De statu virtutum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 11288 Destvi2
4.1
547 PARS TERTIA. DE TIMORE ET CHARITATE.
4.1
Est quidam timor naturalis, nobis cum animalibus communis, ex natura carnis procedens. Timemus enim quae corporibus sunt noxia, et naturaliter ea vitamus, et appetimus salutaria; unde scritum est: Nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam. Iste timor non est peccatum, sed poena peccati, nec introducit charitatem, nec introductam expellit, sed naturaliter est in nobis, sive habeamus charitatem sive non. Et hunc timorem habebat Christus cum diceret: Tristis est anima mea usque ad mortem; ut per hoc veritatem assumpti hominis ostenderet, et electos suos adversa mundi mortemque passuros corroboraret suo exemplo. Et nullus miretur electo timore concuti, cum Christus esset tristis usque ad mortem.
4.2
Sed et timor, qui est initium sapientiae, et servilis dicitur, in Christo fuisse creditur, de quo Isaias dicit: Et replevit eum spiritu timoris Domini. Unde merito quaeritur, cum perfectam chariritatem, quae foras mittit timorem in Christo fuisse nefas sit negare, quomodo perfecta charitas et timor servilis in eo esse simul potuerint. Ad quod diversa, nescio si sufficientia, respondentur. Dicitur quod ille qui nulla causa cogente, sed voluntarie caeteros nostrae mortalitatis suscepit defectus, hunc quoque, cum sit donum Spiritus sancti, habuit. In eo tamen perfecta charitas fuit; alterum habuit ex sua perfectione, alterum habuit ex nostra infirmitate. Aliter: Cum dicitur, Timuit, sic intelligitur, Nihil neglexit: et ponitur causa pro effectu. Timor enim causa est hujus effectus, ut nihil negligatur. Haec expositio verbis beati Gregorii congruere videtur: dicit enim sic:« Timere Deum est, nulla quae facienda sunt praeterire.» Aliter vere Christus timuit, sed sicut in se incomprehensibilis est, ita timorem habuit incomprehensibilem. Aliter: Christus qui per divinitatem omnia scivit tormenta gehennalia, et illos qui in illis cruciabantur et cruciandi erunt intuens, ex humanitate timuit, horrorem in se sensit: quemadmodum si aliquis nostrum aliquem damnatum gravissima poena torqueri videret, protinus in fremitu carnis exhorresceret. Aliter secundum Hieronymum, timorem Christus habuit non ad timendum, sed ad dandum: sicut medicus sanus qui medicamentum habet, non ad sanandum se, cum sit sanus, sed ad sanandum aegrotos.
4.3
Item nascuntur diversi timores in hominibus. Est timor ex vitio animi veniens, quando aliquis ne non adipiscatur temporalia, vel adepta amittat, homines magis quam Deum timet. Et iste timor non introducit charitatem, sed introductam impugnat. Est et timor vituperabilis, cum timet homo vilescere, non oculis Dei, quod timendum est, sed oculis hominum, quod timendum non est. Est et timor reprehensibilis, cum ipsa mors et corporis passiones ultra modum timentur; et ideo tertio oravit Dominus, ne nos per trinam tentationem timoris succumbamus. Item est timor malus respectu solius gehennae, cum homo nec Deum timet, nec peccare timet, sed ardere; et retrahit se ad tempus ab actu peccandi, non a voluntate mala quia vellet peccare, si liceret impune; nec amat justitiam, sed odit. Et iste timor non dicitur timor Domini, nec correptionis, nec initium sapientiae.
4.4
Est et alius timor respectum habens in Deum, quando videlicet ipsum Dominum timemus propter potentiam ipsius, quia potest animam et corpus mittere in gehennam. Hunc autem Dominus jussit habere dicens: Nolite timere illos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed timete illum qui potest animam et corpus perdere in gehennam. In hoc autem timore aliquantulum vis charitatis est, in hoc quod ad Dominum respicit et donum Dei est; sed quia ex ejus potentia habetur, poenam habet, et servilis dicitur, et quod in initio suo bonus est, sed non perfectus est, nec ad salutem sufficiens, verumtamen per excrescentes gradus melioratur, et adeo hominem corrigit, ut nec actu, 548 nec voluntate peccare libeat; etiamsi peccatis obligetur invincibilibus; et timor iste dicitur Domini, dicitur correptionis, dicitur sapientiae. Ex hoc autem timore, mediantibus virtutibus, ad illum tendimus timorem, qui dicitur permanere in saeculum saeculi. Et notandum, quemadmodum mulier castum timorem habet, scilicet ne vir discedat ab ea, vel in aliquo virum offendat; sic timor Domini dicitur castus, cum timet aliquis ne Deum offendat, unde gratiam quam accepit, amittat; et iste timor, cum taliter castus sit, non permanet in saeculum saeculi, cum in beata vita unusquisque certus sit, nec Deum offendere, nec velle, nec posse. Timor autem castus qui permanet in saeculum saeculi, si diligenter perpenditur, potest dici amor. Amamus autem ipsum propter se ipsum, non respicientes ad poenas, sed ipsum intuentes, ipsum prae omnibus desiderantes, caste inhaeremus ei: et iste castus affectus foras mittit timorem. Non de charitate quae in praesenti habetur, sed de perfecta quae in futuro habebitur, solet intelligi; et tunc revera timor foras mittitur, vel in praesenti per charitatem expellitur. Quamvis enim timor naturalis sit in homine, tamen veniente charitate, jam non pro timore servitur, sicut prius, sed propter ipsum Deum.
4.5
Timorem autem Domini Scriptura multipliciter commendat. Verbi gratia scriptum est: Et timenti Deum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur; et: Corona sapientiae timor Domini, replens pacem et salutis fructum; et: Radix sapientiae timor Domini; et: Timor Domini et gloriatio, et corona exsultationis; et: Timor Domini dabit gaudium in longitudinem dierum; et: Timor Domini expellit et reprimit vitium, cautum facit hominem atque sollicitum; nam qui sine timore est, non poterit justificari, quia ubi timor non est, dissolutio vitae est. Et alibi scriptum est: Qui timent Dominum, praeparabunt corda sua; et: Timete Dominum[ fort. servite Domino] cum timore, et exsultate ei cum tremore; et: Beatus homo qui semper est pavidus; qui autem durae mentis est, corruet in malum; et: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quia non est inopia timentibus eum; et: Timentes Dominum, sustinete misericordiam ejus, et ne deflectatis ab illo, ne cadatis; et: Qui timetis Dominum, dlligite eum, et illuminabuntur corda vestra; et: Qui timetis Dominum, sperate in illo, et in oblectatione veniet vobis misericordia; et: Qui timetis Deum, credite in illum, et non evacuabitur merces vestra; et: Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione conservabit illum a malis; et: Spiritus timentium Deum quaeritur, et in respectione illius benedicetur; et: Qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit, quia ipse est spes ejus; et facultas et virtus exaltavit cor ejus. Super hoc timore Ambrosius dicit:« Qui timet Dominum, declinet errorem, et ad virtutis semitam vias suas dirigat.» Gregorius dicit:« Prava mens si non prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emendatur.» Sed inter haec notandum est, quod gratia Dei praecedens mittit nos ad triplicem cogitationem, quae habetur ex nostris excessibus, de judicio Dei futuro, de gehennae incendio: quae cogitatio opportuna importunitate sui mentem stimulans mittit nos ad timorem, timor autem ad charitatem. Haec de timore charitatis gratia incidenter dicta sunt. Ipsa autem charitas nos doceat, quid de ipsa charitate sentiendum sit, quid proferendo, quod sit ejus initium, et quod incrementum, quae perfectio.
4.6
Dicamus ergo quia charitas multipliciter dicitur. Accipitur enim pro opere charitatis, ut cum usualiter dicitur, Eleemosynam dare charitas est quod genus charitatis, cum ex mentis affectu non descendit, non salvat. Significat etiam charitas ipsum Deum, ut cum dicitur, Deus charitas est. Significat et charitas affectum mentis purgatum: unde S. Augustinus talem ponit descriptionem,« Charitas est motus animi ad diligendum se, et proximum propter Deum.» Et notandum, quod quando dicitur,« Charitas est motus animi,» motus corporis removetur, qui, quamvis aliquando sit opus charitatis, tamen non est charitas. Et quia movetur animus ad judicandum, et ad consimilia, additur,« ad diligendum;» sed quia movetur animus ad 549 diligendum saeculum, additur,« Deum.» Et ne aliquis exspectet aliud praemium a Domino quam ipsum Deum, recte subjungitur,« propter Deum:» et item quia nullus debet se ipsum diligere propter se ipsum, nec proximum propter proximum, sed propter Deum; convenienter subditur,« et se et proximum propter Deum.» Et attende quam recte determinatum sit,« propter Deum.» Homo nec per se est, nec per se bonus est; sed a Deo est, a Deo bonus est: similiter dico de angelo, et de quacunque creatura. Deus enim per se est, et per se bonus est. In eo autem qui per se est, et per se bonus est, finis nostrae beatitudinis constituitur: ergo in solo Deo. Quod si homo diligeret se ipsum propter se ipsum, vel proximum propter proximum; jam non in Deo, sed in creatura finem suae beatitudinis constitueret, quod nefas esset: unde procul dubio in miseriam laberetur homo, cum sibi ipsi non posset esse beatitudo, nec aliquid praeter Deum. Debet ergo unusquisque se ipsum diligere, nec propter se, sed propter Deum.
4.7
Sed quia ista charitas manifesta vel perfecta esse non potest, nisi ex operibus comprobetur( probatio enim dilectionis est exhibitio operis), necesse est sequi opera quae propter Deum exhibeantur. Unde dicitur: Diliges proximum sicut te ipsum: scilicet propter Deum; id est ut servitium Dei ab illo impleatur. Et istud sicut similitudinem significat hic, non quantitatem; sed ut sicut diligis te ad serviendum Deo, itidem dilige proximum ut serviat Deo et regnet cum Deo. Non enim audeo judicare peccatum, si quis habeat minorem affectum circa alium quam circa se ipsum: quod si aequalis est, perfectus est. Eisdem etiam proximis temporalia et spiritualia debemus impendere: spiritualia, ut praedicationes et quaecunque spiritui congruunt; corporalia, quaecunque sunt nobis ultra necessitatem. Non debemus proximis dare nostra tempore necessitatis: ipsa necessaria nostra non dare, sed partiri debemus. Sic enim beatus Gregorius testatur:« Minus amare proximum convincitur, qui necessitate cogente, necessaria non partitur.» Et revera charitas magis vult ut duo tolerabili afficiantur inopia, quam unus intolerabili torqueatur miseria: nec mirum quia charitas, quae non quaerit quae sua sunt, juxta vires occurrit, et ultra vires vult.
4.8
Dubitari autem solet de dilectione Dei et proximi, quae quam praecedat. Quod ita decernitur. Dilectio Dei alia incipiens est, alia nutrita. Incipit quidem homo diligere Deum antequam proximum; sed, quia dilectio Dei non potest perfici, nisi nutriatur et crescat per dilectionem proximi, oportet ut proximus diligatur. Sic ergo dilectio Dei praecedit ut incipiens: procedit a dilectione proximi, ut ab illa nutrienda. Et haec est in dilectione Dei perfectio, ut si articulus necessitatis evenerit, moriatur homo quocunque genere mortis, antequam transgrediatur unum de praeceptis Dei minimis. In dilectione vero proximi haec est perfectio, ut homo diligat inimicum suum, et ponat animam suam pro fratribus suis. Sic enim scriptum est. Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, orate pro persequentibus et calumniantibus vos; et alibi: Majorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
4.9
Jure ergo charitas dicitur signum, quo discernuntur electi a reprobis. Non enim discerni possunt fide, aut eleemosynarum largitione, vel scientia, vel jejuniorum vel vigiliarum affectionibus, vel martyrio: haec enim sunt communia electis et reprobis. Sola ergo charitas filios Dei a filiis gehennae distinguit, dicente Domino: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Charitas congregat filios Dei, et facit habitare in unum. Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Et alibi scriptum est:« Ubi est charitas et dilectio, ibi est sanctorum congregatio. Ibi nec ira est, nec indignatio, sed firma charitas in perpetuum.» Nulla virtus sine charitate roboratur, imo in peccatum vertitur. Peritus enim sine charitate stultus est; et idiota quilibet, si charitatem habet, valde doctus est, divina Scriptura testante. Ille tenet et quod patet, et quod latet in divinis sermonibus qui charitatem tenet in moribus. O quid digne de charitate referam, quae scientiam non abscondit ignorantibus, nec 550 fructum indigentibus, nec infirmis negat medicinam, nec sanis tutelam! Charitas interna inspiratione praedestinatos vocat, vocatos justificat, justos magnificat. Pigrum excitat ut pugnet, pugnantem juvat ut vincat, victorem coronat ut regnet. Scientem inflatum tangit ut humilietur, idiotam humilem docet ut sapiat et exaltetur. Blanditur sine adulatione, saevit sine crudelitate; cum infirmis infirmatur, pro scandalizatis uritur; agit magna, agit minima, ut nunquam sit otiosa. Gaudet in confessoribus, jucundatur in virginibus, fervet in martyribus, regnat in Angelis. In humilibus confessoribus redolet ut viola, in devotis virginibus germinat ut lilium, in sanctis martyribus rubet ut rosae, in beatis Angelis fulget ut aurum obrizum. O quam dulce et salubre est vinculum charitatis, in qua, affirmante beato Augustino, pauper dives, sine qua dives pauper est! Haec in prosperitatibus temperat, in adversitatibus tolerat, in tentatione tutissima, in hospitalitate latissima, inter veros fratres laetissima, inter falsos patientissima: libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petro ad obediendum, humana in Christianis ad confitendum, divina in Christo ad ignoscendum.
4.10
Charitas ergo mira, pulchra, optima docet et operatur. Docet enim ut semper diligatur quod diligendum est, ut nunquam diligatur quod diligendum non est, nec amplius diligatur aliquid respectu hujus rei quod aequaliter vel minus diligendum est, nec aequaliter quod minus vel amplius, nec minus quod aequaliter vel amplius. Debet unusquisque homo quatuor tantum diligere: Deum scilicet, Angelos, semetipsum, et homines. Alia autem ab his minime diligenda sunt, sed pro loco et tempore utendum est eis, et pro conditione sua laudandus atque admirandus est Creator in illis. Verbi gratia Deus et proximus semper diligendus est, peccatum autem nunquam diligendum est: item Deus non minus vel aequaliter respectu alicujus, sed magis diligendus est; nec proximi minus nec magis diligendi sunt, sed aequaliter, licet opera charitatis non aequaliter exhibenda sint. Item corpora nostra nec magis, nec aequaliter ut animae diligenda sunt, sed minus.
4.11
Item docet hominem gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, abstinere ab illicitis, transcendere licita, dare superflua, partiri necessaria, inimicum diligere, pro proximo mori. Charitas purgat cor, illuminat, accendit, corroborat: purgat, dico, a sordibus peccatorum, illuminat ad intelligendum, accendit ad diligendum, corroborat ad operandum et perseverandum. Charitas est vita verborum et cogitationum, vita virtutum et operum; quia singula haec si ex radice charitatis non pullulant, non vivunt, sed mortua sunt. Item charitas est vita beatarum animarum, vita quoque Angelorum; quia nec animae nec Angeli vivunt nisi per charitatem Dei qua pascuntur. Item charitas est mors criminum, virtus pugnantium, palma victorum: quam fides concipit, ad quam spes currit, cui profectus omnium bonorum deservit. Non est autem charitas integra, nisi cum dilectione Dei amor fraternus teneatur: qui enim a fraterna societate secernitur, divinae charitatis participatione privatur. Christus Deus et homo est: totum ergo Christum non diligit qui hominem odit. Quamvis aliqui fide et bonis operibus videantur esse participes; tamen quia fraterna dilectione privantur, nullum habent incrementum virtutis. Nam, sicut Apostolus ait, Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Charitas enim omnium virtutum obtinet principatum, unde et vinculum perfectionis dicitur, eo quod universae virtutes ejus vinculo religentur. O quam beata est virtus charitatis, quae omnes amplectitur, omnes diligit, omnes fovet; peccata delet, virtutes nutrit; et, sicut scriptum est, comprimit iram, excludit odia, expellit avaritiam, comprimit 551 rixam, et fugat pariter omnia vitia! Inter opprobria secura est, et inter iras placita, inter odia benefica, in veritate firma: a pravis impugnatoribus non diripitur, a latronibus non furatur, ab incendio non crematur, ab haeresi non dividitur: individua stat, inexpugnabilis manet, inconcussa perseverat, incorrupta laetatur. Charitas concordia est, meritum et societas electorum. Charitas patiens est, quia in adversitate non frangitur: benigna est, quia amicis et inimicis opera misericordiae impendit: charitas non aemulatur, quia alterius bonum diligit ut suum: non agit perperam, quia ad opus perversum non ducitur: non inflatur, quia eam nulla prosperitas attollit: non est ambitiosa, quia non vult aliis praeponi: non quaerit quae sua sunt, quia communia propriis, non propria communibus anteponit: non irritatur, quia non provocatur ad iram, et non solum opere non nocet, sed nec malum cogitat: non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: omnia suffert in actu pro veritate; omnia credit quae veritas suadet; omnia sperat quae veritas promittit; omnia sustinet, in ipso capite, id est Christo. Charitas nunquam excidit, quia etsi opera ejus cessent, ipsa tamen charitas nec in hoc saeculo, nec in futuro finitur. Vel charitas in electis non excidit, quia, etsi aliquis electus criminaliter peccet, charitas tamen in eo non excidit irregressibiliter. Hanc autem virtutem qui servat in operibus suis, benedictionem consequitur, Scriptura affirmante quae loquitur ad populum Israeliticum sic: Si autem audieris ut facias omnia mandata ejus, faciet te Dominus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra: benedictus eris in agro, et benedictus eris in civitate: benedictus fructus ventris tui, et benedictus fructus terrae tuae: mittet Dominus super cellam tuam et super omnia opera manuum tuarum benedictionem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).