De successoribus S. Hidulphi in Vosago
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 9605 Desushi
6.1
CAPUT VI.
6.1
Successorum tam idonei Patris nomina raptim perstringere libet, quia cum studio brevitatis, tum etiam quod ex eorum actis vix tenue quiddam scriptura seu relatio certa nobis transmittere quivit, immorari piget. Primus post eum rexit idem monasterium Waldo ex sorore Maldawini progenitus. Secundus Isimundus quondam episcopus, cujus tempore cessit nostro loco apud domnum Juvinum fundus. Tertius exstitit Theodericus, quartus Reginardus, quintus Humbertus. Sextus vero Pippinus vix praefuit pauculis coenobitis aliquot annis, nimium a principibus pressus. Porro sex horum Patrum aetas habuit principes reipublicae, praedictum Ludovicum, Lotharium, item Lotharium, Ludovicum, nec non Arnulfum, quorum temporibus ipsa abbatia plurimum attenuata, exigente jam saeculi nequitia, per Lotharium qui factus est anathema maranatha, pene exstitit desolata, quae usque ad ipsum pollebat religione, rerumque copia. Hic tergiversator callidus damnabiliterque levis ac lubricus, patruorum patientiam sedulis irritabat machinationibus; adversus quos cum etiam crebram aciem produceret, neque congressus illius laetos exitus haberet, praefatus abbas nimis continua ex acie militum in expeditione regali compulsus, et maxime parricidalem dissensionem perosus, alam loricatorum quam solebat, id est triginta milites cum consueto clypeatae manus numero, in exercitum destinare noluit, orare se dicens regem ne istiusmodi angariam imponeret militantibus Deo monachis; ipse potius ex facultate abbatiae utilitatibus consuleret propriis. Hac causa tyrannus stimulatus jam saepe dictum monasterium duci provinciae jure contradidit, ea videlicet conditione, quatenus res loci pro libitu dispensaret, militumque turbam procinctui regio procuraret. Tunc domus Dei pene est annullata, monachis sunt subtracta victualia, et ob id paulatim sparsi per diversa, egestate coacti deseruere cellas circumcirca. Tantum aliquot sunt permissi in ipso principali loco remorari, quibus ad necessarios sumptus delegata fuit adjacens cum agellulis suis villa, cum curtibus pauculis. Mille vero ac quingentos et insuper undecim mansos cum suppositis ecclesiis ex ipsa abbatia usurpavit sibi ambitio ducis.
6.2
Cum autem ab incarnato Domino instaret octingentesimus nonagesimus sextus annus, Arnulfus Romae Caesar efficitur: e vestigio inaudita lue mortalitatis subsequente, atque famis homines homine vesci cogentis. Zuendeboldus quoque tyrannus ipsius Arnulfi filius, Lotharingam provinciam disponere permissus, indebilis flagitii nota dedecoravit primitias sui principatus; praetitulato siquidem anno illam tantulam delegationem praebendae monachorum illic adhuc sub Pippino abbate excubantum, jure beneficii concessit Hillino comiti, in cujus clientela vix aliquot canonici permissi sunt immorari; stirpitus hinc avulso ordine monachali, videlicet quia esset clericis indifferens victus, et quia magis peculiaris quam communis rei inniterentur sumptibus. Huic successit Riquinus secundus, tertius Otto, quo superstite civitas Basilea ab Hunnis expugnata atque aequata est solo. In Mediano autem coenobio et tribus eidem conterminalibus monasteriis vix singuli clerici feruntur resedisse nonnullis mensibus, in eisdem observantes excubias vulgaris parochiae. Tandem in culmine regni Henrico( Aucupe) stabilito, et Barbari vetatur irruptio, atque paulatim convalescente patria, illuc reintegratur imminutus canonicorum numerus et ordo. Huic jam comiti Ottoni quartus Boso successit in administrationem rerum ipsius monasterii, et huic deinde quintus Amardus postremus provisor exterioris suppellectilis; sed primus institutor monasticae religionis in illo loco exstitit Gislibertus, quia jam venerat tempus miserendi ejus. Attamen exactis sexaginta et sex annis, velut usque ad imperium Conradi( Salici) invicti principis, Deo miserante, aliquantulum convaluit illic, quamvis non ut prius, exercitium religionis, instantia domni Brunonis reverendi Leuchorum antistitis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).