Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
De primordiis et inventione sacrae religionis Hierosolymorum
Hier 1.7
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10517 Depreti
1.1
De primordiis et inventione sacrae religionis Hierosolymorum
1.1
Maxima inter plerosque hactenus dubitatio fuit, unde et a quibus Hosp. Ierosolimorum primordium sumpserit. Quidam vana sompnia ingerentes deliramenta pocius quam veritatem confinxisse videntur; veteres enim historias longissime ab invicem separatas, composito quodam glutineo conjunxerunt. Quorum vanas fabulas hoc loco mihi referre cura non est; sed ad rei veritatem, id quod de sacris annalibus decerpere potui, et quae conjectura et ratione assequi, non praepositae rei seriem in medium adducam.
1.2
Sacram Jerosolymorum religionem ita principium habuisse reputo: Cum exactis, mortuo Alexandrio Philippo Macedonum rege, de urbe Jerusalem prophanis gentibus Machabeorum opera ad a. p. et libertatem, populus proclamasset, ingentia bella a finitimis regibus cum Iherosolimis gesta sunt. Tandem, volente Domino, cum Machabeus urbem, arcem, et templum de prophanatis gentium manibus vendicasset, et ad bellum iterum gerendum exeundum esset, prius compositis in urbe Jerosolima rebus, magna manu in hostes Machabeus profectus est. Cumque multi de populo Dei ferro cecidissent, multique vulneribus debiles facti essent, Machabeus in urbe Iherosolimitana, xenoduna, hoc est pium locum et debilium constituisse dicitur; cui loco ingentes argenti et auri dragmas, ad expiandas defunctorum animas transmisit; ibique, ut miserabilibus receptaculum, et defunctis piaculum constitueretur, imposterum decrevit. Volventibus deinde annis, cum religiosa clarissimi Machabei institutio levaretur, usque ad salutaris nostri tempora processum est; ipseque Jhesus Christus humile non dedignatus hospicium, multum pietatis opera monstravit. In eodem profecto, cum nullius rei possessor existeret, dicente illo:« Volucres coeli nidos, et vulpes habent foveas. Filius autem hominis non habet quo reclinet caput suum.» non inmerito hunc locum ipsum incoluisse existimare possimus: si enim discipulos monebat omnia in communi habere, nec de crastino esse sollicitos, si absque calceis et pera discipulos esse volebat, quis dubitet Magistrum talia monentem, omnia habuisse communia, humilemque locum inhabitasse?
1.3
Hiis igitur rationibus confirmati, confidenter dicere possumus hunc locum communem et humilem coelestis Imperatoris habitaculum fuisse. Hic discipulorum pedes Magister lavit, eosdemque presbyteros fecit, suique corporis preciosissimi memoriam reliquit. Hic Petro Ecclesiae potestatem et claves tradidit. Hic Veteris Testamenti finis, et Novi initium fuit. De hoc loco acenti( sic), ad gloriosissimam passionem, ut nostrae carnis fieret redemptio, Christus profectus est. Hic post ejus passionem discipuli cum Maria matre ejus, confugientes, admirandae Resurrectionis revelationem habere meruerunt, et post quadraginta dies promissum Spiritum sanctum acceperunt. Hic, post gloriosam ascensionem, sanctum primum concilium habitum est, fideique simbolum ad duodecim factum. Cumque gloriosi principes Christianae fidei, inter se ad praedicandum, provincias sortiti essent, septem viros elegerunt, qui pauperum et Hospitalis curam habituri essent; quibus Stephanum primum martyrem praepositum constituerunt. Et quia gloriosus novae legis praecursor Joh. Baptista, Christi baptismum praedicans, ab Herode nuper decollatus erat, cujus vitae testimonium cuncti admirabantur: et quia hiis locis natus et usque ad infantiae annos educatus erat, ob venerandam ejus memoriam Hospitalis patronum appellaverat; subsedentibus postmodum temporibus, cum magna inter homines de fide opinio esset, plurimi in societate pauperum discipulorum Domini conferebant; et ut participes orationum fierent, venditis rebus suis, ante pedes apostolorum precia ponebant, communem cum illis vitam ducentes.
1.4
Verum, cum Christianae fidei devotione crescente, hujus sacrae domus facultates longe multiplicatae essent, qui eas tuerentur, conducti milites constituti sunt, ut et facultates Hospitalis domus, sub fratre Raymundo, a quo Regula postea constituta est, tuerentur, atque paganos repellerent: ipsi namque sacerdotes sacris mysteriis et praedicationibus occupati, ea quae milites factitabant exercere non poterant; verum cum in tantam vesaniam, impellente avaricia, milites elati essent, ut se facultatum Hospitalis professores constituerent, sacerdotesque negligerent; proinde decretum est, ut et ipsi milites Hospitalis participes fierent, et Christianam religionem defenderent; unde et ipsi, pro nomine Christi pugnantes, ante pectus crucem gestare instituerunt. Crescente deinde apud Orientem perfidia, fide deficiente, factum est ut Hospitale a Saracenis occupato, Christi milites undique dispergerentur. Cumque in Acra et Sarrya nullum amplius refugii locum haberent, in altum ascendere coacti sunt: prima eis navigatio in Cyprum fuit, insulam Iherosolimis propinquam. Ibi a Christianis principibus recepti, contra prophanas gentes, pro Christi nomine, pugnare non destiterunt. Multis deinde annis Rhodiorum insula Constantinopolitanis rebellis facta est; non valentibus ipsis, ob ingentes Rhodiorum copias, in ditionem vendicare insulam, ipsam Jherosolimitanis militibus occupandam concesserunt. Milites vero, paratis manibus, instructis copiis, Rhodum navigantes, brevi dierum spacio in suam potestatem redegerunt; duplicique praesidio muniti, ex Cypro et Rhodo adversus nostrae fidei inimicos bella gesserunt et gerunt.
1.5
Qualiter domus Hospitalis S. Johannis Jerusalem fuit primo inventa voluntate Domini nostri Jesu Christi.
1.6
Omnibus praesentibus et futuris notum facimus, quod domus Hospitalis S. Johannis Baptistae et pauperum Jerosolimitanorum fuit incepta a principio, tempore primi Julii Caesaris, imperatoris Romani, et tempore Antiochi principis Antiochiae; ille qui fecit omnia, et suus Filius benedictus nobis mittat Spiritum sanctum, qui omnes tres unum sunt in adjutorium sit, quod nos possimus dicere et retrahere de Latino in grammaticam, ita et taliter quod sit laus praedicto sancto Johanni Baptistae.
1.7
Supradicto enim tempore fuit quidam presbyter, et dominus aliorum presbyterorum in Jerusalem, qui vocabatur Melchiar; qui fregit sepulchrum David, et ex eo extraxit magnum thesaurum, videlicet aurum et vestimenta preciosa, quae ibidem fuerant posita ab aliis regibus post Davidem regem, de quo quidem facto, dictus Melchiar fuit accusatus, coram principe Antiochiae, qui tunc temporis erat dominus et dux in Jerusalem, ex praecepto Julii Caesaris: Antiochus vero de hoc fuit valde turbatus, et cogitabat intra se qualiter posset honestius justiciam ministrare de furto supradicto. Et secunda nocte sequenti, jacendo in lecto, cogitabat multum quid faceret de tali re: et postquam satis cogitavit, obreptus fuit a sompno, et tunc angelus cepit ejus spiritum, et eundem portavit super montem Calvarii. Cui Rex regum apparuit, et dixit.« Antioche, non ponas manum super istum sanctum presbyterum, et non effundas ejus sanguinem; quoniam in isto loco, quem tibi monstravero, tu et ipse debetis facere unam domum pietatis et misericordiae, communem omnibus pauperibus ibidem advenientibus. Et ego praecipio tibi, Melchiar, quod totum illum thesaurum, qui fuit extractus de sepulchro Davidis, ponatur in aedificio mansionis pauperum; quoniam Spiritus sanctus ubi vult spirat.» Eadem nocte, ipse manifestavit se sancto presbytero Melchiar, et dixit eidem:« Vadas ante montem Calvarium, et ubi tu invenies fundamentum aedificatum, ibidem facite mihi unam domum fortem et firmam, quoniam in eadem recipi multae mansiones gentium, quia qui pauperes recipit, me recipit.» Et quando de mane in aurora diei ille presbyter descendit de monte Calvario, obviat principi, et incoeperunt adinvicem loqui, quomodo Dominus noster Jesus Christus unicuique ostenderat bonam viam, et illud quod Dominus noster ostenderat ambobus multum placuit et eorum toto concilio; et quod ille sanctus presbyter donabat se et totum illud quod invenerat de thesauro in sepulchro David ad constructionem dictae sacrae domus causa serviendi pauperibus toto tempore, sicut scriptum reperitur in libro de Machabaeis.
1.8
Quando Judas Machabaeus vidit et cognovit bene, quod bona res erat orare pro mortuis, misit in Jherusalem XII dragmas argenti, et quod offerantur Hosp. pauperum quod ipsi rogarent pro mortuis, et placeret Melchiar stabilire fratres ad serviendum pauperibus mansionis. In illa sacra domo, quam diximus, venerunt de omnibus partibus mundi multi pauperes et infirmi, qui fuerint recepti et benigniter pertractati propter misericordiam Domini nostri Jesu Christi. Princeps Antiochenus praedictus, quando obiit, donavit sacrae domui praedictae Jerosolimitanae magnam partem bonorum suorum.
1.9
Nos facimus vobis notum unum magnum miraculum, quod auscultare debent omnes in Deum credentes. Dominus noster Jhesus Christus apparuit Zachariae prophetae una die, quando faciebat sacrificium Deo, et in illa hora Filius Dei apparuit sibi, et dixit:« Melchiar, frater tuus transivit de hoc seculo, et anima ejus est in paradiso, ex quo ego praecipio tibi, et filio tuo, et uxori tuae quod vos veniatis in Jerusalem, et serviatis mihi et pauperibus meis donec Julianus de Roma veniat in Jerusalem.» Quando Zacharias complevit sacrificium, quod ipse faciebat Deo, in parte fuit multum laetus, et in parte fuit multum stupefactus. Et quando venit in domum suam, dixit uxori suae et filio plorando illud quod Dominus illis praeceperat. Et omnes tres Deo gratias egerunt, et quanto citius potuerunt, iverunt Jerusalem, et reddiderunt se et sua Deo et Hospitali pauperum, et servierunt multum benigne et longo tempore Hospitali praedicto.
1.10
Adhuc evenit aliud grande miraculum, videlicet, quod Accamanus imperator Romanus, cum quibusdam aliis honestis viris, causa recipiendi omagium a Judaeis; accidit quando fuerunt in mare prope unam insulam Crethii, quae vocatur Rhochas, puppis eorum navis fracta est, et omnes qui supererant fuerunt perditi, excepto Juliano Romano, qui per Filium Dei ad terram fuit exportatus benigniter. Et quando Julianus vidit infortunium quod evenerat, interrogavit Dominum,« Quis estis vos qui extraxistis me de isto periculo?» Et Dominus noster respondit et dixit:« Ego sum Filius Dei, qui ordinavi te Hospitelarium domus pauperum Jerusalem, et in futurum veniam corporaliter in illa domo;» et benedixit ei. Ille Julianus recepit ad gaudium benedictionem Domini nostri; et venit in Jerusalem ad sanctum Zachariam, ubi ipse Zacharias et alii fratres receperunt eum pro patre. Subsequenter, quando Dominus noster venit in terram, pro salute humani generis, et voluit manifestare gloriam suam populo, vocavit apostolos suos et discipulos; et venit in Jerusalem, sicut praedixerat per sanctum Spiritum provisoribus mansionis Hospitalis. Et existens homo corporalis de praesenti, fecit miraculum praesentibus suis discipulis, et apostolis faciebat salutem animarum. Deus qui fecit magna bona huic domui, quod ipsemet voluit se ostendere eis, extendit manus suas supra suos apostolos et pauperes mansionis praedictae; et tunc dixit:« Qui vos honorabit, me honorabit, et qui vos recipiet, me recipiet. Maledicatur homo qui spernet unum de illis.» Notum facimus quod ista est mansio in qua Dominus noster dixit illi sapienti homini:« Tu amabis Deum ex toto tuo corde, et ex toto tuo cogitamine,» et alia multa secundum quod in Evangelio reperitur. Item ista est domus in qua abscondiderunt se apostoli, et clauserunt portas, timore Judaeorum, quando Dominus noster Jesus Christus fuit crucifixus. In ista sancta domo, venit virgo Maria et sanctus Johannes evangelista ad Dominum nostrum, quando ipse erat in cruce pro nobis peccatoribus, et dixit sancto Johanni,:« Vide hic matrem tuam.» Et postea dixit matri suae:« Vide hic filium tuum.»
1.11
Adhuc est ista domus Hospitalis, in qua venit Jhesus in octavo die suae resurrectionis, portis clausis, et intravit in medio suorum discipulorum, et dixit eis:« Pax vobis.» Et ostendit eis manus et pectus, sed Thomas non erat cum illis, quando Jesus venit. Et discipuli venerunt ad sanctum Thomam, et dixerunt ei:« Nos vidimus Dominum nostrum.» Et Thomas respondit et dixit.« Ego non credo. ego non tango, et video foramen clavorum manuum suarum et pedum, et misero manum meam in pectore suo.» Prope istos octo dies, sicut sanctus Johannes evangelista testatur, quando discipuli erant in ista sancta domo, et sanctus Thomas cum eis, venit Jhesus, clausis januis, et dixit:« Pax vobis.» Et dixit Thomae:« Mitte huc digitum tuum in foramen manuum mearum et mei costatus, et noli esse incredulus, sed fidelis.» Et in illa sancta domo recognovit sanctus Thomas suum Creatorem. Cui Dominus noster dixit:« Quia tu me vidisti, credidisti. Beati sunt, qui non viderunt et crediderunt.»
1.12
Eodem tempore Ananias et Saphira dimiserunt seculum, et donaverunt se societati Christi et discipulorum: et quia non reddiderunt Deo et sacrae domui Hospitalis et pauperibus, et non portaverunt ad pedes discipulorum illud quod habebant, mortui sunt subitanea morte; et sanctus Petrus non permisit poni eorum corpora in cimiterio, ymmo fecit eos sepiliri extra, tanquam excommunicatos. Et tempore quo Deus misit nobis apostolos et discipulos suos ad praedicandum, et illi erant antiqui, sicut sanctus Stephanus, qui fuit primus martyr, et Philippus prothomartyr, Nichauome, Thymocenn Permanan, Nycholaus Antiochenus. Isti custodiebant domus Hospitalis et serviebant pauperibus ex praecepto Domini nostri Jesu Christi. In isto tempore erant in eodem loco multae et diversae generationes hominum; aliquando Graeci, aliquando Caryseni, qui tenebant civitatem Jerusalem et terram promissionis; et hoc, non obstante quod dicta domus esset in magna paupertate, tamen recipiebant pauperes et infirmos. Et quando venit finaliter quod Saraceni habuerunt domum Jerusalem, et Graeci perdiderunt; unus servulus Jesu Christi, qui vocabatur Conradus, custodiebat sanctam domum hospitalis, et elemosinas, quae dabantur sibi a Saracenis, ipse donabat pauperibus, et serviebat eis benigniter.
1.13
Eodem tempore, quando Deo placuit quod Christiani haberent terram promissionis, Godfridus de Boylon, et magna multitudo barenorum et peregrinorum, qui fuerint instructi per divinam gratiam et praedicationem, venerunt per longas terras, per montes et valles, et per terram Romaniae, in Antiochiam; et obsederunt eam, et virtute Dei ceperunt eam. In illa, perfidorum Saracenorum magnam multitudinem perimerunt. De qua iverunt ultra ad civitatem de Trypoly, et ceperunt eam. Et exinde ceperunt Acrys: et inde iverunt ad terram Jerusalem. Et in eorum exercitu habebant tam magnam famem, quod quasi non habebant panem ad comedendum. Tunc ille Conradus, qui serviebat pauperibus Hospitalis Jerosolimitani, quolibet die ter vel quater, ponebat de pane in suo gremio, et desuper muros terrae projiciebat panem Christianis, loco lapidum; et iste Conradus, qui custodiebat pauperes Hospitalis fuit accusatus coram Soldano. per Saracenos qui custodiebant muros. Et Soldanus praecepit Saracenis, qui accusaverunt eum, quod quando projiceret panem Christianis, ipsum caperent et ducerent eum sibi, cum toto pane, et aliter eum non credebat. Deinde venit una dies Conradus vel Gerardus faciebat uti solebat, projiciendo panem Christianis; et Saraceni, cum pane quem habebat in gremio, ipsum ceperunt, et duxerunt eum coram Soldano: et quando Saraceni monstrabant panem Soldano, tunc ille panis, virtute Dei, efficiebatur lapis. Et quando Soldanus vidit maliciam Saracenorum, dimisit stare Conradum, et praecepit sibi, ut sine timore Christianos, ut consueverat, debellaret. Et quando Conradus, vel Gerardus, audivit istud, quolibet die projiciebat panem Christianis Dei.
1.14
Et Godfridus de Boylen stetit tantum, cum exercitu suo, ante Jerusalem, quod ipse cepit civitatem et interfecit multos Saracenos, et habebat magnum gaudium de victoria habita, quam Deus dederat eis et venerunt ad sanctum sepulchrum Domini nostri, cantando, et gratias Deo reddendo. Deinde iverunt ad omnia alia loca. Et deinde barones diviserunt possessiones Jerusalem, et donaverunt dicto Conrado, vel Gerardo, magistro dicti Hospitalis Jerusalem, magnam partem possessionum, ad honorem sancti Johannis Baptistae, patroni ejusdem Hospitalis. Deinde, tempore dicti magistri Conradi, vel Gerardi, Deus multiplicavit multum dictam mansionem Hospitalis de redditibus, possessionibus et dominationibus per regnum Jerosolimitanum. Et quando Conradus fuit mortuus, anima ejus ivit in paradisum. Et frater Raymundus de Puy fuit subrogatus ejusdem, loco ejus; et ad laudem Dei aedificavit casalia, mansiones et castra; et melioravit multum mansionem de magnis possessionibus.
1.15
Ille frater Raymundus fecit stabilimenta mansionis Hospitalis, quae in eadem domo servantur adhuc; et regulam; et a papa Innocentio secundo fecit ipsam confirmari, etc.
1.16
Deus Creator omnium liberet fratres Hospitalis ab omnibus malis et eorum peccatis, et eis concedat gratiam veniendi ad coelestem gloriam cum omnibus eorum benefactoribus, Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note