De statu virtutum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 11288 Destvi2
3.1
PARS SECUNDA. DE OBEDIENTIA.
3.1
Quia ergo humilitatem soror obedientia inseparabiliter comitatur, aliquid de obedientia dicamus. Sed obedientiae bonum per inobedientiae malum lucidius declaratur: quantum enim inobedientia crescit in malo, tantum obedientia crescit in bono. Inobedientia enim amplectitur omne malum. Inobedientia de angelo fecit diabolum, primos parentes de paradiso expulit, innumeros postea tradidit in inferno; bona evacuat, mala multiplicat, idolum in corde fabricat. Nolle acquiescere, scelus est idololatriae. Sed peccatum quale sit et quantum, in primo parente evidenter perpenditur. Deus ergo homini quem posuit in paradiso voluptatis, diversi generis fructus plures et optimos ad esum concedens, solummodo lignum scientiae boni et mali interdicit. Certum est autem arborem illam non fuisse cibo noxiam: neque enim qui fecerat omnia bona valde, in paradiso instituerat aliquid mali; sed ut per melius obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum 542 fuerat, ut etiam a bono prohiberetur, quatenus hoc quod ageret, verius virtus esset, quanto et a bono cessans Auctori suo se subderet, humilius exhiberet, et ei promerendi Dominum suum virtus esset obedientia ipsa: quam possum verissime dicere solam esse virtutem omni creaturae rationabili degenti sub Dei potestate; primumque esse et maximum vitium ad ruinam, hominem sua potestate velle uti, cujus vitii nomen est inobedientia. Non esset ergo unde se Dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid juberetur. Lignum autem scientiae boni et mali, a quo prohibitus fuit Adam ne comederet, animae medietatem, id est ordinatam integritatem, designat in nobis; quae tanquam arbor in medio paradisi plantata dicitur, et lignum scientiae boni et mali vocatur; quia si anima quae se debet in anteriora extendere, id est in Deum, ei posteriora oblivisci, ad se ipsam, deserto Deo, conversa fuerit, et sua potentia sine Deo frui voluerit, et hoc peccatum ejus poena fuerit consecuta; mox experiendo discet quid interest inter bonum quod deseruit, et malum quo cecidit; et hoc erit ei gustasse de ligno scientiae boni et mali.
3.2
Peccatum autem Adae gravissimum fuit, quia cum in honore esset, non intellexit; id est, cum esset ad imaginem et similitudinem Dei creatus, noluit obediens permanere, sed magis audivit vocem uxoris suae, quam Dei, et viso peccato apostatae angeli et ejusdem peccati poena( scilicet quod de angelo factus esset diabolus), superbia obcaecante cor suum, posuit et ipse sedem suam ad aquilonem, ut esset similis Altissimo. In pace quidem factus fuerat locus ejus, et habitatio ejus in Sion; sed quia pacem perdidit volens, dolores multiplices coactus est sentire nolens. Descendit enim ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt semivivo relicto. Qui enim visionem pacis deseruit, hujus mundi defectus per experimentum didicit. Latrones autem, id est spiritus maligni, tunica immortalitatis spoliaverunt eum. Graviter etenim vulneratus est, quia graviter peccavit; sed semivivus relictus est; quia enim peccavit, quasi mortuus est, et quia rationem non perdidit, quasi vita remansit. Ideo autem peccatum suum gravissimum fuit, quia non coegit eum peccare vel necessitas, vel fragilitas ipsius, vel ignorantia boni. Ignorantia non coegit eum, cum nec multa fuissent ei injuncta, sed unum: et iterum videns Deum facie ad faciem, in memoria labi non potuit. Item fragilitas non coegit eum, quoniam ipse habuit liberum arbitrium, non depressum, sicut postea, sed sancti Spiritus illuminatione corroboratum, et ita per gratiam Dei confirmatum, ut non peccaret si peccare nollet. Iterum egestas non coegit eum, quoniam neque fame, neque siti, neque alia miseria vexabatur; et si vellet aliquo fructu vesci molestias passionum praeveniendo, erant in paradiso diversi fructus, quibus licenter vesci poterat. Quorum fructus alius obviavit fami, alius siti, alius aliis passionibus: quibus omnibus propositis, tanquam essent prohibitu, illum fructum, quo voce Domini fuerat interdictus, appetiit tanquam esset ei injunctum, ut illo fructui vesceretur; et ideo quia voluntate sola a Creatore recessit, et omnes posteri sui hac peste interfecti sunt: gravissime enim deliquit.
3.3
Sed et hoc notandum, quia sicut beatus Augustinus testatur in Enchiridion, in hoc peccato multa criminalia comprehenduntur peccata. Quod enim Adam scienter se contra Deum erexit, superbia magna fuit; quod autem plus quam sibi suffecit appetiit, avaritia fuit. Non est enim avaritia tantum pecuniae, sed et altitudinis. Quia se ipsum in mortem praecipitavit, homicidium fuit; quia vero semetipsum amando, ab amore sponsi coelestis alienavit, adulterii crimen incurrit; et quia cibum vetitum usurpavit, furtum fecit: et quia Deo non credidit, sacrilegium fecit. Haec et alia consimilia etiam in nobis inveniuntur, cum scienter contra obedientiam agimus.
3.4
O inobedientiae horrendum malum! Omnis enim qui propria conscientia accusante contra obedientiam 543 agit, quantum ad se pertinet, nec Deo, nec homini subditus esse vult, sed similitudinem Dei appetens rapinam facit; cui sicut voluntas Dei invicta est et nulli subjecta, ita a nullo vult vinci, nulli sponte subjici, quia nec Deo. Cum ergo nolit Deo subjici, et constans sit quia Deus esse non possit, se vult parifacere Deo, vel praeesse: et hoc quidem malum est, illud pejus, utrumque stultissimum. Non solum autem in majoribus, sed etiam in minoribus culpis quam gravis sit inobedientiae culpa, facile perpendere est. Quia enim Jonathas, etiam nesciens patris imperium, parum mellis gustavit illo die, quo omnibus interdictum fuit a Saule ne comederent, divina gratia a Deo subtracta est, ut victoria tunc penitus intermitteretur; quoniam culpam tam gravis poena subsecuta est, ut Jonathas absque retractatione moreretur, nisi totius populi precibus liberaretur. Legitur etiam, quod quidam Prophetarum mandatum acceperat a Deo ne comederet, donec reverteretur inde quo missus fuerat. Supervenit autem quidam alius propheta, dicens sibi Dominum apparuisse, quod et ex dominico praecepto comedere deberet ostendit. Quo sermone Propheta deceptus, credidit, et comedit; et in quo se obedire credidit, inobediens fuit: cujus inobedientiae culpam talis subsecuta est poena, ut eum in itinere leo perimeret. Verumtamen in morte peccatum inobedientiae solutum est, quod per hoc indicatur, quia leo qui Prophetam exstinxerat, postmodum nec cadaver, nec asinum suum tangere praesumpsit. Quod si tam graviter delinquitur, cum per ignorantiam inobedientia fit; quam horribiliter peccat qui conscientia accusante obedire contemnit? Ergo, ut praedictum est, per inobedientiae malum quantum sit obedientiae bonum evidenter perpenditur.
3.5
Nunc autem simpliciter obedientiam describamus, subjungendo breviter ejus divisiones, et quae sunt quae obedientiam impediunt, quae juvant, quae sit ejus proprietas, et quae dignitas, quae perfectio, quod meritum. Est ergo obedientia virtus, qua homo, propria voluntate postposita, animo amplectitur injuncta opere implenda, nisi obstiterit causa invincibilis, vel praelati auctoritas idem prohibens quod injunxerat. Obedientia alia perfecta, alia imperfecta. Imperfecta est, quae usque ad mortis terminum non pertingit. Perfecta est, quae morte non consumitur, sed consummatur. Item obedientia alia est magni meriti, alia parvi meriti, alia nullius meriti, cum tamen obedientia videatur. Magni meriti est, cum secundum quod beatus Gregorius disserit, obedientia in adversis aliquid habet ex suo, id est ex desiderio amplectitur adversa. Parvi meriti est, cum quis in adversis invitus obedierit. Nullius meriti est obedientia in prosperis, cum obedientis animus ad eadem prospera anhelat. Item obedientia alia est venalis, alia servilis, alia filialis. Venalis est, quae ad quodcunque temporale commodum, vel ad mundi gloriam respicit. Servilis est, quae fit quocunque timore non casto. Filialis est, quae ad solam charitatem respicit. Obedientia filialis est valde bona; obedientia servilis nec ad salutem sufficit, nec est valde mala; obedientia venalis valde mala est, illa maxime qua nititur homo ad praelationis culmen fraudulenter attingere; ut qui subjectus humilitatis signa praetendit, aliis praelatus cornua superbiae ostentat malitiose. Item debemus subjecti obedientiam, primum Deo, deinde praelatis, postmodum ad invicem. Deo, ex necessitate; praelatis, ex potestate, quia eis nosmetipsos sponte subjecimus; ad invicem, ex charitate.
3.6
Item obedientia dux est nobis ad virtutes, dux ad sapientiam, dux ad martyrium, dux ad patriam nostram. Dux dico est ad virtutes, secundum illud Gregorii:« Obedientia sola est quae caeteras virtutes menti inserit, insertasque custodit.» Alibi dicit, quia obedientia fidei meritum possidet, sine qua infidelis quisque convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Dux est ad sapientiam juxta illud: Concupisti sapientiam? serva mandata. Dux est ad martyrium, quia qui vere et perfecta vult obediens esse oportet eum gravissimas cordis et corporis passiones perpeti; sed magna nobis est consolatio, quia si compatimur conregnabimus, et quia secundum 544 multitudinem dolorum nostrorum consolationes Dei laetificabunt animas nostras: et quemadmodum filii Jonadab propter obedientiam quam exhibuerant patri suo, scilicet ne vinum biberent, et ut manerent in tabernaculis, benedictionem meruerunt a Domino; ita et quicunque praelatis suis perfectam exhibent obedientiam, benedictionem merentur a Domino, utique triplicem; quia prima est virtutum benedictio juxta illud Psalmistae: Multiplicabis in anima mea virtutem; secunda est, ut anima exiens a corpore statim transeat ad requiem; tertia est, ut in resurrectione justorum omnis obedientiae filius stolas binas recipiat, juxta illud quod scriptum est, scilicet, In terra sua duplicia possidebunt. Amplius, veram obedientiam comitatur charitas, simplicitas, concordia, quod per hoc nobis figuraliter innuitur, quod postquam Job de infirmitate convaluit, unusquisque amicorum suorum obtulit ei inaurem auream unam, et ovem unam. Sed quid per inaurem, quod instrumentum est aureum, nisi obedientia? quid per ovem, nisi simplicitas, designatur? Et quare inauris aurea, nisi quia aurum charitatem significat, sine qua obedientia esse non debet! et cur inauris una et ovis memoratur una, nisi quia unitas per concordiae vinculum charitati et simplicitati conjungitur? Tanta enim concordia omnia nostra dirigi debent, ut nostro vitio scandalum divisionis in Ecclesia non fiat.
3.7
Amplius, amor saeculi et amor privatus valde impediunt obedientiam, et valde roboratur obedientia, si quis est contemptor saeculi et sui. Sunt autem hae proprietates obedientiae, ut subjectus obediat, non trepide, non tepide, non cum sermone nolentis, sine mora et usque ad mortem. Et haec est perfectio obedientiae, propter quam perfectionem dictum est, Usque ad mortem. Alius enim permanet in obedientia usque ad verborum contumeliam, alius usque ad damna rerum; alius usque ad corporis passiones, alius usque ad mortem: et hic solus ad perfectionem obedientiae pertingit. Et notandum quod obedientia nobis usque ad mortem servanda praecipitur. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster factus est obediens usque ad mortem. Quid ergo mirum si homo peccator obedientiae in vitae hujus brevitate se subjicit, quando hanc et ille qui obedientes remunerat, non reliquit? Sed et hoc praetereundum non est, quod primis parentibus dictum est: Ex omni ligno paradisi edite; de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis. Qui enim ab uno quolibet bono subjectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si ab omnibus bonis repulsa jejunat. Omnes enim paradisi arbores ad esum concessit, cum ab una prohibuit, ut creaturam suam quam nolebat exstingui, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad cunctas latius relaxaret.
3.8
Quod autem superius dictum est, obedientem non solum ex praecepto, verum etiam ex proprio desiderio adversa tolerare; in prosperis autem de suo omnino nil habere debere; veraciter affirmare possumus, si Moysen et Paulum ad medium deducamus. Moyses namque cum in deserto oves pasceret, a Domino per angelum in igne loquentem vocatus est, jussusque est ut omnium Israelitarum multitudini praeesset; sed quia apud se mente humilis exstitit, oblatam protinus tanti regiminis gloriam expavit, moxque ad infirmitatis patrocinium recurrit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius, ex quo coepisti loqui ad servum tuum, tardioris et impeditioris linguae factus; et se postposito alium deposcit, dicens: Mitte quem missurus es. Ecce cum auctore linguae loquitur, et ne tanti regiminis potestatem suscipiat, elinguem se esse causatur. Paulus autem sic ait: Ego non solum alligari, sed et in Jerusalem mori paratus sum pro nomine Jesu; neque enim facio pretiosiorem animam meam quam me. Jerosolymam ergo pergens adversa cognoscit, et tamen hoc libenter appetit: audit quod timeat, sed ad hoc ardentius anhelat. Moyses itaque ad prospera de suo nil habet, quia precibus renititur, ne Israeliticae plebi praeferatur; Paulus ad adversa 545 etiam ex suo voto deducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Ille praesentis potestatis gloriam Domino voluit jubente declinare; iste Domino disponente per dura et aspera studuit ad graviora properare. Praeeuntium ergo virorum exemplo instruimur utiliter, ut si obedientiae palmam apprehendere veraciter nitimur, prosperis hujus saeculi ex sola jussione, adversis autem ex devotione militemus.
3.9
Et notandum quod quantum ex humana ratione colligi potest, sicut nulla mala a praelatis ex praecepto injungi debent, sic nec omnia bona, sed media bona, quae quasi ex nostra potestate nobis a Domino data sunt, verbi gratia ut legere, scribere, loqui, silere, laborare, cessare, et consimilia. Sed, sicut praedictum est, non omnia bona praecipienda sunt. Quis enim audeat per obedientiam injungere omnia relinquere, virginitatis votum, in virginitate manere, inimicum diligere, mori pro proximo? quanquam si quis habeat fidem sicut granum sinapis, possit ac debeat etiam amplecti ea quae impossibilia secundum humanam rationem videntur, si sibi a praelato injungantur. Multi enim sanctorum, humanam rationem fide transcendentes, supra aquam ambulaverunt, et montes de locis suis removerunt.
3.10
Nunc quae sit obedientiae dignitas restat ostendere. Dignitas vero obedientiae simillima Deo est. Qui enim simpliciter charitatem servat in moribus, similitudinem Dei tenet. Qui autem cum charitate etiam jejuniis, vigiliis, et aliis virtutum laboribus vigilanter insistit, Deo similior est. Qui vero cum his omnibus sub alterius potestate, obedientiae vinculo semetipsum ligat, et ad voluntatem et imperium magistri per omnia pendet, obedientiam servans usque ad mortem, Deo simillimus est. Meritum autem obedientiae in regno erit vitae, tantoque illic quisque constituetur sublimior, quanto hic in ipsa obedientia manet perfectior; et illi maxime merentur sublimari a Deo, qui virginitatem obedientiae usque ad mortem servant. Virginitatem obedientiae vocamus obedientiae incorruptionem, scilicet cum quis ex quo magistro se subdidit, nulla hora vel actu, vel voluntate fuit inobediens: et sicut in regno vitae omnes qui carne et spiritu virgines permanserunt, virginitatem tamen obedientiae non servaverunt, canticum novum cantabunt Agno, non tamen canticum virginitatis obedientiae; sic e converso omnes qui in virginitate obedientiae permanserunt, et virginitatem carnis et spiritus non servaverunt, etsi non canticum virginum, canticum tamen virginitatis obedientiae cantabunt coram Domino et Agno.
3.11
Magna est ergo virtus obedientiae, quae de corruptis quodammodo virgines facit. Haec virtus milites Christi ducit per ignem et aquam, ut transeant in refrigerium probat eos, probatosque reddit perfectos, et quia perfectos, ideo victores: vir enim obediens loquitur victorias. Obediens enim quotiescunque aliquid asperum et difficile ei injungitur, si gladio praecepti se ipsum mactat et Domino sacrificat, magnam loquitur victoriam, quia se ipsum vincit. Multo enim melior est obedientia quam victimae; quia per victimam mactatur aliena caro, per obedientiam vero mactatur propria voluntas. Vir obediens hilariter et fiducialiter orat; quia, sicut per beatum Augustinum dicitur:« Melior est oratio una obedientis, quam decem millia contemptoris.» Obedientia quidem orationem dirigit ad coelum, quae sine obedientia non ascendit ad Dominum, sicut et lapis projectus ad coelum non attingit. Vir obediens confidit ut leo: et quemadmodum leo non viribus aliis, sed in viribus proprii pectoris confidit, nec ad alicujus bestiae pavet occursum; ita et vir obediens non in aliorum oratione et vita, sed in propria conscientia gloriatur, juxta illud Apostoli: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, nec ad malarum bestiarum pavet occursum. Si enim occurrit ei spiritus avaritiae vel superbiae, vel fornicationis, vel quilibet alius malignus spiritus qui dicat: Incurvare ut transeamus; ipsa obedientiae virtus sic ipsum roborat, ut non incurvetur, sed victor transeat. Nec mirum. Est enim virtus obedientiae salus omnium fidelium; obedientia 546 est genitrix omnium virtutum; obedientia est inventrix regni coelorum; obedientia est coelum aperiens, et hominem de terra elevans; obedientia est cohabitatrix Angelorum; obedientia est sanctorum omnium cibus: ex hac enim sancti ablactati sunt, et per hanc ad perfectionem venerunt.
3.12
Item sunt alii modi qui ad obedientiam pertinere videntur, cum tamen veritas obedientiae in eis non sit. Sunt enim qui magistrum sibi eligunt idiotam, non ut ei obediant, sed ut eam secundum suam carnalem voluntatem flectere valeant; vel eligunt litteratum, qui carnaliter vivat, et carnaliter diligat obsequentes. Hi ergo qui non ut Domino placeant, sed pro concupiscentiis suis nutriendis in exterioribus obedire videntur, recte Ismaelitae dicuntur. Ismaelita namque interpretatur sibi obediens. Est et obedientia ex nimia simplicitate descendens, quam fatuitatem appellamus, cum quis tam in malis quam in bonis obedire contendit; cum scriptum sit: Malum per obedientiam nunquam fieri debere, sed bonum aliquando intermitti. Et est obedientia semetipsam indiscrete excedens, cum quis nimia subtilitate deceptus decernit quae sibi praelatus injungere debeat, et quae minime. Est et obedientia praecisa, cum quis sibi bonum praeeligit, ut a praelato sibi injungi postulet( quod aperte malum est), sed per impatientiam frangitur cum a praelato denegatum fuerit. Quod si humiliter bonum quod desiderat, praelato suggerat, et cum denegatum fuerit immotus permaneat, bonum est. Item est obedientia superbiae simul et stultitiae peste depravata, ex propria voluntate descendens, cum quis in bonis apud semetipsum quae facturus esset, si injungerentur ei, et quae minime... Et quandoque contigit, ut illa bona quae facere non vult, ei praelatus nunquam injungat, et tamen propter stultam cordis deliberationem et inobedientiam apud Deum reus mortis tenetur. Sed et hoc notandum, quod quandoque magister aliquid discrete injungit, et discipulus nullo modo acquiescit; sed quasi consilium melius daturus, voluntatem magistri voluntati suae subjicit, cum propriam voluntatem et proprium consilium sub voluntate et imperio magistri flectere debeat. Longe ergo ab itinere obedientiae errore ducitur devio, cum semetipsum magistrum, et magistrum suum constituat discipulum.
3.13
Praeterea attendendum est, quod subjectus errores magistri sic cavere debeat, ut semper magistrum veneretur: quodque adeo seducitur, magistrum venerando imitetur errores, vel errores cavendo magistro subdi dedignetur. Quippe dum magistri actus vel verba curiosa subtilitate attendit, et semetipsum qualis apud se lateat, seductus ignorat; et dum mala sua nec magna, nec minima attendere vult, sed bona, si qua sunt; nec de occultis magistri bene sentit, nec ejus manifesta bona approbat, sed mala, si qua sunt, manifesta libenter attendit; dum, inquam, hoc facit, et se ipsum inaniter extollit, et magistrum malitia agitatus deprimit. Verumtamen commissa sua attendens, se peccatorem confitetur, nec tamen tantum se peccasse aestimat, ut tali magistro subditus esse deberet, et crescente malitia verbum responsionis subtrahit, et pejus silet quam pejus loqueretur. Sed in hoc inobedientiae vitium a filiis obedientiae longe est, quorum studium est ut semper humiliter cogitent, humiliter loquantur, humiliter obediant, humilitatis habitum non recusent. Haec de obedientia et ejus proposito propter simplices obedientiae filios simpliciter descripsimus; sed quia humilitatis et obedientiae charitas regina est, et ad ejus regimen omnes virtutes dirigi debent; volo, si possum, de uberrimo charitatis fonte fratribus novellis propinare. Sed quia timor introducit charitatem, sic intrans ut exeat, aliqua de timore proponamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).