clangore venationem ad sedem episcopalem deferri. Quid multa? ad hoc prudentia et rigor justitiae suae omnes episcopatus sui potentes compulerat, ut praesentiam suam honorarent, absentiam timerent, et injicere manus in res ecclesiae, rigorem ejus sub oculis habentes, praesumere non auderent. Cumque multoties castellani et potentiores ad suam praesentiam venientes, pro indulgentia alicujus commissi requirenda et genuflexo preces funderent, non statim illis responsum dabat, imo etiam aliquando oculos suos ab eis videbatur avertere, non propter superbiam, vel indignationem, sed ne nimia humilitas, quae talibus placere non potest, in gladio Petri timoris minueret reverentiam.
2.5.3
Cum igitur inter caeteras virtutes, quas gratia sibi contulerat, hospitalitatem primum a Domino in Evangelio, postea per Apostolum, intelligeret plurimum commendatam, ipse non oblitus illius verbi, quod in sua promiserat consecratione( hospitalis volo esse) domum suam hospitalem esse voluit. Unde et quemdam conversum de Pontiniaco praeesse constituit domui suae, qui tam praesente quam absente episcopo semper hospites paratus esset recipere, et praecipue universos ordinis sui, qui ad suam domum declinarent causa hospitandi. Studium etiam hujus erat loca religiosa semper tueri et manu tenere, et solo habitu religionem praetendentes ad religionis veritatem, ubi facultas dabatur, reformare. Unde et in quadam ecclesia Antissiodorensi, quae in honorem Genitricis Dei a sancto Vigilio praedecessore suo extra muros civitatis fundata erat, religionem de Praemonstrato sua auctoritate cum auxilio comitis pia devotione constituit, illis canonicis ab ecclesia remotis, quorum conversatio minus erat honesta. Denique cum inter universos Gallicanae Ecclesiae coepiscopos praecipue honestatis et magni consilii pro certo sapientum judicio teneretur, cumque ad commune bonum Ecclesiae suae multum sollicitus exstitisset, cuidam tamen nepoti suo praeposituram ejusdem Ecclesiae donavit, quam benignissimo charitatis affectu venerabilis bonae memoriae Hugo praedecessor suus ad bonum commune fratrum super mensam sancti Stephani per manum ejusdem protomartyris dederat, quod et auctoritate summi pontificis et sua confirmatum fuit. Redditus episcopales in multis emendo, invadiando, tempore suo ampliavit, domum quoque cujusdam militis, quae subtus murum erat et nimis propinqua domui episcopali, quam de media nocte in jocis garcionum et ancillarum suae domus quietem nimium solebat infestare; de laica manu emptam in jus episcopale transegit, domum quoque ante januam suam, utpote multum domui episcopali necessariam comparavit, dedit ecclesiae sancti Stephani vadium cujusdam nemoris in XXII libris, et ecclesiam de Landriaco in memoriam obitus sui. Est autem dies obitus ejus V Idus Octob. et in domo Pontiniacensi, quae primum habuit fundationem de ordine Cisterciensi in episcopatu Antissiodorensi, in qua et ipse primus exstiterat abbas, a saeculo migravit, et in ecclesia Pontiniacensi sepulturae locum invenit. Sedit autem circa annos 14, et vacavit episcopatus per annum, et a festo B. Dionysii usque ad adventum Domini.
2.6
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LVI.-- De Alano.
2.6
Alanus abbas de Ripato, natione Flandrensis, vir religiosus, rexit episcopatum 14 annis, et redditus episcopales in multis augmentavit. Apud Varziacum in turre et in aliis locis, multa in Vadimonio accepit. In valle capellae sancti Andreae domum petrinam aedificavit: apud Gagiacum grangiam petrinam et tegulis tectam, et domos ad manendum cum capella aedificari et vineas plantari fecit. Capitulo dedit XXX solidos censuales in ecclesia de Escoliva nihilominus, et dedit ecclesiam de Lindriaco cum praesentatione capellani: ad ornamentum vero ecclesiae beati Stephani dedit pallia duo optima et ad servitium ejusdem librum quadraginta homiliarum beati Gregorii satis eleganter scriptum et ornatum: aliis etiam ecclesiis Antissiodorensibus, tam in redditibus quam in aliis beneficiis, multa misericorditer contulit; quamplura etiam digna memoria et scripto in epicopatu operatus est, quae non culpa, sed ignorantia scriptoris litteris adnotata non fuerunt. Hic cum in episcopatu Deo et hominibus placens laudabiliter 14 annis vixisset, sollicitudinibus et curis mundanis, quibus prius abrenuntiaverat, se omnino exuere volens, episcopatum resignavit, et relicta activa vita contemplativae se prorsus tradens, Clarevallem adiit, ibique inter athletas Christi martyrium sui temporis aggressus jejuniis, orationibus, lectionibus, atque aliis charitatis operibus solummodo vacans, fine ut credimus beato in Domino quievit. Obiit autem V Idus Octobris et sepultus est Clarevallis: pro cujus anniversario solemniter celebrando magister Abbo ejus clericus emit in molendinis de Crevenno XL solidos, et plus de redditu et canonicis B. Stephani dedit annuatim in eodem anniversario dividendos, ita quod in alios usus nullo modo alicui liceret praedictos redditus transferre. Episcopavit autem tempore piissimi regis Ludovici, Willelmo comite Nivernensi, qui sepultus est apud sanctum Germanum qui non minimum ei in vita sua adversatus est, et pervenit usque ad tempus Willelmi filii ejus, qui Hierosolymis mortuus est, Romae autem praesulibus Adriano et Alexandro papa tertio.
2.7.1
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LVII.-- De Guillelmo.
2.7.1
Guillelmus Tuciacensis fuit, non tantum illustris, sed et honesta origine procreatus, pater enim ejus exstitit Girardus de Narbonia vir nobilis, mater vero Agnes non genere viro suo inferior; qui clari cum essent rerum copia et sanguinis generositate, nobiliores tamen moribus et feliciores fuerunt natorum propagatione. Non enim hunc tantum praesulem nutu Dei genuerunt, sed Hugonem Senonum venerabilem archiepiscopum, qui primogenitus eorum fuit, vir videlicet modestus, liberalis, et omni morum honestate praeditus. Praedictus Willelmus in juventute sua primum archidiaconatum et postea praeposituram Ecclesiae Senonensis administravit, in qua administratione ita floruit, quod nulli clericorum in Galliis largitate, hospitalitatis gratia, expensae et familiae numerositate secundus exstiterit: hujus consilio et prudentia universali Ecclesia fere fluctuante et schismate saeviente, praenominatus frater ejus archiepiscopus, imo ipse recepit, et Senonis addixit beatae recordationis Alexandrum papam tertium, nondum plene confirmatum: quod etiam reges et principes facere formidabant, in qua receptione, et quandiu apud eos morata est curia, quam laudabiliter se utrinque habuit, non est facile dictu. Ad episcopatum divina bonitate accersitus, famam saecularem et laudis humanae lenocinia prorsus postponens, consuetae tamen nequaquam oblitus est hospitalitatis, imo eam quousque vixit, pie et liberaliter exercuit. Omnibus se affabilem, oppressis misericordem, et egenis benignum incomparabili exhibebat simplicitate; vigiliis et orationibus insistens, vix aliquando obdormiebat vel evigilabat, quin psalmodia in ejus ore resonaret. Missam quotidie celebrabat, nisi forte aliqua grandis superveniret necessitas. Equitans raro cum familia sua loquebatur, nisi forte de negotiis suis, sed aut solus tacite psallebat, aut uno de sociis advocato psalmos et litanias vel totum psalterium aut partem illius juxta viae quantitatem decantabat. Gratiam et amorem principum, praelatorum Ecclesiae et populi totius, ei divina contulit benignitas: tempore suo crebra fuit comitum Nivernensium mutatio; unde majori Ecclesiae suae et aliis quamplures emersere tribulationes et angustiae, quas Deo juvante vir pius et humilis ita sedare studuit, quod nec sua, nec aliae sibi subditae Ecclesiae de juris sui integritate aliquod detrimenti omnino senserint: nec tantum Ecclesiarum, imo et populi atque civitatis, in qua sedebat, se patronum et tutorem spiritualiter et temporaliter exhibuit. Siquidem cum Guido comitatum adeptus esset consilio seductus perverso non tantum Ecclesiarum, sed et totius civitatis antiquis consuetudinibus obviare conatus est; in primis enim torcularia in jus suum redigere tentavit, ita quod in tota urbe nulli liceret torcular habere nisi sub tributo comiti annuatim reddendo: cui praesumptioni praesul praedictus ita viriliter restitit, quod nec clerus, nec populus antiquam libertatem amiserit, nec in aliquo gravatus fuerit. Idem comes alias decimas vinearum assensu etiam Ecclesiarum, ad quas pertinebant, violenter occupavit, ita quod in singulis portis custodes constituti ab omni transeunte decimam partem vindemiae, aut plus etiam per vim accipiebant. Quo audito praesul comitem convenit, et cum ab incoepta violentia ejus admonitione cessare non vellet, in ipsum excommunicationis et in terram suam interdicti sententiam generaliter promulgavit, nec hoc etiam contentus, domnum papam per nuntios suos super hoc consuluit, a quo privilegia et confirmationem tam decimarum, quam aliarum rerum Ecclesiae obtinuit; nuntios autem ejus praevenit misericordia Domini, quae et comitis amicitiam et decimarum restitutionem cum humili satisfactione ei contulit, ita quod quidquid clericis aut hominibus Ecclesiarum ablatum fuerat, unicuique ad probationem suam vel ad nutum suum restitueretur. Item idem comes de assensu regio communiam Antissiodori de novo instituere voluit, cui item praesumptioni praesul insignis se confidenter opponens, super hoc in regia curia causam ventilandam suscepit, non tamen absque periculo et expensarum nimietate, fere enim malevolentiam illius piissimi Ludovici regis incurrit, qui ei improperabat quod Antissiodorensem civitatem ipsi et haeredibus suis auferre conabatur, reputans civitates omnes suas esse, in quibus communiae essent; tandem vero cum inde diu altercatum fuisset privilegiis et chartis Antissiodorensis Ecclesiae diligenter inspectis, et cognitis, et non minima pecuniae summa tam rege quam suis mitigatis, causam obtinuit, et regia privilegia continentia, quod absque assensu et licentia Antissiodorensis episcopi nullo modo liceret comiti et aliis Antissiodori communiam instituere.
2.7.2
Tantas autem persecutiones et gravissimas insultationes praedicti comitis et suorum, quando et quomodo voluit divina pacificavit clementia, siquidem cum comes fere continua corporis gravaretur molestia, graviori tamen coepit apud Clamiciacum incommodo detineri, et quasi in ultimis vexari; ad quem visitandum, non tantum proceres, sed etiam vicini convenerant episcopi; erat autem tunc temporis excommunicatus. Cum autem de vita ejus dubitarent, coeperunt omnes episcopi qui aderant supplicare super absolutione; Eduensis vero et Nivernensis precibus eorum nullo modo voluerunt vel ausi sunt acquiescere, praesul vero Willelmus ea qua erat pietate et confidentia motus, ait baronibus: Absit hoc dedecus et opprobrium sempiternum a nobis, qui hic praesentes sumus, quod tantus vir et comes noster inter manus nostras excommunicatus moriatur: ego me primo interpono responsalem Virziliacae Ecclesiae et aliis pro quibus in eo lata est sententia; quo audito barones gavisi, imo magis admirantes, et magnificantes consilium et liberalitatem praesulis, omnes similiter responsales se constituerunt, et ita absolvit eum; super qua absolutionis benignitate non tantum procerum aut populi, sed et tantam comitis adeptus est amicitiae gratiam, quod non eum domnum aut episcopum, sed et patronum suum, cum de illo ante ipsum sermo fieret, frequentius nominare solitus erat. Unde ei postea dedit et Ecclesiae suae in perpetuum possidendos omnes homines, quos in valle capellae sancti Andreae habebat; nihilominus etiam concessit in fine suo Tornodori donum, quod mater sua pro anima ipsius et suorum fecit eidem episcopo de hominibus quos Varziaci habebat, quorum ibi triginta aut plures erant familiae, quos post mortem comitis idem pontifex per manum et per privilegium pii regis Ludovici obtinuit, non tamen absque magno labore et maximis expensis. Acquisivit autem apud Varziacum quidquid Matthaeus Caliga laxa in eodem castro et Castellania habebat, quae possessiones magni erant pretii et redditus: nunc in parte earum sita est domus episcopalis et Fosseta. Multa alia acquisivit ibidem in vineis, pratis, domibus et diversis possessionibus, quae propter prolixitatem noluimus numerare; apud Corruel acquisivit plures homines, apud Giacum domos et furnum aedificavit, et in magna parte muro circumdedit, vineas plantari fecit; et homines et multa alia ibidem cum prato decani acquisivit; apud Charbuiacum emit mille solidos quidquid Girardus Poteret miles ibi habebat; ibidem etiam prata et multa alia comparavit, et forestas instituit; apud Apoiniacum emit prata, vineas et terras arabiles; acquisivit etiam ibi feodum Iterii Raaudi, et feodum Willelmi militis, et terras et prata quae Hugo miles de Burgi et mater sua et fratres habebant inter Icaunam fluvium et Chaumeis; partem etiam illam, quam in eodem nemore reclamabant, et omnia alia, quae circa idem castrum, tam in feodis, quam in proprietate possidebant, quae multa comparavit pecunia.
2.7.3
Item ante tempus suum Stephanus de Petra Pertusa vir nobilis et potens terras arabiles, quae juris episcopalis esse debebant, tam sibi quam suis hominibus possidendas occupaverat, et diu injuste detinuerat. Quo rescito, quamvis sibi junctus esset prima sanguinis linea, tamen vir Dei justitiae postponens generis propinquitatem, non cessavit, donec omnes terras praedictas per justitiam ecclesiasticam et judicio Senonensis curiae in proprietatem episcopalem redegit; et ne in posterum aliqua super hoc emergeret querela, inter terras praedicti Stephani et terras episcopales loco metae crucem magnam affigi fecit, et terras illas postea, quandiu vixit, propriis carrucis excoli fecit. Item cum magna aquarum inundantia, quae tempore suo contigit, molinum de Verno prorsus absolutum fuisset, partem quam Josselinus et haeredes sui in eo habebant, emit, et multo melius quam ante fuerat molinum reaedificavit. Apud Tociacum aedificavit domum episcopalem et cellarium, emitque ibidem terras, prata et multa alia; dedit etiam in aedificatione turris XX libras ea conditione, quod Dominus Hargodus ei juravit quod quoties ipse vel successores sui turrim illam habere vellent, tam ipse, quam haeredes sui traderent, et custodes turris praedicti quoties eos mutari contingeret; apud Conadam emit a Mochis de Chaleneio grangiam de Brueria, quae sita erat juxta villam Chael, cum bobus et carruca, pratis et terris omnibus ad grangiam illam pertinentibus, pro quibus dedit quater XX lib. Proviniacenses. Acquisivit etiam multa alia in eadem castellania: et quamvis Herveus de Donzy vir tantae nobilitatis et potentiae ei nunquam cessaret adversari, tamen Deo opitulante nihil de jure Ecclesiae suo tempore amisit, sed cum jam in lecto mortali jaceret, eum coegit ad lectum suum venire, et ei pro feodo Giemi ligium homagium facere. Antissiodori emit apud sanctum Julianum XX solidos censuales; emit etiam domos Lamberti Hosmundi, quae contiguae, et nimis importunae erant portae et domui episcopali, et illis dirutis plateas curiae suae univit et muro circumdedit; emit item domos, quae erant juxta posternam et plateas Remaldi militis de Lindriaco, et plateas Stephani de Sarmasia; multa alia emit et acquisivit in eadem urbe, quae longum est enumerare. Pauca de ejus admiranda simplicitate et miraculosa humilitate veraciter perstringam: siquidem quadam die contigit quod dum per villulam pauperem et modicam transiret, muliercula quodam a tugurio suo egressa velut illa Chananaea quae pro filia supplicans Domino dicebat: Miserere mei, fili David, lacrymis et ejulatu miseranda clamabat currens post episcopum: Miserere mei, homo Dei, quia maritus meus dura et inconsueta morte atteritur. Clamore motus respexit, lacrymas videns, et causam agnoscens ab itinere divertit, descendens ab equo tugurium submissus intravit; invenit mulierculae virum, ita tota facie, gula, collo et gutture inflari, quod vix lingua ab ore projecta vivifico via pateret spiritui, et quod nullum omnino sermonem proferre infirmus posset; illico lacrymis perfusus ad orationis confugit suffragium, fauces infirmi, vultum et gulam signo crucis apposite attrectans, et annulo suo saepius consignans, et benedictione data recessit, et illico tumor ille et morbus deficere coepit: post breve temporis intervallum, cum per eamdem villam rediret, praedicta muliercula ei gratulabunda occurrens, coepit gratias agere asserens et publice clamans, quod per ipsum de tam gravi mortis confinio virum suum Dominus liberasset, et sanitati restituisset.
2.7.4
Item alias cum benedicendum altare in capella fractum de Grandi monte apud Fontanetum properaret, invenit mulierem ante domum cujusdam agricolae graviter lugentem; quae super filii incommodo, quem de longinquo causa hospitalis ad praedictam benedictionem adduxerat, inconsolabiliter dolebat: nam adolescens in arcto positus intra praedictam domum in extremis laborabat. Quo audito episcopus domum intrat, infirmum visitat, juxta stratum vile residet, adolescentis vultum et frontem manu contrectat, et lacrymosis eum vocibus consolatur, et de confessione admonet et hortatur. Audita confessione cum moram ibi faceret, coeperunt ei socii sui dicere, quod ibi capellanum dimittere deberet, qui infirmo communionem Dominici corporis daret: multitudo enim populi eum ad praedictam capellam exspectabat, et jam fere erat diei hora quasi tertia; quibus ille: Mihi nihil potius quam opus Domini perficere: nullo modo hinc amovebor, donec iste communionem receperit. Jussit itaque quod ego, qui haec scribo, palefridum suum ascenderem, ut citius viaticum afferrem a praedicta capella, quae fere uno inde distabat milliario; quod et feci. Cum autem rediissem, non loci immunditiam, non infirmi odorem, nec strati vilitatem abhorrens, genuflexo, infirmo manu propria viaticum porrexit, et benedictione data, et multis tam matri quam infirmo solatiis adhibitis, recessit. Benedictione altaris perfecta vix missam aggressus fuerat, cum nuntiatur ei adolescentem illum obiisse: quo audito, cum sermonem haberet ad populum, tanta de eo locutus est, quod quasi secure eum assereret jam beata quiete perfrui. Multa alia scripto et memoria digna vidimus, et scientes praetermittimus; ne forte fastidiosi videamur. Nunc de eis quae Ecclesiae suae et aliis Ecclesiis pie et misericorditer contulit, pauca subjungamus: Ecclesiam equidem beato Stephano operoso lapideo stabulatu undique subtegmine circumdedit, anterius pinnaculum et posterius cum vitreis ad ipsa pertinentibus fecit, turrim meridionalem nova firmatura et decenti laterum tectura decoravit; totam ecclesiam novis tignis, trabibus, tegulis, et lateribus in parte plumbatis cooperuit, et quantum ad ipsum pertinuit cameravit; tempore suo nova altaria fundata sunt ab ipso et ab aliis in eadem ecclesia, et consecrata, unum ante crucem, quod ipse consecravit in honore sanctae Crucis et beati Joannis evangelistae et sancti Laurentii martyris, et sanctorum Cyrici et Julitae, quorum reliquias ibidem recondidit, et beati Aegidii confessoris, ubi et duos capellanos instituit, qui in perpetuum missam singulis diebus celebrarent pro anima Guidonis comitis et antecessorum suorum, quibus capellanis ab eo redditus sufficientes assignati sunt. Unum erexit de suo in crypta a parte curiae episcopalis, quod et consecravit in honore beati Pauli apostoli et sanctorum Cyrici et Julitae, quorum ibi reliquiae reconduntur, et in honore beati Germani episcopi et confessoris, et beatae Mariae Magdalenae; huic altari deservire tenentur canonici beatae Mariae, et quotidianam missam celebrare pro anima ipsius, et pro anima Fromundi clerici sui, qui ibi primus assignavit redditus; altari beati Andreae apostoli in eadem crypta sito assignavit stipendia servientium: altari beati Nicolai, et sancti Martini concessit XL solidos censuales cum X libris cerae in ecclesia D. de Bruenio; ecclesiae beati Joannis Baptistae quae tempore suo a Stephano Ollandi est aedificata, et ab ipso dedicata, multa contulit in aedificando, et de redditu dedit eidem LX solidos, in ecclesia S. Priscae ubi et per ipsum duo presbyteri assignati sunt assidue futuri; ecclesiae beatae Mariae dedit ecclesiam de Monasteriaco Sicco, et censam quam habent, in ecclesia de Blavello canonicis ejusdem ecclesiae concessit. Ecclesiae B. Petri dedit ecclesiam de Venosa, et tunc ibi primum manserunt canonici; abbatiae S. Laurentii dedit ecclesiam de Cept, monialibus de Crisannove dedit XX solidos censuales, in ecclesia de Monesterello, et medietatem minutae decimae de Lugniaco. Verum quam longum esset enumerare omnia quae Ecclesiis contulit! Compendiose dicimus quod nulla est in tota Antissiod. parochia ecclesia conventualis, quae pro beneficiis sibi ab eo collatis non teneatur anniversarium ejus solemniter celebrare. Nec hoc tacendum censuimus, quod ad ornatum ecclesiae B. Stephani unum dedit pallium optimum; item cum ad curiam primus omnium episcoporum Gallicanorum tempore schismatis tenderet, in novitate pontificatus sui capitulo sui dedit totius beneficii ecclesiae de Bacerna, instituens quod festum B. Martini hiemalis, pulsatis majoribus campanis solemniter celebrarent, et anniversarium Hugonis Senonensis archiep. fratris sui honore debito et condigno annuatim agerent: postea cum a concilio Lateranensi rediisset, dedit urceum argenteum VIII marcharum ad ecclesiae ornatum, et ad reponendam aquam benedictam.
2.7.5
Fuit itaque tempore beatae recordationis Alexandri papae III, regnante in Gallia pio rege Ludovico, qui cum de eo loqueretur, frequentius dicere solitus erat, quod Willelmus episcopus Antissiodorensis unus de melioribus sacerdotibus totius regni sui judicio et aestimatione sua esset; pervenit autem usque ad tempus filii ejus Philippi et consecrationi ipsius, quae Remis celebrata est, interfuit, anno a Verbo incarnato 1179, in octavis omnium Sanct.; in ipso autem anno circa festivitatem B. Remigii aegrotare coepit, et cum se sentiret quartano gravari incommodo, ad abbatiam B. Mariani causa quiescendi venit, ibique usque ad obitum suum decubuit. Cum autem ingruente hieme, graviori urgeretur molestia infirmitatis, advocato Theobaudo venerabili Nivernensi episcopo sibi amicissimo, et Girardo abbate Viceliaci consanguineo suo, et quibusdam Antissiod. Ecclesiae personis, et canonicis, testamentum suum fecit, et omnia quae habebat, tam in victualibus quam armentis et pecoribus, vendi fecit, et pro debitis suis reddi. Dedit item ibi ecclesiae B. Stephani cuppam argenteam IV marcharum de intus et deforis peroptime deauratam, ad reponendum in ea corpus Dominicum; dedit et camnulas et pelves argenteas ad quotidianum officium altaris B. Steph. Item dedit vestimenta sacerdotaila, albas duas mirifico apparatu decoratas, cum stolis et amictibus pretiosis, et tunicam cum dalmatica et infulam miro auriphrygio ornatam, et libros, et alia quae in capella sua habebat cum cophino in quo reposita erant; dedit etiam auriphrygium, quo post obitum ejus decenter ornatae fuerunt duae infulae; abbatiae vero, in qua jacebat, dedit XL solidos censuales in ecclesia de Lugniaco et de Molins; dederat autem eidem ecclesiae prius multa alia, medietatem videlicet censae Vincellis, et terras quas apud Tangiacum ipse emerat, et quaedam alia infra et extra muros civitatis. Vixit autem, imo verius in infirmitate laboravit, et poenitentiam egit usque ad finem Februarii: quamvis enim ita attenuatus esset atque debilitatus, quod nec super pedes stare, nec a lecto surgere posset, abstinentiam tamen solitam omnimodis observabat. Nam tota Quadragesima, a festo videlicet B. Martini usque ad Nativ- Domini quotidie jejunans nullum omnino cibum sumpsit, nisi quadragesimalem.
2.7.6
Interea tanta erat visitantium multitudo et frequentia, quod etiam aliquis sanus et incolumis vix eos sustinere posset; ipse tamen, quamvis jam quasi omni corporis vigore destitutus, omnes cum honore recipi praecipiebat, et omnibus gratias agens lacrymosis vocibus supplicabat, quatenus pro ipso apud Dominum intercederent, ut bono fine consummaretur: hujusmodi enim verbum et in infirmitate, et cum sanus esset, frequentius in ore ejus versabatur, bonum exitum a Domino tantum debere peti; unde multoties audivimus cum pauperes aut alii dies multos vitae, prosperitatem aut continuam ei precarentur corporis sanitatem, aiebat: Non hoc a Domino petere debetis, sed tantum, quod bonus sit exitus meus: sola itaque, superstes spiritu, terrae particula jam emortua, nunquam tamen ab oratione vacans, sic laboravit usque ad finem Februarii. Tunc finem suum appropinquare agnoscens familiam suam ante se advocatam absolvit ab omnibus quae in eum commiserant, et ab eis se absolvi suppliciter cum lacrymis postulavit: pauca etiam, quae sibi residua erant, annulos videlicet suos distribuit, et advocato decano et capitulo suo, ad lectum suum, finem suum eis commendavit, valde conquerens et dicens se tantis occupatum fuisse quod non multa eis bona contulerat, et tamen se ita erga ipsos habuisse, quod parum aut nihil detrimenti eis irrogasset, sed omnes sincera dilexisset charitate. Ut tamen memoria ejus apud eos in perpetuum haberetur, dedit eis ibi ecclesiam S. Prisci, ita quod centum solidi de censa ejusdem ecclesiae annuatim dividerentur in anniversario suo aequaliter canonicis et presbyteris de choro B. Stephani qui servitio interessent. Caeteris vero clericis, prout opportunum videretur, et residuum pauperibus erogaretur, ibidem coepit eos cum lacrymis monere et exhortari, ne inter eos discordiae vel invidiae seu schismatis perniciosum irreperet flagitium, sed statim eo sepulto regem adirent, obitum suum nuntiaturi, et debitam eligendi licentiam ab eo petituri, et sic absque dilatione convocatis fratribus, personam honestam, litteratam, bene morigeratam eligerent: nam mora diuturna eis damnosa esse poterat et periculosa. Rogavit item, quod in vilioribus vestimentis sacerdotalibus, quae in ecclesia beati Stephani erant, sepeliretur. Tunc in haec verba cum magno ejulatu prorupit: Ille veram pacem vobis misericorditer concedat, qui recessurus a discipulis inquit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, et sic facta generali confessione, intercessionibus ab eis impetrata et absolutione, data benedictione, eos dimisit. Nihil item de contingentibus omittere volens, Senonensem venerabilem praesulem Guidonem per nuntios accersivit, humiliter supplicando, ut exitui suo interesse dignaretur; qui pro pietate, qua erat, negotiis posthabitis ad ipsum prosperavit, et eum adhuc spiritantem invenit. Cum vero de confessione et absolutione quamvis multoties alias, tunc tamen praecipue et attentius, ut res exigebat, locutus est; ipse etiam nepotes et familiam suam tanquam domino et consanguineo suo commendavit, quos in patrocinio suo benigne suscepit, et quod nunquam eis deesset spontanee promisit; in nocte sequenti, cum infirmitate gravius solito urgeretur, quaesierunt ab eo sui, utrum in cinere et cilicio, sicut decet Christianum, vellet obire, quod ipse voce, qua potuit, et gestu annuit, et poposcit, et crucis impressione se ut potuit muniens ejusdem crucis signaculo dextera parte elevata illud ultimum stratum consignavit: sicque ibi positus, cum religiosi et clerici, qui aderant, litanias et psalterium decantarent, quandiu potuit cum ipsis psallebat; circa mediam noctem cum conventus Matutinos decantasset, ad eum visitandum venit, et in conspectu eorum emisit spiritum. Cum autem corpus ejus lavaretur, coepimus qui aderamus ultra quam dici potest mirari, siquidem de novo ejulare super stupenda et inaudita ejus attenuatione; totam faciem ejus et vultum balsamo perunximus, et postquam indutus est sacerdotalibus et pontificalibus insigniis ad ecclesiam eum detulerunt. In crastino quantus fuerit luctus totius civitatis, quanti gemitus et lamenta fere omnium adventantium, non est facile dictu. Apparebat jam in eo quasi species beatae quietis: nam vultus ejus, ut assolet esse mortuorum, nullo erat pallore fuscatus, sed ita serenus et quasi rubicundus, quod advenientibus ille potius dormire quam mortuus esse videretur. Missis cantatis, peracto obsequio, praedictus archiepiscopus humiliter genua ante feretrum flectens, osculatus est chirothecas quibus manus ejus involutae erant, et sandalia pedum ipsius, quod et multi nostrum fecimus, et sic primus episcoporum Antissiodorensium sepultus est in eadem ecclesia ante majus altare a parte sinistra juxta parietem. Postea Hugo, Senonensis archidiaconus, ejus nepos, sepulturam satis honestam super eum aedificari fecit. Vacavit autem episcopatus anno integro, mensibus decem, diebus novem.
2.8
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LVIII.-- De Hugone de Noeriis.
2.8
Hugo de Noeriis sedit in episcopatu annis circiter 24, ex thesaurario assumptus in episcopum anno Domini circiter 1183, circa purificationem B. Mariae virginis; vir quidem sanguinis generositate praeclarus sed animi magnificentia praeclarior.
2.9
CAP. LII.-- De Roberto. Quibus progenitus et ortus fuit.
2.9
Hujus pater Milo Noeriorum dominus, mater domina de Gessia non inferioris nobilitatis fuit.
2.10
CAP. LII.-- De Roberto. Quam magnifice se habebat.
2.10
His igitur ortus majoribus nativae fuit generositatis non degener. Nam more nobilium in multa degebat magnificentia saeculari, et vitam agere privatam indocilis, in evectionum multiplicitate numeroso clericorum et militum comitatu, multa domesticorum frequentia et apparatu magnifico, majorum suorum titulos adaequabat.
2.11
CAP. LII.-- De Roberto. Quibus naturae dotibus vel scientiae, sive eloquentiae praeditus.
2.11
Erat autem staturae mediocris, decorus aspectu, sapientia praeditus, in agendis strenuus, inter consultos consultior, in tantum, ut si in quolibet praesens esset tractatu ejus exspectabatur sententia, et frequentius praevalebat: inaestimabilis facundiae, in persuadendo efficax, in demonstrativo genere loquendi, quod continet laudem et vituperium, facundissime vires exprimens oratoris, litteraturae et vivacis ingenii adeo ut in qualibet facultate liberali, seu mechanica, ei promptum esset verba habere materiae accommoda, ac si plenam ejus scientiam esset assecutus. Plerumque etiam Latino eloquio properato valde studio cantica componebat et cantus. Commendanda quidem ingenii vivacitas siquidem brevi cudebat tempore prius ad limam perduceret quam ad linguam: sed tanta aestuabat aviditate edendi quod fecerat, ut inculta proferret in medium, quae melius latere potuerant, donec correctionis studiosae elimata incude luculentiori splenderent ornatu. Unde factum est quod ejus opuscula, quae plus in ipsius favore quam proprio schemate, frequenti, dum viveret, habebantur in usu, ipso sepulto, sunt pariter consepulta. Militum gaudebat stipari frequentia, et de militaribus studiis libentius disceptabat cum eis, unde et Vegetium Renatum frequenter relegerat, qui de hujusmodi loquitur disciplinis, de quo militibus multa doctrinalia proponebat. Miram habebat affectionem ad suos. Urbanus ad eos cum quibus degebat, adeo ut omnibus omnia factus domi inter eos esset quasi unus ex ipsis, foris tamen praerogativae sub congruo moderamine dignitate firmata.
2.12
CAP. LII.-- De Roberto. In quo mores ejus poterant argui.
2.12
Omnibus favorabilis, nisi habendi cupiditas, quae omnes pene potentes exagitat, ad exactiones et oppressiones subditorum, et usurpanda jura non sua ipsum plus forte debito provocaret, et nisi contra quemlibet indignatione concepta ruinae suae et nocendi libidini immoderate plerumque frena laxaret.
2.13
CAP. LII.-- De Roberto. Quanto fervore fidem catholicam adversus haereticos de charitate zelatus est.
2.13
Verumtamen fidei catholicae assertor erat magnificus, eoque circa illam fervore ardebat, ut ad capiendas vulpeculas quae demoliuntur vineam Domini sabaoth et haereticis dogmatibus degenerare faciunt in labruscas, tota vigilantia laboraret; contra quos ad nobilem dioecesis suae vicum de charitate videlicet eo accingebatur ferventius quo haereticorum ibi amplius fervere cognoscebat errorem, tantaque animi constantia haereticos ibi persecutus est, quod quidam ex eis per diversas dioeceses publicam agentes poenitentiam ad gremium matris Ecclesiae abjurata haeresi salubriter sunt reversi, alii pertinaciores in salutis suae dispendium in Italiam vel ad Albigenses ad sui erroris complices confugerunt, terrae nativitatis suae et propriae cognationis extorres; sicque in eo perfecit negotio, ut haereticorum malleus non immerito diceretur.
2.14
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter domos episcopales Antissiodorenses emendaverit vel ampliaverit.
2.14
Qui licet in spiritualibus sic proficeret, in temporalibus tamen multo proficiebat amplius, quibus propensius incumbebat: nam domos episcopales Autiss. seu lapsa reparando, seu nova construendo, provexit in melius antiquis aedificiis, cellam vinariam concamerationis lapideae majori palatio contiguam et coquinam juxta portam structurae admirabilis magnis impendiis superaddens.
2.15
CAP. LII.-- De Roberto. De regio amne quid ibi fecerit.
2.15
Apud Eponiacum castrum suum, domus erat episcopalis, quae regis amnis vocatur, in loco gratissimo et commodissimo constituta, quam Icauna fluvius ex sui profunditate sinus ibi piscosiores expandens undique praeterfluit, nisi quod terrae ab anteriori parte continuae modicum intervallum, magnam tamen intra se continens intercapedinem, ibi esse insulam non permittit; domus illa forma et materia humilis, domicilium episcopus praestabat inglorium, hanc multiplicibus et magnificae nobilitatis et venustatis aedificiis suis, non modicis sumptibus ampliavit; locumque illum tutioris suis refugii adversus hostiles strepitus facere desiderans, ab anteriori parte ubi terra erat continua, ab una parte fluminis ad alteram, sepem ex immensis roboribus murumque perduxit, et plurima propugnacula desuper collocavit, terramque in altum fodiens fossas cotinuabat immanes, ut per eas cursum fluminis derivaret, fieretque ibi quod natura negaverat, insula videlicet artificii supplemento, opusque conceptum ex parte jam consummatum majori ad perfectum perduxisset, nisi comes Campaniae Theobaldus in manu forti ejus moliminibus restitisset, et opus pene in consummatione existens ad terram funditus dejecisset, domibus tamen episcopalibus in sua nihilominus integritate servatis
2.16
CAP. LII.-- De Roberto. De Bello-Reditu, qualiter exstruxerit.
2.16
Apud Charbuiam villam episcopalem locus erat inter silvas frutetis obsitus, et propter juges et varios aquarum discursus prorsus inutilis et nullis usibus accommodus, qui nunc Bellus- Reditus nuncupatur. Ibi frutetis penitus exstirpatis, et aquis discurrentibus in unam massam collectis, duo stagna fecit multis referta piscibus: unum superius, et alterum inferius ex influxione prioris, quibus adjecit et tertium, tum ex priorum decursu, tum ex fluctibus, tum ex torrentibus undequaque confluentibus in idipsum, magnum admodum et piscosum; domos insuper multiplicis structurae, nobilissimae et venustatis immensae exstruxit ibidem, quas fossis aquas ex stagni superioris influentia continentibus, et propugnaculis et sepe fortissima a parte anteriori, quae stagno priori est opposita, mirabiliter communivit, ipsi stagno murum latericium superponens. Cui loco ab ea parte ubi deest stagnorum munitio silvae confrage, circumquaque mersae, et ad terram demissae, validum praestans, et ad expugnandum difficile munimentum, via licet arcta patenti media inter silvas, per quam multis portarum, fossarum, et pontium interjectis obstaculis ad domum interiorem difficilis, et qui suspectis temporibus a paucis observari valeat, est accessus. Locum istum idem episcopus, quantum humana potuit industria, ad omnimodam amoenitatem et commoditatem provexit: nam et silvas ubi frutetis erant vel arboribus humilioribus, aut rarioribus obsitae, et ob hoc minus utilitatis habiturae, penitus exstirpavit et in agriculturam redegit, hortos ibi fecit, plantavit arbores diversi generis, ut praeter amoenitatem quae proveniebat ex istis, fructus inde perciperet copiosos. Silvarum quoque partem non modicam sepe continua circumcinxit, ab ea porta quae est a parte silvarum anteriori, videlicet ad aggerem tertii stagni usque perducens, et grata intrinsecus lustra ferarum concludens, et eorum multitudinem copiosam, quae et oculos intuentium de palatio jusunda visione pascebant, et plerumque vel in festis majoribus, vel in susceptione hospitum, grata Domino et nobilia exenia ministrabant; nec minus fecunda cuniculorum receptacula intra septa illa vel extra voluptuosae et utilis occupationis materiam ibidem praestabant: sic locus multimoda commoditate et amoenitate praeditus gratissimam praestat usque hodie episcopis mansionem, excepto quod sepis demolitio, quae sine immodico silvarum exterminio et sumptuum dispendio in sua integritate servari non poterat, feras suae reddidit libertati.
2.17
CAP. LII.-- De Roberto. De domibus Tociaci et Conadae
2.17
Apud Tociacum et Conadam castra videlicet episcopalia in areis a suis praedecessoribus praeparatis domos condidit episcopales et nobilitatis immensae.
2.18
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae gessit apud Varziacum.
2.18
Castrum suum nobile Varziacum, quod propter imminuta loci prius frequentibus patebat depraedantium incursibus, muros reparando antiquos et fossas turribus ingentibus circumsepsit, domos episcopales juxta ecclesiam beatae Eugeniae muro solido magnificis aedificiis, turribus ac propugnaculis a primis condidit fundamentis, praesidium quoque episcopale ulterius muro solidiori, turribus munitioribus et antemuralibus in tutam ad expugnandum difficilem munitionem provexit, et fossis mirae amplitudinis vallavit in gyrum, in quibus grata aquarum exuberantia ex fontibus circumflaventibus eas replevit; non modicum facit ad munitionis augmentum, et tum ex piscium multitudine qui ibi nutriuntur optimi, tum ex molendinis quae aedificavit ibidem, tum ex aliis utilitatibus suis, episcopo totique municipio multae commoditates existunt.
2.19.1
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae gessit apud Noerium.
2.19.1
Operae pretium duximus praesenti inserere lectioni quae et quanta operatus est in illo nobili patrimonii sui castro; Noerius videlicet, quod tantae a proavis nobilitate et immunitate praefulget ut ita in domini sui proprietate consistat et jure quod nullum habeat alicujus superioris dominationis respectum, sed potius de alodio, ut vulgo dicitur, et sui separati dominii existere censeatur. Propter quod non solum finitimis, verum et principibus potentioribus circumquaque eo amplius invidiosum existit quo ad terras sibi vicinas, tum propter domini et casatorum seu vassallorum suorum potentiam, tum propter loci situm inexpugnabilem, magis libere et impune potest extendere vires suas, et ipse formidine imminet ampliori. Sane mortuo Clarembaudo, fratre domino castri illius, idem episcopus filii ejus Milonis scilicet in annis puerilibus constituti, tutelam suscepit, quam in multa sollicitudine administrans, et forte plus justo; nam propter hoc in agendis Ecclesiae suae remissior existebat; circa munitionem ejusdem municipii promovendam tota studii vivacitate incubuit; totis viribus sumptus fecit. Nam super muros burgi inferioris, quem ad radicem montis positum amnis, qui Seneen dicitur, undique praeterfluit, ex muro seu ex lignis solidissimis robusta valde propugnacula collocavit in ascensu montis a burgo, licet ab ea parte castrum sit inexpugnabile situ suo; fossas in excisa montis rupe praegrandes, portasque munitiores exstruxit. In superiori vero parte, ubi se in cacumine suo montis, in quo situm est praesidium, major amplitudo diffundit; situm pandens machinis erigendis accommodum, praeter muros munitionis antiquos, inter quos unus erat solidior et exterior, quem frater ejus Clarembaldus, paulo antequam defungeretur, construxerat. Murum post illum interiorem majoris altitudinis, spissitudinis et soliditatis erexit in capite ejus turri solidiore constructa; exteriori quoque muro fossas excisis cautibus fecit praeruptas, aliasque praemisit excisiones in monte, quae hostes possent a praesidio multiplicatis obstaculis et impedimentis arcere. Fecit et antemuralia muro exteriori connexa, et immensi roboris trabibus contexta desuper, ut qui subtus existerent telorum jactus quantoslibet, aut tormenta jaculatoria, seu quaelibet alia hostium molimina non timerent, sed securi venientibus ex adverso posteriorum fossarum et muri, cui conjungebantur, prohiberent accessum. Juxta murum illum fontis venam scaturientem invenit, quae licet sit modica, juges tamen et perspicuas aquas emanat.
2.19.2
Extra septa praesidii principalis magnae nobilitatis exstruxit palatium, quod ipsi praesidio non modicae munitionis existit, gratam videlicet domini mansionem, quam multo et voluptuoso decoravit ornatu; fecitque cuniculos subterraneos a cella vinaria, quae turri suberat principali, in palatium inferius, de quo praediximus, quatenus propter vinum seu victualia quaelibet non oporteret ingredi vel egredi praesidium principale, sed victualibus per murum praesidii demissiorem, sportis demissis vinum sive aqua per fistulas mirabili quodam artificio occulte deferretur. Mirabilis sane cautela, ut scilicet victualia quae ad munitionem castri illata fuerant, vel invecta ibi sub munitiori custodia fidelius servarentur, et obseratis ad omnem excludendam suspicionem repagulis, usibus ad postulatum necessariis tali artificio deservirent. Praesidium nihilominus, armis, balistis, caeterisque ad ejus tuitionem necessariis inaestimabiliter communivit; mansiones militum seu quorumlibet aliorum infra septa munitionis superioris contentas, multo pretio comparavit, et in proprietatem nepotis sui redegit. Tam in hoc quam in praedicti constructione palatii circumspecta usus industria, ut accessus volentium domini adire praesentiam, ad ejus palatium extra septa principalis praesidii minus haberetur suspectus, et omni extraneo habitatore excluso, dominus castri nullum omnino suspectis temporibus, nisi de cujus fidelitate plenissime confideret, infra septa superiora recipere cogeretur. Propter quod etiam baptismalem municipii ecclesiam posuit extra septa, solam domini capellam in superioribus esse permittens, magnifica quidem opera et multa admiratione digna et commendatione, nisi ibi hominum suae commissorum custodiae substantias in ligna convertisset et lapides, et bona pro magna parte consumpsisset episcopalia, quae melius fuerant aut ecclesiae utilitatibus aut pauperum necessitatibus applicanda. Castrum illud quousque nepos suus in annos adolesceret pubertatis, et ejus esset mancipatus tutelae, in multa rexit magnificentia et virtute, et interceptionibus circumstantium in manu potenti resistens, et incursantium, praedasque de terra suae tutelae plerumque agentium argumenta refellebat non imparibus argumentis, ita quod omnibus, qui erant in circuitu, formidabilis appareret; sed ducis Burgundiae, et caeterorum principum et potentum contra ipsum sive castrum concepta frequenter molimina tanta prudentia confringebat, ut semper honorabilem calculum reportaret. Acquisivit autem eidem nepoti suo villam de Vallanto, juxta Giacum villam episcopalem, quam multa pecunia comparavit. Sed de his hactenus; nunc ad alia transeamus, et quantum in ampliandis ecclesiae suae redditibus proficeret, aut conditionibus in melius provehendis profecerit, prout occurrit memoriae, disseramus: pauca hujus de multis tenemus, et aliqua omittimus ad lectoris fastidium declinandum.
2.20
CAP. LII.-- De Roberto. De procurationibus regis. Qualiter remissae sunt.
2.20
Juris erat regalis ut, quando dominum regem, vel aliquem de suis itineris occasio seu motus propriae voluntatis ad aliquod episcopale domicilium divertere faciebat, recipiebatur honorifice, et procurabatur honeste. Hoc grave et onerosum debitum episcopus divina procurante clementia, et occasionis congruae opportunitatem operante, in perpetuum taliter abolevit. Nam cum Giemum castrum nobilissimum Hervei de Donziaco, comitis Nivernensis, quod erat de feodo Autissiodorensis ecclesiae, in proprietatem regiam devenisset, juxta pactorum formam, quam dominus rex Philippus consenserat et fecerat, ut ipse filiam Petri comitis Nivernensis, cui filiae competebat jure haereditario comitatus, haberet uxorem, translato in regem taliter castri dominio, episcopus apud regiam magnificentiam multa interpellavit instantia, quoniam feodum ecclesiae sine ejus praejudicio non poterat retinere. Tandem in recompensationem feodi obtinuit, confecto inde instrumento regali, quod rex procurationes ejusmodi remisit episcopis in perpetuum; et ne episcopus Antissiodorensis in aliquo domiciliorum suorum ipsum vel aliquem ex ejus nomine recipere hospitio aut ministrari necessario teneatur, concessit, salvo nihilominus cereo centum librarum cerae, quod in festo B. Stephani de Inventione ejus, videlicet in Augusto, a castri praedicti domino ecclesiae Autissiodorensi solvi ex antiqua consuetudine consuevit. Quem usque hodie dominus rex a praepositis suis de Giemo fecit persolvi, poena apposita quod, quoties praepositi cereum illum suo termino non reddebant, pro singulis diebus quibus in solutione cessabant solidos 5 paris. ipsi regi irremissibiliter componebant. Utilis sane compensatio et ecclesiae profutura, cum multum ex eo oneris episcopis sit remissum, et de feodo Giemi nihil nisi honor eis accresceret sine fructu.
2.21
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter acquisivit decimas et domum episcopalem de Colengiis.
2.21
Petrus de Corcione Colengias, super Icaunam fluvium cum omnibus quae monachi de Charitate habebant, ibidem multo emerat pretio. Episcopus suam ei voluit refundere pecuniam, et obtulit in emptione bonorum ecclesiasticorum dioecesis suae, se esse asserens potiorem, et obtinuisset procul dubio, nisi favor regius, quem Petrus sibi conciliaverat, episcopo restitisset. Tamen multo conatu tandem episcopus decimas et oblationes, et, quidquid ad spiritualia pertinebat, ab eo per compositionem extorsit et domum insuper, quae nunc in eo municipio episcopalis existit.
2.22
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter acquisivit decimam Varziaci, et sub quo tenore.
2.22
Apud Varziacum parum aut nihil de vini decima solvebatur; hanc ex incolarum condicto taliter acquisivit; remisit eis manum mortuam, talliam Martii, ex qua dabantur per annum in Martio de singulis domibus capitaneis quinque solidi: remisit etiam furcam, et rastrum, et consuetudines ejusmodi, quae eis erant multi oneris, et episcopis modicum utilitatis praestabant. Ipsi vero sub hoc tenore decimas episcopis praestare tenentur pro hujusmodi remissione, unam videlicet de decem sarcinis, quam serviens episcopi unus aut plures, qui ad hoc fuerint deputati, duxerint eligendam: magna profecto Ecclesiae utilitas. Remissio enim propter hoc facta vix ad summam centum librarum annuatim poterat pervenire, et aestimatio decimarum quingentarum vel sexcentarum et eo amplius Pruvianensis monetae summam frequenter excedat. Multa in episcopatu gessit utiliter et prudenter, quae vel audita memoriae non occurrunt, vel prius ad nostram notitiam non venerunt.
2.23
CAP. LII.-- De Roberto. Quam virtuose resistebat persecutoribus Ecclesiae.
2.23
Persecutoribus in magna resistebat virtute; horum ecclesiasticae severitatis censura; horum rebellionem viribus compescendo, et plurima quae sive ob hoc, sive ob alias causas pertulit in episcopatu adversa, mente intrepida et constanti, sicut erat vir animo magnificus et insuperabili longanimitate, percurrit, de quibus pauca quae nobis nota sunt memorabilibus duximus inserenda membranis.
2.24
CAP. LII.-- De Roberto. De forma interdictorum statuta tempore comitis Petri, et causa quare sic statuta.
2.24
Agebat in Antissiodorensi Nivernensi et Tornodorensi comitatu comes Petrus, videlicet de Curtiniaco, domini regis Philippi fratuelis, cujus favore procurante, ipse Petrus Agnetem filiam Guidonis, quondam comitis Nivernensis, cui successione haereditaria comitatus competebant praedicti, duxit uxorem, dato propter hoc domino regi nobili patrimonii sui castro, qui Monsargi nuncupatur, ut ad illius conjugium perveniret; vir quidem regii sanguinis et immensae potentiae, sed incircumspectus animo, et iracundiae formidandae, et qui molestiis aut injuriis irrogandis nulla ratione animi sui impetum temperaret. Unde et sub ejus dominatione non solum episcopus, verum etiam ecclesiae sibi subjectae virique ecclesiastici multas et graves molestias frequentius sustinebant, tum ab eo tum ab aliis, qui, vel de eo familiare nocendi sumebant exemplum, vel quibus eo non resistente in ecclesiam Dei facultas erat liberior debacchari; et ab initio dominationis suae tantum sub eo laboravit ecclesia, quod Antissiodorensis civitas fere per quindecim annos propter excessus interdicto conclusa, clausis ecclesiis, divinorum officiorum silentia pateretur, nisi quod raris temporum intervallis dilucidis, comite per satisfactionem ad Ecclesiae gremium revertente, quandoque ecclesia sua organa resumebat. Statim tamen intra brevis temporis spatium comes replicatis injuriis ejus serenitatem permanere diutius non sinebat, quin sui pateretur silentii recidivum. Super hoc tandem inito inter episcopum et capitulum Antissiodorensis Ecclesiae salubriori consilio, quoniam per hujusmodi interdicta frequentia in immensum vitia succrescebant, et pullulare haereses timebantur, cum contra salutem suam efficerentur mentes hominum duriores, provida inter eos deliberatione convenit, ut sic deinceps, vivente comite, animadversionem hujusmodi temperarent quatenus personae comitis pro suorum excessuum exigentia excommunicationis mucrone percussa in civitate Antissiodorensi servaretur taliter interdictum, ut videlicet in adventu ejus, una in majori ecclesia de campanis majoribus pulsaretur: et sic adventu ejus cognito, quandiu praesens esset clauderentur ecclesiae, et divina officia sub interdicti silentio agerentur; ipsius vero discessu ejusdem pulsatione campanae, velut edicto praeconio publice designato, quasi discedentibus nebulis, ecclesiis solemnitatum suarum grata serenitas redderetur, exclusis tamen hominibus comitis ab ecclesiarum ingressu, qui soli suberant interdicto: sanum profecto et salubre statutum. Nam comes non sine confusione permaxima ingredi poterat vel egredi propriam civitatem, nec propter clamorem populi moram ibi facere longiorem, et ecclesia suo non cogebatur silentio aedificationi deesse et profectui animarum.
2.25
CAP. LII.-- De Roberto. Quod in adversis viriliter se habebat.
2.25
Tempestatis hujus pene intolerabiles et formidandas procellas episcopus multa magnanimitate sustinuit intrepidus, totum se pro tuendo Ecclesiae jure impendens, pro qua opponebat se murum insuperabilem venientibus ex adverso, et non solum comitis, verum et aliorum infestationibus viriliter resistendo, non deficiebat, donec illis humiliatis sub potenti manu Dei ad honorem ejus et sponsae suae Ecclesiae finem attingeret commendandum, super quo pauca de multis duximus perstringenda.
2.26
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter Petrus comes Antissiodorensis extraxit puerum de terra, quem tumulari fecerat in camera episcopi.
2.26
Comes, licet ei familiare esset et frequens per excommunicationem ab unitate Ecclesiae separari, quodam tempore excommunicatus fuerat ab episcopo Antissiodorensi, civitas interdicto conclusa propter graves ejus excessus. Qui vehementis indignationis igne succensus, non solum episcopum, cujus fidelis, ut pote ejus vassallus esse debuerat, sed et canonicos et clericos voce praeconis a civitate ejecit, corpus parvi mortui, quod propter interdictum civitatis ecclesiasticam non poterat habere sepulturam, importuno matris pueri excitus clamore et lacrymis, in ipsa episcopi camera ante lectum domini sui episcopi fecit humari in contumeliam ejus et Dei contemptum. Hoc tam piaculare flagitium episcopus rigore districtionis ecclesiasticae mera constantia persecutus, tandem ipsum compulit ad satisfactionem hujusmodi exhibendam. Quod die Palmarum in processione solemni praesentibus beato Willelmo avunculo comitis, qui cum ad humiliandum se roborabat, Bituricensi, et Petro Senonensi archiepiscopis, et multis aliis, quos vel episcopi sollicitudo vocaverat, vel facti novitas allexerat ad videndum, effosso sepulcro propriis manibus corpus extraxit defuncti, foetens admodum et putridum, magnumque narium offendiculum, utpote quod jam per menses aliquot ibi jacuerat tumulatione, et ab ipsa camera usque ad coemeterium Montis Autrici nudis pedibus, solis indutus lineis, velut plebeius quilibet ad tumulandum ibidem propriis humeris deportavit, sese humilians salubriter coram Deo, qui colla regum et cervices inclinat.
2.27
CAP. LII.-- De Roberto. Quis fuerit exitus hujus comitis.
2.27
Non abs re arbitramur existere ut quis hujus comitis exitus fuerit, posteris designemus, ut tanto securius iram Domini contra se provocare metuant, quanto ex alterius addiscent exemplo quam verendum sit incidere in manus Dei viventis, qui retribuit abundanter facientibus superbiam, humilibus dans gratiam, et superbis resistens. Siquidem comes iste, mortua Agnete uxore sua, cum sibi matrimonialiter Yolandam, sororem Henrici Constantinopolitani imperatoris, secundis nuptiis copulasset, eodem Henrico sublato de medio, jure propinquitatis, uxoris obtentu ad imperium asciscitur, instigante uxore illuc iter aggreditur, ab Honorio, Romano pontifice, imperator Constantinopoleos confirmatur et inungitur pariter cum uxore. Dehinc cum magno Latinorum exercitu Dyrrachium usque pervenit, civitatem obsidet, uxore ejus per partes Romaniae tutiores( utpote Latinorum ditioni dudum subactas) Constantinopolim felici itinere procedente. Imperator in obsidione non proficit, solvitur obsidio, per terras hostiles communiori videlicet via imperator incautius iter legit versus Constantinopolim, imperium recepturus, de suis viribus superbe praesumens. Sed Dominus excelsus, qui humilia respicit, et alta a longe cognoscit, ipsum omnemque exercitum ejus in manus inimici conclusit et tradidit in captivitatem virtutem eorum. Audiat humana superbia et attendat: Ecce hic vir tantae nobilitatis et potentiae, qui toties contra Deum et Ecclesiam calcaneum erexerat, nunc captivus est inglorius carcerali custodiae mancipatus Domino miserante, si vel sero de peccatis compungatur ad manum Domini flagellantem, vel poenam ipsius in praesenti si non conteritur, inchoante. Sed nunc ad textum propositi, et qualiter ultionem de persecutoribus Ecclesiae expetierit ad laudem Dei et honorem Ecclesiae prosequamur.
2.28
CAP. LII.-- De Roberto. De Petro de Corcione qualiter ultus fuerit in eum.
2.28
Petrus de Corcione, de quo superius fecimus mentionem, in omnibus agendis comitatus secundus erat a comite; ejusque nutu et consilio comes Petrus, de quo praemisimus, per omnia regebatur. Is ad oppressionem ecclesiarum comitem valde qui animo incompositus erat, ut praediximus, incitabat ipse, prout poterat; earum tranquillitati nihilominus inimicus et quieti, ad hujus bestiae edomandam saevitiam episcopus omnibus accingebatur, prout temporum postulabat necessitas, argumentis. Qui cum favore comitis prosequente quandiu suae culmen potestatis emicuit, Ecclesiam Dei et ipsum episcopum prosequi non cessaret. Episcopus sicut erat saeculari quadam admodum industria praeditus, tempora vindictae opportuna exspectans, ejus insolentiam taliter edomuit ad extremum, ipsum, licet forte in hoc ab evangelicae religionis mansuetudine exorbitasse visus fuerit episcopus, utile tamen Ecclesiae et magnatibus formidabile proponens exemplum: nam cum substracto ei favore comitis tempora nubila gloriae suae ac potestatis serenum fuscassent, nactus temporis opportunitatem episcopus suis desideriis congruentem, ipsum captum in quadriga assumpsit, et compedibus alligatum, capite super nudo, quod dudum contracta calvities deformabat, per vicos et plateas civitatis Antissiodorensis satis ignominiose tractatum, fecit publice circumferri, ridiculosum populo praebens de ipso spectaculum: ut ubi summae potestatis functus honore fuerat, ibi ridiculosius suae dilectionis ludibria pateretur, discerentque universi in fascibus constituti non perverse agere, nec extolli successibus, sed humiliari sub eo qui deposuit potentes de sede et humiles exaltavit.
2.29
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter Euraudum convicit de haeresi.
2.29
Huic successit in officio et potestate Euraudus de Castronovo, miles non inferioris malitiae, nec minoris ingenii, vel remissioris desiderii ad nocendum, Ecclesiae saevissimus persecutor, utpote cui haeretica pravitate infecto propositum erat ecclesiasticorum dogmatum professoribus, prout audebat et poterat, adversari. De cujus enormibus illud, quod sequitur, transmittere duximus ad notitiam posterorum. Quidam, qui ejus offensum incurrerat, a persequentibus fugabatur ad mortem. Is, ut instantis mortis evaderet periculum, in ecclesiam B. Mariae infra muros ob immunitatem loci fugiens, se recepit. Huc nulla Deo exhibita reverentia, ecclesiae immunitate effracta, in ipsa ecclesia gladio fecit persecutore occidi, et cruore innoxio Dei sanctuarium atrociter profanavit. Sed Dominus justus judex, sicut in sequentibus exponetur, dignam ei retribuit vicissitudinem meritorum. Sane tandem is, offenso sibi comite Petro, discedens ab eo ad comitem Nivernensem, Herveum videlicet se contulit; cui comitatus cesserat Nivernensis obtentu Mathildis filiae comitis Petri, quam, sicut supradictum est, favore regio favente, duxerat in uxorem, cui competebat jure haereditario comitatus. In cujus Hervei gratiam idem Euraudus in tantum receptus est, ut eumdem locum, quem apud comitem Petrum obtinuerat, etiam apud comitem Nivernensem obtineret. Sub cujus potestate, sicut in Autissiodorensi prius quoque comitatu Ecclesia multis oppressionibus laboravit; increbrescente contra eum tandem haereseos, qua notabatur, infamia, idem episcopus sicut erat catholicorum dogmatum zelator praecipuus, et perversitatis haereticae fervidus exstirpator, in Parisiensi concilio ab Octaviano Romanae Ecclesiae presbytero cardinali, qui tunc legationis officio fungebatur in Francia, Parisiis convocato, multis archiepiscopis, episcopis et caeteris ecclesiasticarum dignitatum vel administrationum inferiorum personis praesentibus, ipsum de haeresi publice accusavit; accusatum testimoniis irrefragabilibus convicit; convictus approbante concilio sententiam damnationis excepit; damnatus ignis concrematione profanam animam exhalavit, digna recipiens stipendia meritorum, et generi suo foedam suae perversitatis notam imprimens et opprobrium sempiternum. Discite, omnes qui operamini iniquitatem, qui potentum ambitis latera ad nocendum, discite quod extenta sit manus Domini super omnes peccatores terrae. Ecce hic magnus et potens, ipsis etiam potentibus formidandus, ad ignominiosae mortis tractus supplicium, dignam suae iniquitatis temporaliter reportat mercedem. Utinam vel in mortis articulo sic contritus exemplo latronis qui cum Domino crucifixus, sera licet, fructuosa tamen confessione poenituit, quod vicem scelerum suorum non reportet in poenis!
2.30
CAP. LII.-- De Roberto. De Caputiatis. Qualiter eos exterminavit.
2.30
In diebus illis circa promotionis suae exordia, orta est in Galliis horrenda nimis et periculosa praesumptio, et quae plebeios trahere coeperat universos in superiorum rebellionem et exterminium potestatum, quae tanquam a bono habens originem, angelo Satanae sese in lucis angelum transformante exitialia suggereret, simulatam boni speciem praetendebat. Nam sub obtentu mutuae charitatis praestitis juramentis confoederabantur ad invicem, quod sibi in necessitatibus suis mutuum ferrent consilium et auxilium contra omnes. Cujus confoederationis consortes telarum caputia cum signaculis plumbeis, quae beatae Mariae de Podio dicebantur, assumpserant in characterem et in signum, quae eos a caeteris distinguebant, diabolicum profecto et perniciosum inventum; nam de hoc sequebatur quod nullus timor, nulla reverentia superioribus potestatibus haberetur, sed in eam libertatem sese omnes asserere conabantur, quam ab initio conditae creaturae a primis parentibus se contraxisse dicebant, ignorantes peccati fuisse meritum servitutem. Hinc etiam sequebatur, quod minoris majorisve nulla esset distinctio, sed potius confusio, quae rerum summam quae nunc superiorum moderamine ac ministerio, auctore Domino, regitur, brevi tempore traheret in ruinam. Consequenter etiam omnis sive politica, sive catholica, in pacis humanae et salutis animarum dispendium daretur in exterminium disciplina; et, quae sola carnalia astruunt, haereses pullularent, vigore ecclesiastico succumbente. Postea ista, licet plerosque Galliae fines, tractum tamen Antissiodorensem et Bituricum finesque Burgundiae latius coeperat pervagari, et jam in tantam proruperat insaniam ut collatis viribus prompti essent assertores gladio libertatem sibi degenerem vindicare. Contra hanc formidabilem pestilentiam, quae non blandis exhortationibus sed immensis erat conatibus compescenda, episcopus tanto animosius se accinxit, quanto uberius in sua dioecesi et in villis ejus propriis maxime palmites suos extendebat; veniensque, prout negotii deposcebat necessitas, in multitudine armatorum apud Giacum villam suam, quam iere totam illa ocupaverat impetigo, quotquot ibi caputiatos reperit, omnes cepit, et poena multans eos pecuniaria, insuper eis praecidit caputia, et, ut tantae praesumptionis vindicta palam esset discerentque servi non insolescere contra dominos, praecepit ut per annum integrum absque caputiis nudis omnino capitibus, et aeri expositis aestus et frigora, variasque experirentur aeris passiones. Videres miserandos homines aestivo tempore per rura capitibus expositis absque omni velamine solis ardoribus aestuare; brumali vero, nimio algore rigere. Annumque integrum sub ista exegissent censura, nisi Senonensis archiepiscopus, Guido avunculus episcopi, illac forte praeteriens humanitatis commotus visceribus super illos, et episcopum tantae arguens inclementiae, eam remissione temporis, quod ad annum complendum supererat, decurtasset. Sic igitur in brevi et villis suis et finibus tantae praesumptionis exterminavit vesaniam, cujus exemplo per alias quoque villas, dioeceses et provincias brevi tempore hujusmodi temeritas, favente Domino, fuit radicitus exstirpata.
2.31
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter, sede vacante, Lingonensem Ecclesiam rexit et regalia custodivit.
2.31
Tantae industriae suae et prudentiae, qua praeeminebat, maxime saecularis circumquaque divulgabatur opinio, et, vacante quoque ecclesia Lingonensi et propter eligendi scissuram diutius laborante, quae ob regalium custodiam, quae fines imperii et regni disterminant in aliqua sui parte, non in simplicitate remissa, sed in magna virtute regenda est ad custodienda et administranda episcopalia, specialiter vocaretur. Quae videlicet toto vocationis tempore rexit magnifice et potenter.
2.32
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter, sede vacante, in Senonensem archiepiscopum postulatus est, sed frustra.
2.32
Defuncto bonae memoriae Michaele archiepiscopo Senonensi, concordi omnium consensu et votis ob praeclara suae probitatis insignia ad regimen Ecclesiae Senonensis asciscitur, et apud sedem apostolicam, ut de Antissiodorensi transferretur, ad eam ab omnibus postulabatur. Sed Innocentius tertius, qui tunc agebat in papatu, vir quidem voluntatis propriae debito forte plus plerumque motum sequens, translationem ipsius pro suo arbitrio impedivit, ut magistrum et quasi nutritorem suum in scholis, dum esset in Francia, magistrum videlicet Petrum de Corbolio, in illa proficeret Ecclesia, vel potius intruderet, etiam renitente capitulo. Quod et fecit, et postulationem factam de episcopo, non tam jure quam voluntate propria, si fas est dicere, non admisit; sicque divina est factum providentia, quod Ecclesia Antissiodorensis, cum qua connubii spiritualis foedus contraxerat, nequaquam tanti Patris divortio vidua remaneret.
2.33
CAP. LII.-- De Roberto. De ornamentis quae contulit ecclesiae.
2.33
Ecclesiae suae Antissiodorensi pannos duos sericos pretiosos et quantitatis immensae, qui de Miradola nuncupantur, contulit ad ornatum; credimusque quod imaginem Crucifixi cooperuisset argento, et quod deesset ultra aestimationem crucis aureae duarum marcarum, et ultra triginta marcas ad hoc deputatas, quas quandoque ob suas necessitates acceperat, restitutionem in futurum earum cum superabundantia repromittens, supplevisset de suo; sed et hoc et restitutionem promissam mors praeveniens impedivit. Unde et hujus onus debiti ad suos successores transmisit.
2.34
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter formam et situm ecclesiae in melius immutavit.
2.34
Qualiter fenestras in fronte veteris operis ecclesiae ac vitreas dilataverit, ut ecclesia, quae more veterum usque tunc fuerat subobscura, in lucem claresceret ampliorem: qualiter altaria duo, quae in lateribus ecclesiae altrinsecus ab anteriori parte, ubi modo portae collaterales existunt, posita amplitudinem ecclesiae non modicum coarctabant, removerit, portasque extraxerit, quae nunc usque perdurant: qualiter ecclesiam, quae valde demissior existebat, terra injecta repleverit, et pavimentari fecerit ad decorem, tectoque ac lateribus nobilitaverit in immensum, multaque alia hujusmodi, seu majora quae in episcopatu gessit utiliter aut prudenter, explanare supersedemus ad praesens, ne dum ea, vel minus plane audierimus, vel audita, labente memoria, non sicut sunt retinuerimus, a veritatis tramite declinemus, dubia asserentes pro veris.
2.35
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae contulit capitulo ad panem quotidianum ecclesiae et de aliis.
2.35
Capitulo ad panem quotidianum Oisiaci benigna liberalitate concessit et centum solidos in ecclesia S. Prisci, qui singulis annis in ejus anniversario dividuntur.
2.36
CAP. LII.-- De Roberto. De eo quod Romam profectus est, et de morte ejus.
2.36
Tandem devotae peregrinationis gratia, et ut aliqua forte negotia, quae conceperat, promoveret, Romam adiit, ubi ab Innocentio papa III supradicto honorifice est receptus. Sed valida statim correptus aegritudine infra decem dies post ejus ingressum, ibi, apud sanctum Clementem videlicet, humanae debitum conditionis exsolvit, et in ecclesia Lateranensi B. Joannis, quae Constantiniana dicitur, domino praesente papa et cardinalibus, honorificam meruit sepulturam inter papales pyramides humiliori licet mausoleo, honesto tamen et marmoreo collocatus, anno Domini 1206 sexto, in festo beati Nicolai; vacavitque episcopatus duobus mensibus, et paulo plus, scilicet usque ad sextam feriam post Purificationem beatae Mariae. Rexit autem Ecclesiam suam annos fere 24, regnante in Francia illustri rege Philippo III, Rom. pontific. Urbano, Lucio, Clemente, Coelestino, Innocentio III. Dimisitque episcopatum ab omni debitorum onere liberum penitus et immunem, exceptis duabus marcis auri de cruce, et triginta argenti, de quibus superius fecimus mentionem, deputatis ad cooperiendam imaginem Crucifixi.
2.37
CAP. LII.-- De Roberto. De signis mortis suae.
2.37
Operi praesenti adjicere dignum duximus signa et indicia mortis suae, quae Domino sic volente, non solum Romae, ubi decumbebat infirmus, verum etiam apud nos sunt pluribus propalata. Triduo priusquam defungeretur circa noctis initium, quando lecti videlicet ad dormiendum parati fessa labore diurno membra vocabant ad requiem, auditus est fragor permaximus ac si prope ecclesiam B. Clementis, ubi in hospitio morabatur, aliquod de antiquis aedificiis funditus corruisset. Exciti sunt fragore episcopus et sui, et in crastino per servientes suos, necnon et per semetipsos perscrutari coepere, ubinam fuisset tanti fragoris ruina, quae sic e vicino visa fuerat corruisse; sed nec longe nec prope in tota urbe audire vel comperire potuerunt fuisse ruinam vel fragorem auditum. Ex eo tempore coepit episcopus de suo exitu suspicari ipsa nocte, vel de prope qua in urbe Romana migravit a corpore, apud regium amnem, videlicet domum episcopalem cominus aulae inferioris, murusque qui pratellum, quod adjacet, disterminabat ab Icauna, apud Varziacum muri municipii, quos fecerat, ac si vellent commori domino morienti, pro parte aliqua corruerunt. Eisdem diebus Stephanus de S. Salvatore Antissiodorensis, canonicus et sacrista, et ipsius episcopi commensalis apud Antissiodorum extrema aegritudine decumbebat. Cui episcopus non in somniis, sed vigilante potius, et de die, ipso die mortis suae, sicut postea compertum est, in visione velut manifestus apparuit, inter alia dicens ei: Veni, sequere, quia ego jam praecessi. Stupefactus visione horrenda vocat suos, qui statim a camera ubi jacebant infirmi discesserant. Sciscitatur si vidissent episcopum ab itinere Romano reversum. Admirantes unde talia diceret, dixerunt episcopum nondum potuisse reverti. Quibus ille: Certe modo hinc decessit, et vehementer admiror quod eum non vidistis. Omnemque iis pandit ex ordine visionem. Et infra triduum post mortem episcopi vita decedit, episcoporum vocantem ad transitum, quo praecesserat subsecutus. Eustachius canonicus similiter, et commensalis ipsius episcopi, qui et postmodum sacrista factus est, dum in stratu suo sub eisdem diebus quiesceret, vidit in somnis unum de sociis episcopi, quem secum Romam duxerat, venientem ad se vultu subobducto et tristi. Cui percontanti, cur eum erecta facie non respiceret et serena, brevi respondit versiculo: Est prope mors, pestis prompta, remota salus. Quam visionem revolvens in animo, licet nihil adhuc de morte episcopi cogitaret, ac eamdem uni de sociis episcopi, qui Autissiodorensi episcopo abeunte remanserant, communicans, morte episcopi ac die mortis per nuntios declarata, compertum habuit, non tam simplex omnium, quam mortis ejus praesagium exstitisse. Quippe cum ipso de obitu episcopi fuisset hujusmodi revelatio facta sibi. O virum magnificum, cujus exitum insensata senserunt, et positis in remotis regionibus plura revelationum praesagia prophetabant! Oremus igitur, charissimi, pro ipso ad Dominum, ut cum sanctis et electis ejus perpetuae gloriae mereatur percipere portionem.
2.38
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LIX.-- De Guillelmo.
2.38
Guillelmus, de territorio Antissiodorensi, castro Scilligniaco, patre Buchardo, fratre Deimberti domino ejusdem castri, viro quidem austeritatis immensae, sed fidelitatis praecipuae, matre Aanor filia nobilis viri Andreae domini de monte Barri, claram ab utroque duxit originem: ex parte patris insuperabilis constantiae; ex parte matris vitae sanctioris existens. Fuit enim de genere illius sanctissimi Bernardi Claraevallensis abbatis, qui primus illud fundavit monasterium; ibidem abbas effectus et, ob vitae meritum multis et in vita ejus, et post mortem miraculis declaratum, approbante Romana Ecclesia in sanctorum catalogo, velut gemma clarissima est receptus in universa Dei Ecclesia, ubi hujus habetur memoria annua celebritate insignis.
2.39
CAP. LII.-- De Roberto. De sanctimonia matris suae.
2.39
Hujus sanctimoniam praefata Willelmi genitrix Aanor imitata, et quasi haereditate bonitatis sese cohaeredem moribus exhiberet, licet tam viri sui quam progenitorum suorum stemmate praefulgeret, deposito tamen totius fastus supercilio, velut ancilla Christi servilem se ostendebat personam. De facultatibus ejus in persona propria velut Christi pauper pauperibus ministrabat, in orationibus assidua, in ecclesia frequens, in divinis officiis pervigil, in immensa morum bonitate praeclara.
2.40
CAP. LII.-- De Roberto. De miraculo quod contigit in morte matris suae.
2.40
Tandem humilitatem ancillae suae Dominus respiciens, tale de ejus sanctitate in vitae suae exitu praestitit argumentum. Nam cum apud villam suam de Esnone diem clausisset extremum, ad monasterium Cisterciensis ordinis, quod Pontiniacum nuncupatur, ut apponeretur ad virum suum, qui ibi antea sepultus fuerat, se deportari praecepit; quod monasterium duabus leucis vel amplius distare dignoscitur a villa praedicta. Quo dum efferretur, tanta fuit die illo et tam jugis imbrium abundantia, vento nihilominus vehementi perflante, ut qui ad prosecutionem funeris convenerant, nec imbrem cappis pluvialibus submovere possent, eatenus ut interius non maderent, et pannus sericus superpositus funeri, nunc linteaminibus undique imbribus defluens, licet vinculis stupeis aut cannabeis esset feretro fortiter colligatus vix venti rabiem sustineret, quin per inane a feretro auferretur. Quatuor cerei, ut in hujusmodi funeribus moris est, ferebantur in funere; qui, licet de ecclesia de Esnone domui funeris contermina fuissent ardentes extracti, per viam tamen tum propter imbrium abundantiam, tum propter venti vehementiam nulli videbatur dubium ipsos ardere non posse. Ventum est ad monasterium, ubi corpus fuerat sepulturae tradendum; intrata est ecclesia; reperti sunt, omnibus stupentibus et admirantibus et in Dei laudes proruentibus, ardentes cerei omnes, ac si nullo venti perflata turbine, eos tranquillissima fuisset serenitas prosecuta. Paululum digressi breviter ista perstrinximus, ut quanta sit in sanctis suis Domini nostri virtus et pietas, praesenti patesceret miraculo, ad honorem Dei et instructionem nostram, quibus praedictam virtutum feminam Dominus proposuit in humilitatis et bonitatis exemplum. Nunc ad propositum revertamur.
2.41
CAP. LII.-- De Roberto. De indole ejus.
2.41
Guillelmus igitur talibus ortus natalibus, ab ineunte aetate coepit bonae indolis puer esse, et cujusdam simplicitatis ingenitae et maturitatis innatae, adeo ut non caeteri coaetanei sui, ad pueriles naenias et levitates in illa familiares aetate animum inclinaret. Erat jam tunc in ejus vultu, incessu, et gestu ex ejus maturitate praematura aspicere futurae speciem gravitatis, et de secutura bonitate ipsa ejus pueritia prophetabat.
2.42
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter clericus factus est.
2.42
Pater quia natus fuerat ei posterior, ut plerumque in paternis reperitur affectibus, ipsum tenerrime diligebat, et ut disciplinis militaribus aetatem adhuc teneram institueret, equitem secum ducebat, propositum habens quatenus ipsum studiis militaribus applicaret. Sed divinae dispensationis providentia, quae sibi eum futurum antistitem providerat, patris propositum in melius immutavit. Nam frater ejus Guido, archiepiscopus Senonensis, multa precum ab eo obtinuit instantia, ut sibi traderetur clericali militiae mancipandus.
2.43
CAP. LII.-- De Roberto. Qua aetate factus est clericus, et qualiter in clericatu profecerit.
2.43
Cum igitur annum jam undecimum attigisset, ad prima resedit elementa scientiae litteralis. In qua continuato studio, processu temporis sic profecit ut scalam disciplinae ejusdem acri conscendens ingenio, transcursis puerilibus rudimentis de gradu proveheretur in gradum; primo competenter liberalibus artibus institutus; dehinc in legalis juris canonici scientia sic provectus, ut jurisconsultus non immerito haberetur. Demum relictis saecularibus scientiis, sic in divina pagina desudavit ut postmodum divini fluenta eloquii aliis uberius de pleno pectore propinaret, licet in scholis cathedram nunquam ascenderit magistralem.
2.44
CAP. LII.-- De Roberto. Quales eruditores habuit, et de informatione morum ejus.
2.44
Porro huic avunculus archiepiscopus de quo superius mentionem fecimus, eruditores scientia, vita, et moribus approbatos semper providit. Qui non minus circa ejus innocentiam conservandam moresque formandos, quam circa provectum scientiae vigilabant; unde factum est ut velut cera calefacta ad ignem pro voluntate artificis quamcunque recipit imaginem, sic aetas ejus tenera vita doctrina et exemplo bonorum exculta formam reciperet sanctitatis, adeo ut credatur carne virgo et integer permansisse.
2.45
CAP. LII.-- De Roberto. Quales dignitates assecutus fuerit, et quam strenuus in eis se habuit.
2.45
Sic igitur sapientia proficiens et aetate ibat de virtute in virtutem, cujus profectum comitata est a primaevo tanta tamque multiplex ecclesiasticarum assecutio dignitatum, ut cum Salomone posset dicere: Super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam et proposui pro duce habere eam: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa; nam in ecclesia Senonensi cathedrali thesaurariam et archidiaconatum Pruviniensem, in Autissiodorensi vero adeptus est decanatum ad quem absens et in remotis agens regionibus studendi causa a canonicis ecclesiae concorditer est electus, et usque ad reditum suum de scholis per annum et amplius exspectatus, in quarum dignitatum administratione strenuus valde fuit et efficax; nam ut spiritualia fideliter dispensaret, temporalia conservans, congregare dispersa, et jura, si qua oppressione cujuslibet subventionis nubilo latuerant, prout poterat, magno labore et studio, pace vel judicio faceret prodire in lucem.
2.46
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter jura decanatus Antissiodorensis adversus episcopum prosecutus est.
2.46
Circa decanatus jura tuenda eo amplius vigilavit, quo jurisdictioni suae imminente episcopo major resistendi necessitas incumbebat. Cui sic restitit cum effectu, ut causas civitatis, excepta parochia sancti Lupi quae non est de jurisdictione decani, non audiret alius praeter ipsum, vel officialem suum, nisi per appellationem ad majorem audientiam fuissent delatae.
2.47
CAP. LII.-- De Roberto. De inobedientia sacerdotum, defendente eos episcopo Hugone contra eum quando erat decanus, et de emenda.
2.47
Sacerdotes quidam, qui parochias regebant civitatis, quamdam interdicti sententiam in civitate Antissiodorensi prolatam, quam decanus ipse praeceperat observari, episcopo jubente contrarium, non servarunt, ac propter hoc a decano suspensi ipsos absolvente episcopo, sua propter decani sententiam taliter ab episcopo relaxatam non praetermiserunt officia exercere, episcopi auctoritate suffulti: tandem eorum inobedientiam episcopo defendente, tanta est Senonensis sedis metropolitanae examini per appellationem victrice constantia prosecutus, quod dictante justitia, succumbenti in jure episcopo, decano de inobedientia satisfacere sunt compulsi, qui in virga visitans iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum ipsos in capitulo Antissiodorensi virgarum fecit publicam solemniter excipere disciplinam; inter quos unus magnae gravitatis et nominis, magister videlicet Robertus prior beatae Mariae extra muros, licet opinione magnus existeret apud omnes et propter hoc magis dum verecundaretur succumbere, contumacior fuerat et rebellis, apud sanctum Marianum retrusus in claustrum, et ab administratione prioratus sui remotus ad tempus ad nutum ipsius decani in pane et aqua per aliquot dies exegit poenitentiam, multatus poena per abbatem suum quae rebellibus et inobedientibus consuevit infligi: quosdam etiam canonicos beatae Mariae infra muros, quos absque praesentatione decani episcopus ordinaverat, facta sibi ab ordinatis pro illo excessu emenda, poena a se dictata multavit.
2.48
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter coegit Hugonem episcopum restituere Ecclesiae arbores, quas eo invito in nemoribus Ecclesiae acceperat.
2.48
Episcopus, contradicente ipso et quibusdam sibi adhaerentibus canonicis, aliis episcopo faventibus, arbores quasdam in nemoribus Ecclesiae de Buscha caedi fecerat et in domum episcopalem de regio amne per violentiam exportari: non cessavit idem decanus injuriam prosequi donec per sedis metropolitanae sententiam episcopum arbores capitulo restituere compulit, et ante fores ecclesiae propriis episcopi vehiculis reportare.
2.49
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter comitem Petrum compulerit venire in capitulum ad emendandas injurias Ecclesiae, dum esset decanus.
2.49
Rempublicam capituli strenue ac fideliter gubernabat adversus quorumlibet injurias, murum insuperabilem se opponere, nec suis parcens laboribus, nec suorum in tanta virtute Ecclesiae amplectens negotia, quod comitem ipsum propter irrogatas Ecclesiae injurias excommunicatione et civitatem ejus supposuit interdicto, et sic tandem compulit venire in capitulum et injurias capitulo emendare.
2.50
CAP. LII.-- De Roberto. Sub quanta districtione prohibitum sit ne venderentur, aut terrae Ecclesiae sine consensu capituli.
2.50
Inoleverat per quorumdam ex majoribus avaritiam gravis quaedam et nimis dispendiosa praesumptio, qui propriis commodis per fas et nefas ardentius inhiantes, in villis in quibus percipiebant praebendas praedia alienabant Ecclesiae, et absque capituli conniventia accepto pretio sub censuali onere emptoribus distrahebant, nemora Ecclesiae pari nihilominus praesumptione vendentes vel pro sua voluntate donantes. Huic tam pestilenti morbo tali duxit remedio subvenire: nam convocato capitulo, ipse et omnes presbyteri pariter candelis accensis, excommunicaverunt omnes qui sine consensu capituli alienationes, distractiones, sive donationes hujusmodi in futurum facere attentarent, et id pro lege mandatum est in perpetuum observari.
2.51
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter officium beatae Mariae constituit celebrari in profestis diebus in Ecclesia.
2.51
Is adhuc agens in decanatu beatae Mariae officia horis canonicis in profestis dicenda diebus adjecit, et ad horas canonicas antiphonas super psalmos: nam antea super illas, exceptis matutinis et vesperis, non nisi simplex alleluia, sicut moris est in paschali hebdomada, pro antiphona dicebatur, multaque alia ad honestatem divinorum consensu capituli vel adjecit, vel exterminavit penitus, vel mutavit.
2.52
CAP. LII.-- De Roberto. De Manasse fratre ejus, et unitate amborum.
2.52
Huic superstes erat frater unicus de multis in primaevo flore aetatis suae defunctis, Manasses nomine, archidiaconus Senonensis et Autissiodorensis postmodum in episcopum Aurelianensem assumptus, qui ob praeclara urbanitatis suae et liberalitatis insignia, longe lateque suae claritatis radios diffuderat. Hunc quoniam natu major erat, tanto reverebatur affectu idem Guillelmus, de quo praesens sermo est, ut totus de ejus voluntate penderet. Erat in eis videre alterum par amoris; nam sicut uno ventre prodierant, sic uno spiritu regebantur. Una erat et Antissiodori et Senonis habitatio; mensa una, vasa ad cibum eadem in quibus pariter comedebant; lectus unus, parilitas in domesticis, parilitas in vestibus, parilitas in amore; nec alter sine altero quidquam habebat proprium, sed erant illis omnia communia; nec erat dicere de eorum familia, quis de fratribus potius militaret: divulgabatur ubique peculiaris illa quae ipsis inerat fraternae copula charitatis, adeo ut raro propriis designarentur vocabulis, sed quadam specificata appellatione fratres Senonenses antonomastice vocarentur.
2.53
CAP. LII.-- De Roberto. Quanto fervore se mutuo diligebant.
2.53
Fervor qui eis inerat charitatis ipsos ab invicem abesse diutius vix sinebat. Imo plerumque vidimus, quod quando archidiaconatuum suorum visitatio vel alia necessitas cogebat eos corporaliter separari, ipsa affectio longioris absentiae moras non sustinens propositum rescindebat, et quandoque experimento compertum, non sine admiratione quidem quod ipsa absentiae tempora eisdem erant meditationibus et studiis occupata. Nam quodam in tempore cum idem Guillelmus causa sibi imminuendi sanguinem in domo Senonensi remansisset, frater ejus archidiaconatum suum Senonensem in decanatu sancti Florentini visitandi gratia perlustrabat, solandi causa itineris fortuito propositum fuit thema ad versificandum his qui cum archidiacono equitabant. Jucunda quippe occupatio singulis certantibus quis de illa materia versus componeret meliores. Quae cum apud archidiaconum agerentur et suos, ignorante fratre suo, qui Senonis remanserat, sub eisdem diebus et momentis apud ipsum et suos eadem materia studiis non disparibus Senonis versabatur. Quo comperto mirati sunt universi, et in aliquorum cogitationibus fraternae auspicia consonantiae resultabant.
2.54
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter consentire noluerunt, ut eorum alter eligeretur in archiepiscopum Senonens. sede vacante.
2.54
Omnis ab eis procul erat ambitio: nam cum post decessum bonae memoriae Michaelis archiepis. Senonensis vacaret Ecclesia, et die electionis de substituendo pastore in capitulo tractaretur, quaedam de personis Ecclesiae quarum studia eis adversantia videbantur multorum canonicorum favore subnixa, qui in ipsorum voluntate unanimes adhaerebant, in eorum alterum quem voluissent ut praeficeretur Senonensi Ecclesiae consentire cum suis voluerunt sequacibus. Sed ipsi judicantes indignum se praeferri venerabili Hugoni Antissiodorensi episcopo, ad cujus promotionem ad illam Ecclesiam tam episcopi quam qui eis unanimes adhaerebant ipsorum anhelabant favore, de sua noluerunt electione acceptare sermonem, procurantes potius quod omnes in postulationem ejusdem episcopi consenserunt laborantes in unum quam Innocentius tertius, qui Romanae Ecclesiae praesidebat, postulationi de ipso noluit assentiri, volens magistrum suum in scholis dum esset in Francia, videlicet magistrum Petrum de Corbolio cathedrae praeficere Senonensi, quod et fecit canonicis licet renitentibus invitis.
2.55
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter Guillelmus noluit consentire in electionem Nivernensis Ecclesiae de se factam.
2.55
Iterum Galtero Nivernensi episcopo migrante a saeculo, facta est canonicis illius Ecclesiae electio consona de Willelmo, cujus cum per solemnes nuntios a Nivernensi Ecclesia destinatos requireretur consensus, habita deliberatione cum fratre suo Manasse inter eos convenit ut in statu humiliori protinus vitam agerent indivisam, quam alteruter separativum ipsorum gradus culmen conscenderet altioris. Sicque factum est ut praelationem renueret Ecclesiae Nivernensis, quae eum ad sui regimen evocabat, quod utique factus postmodum Antissiodorensis episcopus cum maxima poenitudine et cordis amaritudine rememorare solebat, pungente eum conscientia quod Antissiodorensem velut ditiorem Nivernensi tanquam pauperi Ecclesiae praetulisset.
2.56
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter electus fuit in episcopum Antissiodorensem, et quomodo nolebat fratri suo praeferri in electione.
2.56
Tandem praefato magnificae memoriae Antissiodorensi episcopo Hugone rebus humanis exempto, die ad eligendum statuta cum omnium clerici scilicet et populi in alterum duorum fratrum Manassis videlicet et Guillelmi vota concurrerent, major natu, Manasses scilicet, qui et affabilior, et urbanior et ideo favorabilior habebatur, ut Ecclesiae regimen suscipiat concorditer exoratur. Onus ille subire recusat, regiminis et periculum metuens et indignum se reputans fratri decano Ecclesiae in praelatione praeferri, quem licet natu postremum et dignitatis praerogativa et vitae merito astruebat potiorem. Sic igitur factum est ut ab electoribus a capitulo per compromissionem datis eligeretur decanus, qui totus effluens in lacrymas honorem non dissimili recusat affectu, indignum ducens, fratri natu majori et vitae non disparis anteponi: sicque oritur mirabilis concertatio inter fratres, et quorum erat cor unum et anima una in hoc facta est cordium divisio, et animarum scissura quod neuter volebat praeferri. Omnes madentes oculis stupendum intuebantur spectaculum et insperatum certamen: ad ultimum Senonensis archiepiscopus Petrus, qui ibi aderat praesens, in capitulum evocatus certaminis dedit medium, et tum causa Ecclesiae tum quodam peculiari studio ductus, ut videlicet thesauraria Senonensis et archidiaconatus Pruviacensis, quae in Ecclesia Senonensi idem obtinebat Guillelmus, in suae collationis arbitrium devenirent, ipsum ut Ecclesiae suae, quae eum vocabat, regimen susciperet persuasionibus urgentibus, mediante fratris instantia, compulit ac addixit.
2.57
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter obtinuit a rege privilegium de regalibus Antissiodorensis Ecclesiae.
2.57
Electione igitur celebrata de ipso sexta feria post Purificationem beatae Mariae, anno Domini 1206 et per confirmationem archiepiscopi approbata, et per consecrationem ipsius ad ultimum consummata, ipso consecrationis die ad dominum regem properat, qui per solemnes Ecclesiae suae nuntios a tempore electionis factae requisitus, quae decedenti Hugone occupaverat regalia, ei restituere detrectabat, imo et servientes ipsius ab eo regalium custodiae deputati circa episcopalia valde perperam se habebant. Nam tanto vocationis tempore, et usque tunc facta fuerat per ipsos episcopalium dissipatio miseranda, hominum emunctio violenta, silvarum a longis intactarum temporibus damnosa valde distractio, dabanturque hostili more omnia in direptionem et praedam, ita quod brevi in tempore fuissent in exterminium nisi divina dispensatio de pastore maturius providisset Ecclesiae. Susceptus igitur benigne satis serenitate regali, ab ea recipit sine difficultate regalia, et de interceptionibus a tempore vacationis factis apud regiam magnificentiam interpellat, ac tandem quorumdam de primoribus regalis palatii interventu controversia amicabili compositione sopitur, dataque non modica pecuniae quantitate ab episcopo super concessione regali facta Ecclesiae de regalibus sede vacante privilegium obtinetur, cujus tenorem praesenti duximus inferre lectioni.
2.58
CAP. LII.-- De Roberto. Tenor privilegii de regalibus.
2.58
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Amen. Philippus Dei gratia Francorum rex. Noverint universi praesentes pariter et futuri quod nos intuitu divinae pietatis, et ob remedium animae nostrae et parentum nostrorum, damus et concedimus in perpetuum Ecclesiae Autissiodorensi quidquid juris habebamus in regalibus sede vacante. Itaque decanus et capitulum ejusdem Ecclesiae custodient regalia sede vacante, et omnes proventus qui exinde procedent et praebendas, si quas interim vacare contigerit, ad opus episcopi salvo servitio nostro, equitationis nostrae, exercitus et submonitionis, sicut episcopi Autissiodorenses nobis fecerunt. Quod ut perpetuum robur obtineat, sigilli nostri auctoritate et regii nominis charactere inferius adnotato praesentem paginam confirmamus. Actum Parisiis anno Domini 1206, regni vero nostri anno vicesimo sexto, astantibus quorum nomina supposita sunt et signa. Dapifero nullo. Signum Guidonis buticularii. Signum Matthaei camerarii. Signum Droconis constabularii. Datum vacante cancellaria per manum Guarini.»
2.59
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter se in episcopatu habuit, et qualiter fuerit timoratus.
2.59
Sic igitur pontificali locatus in cathedra anno Domini 1206 in administratione suscepta strenuus fuit valde et providus, utpote qui nihil agebat ex praecipiti, nec quidquam quod suis sollicitudinibus ingereret faciendum prodire sinebat in actum, nisi prius multa fuisset deliberationis fornace decoctum. Id enim ab ineunti sua aetate contraxerat deliberare diutius de agendis, in tantum, ut hoc ei plerique ascriberent tarditati: nam quandoque licet raro per nimiae deliberationis inducias aliqua morae longioris sentiebant dispendium, quae commodius fuerant alicujus festinationis compendio maturanda. Erat itaque concilio circumspectus, eloquio mansuetus, hospitalitate praecipuus, pauperum sedulus dispensator, modestus in prosperis, longanimis in adversis et patientiae singularis, juris sui infatigabilis prosecutor juxta regulam Apostoli: Domui suae bene praepositus, ita ut domesticis suis sobrie et juste et pie vivendi forma existeret et exemplum; timoratus adeo ut sicut hi plenius noverant, qui in foro poenitentiali de sua conscientia judicabant, ita levia plangeret ac si gravia commisisset; pastoralem omnibus exhibebat affectum, in tantum ut cum per suam equitaret dioecesim ad viros et mulieres undecunque pro necessitatibus suis non solum spiritualibus, verum et temporalibus confluentes ad ipsum, gradum sisteret, gratam praestans eis copiam colloquendi cum ipso, ita quod quandoque suis molestus existeret propter moram quam faciebat cum talibus longiorem.
2.60
CAP. LII.-- De Roberto. Cujus affectionis in cives.
2.60
Mirae affectionis in cives pro quorum protectione graves frequenter Hervei comitis Nivernensis sustinuit simultates, dum eidem resisteret, ne vivente comite Petro patre uxoris suae, Matildis videlicet, civitatis dominium usurparet: quod tanto amplius ambierat, quanto si fungeretur comes praedictus, qui Constantinopolim ad recipiendum imperium quod vocabatur, profectus fuerat nomine uxoris suae praedictae in proprietatem suam ipsa debebat Antissiodor. civitas devenire, sed voti sui compos esse non potuit idem comes donec ipse episcopus urgente Romanae sedis auctoritate ad episcopatum fuit Parisiensem translatus.
2.61
CAP. LII.-- De Roberto. Jurisdictioni detraxit.
2.61
In judiciis prout ei revelabat Dominus semper via regia incedebat, nec ullo modo extra scienter declinabat ad dexteram vel sinistram; facile tamen erat ei persuadere rationibus, si quae obumbrare viderentur, quod propriae favor utilitatis dictabat, unde et decanatum multum oppressit. Nam cum publica haberet assertio causas civitatis Antissiodorensis ordinarie et primo loco ad jurisdictionem pertinere decani in tantum, quod si aliqui de jurisdictione ipsius in curia, vel in praesentia episcopi in jus vocarentur quandoque nisi per appellationem, qui non fuissent in curia decani, conventi, plerumque revocabantur a decano cognoscendi sibi jus vindicante, plerumque exceptione fori exposita non cogebantur ulterius coram episcopo vel ejus officiali ulterius experiri, et ipse dum esset decanus, uteretur hoc jure, factusque episcopus uti permiserit successores suos decanos aliquandiu, tandem in his et aliis ad jurisdictionem pertinentibus quam sibi vindicabat decanus, decanatum coepit episcopus impugnare et non solum per se, sed et per officialem suum immediate et absque appellatione de causis cognoscere civitatis, licet archipresbyteri, qui antiquitus locum officialium obtinebant, nec adhuc cognoscere valeant de causis eorum qui sunt de jurisdictione decani et prae omnibus qui ante ipsum episcopis, decanatus jurisdictionem non modicum enervavit. Hoc in ipso praecipuum reperimus de imperfecto fragilitatis humanae, quod jurisdictionem suam et dominandi jus, prout poterat, extendere conabatur et multum praeesse volebat non tam in mansuetudine quam in virga.
2.62
CAP. LII.-- De Roberto. De mutua affectione ejus et fratris sui Manassae.
2.62
Frater ejus Manasses videlicet Senonen. et Antissiodorensis archidiaconus ei comes individuus adhaerebat nutuque suo et moderamine omnia agebantur, nec quidquam fiebat grande aut parvum quod de consilio ejus non maneret; sicque eum sibi episcopus praefecerat ut solo nomine major esset, seseque ambo ejus consilio existimabant felices, si sic eis individuam retinere consuetudinem licuisset: sed divina dispensationis providentia quae sibi complacuerat in utroque, sicut juniorem Antissiodor. Ecclesiae praefecerat, sic et majorem, Manassem scilicet, infra brevis temporis spatium ad Autissiodorensis cathedrae fastigium sublimavit, ac ne Aurelianense territorium de antiqua praerogativa ulterius se jactaret quod duos olim fratres uno ventre et eisdem lumbis editos, alterum Austrenum, videlicet Aurelianensis Ecclesiae, alterum Aunarium, scilicet Antissiod. pontifices de suo gremio tulisset. Autissiodorense quoque territorium dominus ejusdem privilegii pari latice libavit, ut vice versa duos itidem fratres daret etsi merito impares: quorum alter Manasses Aurelianensi, alter vero Guillelmus Ecclesiae Autissiodor. praeesset, uterque de Autissiodorensi territorio oriundus.
2.63
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter frater ejus Manasses electus fuit in Aurelianensem episcopum.
2.63
Is igitur Manasses, cum in generali synodo Senonensi per solemnes Aurelianensis Ecclesiae nuntios in episcopum peteretur, facta de ipso electione concordi, et ipse renueret consentire, archiepiscopo Petro qui praesidebat in synodo ipsum urgente eodem studio et intuitu quem circa fratrem suum Autissiod. episcopum habuisse meminimus, coactus et abductus in praefata Ecclesia onus regiminis pontificalis accepit, revocato proposito, quod jam diu conceperat, ut videlicet resignato archidiaconatu Antissiod. Ecclesiae ipse contentus esset his quae in Senon. Ecclesia obtinebat, vitamque ibi quasi privatam ageret in quiete, nisi si quando eum fratris sui Autissiod. episcopi inde abstraheret necessitas aut voluntas.
2.64
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae gessit Manasses in episcopatu Aurelianensi, et qualiter se ibi habuit.
2.64
Libet hic fraterni gratia consortii et praerogativae illius dilectionis quae inter eos ad finem vitae usque duravit obtentu, de gestis hujus Manassis pauca de multis perstringere breviter et summatim, ut qui de uno fratrum legerit de reliquo penitus non ignoret. Is ergo juvenili aetate ac levitate decursa, in qua dum nimis exstitit humani causa favoris profluus suae substantiae profligator sibi fecerat nomen grande, tandem ex fratris consortio et exemplo, qui semper modestus fuerat et maturus, omni levitate deposita etiam ante episcopatum, sic veterem hominem cum actibus suis longe proscripserat ut, sicut erat ferventissimi animi, fratrem ipsum praecedere videretur in novitate spiritus et virtutum exercitio ardentius ambulando; in episcopatu vero tanta in eo lampas virtutum effulsit, ut in timore Domini permanens juxta Apostoli verbum ad Timotheum scribentis, exerceret se ad pietatem praecipue, sibi parcissimus, imo et severus potius, suis largus, pauperum totis visceribus, totis viribus sedulus dispensator, tanta aviditate et desiderio circa subditos ut pastoris curam utiliter gereret aestuabat ut eo moriente didicerint ac defleverint quid affectionis, quid consilii, quid amiserint consolationis in ipso.
2.65
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter contra regem et ministros ejus jura Aurelianens. Ecclesiae defendebat.
2.65
Multa constantia in episcopatu adversa magna longanimitate evicit: nam contra regem regalesque ministros pro jure Ecclesiae suae frequenter et violenter decertavit, jura episcopalia usurpata ab eis a longo tempore multo labore, quoad potuit revocans, tum quoad nemora sanctae Crucis in quibus praeter alia carbonarios tam constanter quam viriliter vindicavit, tum quoad alia conditionem Ecclesiae multo reddidit meliorem.
2.66
CAP. LII.-- De Roberto. De gemmis annulorum praedecessoris sui quas revocavit a rege.
2.66
Multa constantia contra eumdem regem obtinuit sibi gemmas de annulis praedecessoris sui Hugonis sibi ab ipso rege aurum sibi retinente restitui, ob conservationem privilegiorum Ecclesiae; qui utique rex quidquid in bonis ejusdem Hugonis episcopi ipso decedente auri et argenti invenerat, sibi jure regio vindicabat.
2.67
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter vassallos Aurelianensis Ecclesiae de servitute exercituum regalium pro parte liberaverit.
2.67
Vassallos Ecclesiae Aurelianensis quos rex in expeditionibus suis propriis eorum sumptibus quasi jam pro consuetudine diu obtenta militare cogebat, non veritus propter illos cum domino rege de eorum injuria disceptare, in hanc libertatem eduxit, ut episcopus in ejusmodi expeditionibus suis habeat stipendiis quotquot voluerit de eisdem, unde et eorum jugum allevatum est in immensum et episcoporum conditio longe melior quam prius existeret est effecta: nam vocato ad expeditionem a domino rege episcopo, non defuerunt ei vassalli sui qui se ei militaturos ne compellantur a rege certatim et magna ambitione offerant, qui magnis prius stipendiis et non sine facultate solebat conducere alienos.
2.68
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter recuperavit privilegium Ecclesiae super procuratoribus regiis in terra episcopali.
2.68
Idem post multos labores longamque aerumnam exsilii quod occasione exercituum regalium in quibus ipse et frater ejus Guillelmus nullum nisi praesentem regem sequi voluerant, ambo sustinuerunt constanter ruinam Ecclesiae, in hoc humeros viriliter supponentes: privilegium in grave Ecclesiae suae praejudicium per praedecessoris sui Hugonis et Aurelianens. capituli renuntiationem amissum sub annua praestatione sexaginta librarum pro procurationibus regis in terra episcopali sub quodam pacis obtentu iterum obtinuit reformari.
2.69
CAP. LII.-- De Roberto. Quanto periculo decimas lanarum in archidiaconatu Sigaloniae acquisierit presbyteris parochialibus.
2.69
In archidiaconatu Sigaloniae adversus conspirationem indigenarum contra se factam constanter et insuperabiliter desudavit; qui scilicet indigenae contra eum exciti propter lanarum decimas ad quas suis solvendas presbyteris praeter morem terrae illius eos ecclesiastica censura compellebat, in manu armata quasi vir unus convenerant, et ipsum episcopum in castro quodam in quo se reciperat propter illos obsederant nocte una, nihil praeter ejus sanguinem sitientes, quorum rebellione feliciter superata, tandem cum grata sibi satisfactione de injuria plene de decimis obtinuit pro presbyteris quod volebat.
2.70
CAP. LII.-- De Roberto. De demolitione forteritiae de Ecri, et insidiis Joannis de Aurelianis, et qualiter Pithueris ab eo captum recuperavit per regem.
2.70
Joannes de Aurelianis miles apud Egri villam suam Estrepaeio videlicet villae episcopali conterminam forteritiam erigebat, contra quem episcopus tanto fortius se accinxit, quanto facta sibi ab episcopo novi operis nuntiatione ille insolentius quod proposuerat ad perfectum perducere contra prohibitionem episcopi conabatur; tandem propugnacula et quidquid faciebat ad forteritiam invitum compulit demoliri post multas suas et suorum perpessas injurias, et quandoque insidias quas quadam die dum iter Pithueris faceret sibi positas ab eodem non ex proposito, sed miraculose evasit, procurante Domino, ut ad cujusdam infirmantis visitationem diverteret extra viam, qui si tunc, ut credebatur, in ejusdem Joannis insidias incidisset, nequaquam procul dubio mortis periculum evasisset. Pithueris quoque nobile castrum Aurelianensis ecclesiae, quod sub eadem tempestate vi armata ipse Joannes intraverat proditiose et ceperat multo labore et instantia apud regem, qui id dissimulare videbatur, ab initio aegre ferens quod quoties habebat aliquid adversus eum, episcopus non verebatur ei in facie resistere confidenter, tandem recuperavit, Joanne non sine confusione ejecto.
2.71
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter ipsum Joannes et suos publicam agere poenitentiam compulerit.
2.71
Ad ultimum ejusdem et suorum infantum edomuit superbiam, quos taliter publicam subire poenitentiam cum pecuniaria emendatione coegit, hoc addito, quod ipsi sedem apostolicam pro absolutione sua nihilominus adierunt; quo non immerito caeteri terreri potuerunt ne similia contra eum attentarent. In episcopatu illo tot agones, tot aerumnas, tot periculosa discrimina constanter evicit, tanta propter Deum tabe corpus affecit quod illud quod de bono Germano dictum est ei possit utrumque non inconvenienter aptari, videlicet ipsum inter tot cruces longum traxisse martyrium, unum in summa dicere est de ipso, quod per duodecim annos vel amplius, quibus sedit in episcopatu praedicto, plus caeteris moderni temporis laboravit et plus profecit.
2.72
CAP. LII.-- De Roberto. De palatio quod aedificavit apud Magdunum.
2.72
Apud Magdunum castrum episcopale ubi episcopus proprium non habebat quod competens esset, domicilium magnae nobilitatis exstruxit, palatium cum turribus et propugnaculis, praesidium videlicet municipii inexpugnabile et nobile episcopi, cum ad castrum illud delegaverit mansionem.
2.73
CAP. LII.-- De Roberto. De pontibus Jargolii et Magduni.
2.73
Ibidem et apud Jargolium super Ligerim lapideos pontes fecit, et quoniam pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus, de beato ejus exitu paulisper tangamus. Cum jam haud dubie properaret et irrevocabiliter ad exitum admonitus a sociis ut pro fratre suo Guillelmo mitteret, Sinite, inquit, sinite, nihil mihi libet amplius intueri quam solum Dominum meum Jesum Christum; sicque non convocato fratre ab ipso vitam finivit: qui tamen licet intempestive excitus a sociis ad exsequias festinus advenit, et licet astantes ubertim in lacrymas solverentur, et pauperes praecipue flentes et altis suspiriis et questibus proclamantes sese vitae suae subsidia amisisse, tunicas et vestes quas eis fecerat ostendentes, ille solus vultu immoto siccis oculis, nulla conturbati animi signa gerens exterius, intuebatur tanquam jam glorificati hominis vultum fratris.
2.74
CAP. LII.-- De Roberto. Qui casualiter Aurelianum venerant pridie quam defungeretur non ad ipsum visitandum, sed suis specialibus negotiis evocati.
2.74
Aderant Senonensis et Turonensis archiepiscopi et episcopus Coenomanensis cum eodem, et civitatis quae illuc confluxerat religiosorum, canonicorum, aliorum clericorum et laicorum permaxima multitudo qui, tanquam eis revelatum esset divinitus quod jam ad regionem supernorum civium evolasset, pedes, manus, et quidquid de ipso tangere poterant devotis osculis prolambebant; felicem se putabat qui de ipso aliquid tetigisset. Sic tandem archiepiscoporum et episcoporum manibus tumulatus beato in Domino fine quievit: ad cujus tumulum multa languidorum et male habentium confluxit frequentia et nonnullorum confluit usque adhuc ejus meritis praestolantes a Domino languorum suorum recipere sanitatem, sed haec tantisper de ipso dicta sufficiant, nunc ad Guillelmum, cujus coepimus texere historiam, revertamur.
2.75
CAP. LII.-- De Roberto. De ordinatione lectoriae et succentoriae in Ecclesia Antiss. et scholastriae.
2.75
Guillelmus igitur succepti regiminis curam gerens strenue ad Ecclesiarum statum in melius promovendum efficaciter anhelabat: in majori scilicet cathedrali ecclesia praeter alia quae ibi provide fecit vel liberaliter contulit, lectoriam et succentoriam, per quas totum in legendo cantandove servitium dispensatur, nec non et scholastriam, quae antea ita tenues erant in proventibus et exiles, quod non inveniebatur qui onus reciperet sine fructu, jure conferendi sibi suisque successoribus episcopis retento de assensu capituli, gratis redditibus ampliavit, scholastriae circiter decem librarum, lectoriae et succentoriae praeter antiqua stipendia fructus unius praebendae cum minutis portionibus quae his omnibus consentiente capitulo deputavit assignans.
2.76
CAP. LII.-- De Roberto. De matriculariis.
2.76
Sacrista providere tenetur et exhibere clericum unum matricularium et alios qui campanas pulsare et ea quae ad officium suum pertinent valeant exercere. Episcopus propter illos instituit tres matricularios, unum videlicet clericum, quem attitulavit altaris sanctae Crucis in eadem ecclesia, ut ibi serviret in officio sacerdotis, medietatem beneficii ejusdem altaris illi matriculariae perpetuo jure annectens, cum centum solidis in denariis Pentecostalibus de Varziaco percipiendis annuatim; et duos laicos quibus singulis decem libras in redditibus assignavit, ad quorum praedicta stipendia Ecclesia de Vermentone duodecim, Ecclesia de Berriaco octo libras solvere annuatim tenentur.
2.77
CAP. LII.-- De Roberto. De divisione festorum sancti Alexandri et sancti Bricii et festis apostolorum.
2.77
Sanctorum Alexandri et Bricii festa quae permistim sub quadam confusione fieri consueverant, separatim statuit celebrari, et apostolorum festa prout minoris erant observantiae solemnius solito cum majorum campanarum pulsatione fieri ordinavit. Sacristae pro luminaribus et aliis quae amplius a festo simplici hujusmodi ritus solemnitatem exposcit, redditus competentes et sibi gratos assignans, nec non et processionem in vigilia B. Stephani hiemali post vesperas de Nativitate solemnem singulis in cappis sericis deferentibus accensorum luminaria cereorum.
2.78
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter ornavit ecclesiam de cruce et calice aureo.
2.78
Ad ornatum ecclesiae pannum unum sericum valde bonum et magnum, et duo minora, pretiosa tamen, contulit ad ornatum altaris, antiphonarium quoque optimum in duobus voluminibus fieri fecit: Capitulo itidem alterum par ei in omnibus faciente, novem insuper marcas auri ad crucem et calicem aureum facienda, et annulos suos aureos pretiosos admodum et tredecim libras Parisienses; sed haec moriens in sumptibus contulit faciendis.
2.79
CAP. LII.-- De Roberto. De emendatione palatii episcopalis.
2.79
Tecto palatii pontificalis die festo Parasceves pro parte aliqua in suae promotionis exordio, corruente, palatium ipsum multum nobiliori quam ante tecti structura decoravit, et ad intromittendam lucem in palatium fenestras pinnaculi magna intercapedine dilatavit, arcens flatus importunos ventorum vitrearum perlucidarum objectu; in praefata vero ruina quid miraculi contigerit dignum duximus ad notitiam transmittere posterorum, ut per omnia beneficia divina laudetur Deus.
2.80
CAP. LII.-- De Roberto. De lapsu palatii, et miraculo quod ibi contigit.
2.80
Die igitur festo Parasceves erat ipse solus in camera sua superiori, psalmodiae et orationi intentus. Inferius in palatio majori illi camerae contiguo, vir quidam de Druia castro cum uxore sua ad confitenda peccata et excipiendam ab episcopo poenitentiam exspectabant. Imminente jam hora tertia transitum illuc faciens archidiaconus adibat episcopum, eosque sibi assurgentes invenit, et cognito cujus rei gratia exspectabant insinuavit episcopo qui statim eos accersiri ad se mandavit; vixque palatium egressi fuerant cum ecce in ea parte in qua steterant pedes eorum, tectum palatii corruit secum trahens lignorum et tegularum ingentia fragmina in ruinam; quae poenitentes praedictos penitus contrivissent nisi virtus subvenisset divina, quae donec discessissent ruinam continuit, quae sic de proximo pendebat futura. O mira poenitentiae virtus, quae sic divinam continuit justitiam ut jam morituros sola Dei misericordia de instantis mortis praecipitio liberaret! Solvitur episcopus in lacrymas et stuporem, et inspecta mortis imagine ex intimis cordis medullis in Dei laudes prorumpit. Ad ruinae fragorem concurrit turba, et de manifesto miraculi spectaculo universi exsultant Dei magnalia praedicantes.
2.81
CAP. LII.-- De Roberto. De institutione praebendarum apud Apponiacum, Tociacum et Conadam.
2.81
Ad cultus ampliationem divini in castris episcopalibus Apponiaco videlicet Tociaco et Conada canonicos instituit et praebendas, praeter alia quae ad hoc contulit, parochiales Ecclesias cum suis proventibus eisdem deputans et assignans..... Amatoris et canonicis capellae suae de Trinitate..... Ipsi capitulo Antissiodorensi..... ecclesiae beati Amatoris et canonicis sub regulari S. Satyri ibi degentibus disciplina, locum de Boticem versus sanctum Salvatorem et Ecclesias de Alenset, de Petrosio, et capellam de Mota in parochia de Chevannis, canonicis vero quatuor capellae suae Antissiod. scilicet de Trinitate, decimam quamdam apud Tociacum, quam propria eis comparavit pecunia, pia liberalitate concessit: dedit insuper capitulo Antissiod. quidquid eis deerat ad plenam decimarum bladi perceptionem in territorio de Crevenno, et hoc in opus quotidianae partitionis de pane quae fit in Ecclesia his qui interfuerint matutinis aut missae, separata ab Ecclesia de Crevenno, cum vacaret, portione, quam ibi presbyter ecclesiae percipere consueverat, et canonicis assignata, sub quadam tamen recompensatione ab eis facta Ecclesiae memoratae.
2.82
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter procuravit recompensationem factam capitulo apud Osiacum pro eo quod habeat apud Billiacum.
2.82
Sua quoque instantia et virtute factum est, quod cum comes Nivernens. Herveus in monte de Mures prope Billiacum, qui erat de fundo Antissiodor. Ecclesiae, munitionem erigeret, et canonici Antissiod. comitis atrocitatem verentes remissius de jure suo disceptarent cum eo, tandem interventu suo et fratris sui Manassae Aurelianensis episcopi, de quo supra meminimus, comes quidquid habebat apud Osiacum canonicis pro eo quod habebant apud Billiacum commutavit, exceptis decimis, quas ibi habebant canonici, quae in commutationem non potuerunt venire, sed permanserunt eisdem, non modica utilitas Ecclesiae Antissiodorensis accrevit.
2.83
CAP. LII.-- De Roberto. De abbatia de Cellis, et quid eidem abbatiae contulerit.
2.83
Novellae plantationi de Cellis contulit inter caetera domum de foro Antissiodorensi quae fuit Iterii Borni militis, quam utique de propria pecunia comparavit, et unum modium frumenti et duos sigali in grangia et redditibus de Brenchis annuatim, quam a monachis de Charitate multa requisivit pecunia, et in suam proprietatem redegit.
2.84
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter Brenchas et pertinentias ejus contulit hospitali de Appogniaco.
2.84
Eamdem insuper villam cum nemoribus et aliis appendiciis suis, et partem nemorum de Courum, quae emit a Guillelmo Grosso milite, hospitali de Appogniaco in perpetuam eleemosynam assignavit, salvo eo quod ibi percipiunt, ut diximus, moniales de Cellis; quae tamen omnia disposuit, ut Andreas Antissiodorensis archidiaconus quem nutrierat a primaevo sub annuo canone teneret, quoad viveret, solvendo annuatim duobus canonicis hospitalis praedicti, qui in ecclesia de Brenchis parochiali jugiter deservirent, quibus etiam praeter canonem illum et minutas decimas, et oblationes, et universos proventus ecclesiae assignavit post decessum archidiaconi totum in solidum possessuris, et propter hoc beneficia ampliaturis pauperum suscipiendorum in hospitali de Appogniaco supradicto.
2.85
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae acquisivit episcopatui Antissiodorensi.
2.85
Acquisivit autem episcopatui in civitate Antissiod. ligium homagium de Campo de Moreto et de omnibus quae apud Antissiodorum Milo Filonis miles tenuerat libere in alodium; apud Varziacum ligium homagium similiter omnium quae Guillelmus de Chanlemis miles possidebat, ibidem data sibi propter hoc non modica pecuniae quantitate, in quo tanto utilius Ecclesiae est provisum, quanto ne ea in manum fortiorem conferret comitis videlicet Nivernensis, vel potentis alterius, unde municipio antedicto, vel ipsi episcopo non parva possit oriri turbatio, non immerito timebatur, quapropter dedit ei centum libras applicandas in feodi accrementum; apud Appogniacum, similiter inter caetera, partem decimae emit centum libras Pruvinienses, quam nobilis vir Guillelmus comes Sacri Caesaris ibi participabat, eum ipso et aliis partem habentibus in eadem; apud Charbuiam, eodem modo inter alia, quae memoriter non tenemus, totam villae jurisdictionem in solidum acquisivit, de qua episcopus juxta quartam partem habere solebat, multa acquisitionis suae in episcopatu aliter exstiterunt quae memoriae non occurrunt.
2.86
CAP. LII.-- De Roberto. De feodo Malliaci, et Betriaci, et turribus Sancti Salvatoris, et Castri novi sibi tradiis.
2.86
De Malliaco quoque et Bitriaco castris utique de feodo Antissiod. Ecclesiae quae Petrus comes Antissiod. in jus et feodum comitissae Campaniae in praejudicium Ecclesiae transcribere conabatur, confitens datis inde litteris suis, quod de his eidem comitissae fecisset homagium, multis laboribus et impensis contra eumdem comitem sub judicibus a sede apostolica delegatis causam Ecclesiae tanta est constantia prosecutus, quod ad ultimum rem eo usque perduxit ut comes ejus Ecclesiae recognoscens, de utroque specialiter episcopo faceret homagium manuale, ac juxta tenorem cartarum episcopalium super hoc confectarum castrum Malliaci ad beneplacitum episcopi traderet mandato ipsius, Hugoni videlicet tunc archidiacono, qui nomine episcopi castrum ipsum recepit: comitem quoque Herveum Nivernensem, licet non sine difficultate, ad hoc tamen pari ratione prudenter perduxit ut jus Ecclesiae confiteretur, et inde publicum conficeret instrumentum, quod Sancti Salvatoris, Castri novi et Conadae turres episcopo Antissiod. quoties vellet juxta praemissarum cartarum tenorem, quae idipsum determinant, reddere teneretur, ipsique ad libitum suum ad juris episcopalis declarationem quandoque tradi fecit turres Sancti Salvatoris, et Castri novi: claves quoque portarum ipsum incomparabilem juris sui possessionem inducens quod possessori suo facere non volebat. Et qui vidit, perhibuit testimonium, et scimus quoniam verum est testimonium ejus.
2.87
CAP. LII.-- De Roberto. Quae loca religiosa creata sunt sub eo in Antissiod. dioecesi.
2.87
Hujus sane temporibus in sua dioecesi creata sunt loca religiosa, et ab ipsis habuerunt cunabulis incrementum, et de Spallo videlicet sub regulari observantia fratrum de Valle Callium, licet eis non sit subjectus in aliquo locus ille, et de Bello Loco quod et de Beaularriz, apud nos usitatiori vocabulo nuncupatur, ubi fratres de ordine Cartusiens. Domino famulantur; quae utique duo loca religiosa comes Nivernensis Herveus eorum fundator contulit et dotavit: tertius quoque locus novella videlicet plantatio abbatiae de Cellis prope Antissiodorum monialibus de ordine sancti Antonii Parisiensis addictus.
2.88
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter veterem Ecclesiae Antissiodorensis fabricam demoliri fecit, ut novam construeret.
2.88
Eodem tempore circa novas ecclesiarum structuras passim fervebat devotio populorum. Videns itaque episcopus ecclesiam suam Antissiod. structurae antiquae minusque compositae squalore ac senio laborare, aliis circumquaque capita sua extollentibus mira specie venustatis, eam disposuit nova structura, et studioso peritorum in arte caementaria artificio decorare, ne caeteris specie studiove penitus impar esset, eamque fecit a posteriori parte funditus demoliri ut disposita antiquitatis veterana in elegantiorem juvenesceret speciem novitatis: in cujus sumptuosis impendiis quanta largitione profluus exstiterit enuntiavit fabrica primi anni, quae ultra speratum promota in immensum extulit caput suum. Quippe circiter septingentas libras de proprio primo anno praeter oblationes fidelium et praeter jurisdictionis suae proventus quos ad hoc ab initio deputavit, in sumptus ejusdem operis erogavit; caeteris vero annis quandoque per hebdomadam decem libras, quandoque centum solidos ad minus praeter praemissa et praeter questas dioecesis suae, sive dioecesium vicinarum.
2.89
CAP. LII.-- De Roberto. De lapsu et miraculo turrium.
2.89
Incidenter se narrandum hic ingerit ad contemplationem pietatis divinae illud posteris transmittendum miraculum quod in veteris operis demolitione noscitur contigisse; nam anno Domini 200 septimo decimo, Dominica ante Adventum, in honore sanctiss. Trinitatis diem agebamus solemnem, erant in ecclesia veteri duae turres altrinsecus altitudinis non modicae et soliditatis immensae, una meridionalis, altera aquilonalis, infra se totam chori amplitudinem et canonicorum sedilia continentes. Hae sublato sibi ob novam fabricam veteris operis adminiculo per quod solide antea subsistebant, ruinas agere coeperunt suae continuitatis integritate modico prius hiatu soluta, non tamen providebatur quod tam festinam minarentur ruinam. In solemnitate igitur praelibata, solemniter, ut moris est in talibus, non solum minores sed et majores pulsabantur campanae, in quarum profecto concussione non immerito debere ruere timeretur et universos pariter opprimere qui eo die frequentius ad ecclesiam convenerant festivitatis obtentu, si putarentur de proximo ruiturae; turris tamen meridionalis majore solito pandebatur hiatu, quod intuentes quidam de hoc coeperunt conferre sermonem qui et ad canonicos usque pervenit. Vocatur magister operis imminente jam hora tertia, interrogatur si de lapsu turrium esset praesentialiter metuendum et si posset secure conventus sub illis divina officia celebrare: quo constanter affirmante timendum non esse, quidam de discipulis ejus qui praesens aderat, dixit quod nec per horam securum non esset manere sub illis; quem objurgare coepit magister quasi metum superfluum intentantem canonicis, trabes quasdam ostendens a turre ad turrem protendentes quae totam eorum machinam ne rueret continebant. Qui cum instantius quaereretur de securitate habenda, nihil nisi certum diceret, quasi quaerentium importunitate devictus, dixit: Nihil omnino certum dicere valeo, ignorans quid parent tempora futura. Ad haec verba quasi quodam mentis praesagio, in hoc fuit consona omnium sententia ut peracta processione quae instabat, erat enim hora tertia in ecclesia B. Mariae, quae de appendiciis ecclesiae majoris exstitit missarum celebrarentur solemnia, quod factum est nihilominus more solito, quasi nihil timeretur omnes pulsabantur campanae, quarum pulsationibus quantum de humana ratione fuerat non nisi fortis machina restitisset, sed dilata est ruina, ut et virtus divina quae continere potuit, et benignitas quae apparere voluit, in earum casu repentino evidentius appareret, omni tunc concussione cessante. Porro, loco divina exsequendi officia sic translato, translati sunt et libri qui in usu quotidiano existunt omnibusque qui in armario turri meridionali supposito servabantur, ac si statim turres ruinam facere crederentur. Missarum solemniis expletis jam convenerant canonici ad prandium, cum ecce repentino fragore turris meridionalis concussa corruit in oppositam sibi turrim, ejus basibus penitus a parte interiori comminutis prolapsa.
2.90
CAP. LII.-- De Roberto. De duobus adolescentibus. Qualiter miraculose evaserunt.
2.90
In quo casu unum exstitit praecipuum dignumque relatu miraculum, quod adolescentes duo, novi operis probitate illecti, prope turrim consistebant labentem, novam fabricam continentes. Quae cum dehisceret in ruinam, dum pericula vitare cupiunt, magis periculo se supponunt, viam, quae sub ipsa turri labente patebat, instantius relegentes. Sed dispensatio divina ruinam miraculo continuit quousque fugiendo vitae propriae consulerent in statu, et vix in loco stationis tuto quidem, sed adhuc suspecto constiterant, quando turris cecidit supradicta. Exciti fragore populi, fit concursus, stabat adhuc et in solido subsistere videbatur turris aquiloni objecta, cum ecce vix interjectae dimidiae horae spatio ad terram procumbens totam molis suae congeriem ei, quae prius ceciderat, superjecit.
2.91
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter Dominus clementer et miraculose ruinam distulit in horam opportunam.
2.91
In quo id divini constat fuisse miraculi, quod cum humanae rationis irrefragabile esset argumentum, quod si ita de proximo turrium instaret ruina ad concussionem campanarum et strepitum, quibus juxta solemnitatis exigentiam plus solito nocte ac die vexatae fuerant et concussae, potius ruere debuisset. Quod utique sine strage permaxima fieri nequivisset, virtus divina ruinam miraculose distulit ad tempus, horam providens opportunam, in qua, omnibus absentibus, magis sine laesione hominum et periculo fieri potuisset.
2.92
CAP. LII.-- De Roberto. Quid pensandum fuerit in hac miseratione divina.
2.92
In quo et illud pensandum fuit quanta miseratione nos Dominus vocabat ad poenitentiam, nolens mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat; qui de tanta mortis instantia nos licet indignos misericorditer liberavit suo tamen servitio mancipatos; qui etiam campanas, de quibus nulli dubium videbatur quin sub tantae molis ruina communi deberent penitus et confringi, eadem miseratione servavit illaesas. In quo nihilominus liquidum fuit quantae pietatis visceribus rationabilia complectatur, qui etiam insensatis rebus, sed divinis addictis usibus, benignitatis suae viscera non negavit.
2.93
CAP. LII.-- De Roberto. De crucifixo et altari confratriae.
2.93
Prosequamur adhuc divinae magnalia potestatis. Erant in navi ecclesiae choro contigua altaria duo; dextrum sancti Thomae martyris, quod et de Confratria dicebatur, eo quod pro confratribus ecclesiae missa ibi quotidie celebretur; sinistrum vero sanctae Crucis, quae, etsi turribus a posteriori parte pene contigua, in partem tamen anteriorem ecclesiae amplius prominebant, erantque super illa pulpita duo, in quorum altero festivis diebus lectiones, in altero Evangelium legebatur. In eo pulpito, quod erat super altare sanctae Crucis, erat crux quantitatis non parvae veterem habens imaginem Crucifixi, mortem Domini exprimentem, quae a posteriori parte pannum habebat sericum sibi prorsus contiguum et adhaerentem, ita ut crucem tangeret undequaque hunc pannum ruina turris, cruce vel imagine penitus illibata, ita minutatim contrivit, quod vix ejus vestigia remanerent, altari nihilominus supposito, et in anteriorem partem ecclesiae prominentiori, ut dictum est, adeo comminuto, ut nullae ejus partes sibi invicem cohaererent, pulpito superiori integro remanente. Contra altare confratriae, de quo superius diximus, quod erat turri meridionali conterminum, nec minus ei suspecta videbatur ruina, incolume remansit et integrum, pulpito quod erat desuper dissipato pro parte.
2.94
CAP. LII.-- De Roberto. Quid pensandum in hoc miraculo.
2.94
Qua in re pensandum fuit Dominum miraculose ad excitandam devotionem fidelium, et suae passionis effigiem et locum ubi pro confratribus specialiter divina quotidie celebrantur mysteria, caeteris dirutis, conservare. Quamvis in altare majus ruina provenerit, frontemque ejus et latera multo aggere repleverit, ei tamen fuit innoxia; excepto quod pannum sericum pretiosum quidem, quod ob diei solemnitatem in fronte ei fuerat antepositum, dissipavit penitus et disrupit, capsae quae erant altari suppositae, sanctorum pignora continentes, permanserunt prorsus intactae.
2.95
CAP. LII.-- De Roberto. De miraculo libri in quo legebatur ad Primam.
2.95
Liber in quo legebatur ad Primam sanctorum Patrum regulam et catalogum sanctorum continens, et quidam alii libri ad missam necessarii, cum arca in qua reponebantur in medio chori, sub eadem ruina fuerunt oppressi. Arca fuit penitus comminuta, libri circiter mensem vel amplius fuerunt sub ruina imbribus expositi, qui, tunc hiemali tempore, uberius profluebant. Tandem remoto aggere, inventa est arca minutatim confracta, et libri asseribus integris in nullo ruinae vel pluviarum sensisse dispendia, nisi quod parum erant pulveris aspersione fuscati; qui tamen levi excussione discessit. Quis in tanto miraculorum spectaculo non stupuit? quis se de tanta mortis septum voragine considerans non expavit? Quis divinae virtutis magnalia quibus potuit laudibus non extulit? Quis pro tam manifesta Conditoris clementia in gratiarum actiones cum lacrymis non prorupit? Ad removendum aggerem sacerdotum dictae plebis excitata fervebat devotio. De utraque vero turri supererat paries exterior ex ruina; is autem, qui de turri meridionali remanserat, fissuram fecerat et hiatum, qui semper instantem minabatur ruinam. Nihilominus tamen plebs devota, caeterive mercede conducti circa removendum aggerem desudabant; nec obstabat studiis ruinae periculum imminentis.
2.96
CAP. LII.-- De Roberto. De miraculo ejus qui sustulit tunicam sub ruina.
2.96
Die quadam cum ad removendam aggeris congeriem in ea parte in qua fissus paries erat proclivior ad ruinam usque ad horam vespertinam instantius laborassent opusque ferveret, pars illa parietis quae lapsum minabatur coepit repente dissolvi. Quo viso clamor oritur astantium, ut qui de subtus instabant operi, fugae velocius consulerent, quibus fugientibus, unus tunicam dimiserat, ad quam tollendam omnibus ut fugeret clamantibus, est reversus; suspensa est ruina, divina faciente virtute, quousque ille tunicam sustulisset. Quae ingenti lapsa fragore, extrema ejus tangens vestis, sic innoxia cecidit super aliam ruinae congeriem ut nihil omnino secum traheret in ruinam. O ineffabilis divinae miserationis bonitas, quae sic perituros ad poenitentiam reservabat, et ad devotionem cunctorum animos informabat! Digressi sumus paululum, sed non abs re, quoniam opera Dei, juxta verbum Sapientis, praeclarum est enarrare. Nunc ad stadium recurrentes ad ea, quae restant, stylum revertamus.
2.97
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter translatus est ad Ecclesiam Parisiensem.
2.97
Guillelmus igitur, de quo nobis sermo, cum in episcopatu Antissiodorensi, quem strenue rexerat, annum jam ageret quartum decimum, et post multos tam erga Herveum Nivernensem quam erga Petrum Autissiodorensem comites, necnon et contra dominum regem agones feliciter superatos posuisset omnia in tranquillo, complacuit in eo domino ne ignavo torperet otio per quietem, ipsumque vacanti Parisiensi Ecclesiae, quae suo apud Damietam defungente pastore, Petro videlicet, per eligendi scissuram aliquandiu laboraverat, tandem praefecit renitentem utique et invitum, et apud summum pontificem Honorium supplicantem, quem propter hoc personaliter, ne cogeretur, adierat non sine magno corporis periculo, imminentibus jam aestivis fervoribus circa nativitatem beati Joannis, qui sibi, utpote attenuato et cholerico, et qui a calore facillime pateretur, nimis contrarii existebant. Apud quem tamen non profecit quin compelleretur Parisios transmigrare, ut ibi praeesset ea sollicitudine ac vigilantia quam ipsum in Antissiodorensi episcopatu habuisse constabat.
2.98
CAP. LII.-- De Roberto. In quo statu dimiserit episcopatum Antissiodorensem in discessu suo.
2.98
Porro discessurus Parisios, episcopatum Antissiodorensem in temporalibus ampliatum, abundantem utique, et plenum, absque debitorum onere, factis melioribus ejus conditionibus tum quoad regalia, ut praemisimus, tum quoad alia quamplurima, dereliquit; episcopalia domicilia omnia culcitris, feno, variis utensilibus et supellectili, torcularibus etiam, vasis vinariis non paucis, ubi necesse erat, doliis scilicet et cuppis capacitatis immensae abundanter referta. Capellas insuper singulas libris, calicibus et vestimentis plene dimisit ornatas.
2.99
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae reliquit ecclesiae in recessu.
2.99
Indumenta episcopalia quae ad usum praecipuarum solemnitatum specialiter reservabat, mitram pretiosissimam auro gemmisque non paucis ornatam, quae margaritae, sive perlae usitata locutione vocantur; pelves duas argenteas, et insuper deauratas, circiter octo marcarum in pondere, opere mirifico decoratas, cophinos mirae pulchritudinis et ornatus, aliaque hujusmodi in usus sacros necessaria ecclesiae, unde transferebatur, reliquit; et quod omni thesauro pretiosius est, cum quibusdam aliis sanctorum pignoribus, digitum beati Protomartyris visibilem cum vase argenteo miri decoris, quod a Constantinopoli fuit allatum, crucemque auream permodicam quam quaedam procul dubio ligni Dominicae crucis particula visibiliter in auro conclusa, super aurum et topazion efficit pretiosam.
2.100
CAP. LII.-- De Roberto. De domibus suis, de porta pendenti, et cruce et calice aureo.
2.100
Capitulo domos nobiles, quas habebat portae pendenti contiguas cum pertinentiis suis, et vineam, quam totam de novo replantaverat in territorio sancti Gervasii, eidem annexam domui, eadem liberalitate concessit, ut qui ea tenuerit in anniversario suo canonicis et clericis de choro centum solidos annuatim exsolvere teneatur. Dedit praeterea illas novem marcas auri ad crucem et calicem faciendum, de quibus fecimus superius mentionem.
2.101
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae reliquit successori suo episcopo Antissiodorensi.
2.101
Successori suo in omnibus domiciliis episcopalibus fenum in abundantia, domosque utensilibus ac supellectili, quemadmodum praelibavimus, diversa munitas, vinumque illius anni in universo et partem talliarum non modicam dereliquit.
2.102
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae contulit ad fabricam ecclesiae Antissiodorensi in recessu suo per totum annum.
2.102
Ad fabricam ecclesiae partem assignavit aliquam talliarum in cujus impendia singulis hebdomadis centum solidos dedit ad minus per annum integrum post discessum. Sed quid latius in talibus immoramur, et tendimus in longum membranas, dum singula conamur vel breviter delibare; in summa dicere possumus: nudam pastore ecclesiam fere nudus reliquit.
2.103
CAP. LII.-- De Roberto. Quod noluit praejudicare capitulo, ut cum ejus consilio fieret electio successoris Antissiodorensis.
2.103
Illud quoque non arbitramur praetereunter silendum, quod cum sedem apostolicam personaliter adiisset pro obtinenda licentia ut in Antissiodorensi Ecclesia remaneret, nec ad aliam transferretur, et non profecisset supplicando, respuit profecto quod ei Romana concedere volebat auctoritas, videlicet cum ejus consilio in Antissiodorensi ecclesia fieret electio successoris, nolens ut capitulum libertate eligendi absoluta in aliquo privaretur.
2.104.1
CAP. LII.-- De Roberto. Quanti fuerit dispendii ecclesiae et civitati Antissiodorensi ipsum discessisse, et quae mala contigerunt ecclesiae post ejus discessum.
2.104.1
Quantum autem ipso discedente amiserit non solum ecclesia, sed et civitas universa, patuit in discessu; nam et civitatem et ecclesiam invenerunt mala multa, tanquam sui liberatorem Othoniel videlicet amisissent. Comes enim Herveus, vir quidem oppressor hominum, et crudelitate formidabilis, qui in ipso episcopatu Antissiodorense praesidente et ipsi in facie resistente, aspirans frequenter ad hujusmodi non profecerat, ipso adhuc in Romano itinere laborante, cum de ejus translatione certissime per nuntios cognovisset, vi armata civitatem Antissiodorensem non audentibus resistere civibus occupavit, et in suam ditionem redegit, cum de morte comitis Petri qui in captione a Comneno in partibus Graeciae, ut praediximus, tenebatur, nihil adhuc pro certo constaret. Qui, cum proficisci deberet Constantinopolim, episcopo recommendaverat civitatem, cujus Hervei ingressus tanto omnibus erat suspectior, quanto ille atrocior habebatur.
2.104.2
Is, post discessum Willelmi praedicti, in unum hominem episcopatus, qui Antissiodoro ad villam episcopalem Giacum, videlicet cum multis aliis qui tempore ejusdem Guillelmi illo demigraverant, transierat ad manendum, suae primordiae tyrannidis exercuit; quem clanculo captum et abductum tandem restituit. Sed ipsa nocte qua redditus fuit, apud Geiacum permanere non est ausus, sed Antissiodorum sub justitia comitis est reversus. Ad cujus exemplum caeteri, qui apud Giacum sub episcopo transierant, Antissiodorum redierunt, licet cives metu comitis diffugerent de civitate eadem; hominem quemdam capituli clam abductum similiter clam emunxit qui restitutus ab eo nunquam palam de sua emunctione etiam juramento astrictus ausus est confiteri. Multa fecit et alia hujusmodi opportunitatem nactus ecclesiae, quae discedenti Guillelmo Parisios in suae virtutis robore solida non manebat, eodem quoque tempore non solum ab eo, quoniam post modicum migravit a corpore; verum a circumjacentibus multa passa est ecclesia, substracta sibi velut columna, quae totum continebat aedificium, episcopo supradicto. Nam Regnaudus Rungefer, miles non magnae quidem potentiae, dissimulantibus principibus, qui habebant tueri ecclesiam, successorem ipsius Henricum, magnae quidem benignitatis et simplicitatis virum, atrocius infestavit. Qui proprium ejus clericum custodem utique domorum episcopalium de Varziaco capiens et inhoneste pertractans, diu in captione detentum, homines quoque praedasque terrae episcopalis abducens, castrum ipsum Varziacum videlicet violenter effregit, et damnificavit episcopatum in quingentis libris, et amplius factus audacior ad inermes, nemine defendente.
2.104.3
Eadem tempestate miles quidam Gregorius, et cujus pater in genere suo primus de ignobili cingulum acceperat militare, Petrus scilicet de Brullato, decanum cepit Ecclesiae, et ultra Ararim, in Bufresiam videlicet extra regni fines usque ad..... productum diu tenuit carcerali custodiae mancipatum. Quidam etiam malefici de nocte armati claustri, et ecclesiae immunitate effracta, canonicos et clericos qui ad matutinale officium convenerant, per Ecclesiam eductis gladiis fugaverunt, unum ex eis quem vulneraverunt, altero equorum pedibus conculcato, ipsam sanguine profanantes, nec minus equorum fimo foedantes, nec dabatur miseris requies, cum vel a nobilibus viris Drogone de Meloto, Stephano de Basso, domino de Arseio, aliis nihilominus militibus sive armigeris circumquaque quos aut privata malitia, aut praesumptuosa temeritas, aut avara paupertas excitabat, non solum ad praedas, imo etiam plerumque ad caedes, oppressiones fierent hominum ecclesiae, aut irruptiones villarum, et non erat auxiliator.
2.105
CAP. LII.-- De Roberto. De his quae gessit in episcopatu Parisiensi.
2.105
Nunc de his quae gessit Parisiis Guillelmus praedictus, pauca, quae nobis occurrunt de multis, breviter perstringamus. Eadem longanimitate et constantia, qua frater ejus Manasses Aurelianensis episcopus, de quo praediximus, adversus regem regalesque ministros ecclesiae jura prosequens, controversias quae usque tunc metu regio per episcoporum dissimulationem remanserant indecisae, tum quod jus quoddam quod ecclesia in castelludo regis de parvo ponte scilicet habere debebat, tum super halis apud campellos a domino rege factis, tum super justitia et mensuris de territorio quodam apud sanctum Victorem, quod feodum clausum Brunelli dicitur, ad concordem concordantiam per compositionem redegit. Cujus obtentu, rex Philippus, qui tunc agebat in sceptris, redditus annuales viginti librarum Parisiensis monetae episcopo ejusque successoribus et centum solidos capitulo in perpetuum assignavit, sic igitur procurante jura regni ac sacerdotii distincta per compositionem initam regali et episcopali instrumento, et capituli etiam inde confecto, ut super praeteritis usque ad illum diem non possit iterum controversia suboriri quorumdam scholarium sicariorum, qui de nocte incedentes armati raptus, adulteria committentes, et furta, et caedes plerumque, vel flagitia, pacemque non solum scholarium et securitatem, sed et civium ipsorum turbant, sic exterminavit de villa, ut quosdam quasi hujusmodi praecipuos sicariorum in carcerem praecipuum retruserit, quosdam exterminaverit, pacemque ac securitatem toti a talibus reddiderit civitati. Cui non solum noctes, sed et dies ipsi valde erant suspecti. Multa gessit in episcopatu praeclara ac perpetua digna memoria, quae vel vobis ignota relinquimus, vel propter legendi fastidium subticemus. Nunc de beato ejus exitu, quoad nostram pervenit notitiam, disseramus.
2.106
CAP. LII.-- De Roberto. De beato ejus exitu.
2.106
Is, cum Parisiensi cathedrae tribus annis et fere dimidio bene et laudabiliter praefuisset, et tranquilla omnia fere, excepta causa scholarium, qui jurisdictioni ecclesiae suae et cancellarii in quibusdam se emancipare volebant, quaedam sibimetipsis auctoritate propria statuta condentes, ac sibi jus condendi hujusmodi in praejudicium episcopi et cancellarii, ut credebat episcopus, attribuere laborantes, chronica tandem quartanae fractus valetudine, ex quo frater suus Manasses saepe dictus de hac vita migraverat, demum cum jam convaluisse videretur de quartana febre correptus continua, licet lenta, domui suae disposuit, veluti illa aegritudine consummandus, vocatisque pridie quam defungeretur majoribus de capitulo suo apud sanctum Clodoaldum villam episcopalem, ubi decumbebat infirmus, virisque religiosis, abbate videlicet sancti Victoris domino Radulpho de Hospitali, sociisque astantibus, mortis suae diem praedixit, et apud Pontiniacum locum Cisterciensis ordinis, ut ad majores suos, qui ibi tanquam loci fundatores dormiunt, se tumulari praecepit, ac sequenti de divinis omnes qui aderant informans et eloquiis, seque eorum orationibus recommendans, canonicos etiam praesentes Ecclesiae Parisiensis sedulo ad concordem electionem exhortans, colloquendo, inter manus religiosorum extremum emisit spiritum, ut de die mortis suae praedicentis veritas probaretur, sicque apud Pontiniacum, prout praeceperat, deportatus et tumulatus in capella B. Thomae martyris ante principale altare beato in Domino fine quievit. Mortuus est autem in festo B. Clementis apud sanctum Clodoaldum, de quo jam supra diximus, anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo tertio, regnante Ludovico circa initia regni sui. Sedit vero in episcopatu Antissiodorensi circiter tredecim annos et dimidium, Parisiis vero circiter tres annos et dimidium fere sub Romanis pontificibus Innocentio III et Honorio III, regnantibus in Francia Philippo et Ludovico, de quo superius fecimus mentionem. Explicit de Guillelmo.
2.107
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LX. De Henrico qui fuit oriundus de pago qui dicitur Villanova, in Parisiensi dioecesi.
2.107
Huic successit Henricus de pago qui Villanova dicitur, in Parisiensi dioecesi oriundus, qui prius cantor Antissiodorensis ecclesiae. Postea, per illam electionis formam, quae a jure compromissio dicitur, pontificalem cathedram adeptus est. Quem mediocrem genere nec inflavit nobilitas, nec vilitas abjecit; in quo licet virtus mansuetudinis a plerisque diceretur modum excedere, jura tamen episcopatus rigore justitiae sic illaesa servavit, ut tyranni, qui ea sibi usurpari consueverant, ea compellerentur restituere, et a suae tyrannidis violentia cessare. Iste est qui munitionem castro, quod Varziacum dicitur, praejudicialem a viro potente, nobili, atque ecclesiae Antissiodorensi inimico, Galchero de Puigniaco, acerrimo persecutore, in loco, cui Becherellum vocabulum est, aedificatam fecit destrui, et non sine sui et suorum grandi periculo funditus everti. Cujus temporibus panis unicus servitoribus beati protomartyris distribuebatur, sed ipse de propriis facultatibus, secundum addidit; insuper et mille libras Parisienses ecclesiae in extremo contulit testamento. Hic ecclesiam beati Protomartyris donariis ampliavit, corda canonicorum in suum favorem mansuetudine inclinavit, inimicos Ecclesiae ad concordiam reduxit; et post cursum vitae praesentis, in pace in idipsum dormivit et requievit. Hic in loco qui Pulcher Redditus dicitur, morbo squinanciae labores praesentis militiae consummavit, dormivitque cum patribus suis senex et plenus dierum. Qui in ecclesia B. Protomartyris sepultus beatam exspectat sanctorum resurrectionem, bravium, ad quod cucurrerat ut comprehenderet, percepturus. Sedit annis tredecim mensibus quatuor.
2.108.1
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LXI. De Bernardo de Soiliaco.
2.108.1
Supradictis Patribus Bernardus de Soiliaco, vir eximiae sanctitatis, successit; qui et multos praedecesso rum sancta simplicitate et simplici sanctitate praecessit. Qui cum generis nobilitate polleret, morum tamen praecellens nobilitas sic eam pallio humilitatis obtexit, ut secundum Apostolum non alta saperet, sed humilibus consentiret. Cujus veneranda canities, vultus serenitas, verecundus aspectus, ordinatus incessus, sermonis modestia, casta conversatio, mensae frugalitas, argumenta virtutis interius redundantis efficacissima ministrabant. Et quia lucerna sub modio abscondi non debuit, sed super candelabrum poni, ut ingredientibus domum lumen refunderet, primo a supradicto venerabili Patre Hugone de Noeriis Antissiodorense antistite praebendale beneficium in Antissiodorense ecclesia consecutus est, ubi sacerdos effectus adeo se divinis officiis mancipavit, quod sicut ipsi propriis oculis vidimus, diu noctuque vix unica hora praeteriit, quae non per ejus labia devote transiret, excepto quod festivis diebus populis ad ejus sermones manicantibus sacrae fluenta doctrinae devotissime atque copiosissime influebat, ut stigmata Domini jugiter in suo corpore portaret; jejuniis et orationibus insistebat, cilicio semper intrinsecus inhaerente. Caeterum, ut hic non manentem civitatem habere, sed futuram inquirere demonstraret, et cum Apostolo experiretur pericula fluminum et latronum, caeterorumque duodecim incommodorum, quae Apostolus ad Corinthios loquens se expertum fuisse commemorat, Hierosolymam petiit, ubi tanta lucerna abscondi non potuit, imo sanctitatis ejus in illis partibus adeo radii effulserunt, ut in Nazarenum archiepiscopum eligeretur, et cunctis aliis etiam sanctitate praeclaris praeferretur. Sed sublimitatem parvipendens humilitas in se conversa, plus elegit modicitatem servare quam in sublimitatis periculis pendere.
2.108.2
Itaque reversus ad propria et seipso semper melior effectus in Antissiodorensem archidiaconatum promotus est, ubi tanta sollicitudine animas curandas suscepit, quod attendens de pascendis agnis et ovibus ter Petro repetitum mandatum pavit eas doctrina, exemplo atque subsidio temporali, quibus jugiter insistens die noctuque, aestu urebatur et gelu, fugiebatque somnus ab oculis ejus. Igitur Heinrico tunc temporis Ecclesiae Antissiodorensis antistite viam universae carnis ingresso, et ad providendum ecclesiae de pastore invocata Spiritus sancti gratia electoribus congregatis, mira res accidit, et nostris temporibus in Gallicanis Ecclesiis inaudita; nam multitudinis electorum adeo cor unum et anima fuit, ut omnes uno spiritu conclamarent archidiaconum debere praefici quem Dominus praerogativa donaverat sanctitatis. Cunctorum igitur in ipsum concurrentibus votis, invitus rapitur, repugnans trahitur, nolensque cogitur consentire. A tempore autem illo, quo in episcopum consecratus est, carnem suam tanta austeritate damnavit, quod feriis secunda, quarta, sexta, et septima escis quadragesimalibus ejus jejunia solverentur, nisi forte labor aut infirmitas aliquid lautius indulgeret. Tanta vero ad Christi pauperes erat ejus affectio, ut secundum doctrinam Tobiae, quo modo potuit, semper fuit misertus. Cum enim ei adfuit multum abundanter tribuit; cum autem modicum, et illud misericorditer studuit impertiri. Nos enim ipsi experimento frequenter didicimus quod sibi mensaeque suae sodalibus frequenter substraxit, unde pauperum esuries levaretur. Ipso audiente atque patienter sustinente murmurabant servientes, murmurabant et socii pro deliciarum defectu, et mensae divitis parcitate, sed illaesa conscientia erga divites parcitati insistens, minus grave sustinuit ab eis de avaritia notari quam in judicio pauperum querimonias sustinere, nisi eis secundum doctrinam Evangelicam, quod superest, in eleemosynam contulisset. Adeo etiam vana mundi gloria ei exstitit odiosa, quod, sicut a fide dignis pauperibus plene perpendimus, illis quibus largiebatur eleemosynas, ne cui dicerent, inhibebat.
2.108.3
Ecclesiam vero beati Protomartyris tanto favore prosecutus est, quod eam luminaribus atque omnium ornamentorum genere ampliavit; insuper auxit et redditus canonicis et clericis horis matutinalibus dividendos. Caeterum sic viae ejus Deo placuerunt, quod inimicos ejus ad tantam pacem reduxit, ut profiterentur tyranni, qui praedecessorum ejus temporibus terram episcopatus invaserant, frequenter se ideo ab invasionibus cessare, ne si ipsum offenderent, Deus in ipsos continuo visibiliter vindicaret. Cujus fama sicut odor agri pleni cui benedixit Dominus, ad aures illustrissimi regis Franciae Ludovici adeo spiraverat, ut prae caeteris praelatis ipsum familiarem haberet, et simplicitati ejus dulciter arrideret. et ejus negotia propensius expediri imperaret. Verum cum eum gravius solito infestare coepissent senectutis incommoda, e jugis tibiarum infirmitas, quae a medicis malum mortuum nuncupatur, eum affligeret, timens ne cum istis oneribus episcopatus onera sufficienter ferre non posset, licet sicut ex ipsius regis ore frequenter audivimus, Rex eidem promitteret quod episcopatus jura tanquam propria tueretur, nihilominus ab Innocentio Romanae sedis antistite instanter petiit, et cum difficultate magna obtinuit ut ab eo, quo ecclesiae Antissiodorensi astrictus fuerat, vinculo solveretur. Quo facto omnis temporalium sollicitudo abjicitur, et totum spiritum in seipsum reflectens, solius conscientiae curam gessit. Cujus quies sola contemplatio, cujus confabulatio jugis oratio, et cum viris religione famosis, continuus de sancta conversatione tractatus. Quid plura? praedictae infirmitatis atque senectutis incommodis febris adjicitur; prosternitur corpus in lectulum; offerunt medici naturae contra morbos remedia, quibus raro et paucis utitur, et his solis quibus eum uti Fratres praedicatores et minores, qui assistebant eidem, cum magna violentia compulerunt.
2.108.4
Tandem cum post prolixum cum supradictis Fratribus de sancta religione tractatum aliquantulum pausasset, ut eum crederent astantes dormire, pretiosam resolutus est in mortem; ea serenitate Deo spiritum reddidit, ut omnibus membris quietus, vultu serenus, nullius omnino doloris insignia in extremo mortis articulo indicaret, et qui in infirmitate spoliari renuerat, mortuus spoliatur; amovetur haerens carni cilicium, quod tanta pediculorum ac vermium scatebat copia, ut horrorem aspectui et foetorem olfactui inferret immensum, cujus caro vermibus corrosa ossium per loca nudum praebebat aspectum. Igitur pontificalibus gleba sancta induitur, feretroque imponitur, atque a loco, qui pulcher Reditus dicitur ubi mortem perdiderat et vitam invenerat, ad ecclesiam Antissiodorensem ubi sepulturam elegerat, defertur. Occurrit ei devotus civitatis clerus cum populo; ruit in occursum ejus turba indiscretae aetatis et sexus, et certatim feretrum tangere cupiunt. Se praerogativa quadam caeteris praeferebant qui manu feretrum tetigissent, vel sericis quibus tegebatur osculum dedissent. Divinis igitur celebratis exsequiis canonici et clerici ad ipsum concurrunt, et quotquot contigit praeintrare, sacrae glebae pedes manus aut faciem osculantur, nec ideo ut in funeribus caeteris moris est, Deo et sanctis angelis animam recommendant, sed precibus devotis flagitant, ut apud divinam, cui devote servivit, clementiam, eis ipsius merita suffragentur. Dormivit autem cum patribus suis praedictus Pater anno Domini 1244, mense Januar., die 6 mensis. Sedit annis novem. Praesul Bernardus mala semper ad omnia tardus, Sic vivens domuit cum carne et daemone mundum Quod moriens meruit Christo se reddere mundum. Anno milleno bis centeno quadrageno Quarto sanctorum migravit luce magorum.
2.109
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LXII.-- De Regnaudo de Siligniaco.
2.109
Huic successit Reginaldus de Siligniaco, prius ecclesiae Antissiodorensi decanus, postea per illam electionis formam, quae a jure scrutinium nuncupatur, in episcopum promotus; vir quidem corporis statura procerus, candidus et rubicundus, et pulchritudine corporali electus ex millibus, cui generis nobilitate sublimi secundum exigentiam nobilitatis generis datum est cor sublime et nobile. Nam clericorum nobilium, necnon et militnm frequentiam diligebat, et larga manu, prout nobilitatem ejus decebat, eis exenia erogabat. Hic ecclesiae Antissiodorensi se magna pollicebatur facturum, sed ejus felicitati fatis invidentibus, sicut flos feni cito decor ejus emarcuit, et ejus gloriam succidit Dominus, dum adhuc ordiretur: ab ipso enim suae promotionis die adeo gravis eum afflixit infirmitas, ut nec ecclesiae suae liceret eum vacare utilitatibus, sed eis solis de medicorum consilio dare operam oportebat, quibus ejus infirmitas levaretur. Dormivit autem et appositus est ad patres suos in coenobio de Rupibus Antissiodorensis dioecesis honorifice sepultus, ubi suam elegerat sepulturam. Sedit anno 1, mensibus 11, diebus 16.
2.110.1
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LXIII.-- Acta domini Guidonis de Melloto episcopi Antissiodorensis.
2.110.1
Recolendae memoriae successit episcopus Guido de Melloto, cujus gesta tanto seduliorem sibi vindicant auditorem, quanto altiora et actu nobiliora fuisse noscuntur. Fuit enim de dioecesi Antissiodorense ex utroque parente generoso sanguine procreatus. Pater ejus fuit Guillelmus de Melloto, miles dominus castri sancti hujus Prisci hujus dioecesis, vir totius curialitatis et largitatis amator, mensae propriae communicator hilaris, pauperum nobilium sustentator, qui etiam, sicut fertur, acquisito cognomine ex rei consonantia et quadam proprietate boni, a plerisque Pacisbajulus vocabatur. Nam quoties inter aliquos confines suos discordiam exortam cognoverat, toto nisu ad pacis reformationem intendens, laborem interponere non cessabat, donec discordes, si posset, ad concordiam revocasset. Mater ejus de prosapia dominorum montis sancti Joannis traxit originem et antiquae nobilitatis stemmate fuit non inferior viro suo.
2.110.2
Horum itaque natus praesul, de quo loquimur, a pueritia ludo litterarum traditus sic profecit, quod primo in fundamento grammaticae radicatus, liberalium artium fuit auditor proficuus, ac deinde utriusque juris canonici videlicet et civilis acquisita notitia, sacrae Paginae postmodum, quoties licuit, diligens existit revolutor. Sed ejus propositum in hac parte negotiorum ecclesiasticorum occupatio frequentius impedivit, in adolescentia quippe moribus et dogmatibus se exornans spretis lasciviis, membris incultis, et incomptis crinibus, compositione corporis, sicut mos est nobilium juvenum, non vacabat. Quamobrem patri minus charus inter liberos habebatur; sed Altissimi dispositio, qui sibi eum reservabat futurum antistitem, decultum ejus adeo processu temporis exornavit, quod filius sapiens patris gloria, mutato nomine filii a patre, pater et dominus habitus est, et quasi incurvati sunt coram eo filii matris suae. Erat enim vir statura procerus, corpore bene compositus, corde magnanimus, ecclesiasticae rei augmentator industrius, providus dispensator publicae utilitatis, et plebis tutator indefessus, in sermone modestus, in oratione devotus, in altari angelicus, cujus cantus melodice reboans, velut tuba sonora, replebat aulam Dei, et spiritibus dulcisonis animos audientium delectabat. Nec minor consilio in conciliis et collegiis praelatorum corporali venustate caeteris praeeminens, venerando gestu et imperioso quodammodo praedominari videbatur aspectu; si quid autem incumbebat judiciali disceptandum examine coram ipso, seu aliud ordinandum, persuasionibus et rationibus facilem ac sedulum praebebat auditum, et audita dijudicante revolvens animo, libransque omnia, nihil ex praecipiti faciebat.
2.110.3
Unde hunc ab ipsis discretionis suae primordiis morem contraxerat, ut agenda sua tanta deliberationis fornace decoqueret, multis sibi haec ascribentibus lenitati, quod interdum, sed raro, dispendioso peragi contingebat exitu quae maturato compendio potuerant expediri, et licet esset in negotiis et rebus prospere gerendis sollicitus, vix tamen unquam saecularium occupationum frequentia tanta fuit, cui divinum obsequium hora debita non praeferret. Erat siquidem illi quasi moris innati justitiae exercere rigorem, bene meritos renuntiare, maleficos punire, ita quod quandoque non ex typho malitiae, sed ex zelo justitiae virgae mansuetudinem aliquantulum excedebat, oppressis compati, supplicibus parcere, humiles exaltare, superbos deprimere et debellare rebelles: et hac fuit insuper a Domino felicitate donatus, quod in omnibus quae pro honore Dei et juribus ecclesiarum suarum aggressus est semper victoriam dedit illi Dominus, et ejus opera cum gratia et favore direxit.
2.111.1
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter cives Virdunenses expugnavit.
2.111.1
Anno aetatis suae tricesimo secundo, vel circa, vocatus per electionem canonicam ad regimen Ecclesiae Virdunensis, quanquam de ipsius gremio non esset, et in episcopum consecratus, retento nihilominus ex dispensatione decanatu Antissiodorensis ecclesiae quem prius obtinebat, intellexit quod omnimoda jurisdictio, spiritalis videlicet et temporalis, civitatis et civium Virdunensium ad episcopum pertinebat, et quod praedecessores Virdunenses episcopi, longe retroactis temporibus, eam diu pacifice possederant pleno jure, sed per incuriam, aut impotentiam quorumdam, qui immediate praefuerant, pontificum, cives astuti jurisdictionem civitatis temporalem et jura episcopalia in multis usurpaverant, necnon majores et scabinos creaverant, per quos eadem civitas iis temporibus regebatur. Imposuerant quoque publicas exactiones et pedagia, ex quibus se rempublicam gubernare murosque et moenia civitatis fortificare dicebant. Quibus ad suam praesentiam evocatis, ipse ut erat prudens animo secundum doctrinam evangelicam, primo per seipsum in blandis sermonibus et dulcibus inductivis ipsos et charitative monuit et rogavit, et postmodum per alios magnos et sapientes diligenter interpellari fecit, quatenus jurisdictionem ecclesiae taliter usurpatam et jura episcopalia quae subtraxerant, ecclesiae restituerent, et praesumendis similibus abstinerent. Quod surdis auribus obaudientes efficere recusarunt, praetendentes sub ficta verborum suavitate, sicut moris est patriae, excusationes multiplices in peccatis. Deinde via regia compulsus procedere ipsos canonice praemonitos et superbo oculo parere monitis recusantes excommunicationis mucrone percutit, quam sicut juris erat adeo aggravatam ut in personas ecclesiasticae censurae nervus progressibilis ultra non esset, sustinentes animis obstinatis et ex correctione pertinaciores effecti, ibant ab obice leviores; videns autem nequitiam ipsorum in quibus ab antiquis progenitoribus usura et dolus viguerant et vigebant, praevia deliberatione cum solemni processione cleri totius civitatis villam exiens et corpus Christi faciens extra ferri, civitatem ipsam et homines generali supposuit interdicto, dimissis ibidem sacerdotibus aliquot tantummodo ad poenitentias morientium et baptismata parvulorum, et suspicans quod contra ipsum libenter sinistrum aliquod molirentur, si possent, sese in castra et munitiones episcopatus recepit; ipsi autem ex his indignantissime provocati, spiritu rebellionis assumpto, coeperunt non recte cogitare qualiter injuste justum possent opprimere. Sicque factum est quod die quadam communi definitione inter se habita et edicto publice proclamato exierunt civitatem armati in fragore nimio et tumultu pompatico omnes a juvene usque ad senem armorum gestabiles, et debellare valentes cum militibus conductitiis numero quasi duodecies mille aestimabiles ad terram episcopatus vastandam, inter quos, ut fertur, quidam ducatorum et major eorum in vituperium pontificalis honoris mitram episcopalem galeae suprapositam deferebat.
2.111.2
Eadem vero die episcopus cum quibusdam suis armatis exierat Charniacum castrum ad praedandum, ut creditur, animalia quae cives extra civitatem immiserant depascenda; sed a longe praevisis hostibus sui generis comitiva quae non procul aberat et pro qua mandaverat, convenisset ad illum, quibus congregatis numero paucis, videlicet trecentis aestimabiliter viris et non pluribus, ut creditur, militiae tamen peritis et armorum industriis circumspectus episcopus habito brevi consilio cum eisdem occupato promontorio circumcludens adversarios belli indoctos et opposito soli suppositos et tam prudenter quam potenter cum suis irruens in eosdem omnipotenti Deo qui docuit manus suorum ad praelium causam suam tuente, non tam victoriose quam miraculose devicit eosdem ut erectum male verticem rebellantium in delictis suo fremitu conculcavit, quibusdam in fugam conversis, aliis gladio corruentibus et caeteris captis ductis. Fuitque captorum numerus capientium multo major, in quo conflictu sacerdotalis ministerii et pontificalis modestiae non oblitus lethaliter nullum laesit, sed animando et exhortando suos ad pugnam plus officio linguae quam ipsis manibus profecit ad pugnam, obtentaque victoria, ad castrum unde exierat cum gaudio regressus est. Paucis autem decursis diebus cives virga correctionis edocti, quos paulo ante mansuetudinis monita flectere nequiverant, pacem coeperunt inquirere et mediantibus bonis ad hanc concordiae formam deventum est quod jurisdictione omnimoda temporali et juribus Ecclesiae restitutis decies mille libras episcopo pro damnis et sumptibus exsolverent, seditque episcopus civitatem ex tunc in tranquillitate regens, cui tantum praefuit anno uno.
2.112
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter ad Ecclesiam Antissiodorensem translatus domum Regnaudi Rongefer militis de montibus expugnavit.
2.112
Elapso deinde aliquanti temporis intervallo, bonae memoriae Regnaudo de Salligniaco Antissiodorensi episcopo, rebus humanis exempto, ad Ecclesiam Antissiodorensem, in qua decanatum retinuerat, ut praedictum est, tam per electionem quam postulationem canonicam auctoritate apostolica interveniente cum laetitia magna populi et cleri translatus est, ubi qualiter rexit, quaeve gesserit, satis operum suorum evidentia declaratur, de quibus aliqua brevi chirographo perstringamus. In ejus siquidem novitate miles quidam Regnaudus nomine, dictus Rongefer, antiquum et depressum statum domus suae de montibus prope Varziacum castrum episcopatus, sitae in Castellania, domum castri latenter immutans et in forteritiam tentans erigere, muris eam novis et fortibus inter caetera lignea et vetera dictae domus circumcingere clam incoepit: quod in grave dispendium episcopatus et perpetuum villae et hominum de Varziaco nocumentum posset successivis temporibus redundare, si coeptum opus pro desiderio consummasset; quippe cum locus ille de montibus de nativo situ pro majori parte difficilis et fortis existat, et miles ille vicinorum injuriosus et consuetus oppressor, villam et homines Varziaci jamjam pluries infestasset. Quo comperto memoratus episcopus praefato militi quasi nuntians novum opus injunxit eidem ut ab opere coepto desisteret, et quidquid novi construxerat demoliri faceret, cum de consuetudine generali castrum aliud infra Castellaniam aliquam approbatam, invito superiore noviter exstruere non liceret; sed miles obstinatus et omnia vilipendens, ab opere quod patrarat nihilo magis conquievit. Episcopus autem animi roboratus constantia invocato brachio potestatis saecularis, domum ipsam obsidens et paucis diebus expugnans, quidquid novae et veteris invenit fortaritiae dirui fecit penitus et subverti, sicut adhuc ruinosum structurae vestigium cernentibus attestatur. Quamobrem miles nequam pluries vitae episcopi latenter posuisse fertur insidias quas tamen intrepidus et hoste multo potentior, si armorum praesidio vellet uti, opitulanti Deo caute semper evasit,
2.113
CAP. LII.-- De Roberto. De facto Robini clerici Caprarii.
2.113
Contigit quod cum clericus quidam nomine Robinus Caprarii, de facto relegatus ad tempus ab Antissiodoro sub poena capitali per laicam potestatem, inscio forte praelato tunc temporis existente, parentela Suavium de Antissiodori procurante, nec dum, ut dicitur, finito relegationis termino, Antissiodorum rediisset, per saecularem iterum comprehensus justitiam ad instantiam eorumdem Suavium furcarum suspendio publice traditus est, quanquam idem venerabilis Guido tunc praesidens Ecclesiae Antissiod. ipsum prius tanquam clericum sibi restitui pluries cum instantia postulasset. Quam ecclesiae injuriam ad audientiam felicis recordationis Innocentii papae tertii tunc residentis Lugduni per appellationem delatam demum non sine multis et expensis succumbentibus adversariis ad honorem Dei sic ultus est, quod cum universali clero ac populo civitatem et suburbium processionaliter exiens, Lebino tunc praeposito Antissiodorense, Petro et Drocone Suavis fratribus et eorum complicibus in braccis et camisia cum virgis in manibus, pedibus omnino nudis praeviantibus, censura ecclesiastica coegit eosdem feretrum quoddam cum quadam imagine clericali supraposita a loco furcarum ipsarum usque ad cathedralem ecclesiam in praefato habitu publice deportare; ibique missa pro defunctis ab eodem antistite celebrata, cadaver dicti defuncti jam ante diu in quodam scrinio reservatum juxta ecclesiam beatae Mariae in civitate more debito sepelivit, praefatis maleficis nihilominus pro tantae temeritatis excessu, nec pro expensis immensa pecuniae quantitate multatis non de qua trecentas libras eidem ecclesiae beatae Mariae pro anima ipsius defuncti processu temporis erogavit.
2.114
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter castra subscripta sibi tradi fecit.
2.114
Ad intelligentiam hujus particulae supponendum est quod, sicut ex tenore chartae beati Bernardi quondam Clarevallis abbatis perpendiculariter liquet, domus comitis Nivernensis et Antissiodorensis et munitiones castrorum quae ipse dignoscitur tenere ab episcopo Antissiodorensi videlicet Castri novi, sancti Salvatoris, Conadae, Malliaci et Betriaci tradi debent ipsi episcopo ad ejus beneplacitum, ita tamen quod eo decedente comiti vel ejus ministerialibus cum integritate restituantur; sed cum a longe retrolapsis temporibus praedecessores ipsius episcopi hoc jure non invenirentur usi fuisse, clarae memoriae Mathildim tum comitissam ad hoc ecclesiastica censura coegit, quod praedictas munitiones et castra eidem tradidit ad suum beneplacitum detinenda, ipseque ea tenuit per tempus aliquod, et in eorum qualibet pernoctavit, suosque custodes in eis discedens reliquit, et ad ultimum praefatae restituit comitissae.
2.115
CAP. LII.-- De Roberto. De moneta Antissiodorensi.
2.115
Similiter ad intelligentiam subscriptorum praesciendum est quod apud episcopos Antissiodorenses exstat littera inclytae recordationis Philippi quondam regis Francorum, ex cujus serie inter caetera deprehenditur evidenter, quod si comes Nivernensis monetam novam cudi facere velit, eam debitae legalitatis et ponderis in jam dicta littera comprehensi cudi faciet et personae comitatus Nivernensis ecclesiasticae eam quandocunque voluerint, facient comprobari. Contigit autem quod nobilis vir Odo filius ducis Burgundiae, qui ratione uxoris suae in comitatum successerat, monetam novam Antissiodori facere cudi coepit, quam ministeriales ejus ipso in remotis agente, nondum tamen probatam a personis ecclesiasticis, sicut fieri debuit, quin potius insciis, exposuerunt publice cursualem, facientes generaliter proclamari sub multa gravissima ne quis monetam aliam mitteret vel reciperet praeter illam, licet adhuc ejusdem monetae raritas tanta esset quod pro decima parte non sufficeret usibus reip. et popularibus alimentis. Episcopus autem, capitulo et personis ecclesiasticis civitatis suae convocatis in unum, ad eorum instantiam monuit ministeriales comitis ut quod super his attentaverat in pristinum statum reducerent et monetam ipsam exhiberent probandam, quod facere recusarunt. Episcopus autem habito cum eisdem personis ecclesiasticis concilio praesentiam recolendae memoriae Ludovici tunc regis Francorum viri Christianissimi cum litteris fide dignis factum attestantibus personaliter expetiit, cui rei damna, seriem et querelam patefaciens popularem, obtinuit ab eodem monetae fabricatores expelli et eam auctoritate regia per civitatem Antissiodorensem publice declamari.
2.116
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter compulit Templarios amovere campanam quam in domo sua de Monastello appenderant.
2.116
Illud etiam memoriali membrana conscribi dignum est, quod cum Templarii soliti suae terminos excedere libertatis, et quod ab apostolico concessum est eis ad gratiam, convertere frequenter ad noxam, campanam quamdam in domo sua de Monastello appendissent in altum publiceque pulsarent ad convocandum populum pro divinis in eorum oratorio audiendis, necnon benedictionem quorumdam nubentium temere solemnisassent ibidem cum hoc eis ex privilegiorum suorum largitione nequaquam liceret, eos canonice monuit ut amoverent campanam et quod super benedictione hujusmodi nuptiali praesumpserant, emendarent eidem, quod ipsis facere recusantibus, querela fuit ad audientiam reveren. patris Simonis Dei gratia tituli sanctae Caeciliae presbyteri cardinalis fungentis tunc officio legationis in partibus Gallicanis perlata, coram quo tanto vigore negotium prosecutus fuit, quod in jure praevalens obtinuit per legati sententiam condemnatis sibi Templariis amovere campanam, et quod de benedictione nubentium attentatum fuerat emendari. Regnante inclytae recordationis Ludovico Dei gratia Francorum rege cum nautis instantibus regium emanasset praeceptum amovere cuncta quae per Icaunam fluvium impedimento esse poterant navibus transvehendis, exsecutores super hoc deputati alia et majora quam commissum sibi requireret ministerium, sicut in plerisque malis moris est, agere gloriantes, trabeculas duas in Bochello subtus pontem Antissiodori, quod proprii juris et proprietatis est episcopatus, fundo fluminis infixerunt hinc inde flores lilii ferreos in signum regalis dominii earum summitatibus imponentes, quas statim audita re hujusmodi animosus vir fecit potenter erui et in domum episcopalem transferri. Sed propter hoc ad regis praesentiam procurantibus aemulis evocatus, proposuit coram eo quod cum regis ministeriales ipso minus requisito mittendo trabeculas in Bochello quod proprii dominii et juris episcopatus existebat, cum nec esset in eo penitus aliquid quod liberum navium transitum impediret, ultra fines mandati fimbrias extendissent, eas juste eruerat: sicque factum est quod his et aliis perorationibus confusis et stupefactis adversariis liber victor abscessit.
2.117
CAP. LII.-- De Roberto. De aedificiis quae construxit.
2.117
Quantis autem aedificiorum additamentis loca domorum episcopalium decoravit silentio praeterire dignum non est. Antissiodori namque juxta aulam episcopalem antiquam aliam geminam mirae venustatis aulam supra testudinem lapideam in qua vina consueverant reponi arce caementaria praepollentem erexit fenestralibus aperturis exstructis, sculptura spectabili vitreisque perlucidis illustratam, cui ad divini cultus honorem capellam geminam non inferioris structurae, et cameram duplicem efficientes inferius et superius ipsam aulam cum jucundae visionis turricula decenti situatas ordine conjunxit. Insuper cameram episcop. supra Pratellum veternam et jam senio collabantem quasi funditus reparavit et in elegantiorem reextulit speciem novitatis, rursus cum ab eodem Pratello usque ad prisionem per de subtus a parte Icaunae pervius et facilis nulla vel prorsus inutili obsistente clausura ad domum episcopalem pateret ascensus, muris novis ac fortibus portelloque et propugnaculis operis sumptuosi visu pulcherrimis illum ambitum circumcinxit. Apud Ragennam prope Apoigniacum nobilis. episcopi habitaculum cujus ambitum Icauna fluvius a parte posteriori per latera circumcingit, inprimis murum quemdam ab una parte fluvii ad alteram includentem continuam et planam terrae intercapedinem ab anteriore parte inter forteritiam et fossata construxit, primumque ibi ordinavit introitum, cui muro stabula ad equos pro ipsius muri longitudine constructa per de intus adjunxit, deinde clausuram munitionis lateritiam ruinosam et pro parte collapsam, nec fere partem dimidiam ambitus accingentem, muris egregiis pro tantula parte lateritiis, quantum ruinosa potuit ministrare maceria et pro toto residuo lapideis propugnaculisque et turribus restituit undique circumseptis, juxta cujus introitum turrim quadratam validissimam et praegrandem quam Portellum vocant, plura continentem mansionum interstitia ex muralibus spissae latitudinis et latae spissitudinis constructam erexit, intra septa praedictae fortaritiae aulam episcopalem antiquam quibusdam superadditis et aliis in melius transformatis in statum redegit solito pulchriorem. Duas quoque cameras, utramque geminam, praegrandes aulae compares et confines, alteram videlicet nobilioris structurae majori ex transverso posterioris pinnaculi cohaerentem et vitellinis fenestriunculis refulgentem ex commendabili lapideo tabulatu construxit, antiquasque logias super Icaunam vetustate consumptas et ruinae jam proximas ex integro reparatas in formam restituit venustae pulchritudinis et pulcherrimae venustatis. Ex alia vero parte appenditia necessaria ipsis muris munitionis affulta et ordine decenti constructa et locata. Apud Bellum Reditum, locum ex stagnorum confluentia piscibus copiosum et ex nemorum adjacentia temporis hiemalis algoribus levandis accommodum, domum quamdam depressam receptaculum episcoporum inglorium in aulam geminam placidae venustatis, habitaculumque gratiosum produxit cum socia camera structurae similis ad propriam episcoporum quietem. Excursum quoque unius stagnorum usque muros ipsius aulae pertingentem per injectam terrae molem ingentem quasi aggere constituto remisit in interiorum aquarum profundius accrementum, et in hujus terrae massa conjecta et planificata diversi generis plantatis arboribus, virgultum pro loci capacitate fecit amoenum. Insuper appendicia inter aulam et capellam hospitibus et familiae necessaria logiasque magnae habilitatis ab aula in capellam, et e converso ducentes, aliaque diverticula aedificiorum construxit ibidem et majoribus forte locis ampliasset aedium accrementis, sed quia situm ejus non multa gratificabat amoenitas variisque abundabat proventibus, ideo forsitan ipsum rariori nec mirum prosequebatur affectu. Apud Varziacum aulam episcopalem geminam praegrandem et plura continentem habitacula insuper incendio concremata magnis reaedificavit sumptibus, et in structuram restituit clariorem, muros et propugnacula munitionis castri in suis cacuminibus pro majori parte dirupta vel collapsa egregie reparavit, appendiciaque placidae mansionis et apertae commoditatis exstruxit muris ipsius munitionis affulta, apud villam Catuli prope Conadam locum in proprio ecclesiae solo eminentem, quem Ligeris antecurrit, situs amoenitate conspicuum et diffundentem longe radios visionis elegit, cujus oblectamentis allectus receptaculum quoddam ad recreationem naturae et levamen fatiscentis inquietudinis, sicut interdum expedit, inchoavit ibidem. Sed per principem saecularem, videlicet ante dictum Odonem filium ducis Burgundiae tunc comitem Nivernensem fuit ab opere coepto prohibitus, cujus prohibitionem in curia regis adeo victrice constantia prosecutus fuit, quod demum in jure comite succumbente et regia declarante sententia, quod ab incoepto per comitem jure non poterat prohiberi, ex prohibentis resistentia provocatus coeptum opus in munitionem, aulam geminam et Capellam nobilitatis exquisitae provexit habitationi regiae congruentes, nativa rupe circumquaque excisa, quae pro sua laudabili pulchritudine intuentium morantur oculos, intuendo delectant animos et habitatores jucunda reficiunt mansione. Rursus excisis in profundo subter aulam siccae rupis visceribus cavas fecit ad vinorum custodiam quae temporibus ebullientis aestatis et aestuantis leonis meri potum exhibent glacialem: extra forteritiam, sed tamen infra loci continentiam depressis muralibus circumclusam, stabula pro equis et grangiam capacitatis immensae construxit, nec procul ab his extra poprisiam plantavit vineas ex plantis diversorum vinetorum electis, quae temulentam annis singulis afferunt ubertatem.
2.118.1
CAP. LII.-- De Roberto. Qualiter profectus est in auxilium Caroli regis Siciliae.
2.118.1
Ea tempestate qua damnatae memoriae princeps nefandissimus paterni sceleris imitator Manfredus filius Frederici quondam imperatoris, regno Siciliae proprio Petri patrimonio et ducatu Capuae occupatis, res ecclesiasticas damnabiliter tractabat, evertebat ecclesias, et fugabat praelatos. Vocato per summum pontificem viro magnifico Carolo, regis Franciae filio, pro suscipiendo regno hujusmodi et liberando de manibus impii memorati, concessaque ab apostolico omnibus in ejus auxilium proficiscentibus peccatorum suorum indulgentia generali, zelo devotae peregrinationis accensus Romam adiit in Caroli subsidium, apostolica tamen interveniente licentia profecturus. Ubi a sanctissimo patre Clemente IV, Romanae Ecclesiae tunc praesidente, et cardinalibus honorifice et gaudens receptus, commisso sibi in ipsa expeditione legationis officio, de mandato ejusdem summi pontificis in auxilium ejusdem Caroli in regem consecrati, cum eodem rege et ejus exercitu gressum direxit.
2.118.2
Cumque jam approximassent Beneventanam civitatem, ubi stabat adversarius cum Alemannorum multitudine bellicosa, jamjamque starent acies hinc inde paratae congredi, ipse ut erat armis intus divinis praecinctus, et exterius indutus militaribus, stans super regis exercitum, salutaris exhortationis sermone praemisso pro ipsis animandis, ad pugnam elevata manu loricata, apostolica fretus auctoritate, omnes ab omnibus peccatis absolvit, evolationem illis promittens incunctanter ad patriam, si qui forte morientes pro viribus strenuis debellassent. Moxque ut praedicationis suae exemplaris probaretur doctor non sequi, sed praecedere visus ad praelium. Tanto animositatis ardore corda videntium inflammavit, quod passim per hostes et gladios irruentes non aggredi, sed furere videbantur. In quo congressu modestiae pontificalis non immemor, nunc acies erumpendo, nunc equos hostium gladio prosternendo, nunc clamando et animando gestu et linguae redimebat officio, quod in personas hostium attentare propter irregularitatis periculum forsitan expavebat, si fas sit credere quod vir, strenuus in justo bello et lethali conflictu, ferientibus manu mutua non repugnet. Denique Manfredo morte cadente in bello, suisque vel captis vel fugientibus, aut gladio peremptis, expleto victorioso certamine ac ipso rege totius Apuliae regimen et dominium tranquillum adepto, cum ipso aliquandiu commoratus, deinde vale dicto recedens apostolica revisit limina, ubi a papa et fratribus cum laetitia et veneratione susceptus, et aliquot diebus immorans, ac deinde cum apostolica benedictione recedens, iter suum, Domino prosperum faciente, ad propria regressus est. In cujus occursum civitatis suae divitum et pauperum utriusque sexus turba ruit hilaris, et laetitia facta in populo plebs humilis patre restituto, drachmam perditam se reputat invenisse. Exsultat clerus ecclesiae et cum processione solemni ac divinarum laudum cantico pastorem excipiens vocibus altisonis gratias agit Deo.
2.119.1
CAP. LII.-- De Roberto. De morte ejusdem.
2.119.1
Posthaec, cum trium annorum et duorum mensium vel circiter effluxissent curricula, aegritudine valida, videlicet fluxu ventris et febris incommoditate correptus, accubuit quasi graviter elaborans, supremae voluntati prudenter ordinavit elogium, in quo, servientibus suis pro meritorum exigentia condonatis, thesaurum de bonis ecclesiae conquisitum in communes erogationes, publica pauperum convocatione praemissa, non semel, sed pluries, aliisque piis modis distribui statuens, pauperibus religiosis, monasteriis suae dioecesis pro augendo numero servientium Deo in locis suis reliquit non modicas pecuniae quantitates; ecclesiae vero Antissiodorensi, sponsae suae, duo paria vestimentorum pontificalium pretiosissima, alterum candidum, et alterum purpureum, et Cambutam; legavit insuper sex denarios reddituales sub certo modo cuilibet canonico qui per diem in ecclesia horis canonicis continue interesset. Ad quod explendum villam de Lecheriis prope Clamiciacum cum pertinentiis suis et omnes conquestus fecerat eirca domum de Brechia prope Antissiodorum, necnon villam de Floriaco Senonensis dioecesis cum omnibus pertinentiis, quam acquisierat cum omnibus proventibus et emolumentis dictarum rerum legavit ecclesiae memoratae, et sumptibus suis res ipsas per exsecutores suos facere amortizari, si quae feudales erant, praecepit. Rursus festum beati Augustini duplex, et festum nativitatis gloriosae Virginis solemne fore perpetuo ibidem instituit, et ad haec sufficientes redditus assignare praecepit. Item de divini cultus augmento devotam gerens sollicitudinem, sex in capella sancti Joannis Rotundi, juxta cathedralem ecclesiam, ad honorem Dei, et beatissimi praecursoris, et totidem in capella sancti Michaelis ex alio latere. Ecclesiae cathedrali proxima, pro animae suae remedio, capellanias sacerdotales et perpetuas instituit, et fundavit de redditu quem acquisierat in portagio Trecensi ex donatione a clarae memoriae consanguineo suo Theobaldo rege Navarrae, et comite Campaniae, praecedentibus meritis sibi facta; et in domo Dei sita in claustro Antissiodorensi altare quoddam similiter instituit, et fundavit, et alias quamplures pias dispositiones edidit, quae in ipsius extremae suae voluntatis serie plenius exprimuntur.
2.119.2
Illud quoque planum et verum est quod ex quo decubuit quotidie horas canonicas, quandiu fuit loquendi possibilitas, devotus ita dixit aut saltem audivit, et magis de salute animae quam corporis sanitate semper cogitans, paucos ad se permisit accedere, nisi qui vel in anima vel in corpore consulere possent ei. Cumque jam ex fluxus ingravescentis attenuato corpore, et membris quasi consumptis, accelerantis resolutionis suae praesentiret instantiam, ut de convalescentia ulterius spes non esset, sororem, nepotes, neptes, et quotquot aderant consanguineos jussit excludi, ne forte per eorum praesentiam aliqua terrenae seu carnalis affectionis meditanti praestaretur occasio, quae jactatum in Domino posset interrumpere cogitatum, retento secum tantummodo venerabili viro Erardo tunc decano Antissiodori charissimo nepote et successore suo, cui quaecunque de salute animae suae occurrebant, eidem confidenter injungebat agenda. Quanta vero detestatione arguebat se pompam saeculi dilexisse, quanta deprecatione vilipendebat seipsum, quantaque contritionem lacrymarum affluentia testabatur ab illis, qui interfuerunt, auditum est. Demum extrema delibutus unctione, fecit sibi Dominicae crucis signum et beatae Virginis imaginem anteponi, in quas vicissim suos defigens oculos, circumstantibus ei quibusdam fratribus de ordine Minorum, et pro ipso orantibus, quandiu perfecte vel semiplene verbum aliquod potuit eructare, vicibus alternis dicere non cessavit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum; In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum; Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; Maria, mater gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege, et hora mortis suscipe, et in his obdormiens, et migrans a saeculo anno gratiae 1270, XIII Kalend. Octobris die in festo sanctorum Sequani et Ferreoli, nascente aurora spiritum exhalavit, sepultusque est inter Patres praedecessores suos in ecclesia cathedrali, cujus fama publice vivit mundo, et anima perenniter vivat Deo. Amen. Sedit autem Antissiodori annis viginti tribus, et mensibus sex.
2.120.1
CAP. LII.-- De Roberto. CAP. LXIV. Acta domini Erardi de Lisiginiis Antissiodorensis episcopi et cardinalis.
2.120.1
Tantae famositatis antistiti, viro famosissimo, domino Guidoni de Melloto, Antissiodorensi episcopo successit Erardus nepos ejus, Dominus castri de Lisigniis, dioecesis Lingonensis, cujus memoria digna est recitatione solemni. Hic Erardus ex magnifico generositatis germine ex utroque parente exstitit procreatus; fuit enim pater ejus Guillelmus Marescallus Campaniae, qui attingebat principi Achaiae in proximo consanguinitatis gradu, mater ejus fuit Margareta, germana praedicti Guidonis de Melloto praedecessoris sui, cujus generis nobilitas manifestatur dicti episcopi Guidonis chronicam intuenti. Hic Erardus, statura corporis mediocri, vultum demonstrabat angelicum tanta perfusum gratia, quod intuentibus ipsum se gratum et amabilem exhibebat. In loquela fuit facundissimus, ita quod alter Ulysses potuit merito appellari; in melodia vocis suos contemporaneos excellebat, ita ut in vocis ipsius emissione sonora poterat merito ejus vocis amoenitas melodiis philomelicis comparari. Et licet hunc generis nobilitas potuisset in fastum extollere mundialem, morum tamen elegantia praeeminens ipsum in tanta humilitate servavit, quod modum maturum et religiosum acquirens ab omni lascivia semper exstitit alienus; et licet simplicitatem gereret columbinam, in tuendis tamen ecclesiae suae juribus magnanimus quamplurimum habebatur; largitatem in tantum diligens, quod plerumque metas transcendere videbatur. Inerat eidem tanta liberalitatis et benignitatis innata dulcedo, quod rubore verecundiae afficiebatur quotiescunque affectum ab ipso aliquid juste postulantium ad votivae exauditionis effectum deducere non valebat. Et licet in annis puerilibus ex praerogativa dilectionis a progenitoribus suis prae aliis liberis suis fuerit in deliciis educatus, austeritate tamen abstinentiae carnem suam ita edomuit, quod in fervore aetatis suae castitatem laudabiliter acquisivit. In aetate tenera, in arte cantandi fuit quamplurimum eruditus. Postmodum vero studiis liberalibus traditus pollenti floruit ingenio, in tantum quod in juvenili aetate commendabiliter rexit in artibus, deinde legali scientiae ingenium suum ita applicuit, quod ipse acquisivit illius scientiae margaritam; postmodum ad juris canonici facultatem se transferens, laudabiliter licentiatus fuit Parisiis in decretis.
2.120.2
Circa tempora illa Gaufrido decano Antissiodorensi Ecclesiae humana sorte consumpto, canonici dictae ecclesiae ipsum Erardum in decanum dictae ecclesiae concorditer elegerunt. Cum autem in Antissiodorensi Ecclesia residentiam faceret personalem, et jura sui decanatus contra omnes et specialiter contra suum praedictum avunculum defenderet animose, duorum annorum vel circa labentium curriculo Ecclesia Antissiodorensis per mortem dicti episcopi Guidonis avunculi sui pastoris solatio destituta, canonici dictae Ecclesiae ad electionem futuri pontificis procedentes ipsum Erardum, dogmatizante Domino, in episcopum per formam compromissi concorditer elegerunt, factusque episcopus subjectos suos consueta tractavit mansuetudine, instruendo ipsos verbo praedicationis pariter et exemplo, et licet postquam licentiatus exstitit in decretis, propter occupationes praelationis, studendi in facultate theologica modicum habuerit temporis intervallum, licet ad id, ut credimus, quamplurimum anhelaret, verumtamen propter ingenii sui perspicacitatem et studii vehementis laboriosam indaginem egregii praedicatoris nomen et gratiam acquisivit; austeritatem abstinentiae quantum potuit in occulto servavit, et propter bonum castitatis subtus ad carnem gerebat cilicium. Habebat etiam tres catenas argenteas nodis plenas quodam insertas manubrio, ex quibus de nocte carnem suam disciplinis pluries castigabat, prout haec ex relatione veridica fide dignorum accepimus, qui ejus secretam poenitentiam agnoverunt.
2.120.3
Hic ecclesiae suae ferventissimus amator capituli sui obtinuit gratiam et favorem, et postquam adeptus fuit episcopalis apicem dignitatis, raro accidit, dum intraret dictum capitulum, quin ecclesia ipsa et capitulum perciperent in aliquo exuberantem gratiam suae largifluae bonitatis. Contulit igitur praefatis ecclesiae et capitulo, dum vitam duceret in humanis, duos angelos argenteos mirae pulchritudinis et ingentis valoris, cum reliquiis B. Mariae Magdalenes insertis venerabiliter in eisdem; item crucem argenteam gemmis pretiosis ornatam, pretio quingentarum librarum Turonensium; item idem pontifex magnanimus et munificus dedit capitulo mille libras Turonenses ad augmentationem panis canonicorum; item quamdam mitram cum pontificali annulo pretio quadringentarum librarum Turonensium; item calicem pure aureum; item quatuor paria indumentorum sacerdotalium diversorum colorum, tam de examito, quam de diaspro, videlicet de unoquoque, tunicam, dalmaticam et casulam; item alia duo paria indumentorum, videlicet de unoquoque tunicam, dalmaticam, casulam atque cappam. Fecit etiam multa alia bona episcopatui, ecclesiae et capitulo supradictis; ipse siquidem servitii divini sonorissimus concrepator, ejusdemque amator eximius, et amantissimus ampliator, ordinari procuravit in Antissiodorensi Ecclesia, Dominicis diebus inter canonicos et clericos dictae ecclesiae dividendas. Item apud Bellumreditum aulam novam construxit, et domum novam super portam cum domibus adjacentibus ipsi portae; item apud castrum Appoigniacum suae et praedecessorum suorum ditioni subjectum, licet incolae dicti loci servituti manus mortuae, talliae, alto et basso, ad domini voluntatem et pluribus essent aliis servitutibus subjugati, rectam tamen decimam bladi, vini et aliorum fructuum ex agricultura provenientium contra legis divinae salutarem observantiam usque ad illa tempora semper solvere renuerunt, iste siquidem liberalitatis sibi nativae motus instinctu pastoralisque sollicitudinis incitamento pulsatus affectabat et ipsos restituere libertati et mederi periculis animarum. Sane ipse suae discretionis vigilantia suaeque exhortationis sedula efficacia ad hoc induxit incolas dicti loci, quod ad solutionem rectae decimae omnium fructuum praedictorum in perpetuum sub authentico chirographo sibi et ejus successoribus obligarunt, et pro ejus concessionis repensiva de consensu sui capituli servitutem manus mortuae, lineae humani generis inhumanae, de loco illo totaliter abdicavit, et talliam praedictam voluntariam ad octies viginti libras Turonenses annui redditus coarctavit; verumtamen in concessione dictae decimae episcopales redditus in trecentis libris Turonensibus redditualibus, et amplius augmentavit.
2.120.4
Item a nobilibus viris Milone de Antissiodoro, et Joanne ejus fratre militibus furnum, justitiam, et plures res alias quas habebant apud praedictum Appoigniacum, comparavit, et in hoc episcopales redditus in quater viginti libris Turonensibus redditualibus ampliavit. Item in sui ultima voluntate super praedictis acquisitis, quae fecerat apud Appoigniacum ultra praedictas quater viginti libras reddituales, contulit ecclesiae B. Stephani viginti libras Turonenses annui redditus die sui anniversarii dividendas. Item scholastriam Ecclesiae Antissiodorensis de rebus episcopatus in decem libris Turonensibus redditualibus ampliavit; ampliora bona sperabat ardenti desiderio dictae ecclesiae se facturum, nisi tam brevi tempore universae carnis inevitabile debitum exsolvisset. Duorum siquidem annorum vel circa currenti intervallo, dum apud Charitatem super Ligerim tempore prioris Milonis, quamdam mulierem Burgensem dicti prioris suspectam de haeresi vellet examinare, et dictus prior licet pluries monitus dictam mulierem ei tradere recusaret, episcopus dictam villam generali supposuit interdicto. Dictus siquidem prior et ejus monachi in praejudicium episcopalis jurisdictionis dictum interdictum violare non verentes, corpora decedentium faciebant sepeliri in coemeteriis dictae villae. Ex hoc autem procurante humani generis inimico, inter episcopum et priorem praefatum graves fuerunt discordiae suscitatae. Sed finaliter procurante dicto episcopo, mediantibus archiepiscopo Senonensi et abbate Cluniacensi, ad hoc devenit negotium supradictum, quod dicta mulier exstitit dicto episcopo liberata, et quod unus de monachis de praedicto monasterio pro omnibus, qui ut interdictum ferretur in villa praedicta, et in violatione ejusdem interdicti culpabiles exstiterunt, humiliter et devote flexis genibus dicto episcopo supplicavit, ut interdictum latum in dicta villa relaxaret, et eidem episcopo, tam pro interdicto, quam pro violatione ipsius emendavit. Fuerantque viginti corpora extracta de terra, quae sepulta fuerant, durante interdicto dicto, in coemeteriis memoratis, et absolutione ab episcopo obtenta, fuerunt super terram insepulta, quousque sermo generalis factus fuisset ad populum in ecclesia B. Petri de Charitate praedicta, et missa pro defunctis celebrata. Quibus sic actis, dicta corpora fuerunt ecclesiasticae tradita sepulturae.
2.120.5
Dum vero quatuor annorum et amplius effluxissent curricula, inter ipsum episcopum et Joannem de Cabilone, comitem Antissiodorensem, orta est grandis dissensio, proterviaque comitis crebrescente, dum dictus comes jura Antissiodorensis Ecclesiae violare et invadere conaretur, dictum comitem, et ejus uxorem ferire mucrone anathematis non neglexit. Et dum comes et ejus uxor in sua malitia perdurarent, ut ipsos magis ecclesiastica severitas coerceret, civitatem Antissiodorensem, suburbia, totamque terram, quam habebat dictus comes in comitatu Antissiodorensi, generali supposuit interdicto. Et dum dictus comes facti sui malitiam niteretur appellationis remedio colorare, ipse jurium ecclesiae suae acquisitor indefessus, pro ipsius ecclesiae juribus vitam suam periculis exponere non formidans pro dictis juribus defendendis ad Romanam curiam se transferendum studio piae deliberationis elegit. Et licet in praedicto negotio viriliter se haberet, morte tamen praeventus illud finali effectui nullatenus mancipavit. Illum siquidem, cujus odor famae redolens jam non solum in Francorum regione amabili, verum etiam in regione Italica conflagrarat, dominus Joannes papa vigesimus primus, et omnes cardinales honorifice receperunt. Et dum circa duorum annorum spatium in dicta regione fuisset mansionarius, ille, qui in regionis Gallicanae temperie fuerat enutritus, ebullientes calores illius regionis ferre non valens, febres et fluxum ventris patiens aegritudinis chronicae incurrit incommoda. In regione tamen illa tam laudabiliter se habuit, quod apud dominum Nicolaum papam III, successorem praefati domini Joannis, et apud cardinales ejus merita tam dilucide claruerunt, quod ad dignitatem cardinalatus assumptus factus fuit Praenestinus episcopus cardinalis.
2.120.6
Et licet in numero episcoporum Antissiodorensium sexagesimus quartus exstiterit, primus tamen fuit inter ipsos, qui ad tantae dignitatis culmen fuerit provectus. Non post quidem multa tempora, ingravescente in ipso fluxu ventris, ultimo eloquio ex magnae deliberationis discretione condito, dum ipse perciperet quod ipsum pertrahebat defectus virium ad occasum, sacramentum extremae unctionis reverenter recepit, quibus sic completis anno Domini 1277 XV Kalendas Aprilis, primo noctis silentio, evasit feliciter nequitias hujus mundi; et quia cum avunculo suo praedicto in Antissiodorensi basilica suam elegerat sepulteram, ossa ejus de civitate Romana ad dictam basilicam deportata, in eodem cum praedicto avunculo suo fuerunt in uno mausoleo honorifice collocata. Sedit in episcopatu Antissiodorensi septem annis, duobus mensibus et circiter tribus hebdomadis, illustri rege Philippo regnum Francorum moderante. Dominus per suam gratiam et misericordiam sibi concedat requiem sempiternam. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).