Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
De monasterio Fructuariensi
Fruc 1.7.2
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9852 Demofr
1.7.1
Proferenda nunc Lamberti Lingonensis episcopi charta, qui Fructuariensis monasterii subjectionis a Divionensi immunitatem, quam a Brunone Guillelmus impetraverat, confirmavit. Cujus tamen nullum habebatur publicum instrumentum, quod Bruno morte praeventus rem non absolvisset. Haec autem charta est veluti caeterarum omnium quae( sic) asserenda monasterii ejusdem libertate supra protulimus compendium. Habetur centuria II, num. 79, ex archivio regio Taurinensi descripta.
1.7.2
Ego Lambertus sanctae Lingonensis Ecclesiae episcopus, notum fieri decrevi tam praesentibus quam futuris, quod quidam dilectus ex dilectis, abbas videlicet Willelmus, adiit paternitatem nostram justis precibus, ut synodali decreto quoddam testamentum, quod ad votum praeventu mortis beatae memoriae praedecessoris nostri Brunonis adimplere nequivit benignitas, nostrae benevolentiae perficeretur auctoritate. Quod quidem non immerito tanto facilius debet impetrare quando Dei cognoscitur zelo id omnino postulare. Quidam enim suus carnali propagine germanus, nomine Godefredus, ad sanctam veniens conversionem totum quodcunque habuit secum Deo devote contulit, ea maxime intentione ut de proprio suo construeretur monasterium, quod ne alicujus episcopio vel caenobio fieret aliqua subjectione obnoxium, solerti pertractatum est consilio ut in quodam loco, antiquitus Fructuaria dicto, aedificaretur, quod legalem per chartulam a Nitardo et Rotberto germanis ipsius Gotefredi cuidam Guntardo levitae traditus est, ut ipse inde faceret judicatus testamentum sub liberrima omnino conditione. Quod et factum est, sed non sine multorum, maxime Arduini regis et Bertae uxoris ejus adjutorio; quorum sagaci industria legali legaliter confirmata sunt testamenta, et sancto Divionensi coenobio non parvi pretii, ut patet, collata sunt ornamenta, scilicet textum unum auro, gemmis et lapidibus mire ornatum, casula auro decorata, duae stolae deauratae cum earum manipulis, et unum cingulum, atque quatuor amicti similiter deaurati. Quod et ideo facere studuerunt ut et locus, unde Fructuariensis videlicet sumpsit exordium, his honestaretur emolumentis, et hoc memores in posterum non habeant unde scandalum struere iniqua possent voluntate. Et nos igitur aequitatis jura appendentes et animarum lucris magis quam cupiditatibus perversorum consulentes, sed et sancti praedecessoris nostri promissa complentes, a privilegiis quoque apostolicis atque decretis episcopalibus, a praeceptis denique imperialibus ac regalibus non discrepantes, Fructuariense coenobium cum omnibus quas possidere videtur rebus, tam mobilibus quam immobilibus, in nulla subjectione, in nullo jure cuiquam nostri episcopii pertinentiae obnoxium proclamantes, quinimo sub proprio pastore, ut per omnia absoluta libertate a Romana sede sibi concessa potiatur et a sublato hujusmodi subjectionis vinculo constet alienum, volumus et nos et statuimus, sub synodali decreto, ut nullus monachus, aut praescripti videlicet domni W. abbatis successor, contra praefatum locum aliquid querelae vel calumniae inferat, vel quidquam proprietatis seu subjectionis requirat. Ut sit igitur ipse locus, Fructuaria dictus, nostra quoque auctoritate inconvulsa stipulatione liber et absolutus, et ab omni querela immunis, et in fructificandis animabus semper Christo duce sacris aptus incrementis, testibus ex nostro clero admissis nostra subscriptione signamus. Signum Lamberti Lingonensis sedis episcopi. Signum Beraldi archidiaconi. Signum Beraldi abbatis sancti Stephani Divionensis etc. Actum apud Divionem publice III Idus Januarii anno ab incarnatione Domini 1017, indictione XV regnante Roberto Francorum rege. Ego Oddo cancellarius in synodo sanctae Lingonensis Ecclesiae hoc testamentum perfectum, et ab omni synodo laudatum et confirmatum recognovi et subscripsi.

Intertext edge

Open linked passage

Note