De statu virtutum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 11288 Destvi2
2.1
PARS PRIMA. DE HUMILITATE.
2.1
Christus igitur cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Exinanivit, dico, ut fieret minor Patre, minor se ipso, minor Angelo; subderetur hominibus, quin et ipsi Joseph ut nutritio, et sanctae Mariae ut matri, juxta id quod scriptum est: Et erat subditus illis. Exinanivit etiam se ut non solum homo fieret, sed et pauper. Esurivit quidem, sitivit, lassatus est, sed quia voluit. Tandem exinanivit se usque ad derisiones, opprobria, flagella; sicut ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum. Ecce speciosus forma prae filiis hominum sine specie et decore, et quasi absconditus vultus ejus ab eo et despectus, unde nec reputatus est ab hominibus, sed cum iniquis deputatus est, tanquam leprosus et percussus et humiliatus a Deo. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, cujus livore sanati sumus. O ineffabilis Dei clementia, qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, qui et nobis natus est, et nobis in mundo conversatus est, et nobis mortuus est, pauper et humilis in conversatione, pauper et humilis in cruce, nostra participans, sua tam benigne dispensans, ut secundum vitam ejus esset nostra conversatio, et in morte ejus nostra redemptio!
2.2
Ecce Dei humilitas incomparabilis, quia comparationem dignam non recipit; inaestimabilis, quia aestimari non potest; ineffabilis, quia verbis explicari non potest, ut Deus et Dominus omnium fieret homo et servus omnium, invisibilis videretur, panis Angelorum aleretur, virtus coelorum infirmaretur, vita moreretur; sed hujus mysterii causa est, Dei justitia et misericordia. Superbia quippe hominem prostraverat, sed Deo digne satisfacere non poterat nec homo qui debuit, nec angelus qui non debuit, sed nec alia creatura ad hoc fuit idonea. Juste igitur ac misericorditer Deus homo factus est: misericorditer quidem quantum ad Deum, qui nihil homini nisi poenam debuit; juste vero quantum ad hominem, quia homo Deo peccaverat, ut ejus humilitas superbos humiliaret, et ejus sapientia excaecatos illuminaret, frigidos igniret. Ipse est enim via, veritas et vita. Via utique conversationis, veritas doctrinae, vita 538 beatitudinis. Via sine qua vel non, vel male itur; veritas, sine qua vel non, vel male discitur; vita, in qua bene vivitur, sine qua omnino male vivitur. Ipse est enim Dei virtus, et Dei sapientia: et quia Dei virtus est, praestat suis efficaciam per quaelibet adversa transeundi; et quia Dei sapientia est, praestat intelligentiam.
2.3
Sed ecce memoriae occurrit quod angelus per superbiam de coelo cecidit, non descendit. Ille cecidit ad suam et suorum perniciem, Christus descendit ad electorum suorum exaltationem. Superbia de angelo fecit diabolum, humilitas Christi de filiis diaboli fecit filios Dei. Superbus diabolus cum suis de coelo cecidit in infernum; Christus humilis cum suis regressus ab inferis coelum ascendit. Vides ergo quanta sit in una Christi persona hominis sublimitas sine hominis merito, et Dei humilitas sine Dei debito, charitas sine modo, exemplum sine exemplo. Si ergo Deus humiliatur in terra, cur adhuc homo superbit, pulvis et cinis, vermis, putredo, qui hodie extollitur, et cras non invenitur? Praeponit autem se Christo, qui in hac terra est superbus, ubi Christus inventus est humilis. Verumtamen si ascenderit usque in coelum superbia, et nubes caput ejus tetigerit, ut sterquilinium in fine perdetur; et quo altius ascenderit ante homines, eo deterius ruit ante Deum; humilitas vero quo humilius descendit ante homines, eo altius ascendit ante Deum. Humilitas humilis Dei est amicus, amicus vero Dei omnis ascendit, juxta id quod scriptum est: Amice, ascende superius. Unde et omnis humilis procul dubio ascendit, nec aliquo modo vera humilitas novit casum; semper enim in imo est, et propriam contemnit excellentiam. Si enim humilitas et superbia contrariae sunt; superbia autem est amor propriae excellentiae: recte humilitas est contemptus propriae excellentiae. Sicut enim superbia est vitium, quo homo excaecatus sibi ipsi placet, cum et in hoc displiceat Deo et hominibus; sic et humilitas est virtus, qua homo illuminatus sibi ipsi displicet, in quo profecto et Deo et hominibus placet.
2.4
Est autem humilitas alia incipiens, alia proficiens, alia perfecta. Incipiens in novitiis, proficiens in bene pugnantibus, perfecta in emeritis. Est alia sufficiens, alia abundans, alia superabundans. Illa humilitas est sufficiens, qua homo subdit se majori et non praefert se aequali. Illa est abundans, qua homo subdit se aequali, et non praefert se etiam minori[ suppl. tertia definitio]. Sed illa quae sufficiens est, recte genitrix virtutum dicitur, qua homo incipit poenitendo peccata sua confiteri, et subdere se majori. Humilitas vero abundans et superabundans, et nutriunt virtutes, et custodiunt et ampliant. Septem modis diversificatur humilitas. Est enim humilitas in depositione temporalium possessionum. Sequuntur aliae sex, duae in voce, duae in corpore, duae in corde. Duae in voce, quia et humilis contra verbum impatientiae pacifice, et contra verbum jactantiae loquitur humiliter. Duae in corpore, quia et vilitas est in habitu, et mortificatio in carne. Duae in corde, quia et commune consilium praeponit proprio; et propria voluntate postposita, alterius se subjicit imperio.
2.5
Humilitas quasi quaedam fovea est subterranea in qua thesaurus virtutum tutissime reconditur, ubi nec praedonum violentia irruit, nec fures effodiunt et furantur. Est etiam humilitas clypeus impenetrabilis, quo protegimur spiritualiter; gladius indeficiens ex utraque parte feriens: quia et exterior humilitas exteriores inimicos salubriter percutit ut poeniteant, et interior humilitas 539 invisibiles inimicos fortiter percutit, ut nihil proficiant, imo ut deficiant. Unde et recte humilitas cordis murus dicitur contra invisibilia tentamenta; et humilitas corporis, antemurale contra exteriora impedimenta. Dicitur etiam humilitas turris fortitudinis a facie inimici; quia quemadmodum turris in aliqua civitate est pulchritudo et munimentum civitatis, sic humilitas est pulchritudo et munimentum cordis.
2.6
Est etiam inutilis humilitas, qua homo et ab opere se retrahit, et sub silentio abscondit, quia timet vilescere, si forte sibi objiciatur id unde conscientia metuit. Est et alia humilitas non aedificans, sed destruens, cum aliquis loco vel tempore non congruo dictis vel factis immoderate se dejicit, illis etiam quandoque intuentibus qui leviter scandalizantur. Est et humilitas simulata hypocritarum, qui speciem humilitatis praetendunt in habitu, de eadem specie ostensa superbientes; et cum in occulto cordis superbiant, ante oculos hominum volunt videri humiles, dolose agentes, quemadmodum aurifex dolosus, si annulum argenteum deauratum vendat pro annulo aureo.
2.7
Notandum autem est quia humilitas alia est simplex, nec laudibus hominum effertur; alia est virtutibus ditata, nec tamen ab hominibus honorata est; alia ab hominibus honorata, nec tamen virtutibus ditata. Ille simplicem dicitur habere humilitatem, qui nec vitiis subjacet, nec virtutum copia fulcitur unde superbiat nec in his quae praevalet, alicui se praefert. Cum vero humilitas ab hominibus vel honoratur, vel despicitur, graviter impugnatur; quia et laus humana, quamvis non quaeratur, tamen oblata delectat; et vituperium, quamvis cum deest quandoque non timeatur, tamen cum adest vulnerat improvidum.
2.8
Praetereundum autem non aestimo, quod humilitatis virtus ideo inter alias virtutes eximia dicitur, quia hanc in se unicus Dei Filius ad exemplum nobis maxime exhibuit, et per hanc virtutem omnes laquei multiformis proditoris declinantur. Cum enim Antonius omnes inimici laqueos contra se videret extensos, et admirando quaereret quis eos evadere posset, divina voce responsum est ei sic:« Sola humilitas.» Quisquis autem es, qui sine virtute humilitatis virtutes congregas, sic es ut ille qui pulverem in vento portat. Si autem vis sublime virtutis ostendere, noli sublime sapere, et tunc illud quod egeris, esse monstrabis excelsius. Noli te putare quidquam fecisse cum feceris, et plenissime cuncta fecisti. Noli tuorum corrumpere fructus laborum. Noli cursum in inane dirigere, ne post mille circuitus mercedem laboris amittas. Si enim laudandum te esse dixeris, culpabilis effectus es, etiamsi fueras ante laudabilis; si vero inutilem esse te fatearis, factus es utilis, si fueras etiam ante culpabilis.
2.9
Propter quod necessarium est ad humilitatem conservandam, si adest, vel ad eam adipiscendam, si deest, ut diligenter consideres non bona tua, sed mala tam occulta quam publica; attendas etiam aliorum non mala sed bona: et si quandoque non apparent in publico, fortasse latent in occulto, quod pium est suspicari. Sic fit utiliter, ut temetipsum deprimendo, alium exaltes sicut econtrario superbus bona sua attendendo, si qua sunt, et non mala quae multa sunt, attendendo etiam mala aliorum et non bona, et alios deprimit, et se ipsum exaltat. Unde necessaria nobis est quaedam praeteritarum oblivio virtutum, quod sic intelligo, ut nunquam alicujus virtutis meminerimus. Virtutum namque memoria ad simplicem laudem Dei relata, non solum reprehensibilis non est, sed laudabilis est. Verumtamen bona tua dum in hominum notitiam frequenter prodeunt, cave ne quis forte ea diripiat: quod Pharisaeus passus est in lingua, bona sua circumferens, unde ea et diabolus rapuit. Aliis enim exprobrando Deum laudare, non est gratiarum actio, sed sola virtutum evacuatio.
2.10
Caveamus igitur de nobismetipsis dicere aliquid gloriose; hoc enim nos, et Deo et hominibus odibiles facit: idcirco quanto magis fecerimus bona, tanto de nobis minora dicamus. Quando enim sancta aliqua fecerimus, 540 habemus procul dubio Deum debitorem: quando vero nihil nos arbitramur operatos amplius etiam meremur de tali affectu, quam propter opera sua quae fecimus. Ita virtutum omnium merita bonum humilitatis exsuperat. Quae si non adsit, nec illae poterunt esse laudabiles: quod si adsit humilitas, etiam virtutes aliae cum ipsa humilitate proficiunt. Quod melius ostendimus, si Patrum exempla subjungimus.
2.11
Centurio Domino cor suum humilians dixit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum; et propterea dignus effectus est. Sic et Paulus ait: Ego sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus; et ideo ante Deum et homines magnus inventus est. Ita etiam mulier quae se ad pedes Domini humiliter inclinavit, postmodum a Deo sublimata est, ut et ad caput Domini ungendum admitteretur, et sicut resurrectionis Domini Apostolis praenuntia, ac per hoc Apostolorum apostola. Sic et David dum saltaret nudus coram Domini arca, et contemneretur a Michol filia Saul, speciem humilitatis praetendens in habitu, virtutem humilitatis retinuit in corde, quam et verbo humilitatis nobis intimavit dum diceret: Ludam et vilior fiam plus quam factus sum, eroque humilis in oculis meis. Sed in hoc humilitas ejus eximia apparuit, quod cum esset miles fortissimus, et rex futurus, non se militi comparavit, sed pulici et cani, non vivo sed mortuo, dum loqueretur regi Saul sic: Quem sequeris, rex Israel? quem sequeris? Pulicem unum et canem mortuum. Merito ergo humilitatis suae translatus est de servitute ad regnum. Sic et Publicanus orans in templo, et a Pharisaeo condemnatus, conscientia cor accusante non audebat oculos ad coelum levare, sed percutiens pectus suum dicebat: Deus, propitius esto mihi peccatori; unde etiam a templo descendit magis justificatus quam Pharisaeus. Sic et Petrus cum esset Apostolorum princeps, erat omnium humillimus. Unde et tanti meriti fuit apud Deum, ut umbra corporis sui obumbrante sanarentur infirmi( Act. V, 15).
2.12
Sic et Joannes Baptista cum esset annuntiatus per angelum, et Spiritu sancto repletus adhuc ex utero matris suae, et nondum natus praecursoris officio Dominicum sentiret adventum, deinde jam juvenis cum esset mundi contemptor, eremique cultor, habitu incultus, abstinentia singularis, praedicator eximius, Baptista Domini, martyrio rubicundus, virginitate candidus; et post Virginis Filium, et Matrem Virginem electus ex millibus, unde etiam ut ipse Christus esset aestimabatur a populo; cum, inquam, talis ac tantus esset, ne per inanem gloriam raperetur super se, elegit solide subsistere in se. Confessus est enim, et non negavit; confessus est, Quia non sum ego Christus. Sed quia veritatem humiliter confessus est, adhuc ad perfectiorem humilitatis gradum ascendit. Ait enim: Venit post me fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. Quae si simpliciter ad litteram intelligantur, satis grata apparet humilitas. Secundum vero spiritualem sensum sic exponitur. Per calceamentum Domini, incarnatio Domini intelligitur, sicut per Psalmistam Dominus ait: In Idumaeam extendam calceamentum meum; id est, In mundo incarnatus apparebo, quod et factum est, ac per hoc sibi alienigenae subditi sunt. Joannes autem se indignum confessus est ad hoc ut solveret corrigiam calceamentorum Domini, id est, ut mysteria Incarnationis ejus aperiret; in quo tanta creditur humilitas ejus, ut omni sacerdoti se supponeret, quorum officium est Incarnationis mysteria aliis aperire. Quia autem inter natos mulierum non est inventus Joanne humilior, ideo nec major. Secure ergo Joannes multiplicem thesaurum virtutum in foveam humilitatis abscondit.
2.13
Sic et Maria, quam stellam marinam appellamus, cum esset ex progenie orta regali, totius probitatis forma; hominum et domina et mater, Angelorum regina, virginum virgo fecunda, deifica, nec similem habens primam, vel subsequentem, quippe templum Domini, sacrarium Spiritus sancti, quam splendor elegit paternae gloriae; cum esset, inquam, talis ac tanta, non se de donis coelestibus extulit, sed humilitatem quam exhibuerat 541 Gabrieli archangelo, etiam hominibus exhibere curavit, quando Dominum et hominem gestans in utero, Elisabeth cognatae suae, tanquam virgo juvencula, mulieri provectae aetatis, servitutis officium humiliter impendit: et cum esset humilis et virgo, non virginitatem, sed humilitatem suam Dominus respexisse dicitur. Exsultavit spiritus meus, inquit, in Domino Deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae. O humilitas, per quam femina mater Dei effecta est, per quam Deus de coelo descendit ad terras, per quam animae de inferno ad coelum translatae sunt. Haec est scala proposita vobis a Deo, per quam ascenditur de terris ad coelum. Per hanc ascenderunt patres nostri, per hanc et nos ascendere oportet, alioquin non ascendemus.
2.14
Sed praetereundum non est, qualiter gradus humilitatis dispositi sunt in Regula beati Benedicti. Dicit autem quia ad primum humilitatis gradum pertinet timor; ad secundum, non amare propriam voluntatem; ad tertium, obedientia; ad quartum, in obedientia patientia; ad quintum, cogitationes patri revelare; ad sextum, omni vilitate et extremitate esse contentum, et se ipsum judicare ad omnia injuncta operarium indignum; ad septimum, non solum lingua pronuntiare, sed etiam corde credere se omnibus inferiorem et viliorem; ad octavum, nihil agere nisi per communem regulam monasterii et per majorum exempla; ad nonum, linguam sub taciturnitate cohibere usque ad interrogationem; ad decimum, non esse promptum in risu; ad undecimum, si, cum quis loquitur, leviter et humiliter cum gravitate, et pauca verba et rationabilia loquatur; ad duodecimum, ut quis non solum in corde humilis, sed ipsam humilitatem signis congruis exterius videntibus ad exemplum demonstret, in vestium vilitate et vultus simplicitate.
2.15
Sed cum multis modis diversificetur humilitas, sicut mihi videtur, una est humilitas; secundum effectus interiores et effectus exteriores multipliciter crescit: quemadmodum unus et idem homo cum transeat de infantia ad pueritiam, de pueritia ad juventutem, inde ad senium per diversas aetates; unus homo est, non plures homines, sed unus: et sicut ex una arboris radice procedit stipes, et ex stipite rami, ex ramis flores et folia, et inde fructus; ita ex una humilitatis radice procedunt bona opera, tanquam rami; paupertatis habitus, et verba religiosa, tanquam flores et folia; deinde gaudium in Spiritu sancto, tanquam bonae arboris fructus. Est ergo, si recte perpendo, virtus humilitatis in corde, species humilitatis in ore, labor humilitatis in opere, fructus humilitatis hic et in perventione. Dat enim Deus gratiam pro gratia, quia et in praesenti super humilem et quietum requiescit Dominus, et quanto quisque in hac terra fuerit humilior, tanto in regno constituetur gloriosior. Haec de humilitate diximus propter Novitios, ut sciant humilitatem esse fundamentum in quo oportet reliquas virtutes fundari.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).