Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De unitate sanctae Trinitatis
Auctor incertusTrin 1 · spanish-geminiMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More

Original: 7427 Deunsat

De unitate sanctae Trinitatis Cum me pervigil fidei cura fecisset exsomnem, his me interrogationibus percontavi, et tali studio scholae nostrae lumen accendi. Judicet vero lector, an utile sibi hoc sit; mihi tamen, si neglexerit, nihil subtrahit. INTERROGATIO. Pater, inquiunt, Deus est? RESPONSIO. Nec profanus ignorat. INT. Filius Deus est? RESP. Apostolus testis est. INT. Quid enim ait? RESP. Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnes Deus benedictus in saecula. INT. Quid de Spiritu sancto autumaris? RESP. Magna mihi brevitas docendi quod Deus sit, suffragatur. INT. Quae illa sit, aveo scire. RESP. Quod ex Patre procedat: probem solum, quod et peccata dimittat. INT. Ubi istud legis? RESP. In Joanne, cum insufflavit Dominus in faciem discipulorum, et ait: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remissa erunt; et quorum detinueritis, detenta sunt. INT. Nihil fortius. RESP. Alia multa nescis? INT. Quae? RESP. Quod Christum creat in viscere, quod super Christum venit in flumine, quod vivificat omnia, quod Baptismum consecrat, quod Christum dirigit, quod replet orbem, quod Trinitati contaxatur, quod novit, capit et regit omnia, nec solum terrestria, sed et coelestia, quod Apostolos eligit ac destinat, quod dona sua et prophetias quibus velit impertiat: et plura quae in Scripturis sanctis posita, ad momentum non occurrunt. Et si istis non tangeris, mihi tamen solum quod de Patre est, ad documentum deitatis ipsius suffecisset. Sunt et sententiae singulares, hujus scilicet veritatis astipulatrices, ut illae Pauli: Divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, ipse autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Et inter caetera Petri: In veritate, inquit, scio, quia non est Deus personarum acceptor. Cum cogitanti et haesitanti de visu, Spiritus sanctus dixerit, Surge, et vade cum illis nihil dubitans; ego misi illos ad te. Nam David saepenumero eum nuncupat Spiritum rectum in quinquagesimo psalmo. Dominum Deum appellat in nonagesimo primo: Quoniam rectus est, inquit, Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo; et, Dominus super aquas multas, in psalmo vigesimo octavo prodit, quibus in exordio suo Genesis Spiritum Dei superferri depromit. Licet illud manifeste noverim, nunquam annumerari Spiritum sanctum Patri, vel etiam Filio potuisse, cum dictum sit, Ite, baptizate gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: nisi socia deitate regnaret. INT. Quid ergo? tres Dei sunt? RESP. Absit: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli. INT. An duo sunt? RESP. Nequaquam, quia nemo potest duobus dominis servire. INT. Unusne probari licet? RESP. Nullus Deus nisi unus. INT. Istud lego: sed qualiter id de tota Trinitate verum sit, nosse volo. RESP. Scies, si mentem dictis infigas: Pater enim est nomen appellativum, Filius est nomen appellativum, ita quoque Spiritus sanctus appellativum et naturale nomen est. Licet Pater ad Filium et Filius ad Patrem dicatur, relativa haec nomina nuncupentur. Deus autem nomen est proprium Patri et Filio et Spiritui sancto: sicut scribitur in Psalmo, Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. Ergo appellativa nomina Pater et Filius, et Spiritus sanctus; proprium vero, Deus, Deus, Deus. INT. Ergo tres dii sunt? RESP. Rogo, recole denuo aliud: Audi, Israel; Dominus Deus tuus, Dominus unus est. Videsne, quaeso, in hoc dicto regalem quamdam altitudinem sensus? INT. Expone breviter, audiam. RESP. Dominus, inquit, Deus tuus, Dominus unus est. Ni fallor, hic trinam taxationem Dei univit: Dominus, inquit, et Deus tuus, et Dominus. Habes quid pater, quid Filius, quid Spiritus sanctus sit. Et mox intulit, Unus est. O lumen unitatis clarum! INT. Ubi est ergo Trinitas? RESP. In gignente, genito, et procedente; id est, in Patre, et Filio, et Spiritu sancto, in appellativis videlicet vel relativis nominibus. INT. Quid, in propriis nominibus, id est Deus, et Deus, et Deus, triplicatio non admittitur? RESP. Non. INT. Quare? RESP. Quia unus est, propria vocabula non triplicantur. INT. Ergo in relativis nominibus Trinitas accipitur. RESP. Ita est. INT. In quibus? RESP. In personarum videlicet et nominum discretione, patris, et Filii, et Spiritus sancti. Denique ipse Christus non ait, Ite, baptizate gentes in nomine deorum; sed, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut Trinitatem doceret in relativis personarum nominibus, Dei autem nomen, quod non triplicatur, in singularitate monstraret. INT. Non ergo discurrunt propria cum appellativis? RESP. Discurrunt. INT. Ergo et connumerantur? RESP. Absit: quia si triplicaverimus, deorum inducimus pluralitatem. INT. Ergo non est Pater Deus? RESP. Deus est plane. INT. Ergo Filius non est Deus? RESP. Deus est omnino. INT. Ergo Spiritus sanctus non est Deus? RESP. Deus est absque ambiguo. INT. Vides ergo tres, audes dicere Deos? Sed, ut video, in relativis creditur vocabulis Trinitas. RESP. Et in naturalibus plane et personis, et nominibus relativis. INT. Quare Deus, et Deus, et Deus? RESP. Naturalia nomina sunt. Naturale est singulis Deus, sed proprium nomen. Non enim possumus dicere tres deos, sed dicimus Trinitatem in relativis naturaei vocabulis, et personis, id est, in Patre et Filio et Spiritu sancto. Dicimus autem unitatem in Deo, et Deo, et Deo. INT. Non ergo dicitis tres personas? RESP. Dicimus. INT. Et in singulis personis Deum, et Deum, et Deum esse creditis? RESP. Hoc sine palpatione credere manifestum est. INT. Ergo sicut dicitis tres personas, dicitis et tres Deos? RESP. Absit. INT. Quare? RESP. Quia in personis est distinctio, in deitate autem non est. INT. Quae est ista distinctio? RESP. Quia Pater Pater est, Filius Filius est, Spiritus sanctus Spiritus sanctus est. INT. Per diversitatem te asseris colere Trinitatem? RESP. Personarum et nominum, non naturae, quia una est. INT. Certe jamdudum et haec nomina naturalia esse dixisti, et appellativa, et quae sunt propria repete? RESP. Deus, et Deus, et Deus, haec ergo triplicata distantiam non faciunt. INT. Cum appellativis ergo naturalibus, propria non triplicantur. RESP. Nullo modo. INT. Non ergo sibi conjunguntur, Pater et Deus, aut Filius et Deus, aut Spiritus sanctus et Deus. RESP. Conjunguntur plane; et idem Pater Deus est, et idem Filius Deus est, et idem Spiritus sanctus deitati suae absque dubio copulatur. INT. Triplicabitur deitas. RESP. Sacrilegii noxa est: quia sub Deo est numerus, non inter Deum. INT. Ergo nec Pater appellatur Deus, nec Filius, nec Spiritus sanctus. RESP. Et sic docemur, et ita credimus, ut nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum sua deitate privemus. INT. Quasi vero non id facis, cum dicis, Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, quos simul alter Deos esse concludit. RESP. Itane hoc humanae aures audiant, ac non sputis omnes inlinient? Verumtamen in vocabulis appellativis, id est in personis Trinitatem accipio, deitatem autem nullo modo triplicari posse confido; quia varietatem et discretionem in natura non invenio. INT. Quot ergo nomina credis? RESP. Relativa in personis tria. INT. Propria quot? RESP. Jam te saepius sustinui, pluraliter de proprio nomine conquirentem, sed proprium deitatis unum est nomen. INT. Abstulisti grandem macheriam, sed aveo dicas, hoc nomen naturale est? RESP. Utique. INT. Et relativa quae appellativa taxas, naturalia sunt? RESP. Etiam, sed per efficientiam generationis et processionis, non per proprietatem indivisae deitatis. INT. Ergo Filius nisi Filius Dei esset Deus, esse non posset? RESP. Quid dubitas? INT. Quia ergo Dei Filius, ideo Deus. RESP. Assentio. INT. Et nisi esset efficientia generationis quae conferret nomen appellativum in Filium, nec haberet nomen proprium deitatis, et non esset Deus. RESP. Utique ex generatione Filius et vere Filii Dei proprium nomen Deus: quod non postea ubi non erat antea, sed cum generaretur ab intemporali intemporaliter sumpsit. INT. Quid Spiritus sanctus? RESP. Ipse quoque nisi de Patre procederet et substantiam ejus haberet, Deus non esset. INT. Ergo processio ei contulit deitatem? RESP. In Spiritu sancto et nomen est et natura, sed quia de Patre processit, ideo nomen proprium deitatis obtinuit. Neque enim aliud de Patre procedere potuit, quam quod ipse est, nec tamen aut effetatus est, aut divisus. Vocabulum ergo appellativum naturale et personale Spiritus sanctus; proprium vero, Deus. INT. Nomen istud quod dicis proprium, quam continet rationem, ut in tribus personis currat unum idemque, nec tamen triplicetur? Sicut verbo tenus plures taxare possumus, Statius, aut Salustius, aut Horatius. RESP. Enubilem ratione quam valeo, si intentus adsis. INT. Adsum. RESP. Paulum legimus de Christo dicentem, quod ipse sit pax nostra, qui fecit utraque unum. Sed hoc invictissimae causae nostrae suffragium ad id valeat, quo facilius credatur, ideo Christum sub nomine pacis esse taxatum, quia nec discindi, nec distrahi potest, nec ullo modo duplicari. Jam vero qui fecit utraque unum, multo magis ipse cum Patre et Spiritu sancto unum est; non est autem unum, si sit divisus. Ergo et unum cum Patre et Spiritu sancto est, et unus; quia alios conjungit, divisionem penitus non admittit. INT. Accipio istud firmissimum contra rebelles telum; sed quo ista propositio excurrat, nosse desidero. RESP. Pax sit Deus, ut volumus, et nos prospero cursu ducat. INT. Ita est, nunc perge. RESP. Haec igitur ipsa Pax quia litteris scribitur tribus, recipitne pluralem numerum? INT. Non. RESP. Aestima ergo P Patrem dici, A Filium nuncupari, et hoc sine ratione subtilissima ne dictum putes. A enim principium litterarum est, nec ante se ullum habere cognoscitur elementum, ut probatum habeas ante Filium nihil esse. Neque vere id absque divini testimonii documento relinquam: ipse enim se principium esse Judaeis interrogantibus indicavit. Hanc ergo litteram nulla alia praecedit: et quia omnis littera habet tempus; ergo et tempus defuit. Verumtamen ipsa haec syllaba et longa est, et prima est: sed quod longa est, aeternitatem Filii Dei, non temporalitatem, insinuat. Quod syllaba, quia Pater in Filio et Filius in Patre est, et hoc unum est. Quod vero prima est, quia Filius secundus non est. Namque et in Apocalypsi Joannes proprie ipsam litteram ponens ait, Ego sum α et ω, primus et novissimus, initium et finis. Sed ideo novissimum accipe, quia dignatus est in fine temporum humiliter nasci et mori, et judicium novissimum ipse suscipere. X autem tertia est in fine littera, ubi intelligas Spiritum sanctum non ad finem tendere, sed in superna semper majestate procedere. Ideoque et Paulus apostolus, Quae sursum sunt sapite, ait: ut sursum corda habeamus ad Deum; et utique Dominus Spiritus est. Ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. Non itaque dubito, quod in hujus excellentissimam gloriam Apostolus invitans ita loqueretur: Unum autem quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, sequor secundum intentionem ad palmam supernae vocationis Dei. Ut fiat igitur Pax ad P conjungitur A, vocalis scilicet littera, ne P muta remaneat: quia Deus Pater voci et Verbo suo semper annectitur. Sed ut Pax sit, additur X quae duplex ponitur pro consonantibus littera, ut et hic consonantiam atque participium Spiritus sancti cum Patre et Filio videas, collegiumque ejus in superna et perfecta Trinitate cognoscas. Discrepant a se hae litterae appellationibus et personis, quia illud P, hoc A, istud X nuncupatur et scribitur: sed tamen ut sit Pax, sibi eae litterae invicem connectuntur. P autem littera est substantialiter, et A littera est substantialiter, et X littera est substantialiter; sicut et Pater Deus est naturaliter, et Filius Deus est naturaliter, et Spiritus sanctus Deus est naturaliter. Illa autem discrepatio characterum, discrepationem facit appellationum et personarum non naturae, quia totum littera est. Sicut in his tribus litteris diversis appellationibus vocitatis Pax scribitur, quae plurali numero non tenetur: ita quoque appellatio Patris et Filii et Spiritus sancti documentum est Trinitatis; sed quemadmodum Pax, ita Deus singularem obtinet numerum deitatis. In hac igitur copulatione litterarum trium divisio non admittitur, ut Pax impleatur. Si enim vel unam subtraxeris, nec Trinitas, nec Pax erit. INT. Repete, quaeso, ista lucidius. RESP. Adverte animum. Et P, inquam, littera est, et A littera est, et X littera est; sicut et Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus: sed diversae sunt appellationes et personae, licet incorporalis Patris et Filii et Spiritus sancti. Verumtamen quid est, P et A et X? Pax scilicet, quae pluralem in se numerum non admittit. O stultitia incredulorum, quae ante oculos suos posita non attendit! Nam ideo, ut existimo, haec impius minime intelligit, quia in simplicitate cordis Deum non quaerit. INT. Verum est, verum est omnino quod dicis. Nam quid isto exemplo propinquius? Quid ista ratione clarius invenitur? RESP. Sed repeto ista tibi, et vero libentius demonstrabo. Igitur ut tribus personis, et vocabulis diversis harum litterarum fit Pax; sed hoc ad concordiam et societatem personarum accipe: ostendit quoque ut et illa littera, et haec littera, et ista littera sit, sed Pax singularis sit. Hic ergo in Deo et Deo et Deo unum Deum demonstratum aspice. Quamvis enim aliud nomen, et aliam personam habeat P, aliud nomen et aliam personam habeat A, aliud nomen et aliam personam habeat X; sicut aliud nomen et aliam personam habet Pater, et aliud nomen et aliam personam habet Filius, et aliud nomen et aliam personam habet Spiritus sanctus: tamen et ista littera, et haec littera, et illa littera dicitur; sicut et iste Deus, et hic Deus, et ille Deus absque ambiguo creditur, sed unus Deus agnoscitur, quia Pax plurali numero non tenetur. Nisi si quid habes ad haec. INT. Ego ne quidem alios hinc haesitare vellem, ita mihi hujus manifestationis lumen effulsit. Sed magis est, ut intelligo, ista deliciosius credere, neque hinc ullo modo palpitare; ut quod homines carnalibus caecati curis videre non possunt, saltem fidei compendio nanciscantur.

Spanish Gemini
1
Sobre la unidad de la santa Trinidad
1
Como el desvelo por el cuidado de la fe me había dejado sin sueño, me interrogué con estas cuestiones y con tal estudio encendí la luz de nuestra escuela. Juzgue, en verdad, el lector si esto le es útil; a mí, sin embargo, si lo descuida, nada me resta. INTERROGACIÓN. El Padre, dicen, ¿es Dios? RESPUESTA. Ni el profano lo ignora. INT. ¿El Hijo es Dios? RESP. El Apóstol es testigo. INT. ¿Qué dice, pues? RESP. De quienes son los padres, y de quienes procede Cristo según la carne, el cual es Dios sobre todas las cosas, bendito por los siglos. INT. ¿Qué opinas sobre el Espíritu Santo? RESP. Me basta una gran brevedad para enseñar que es Dios. INT. Deseo saber cuál es esa. RESP. Que procede del Padre: probaré solo que también perdona los pecados. INT. ¿Dónde lees eso? RESP. En Juan, cuando el Señor sopló en el rostro de los discípulos y dijo: Recibid el Espíritu Santo: a quienes perdonéis los pecados, les serán perdonados; y a quienes se los retengáis, les serán retenidos. INT. Nada más fuerte. RESP. ¿No sabes muchas otras cosas? INT. ¿Cuáles? RESP. Que crea a Cristo en el seno, que viene sobre Cristo en el río, que vivifica todas las cosas, que consagra el bautismo, que dirige a Cristo, que llena el orbe, que se cuenta con la Trinidad, que conoce, abarca y rige todas las cosas, no solo las terrestres, sino también las celestiales, que elige y destina a los Apóstoles, que imparte sus dones y profecías a quien quiere: y muchas más que, al estar puestas en las Sagradas Escrituras, no ocurren al momento. Y si no te conmueves con estas, a mí, sin embargo, me habría bastado solo lo que es del Padre como documento de su deidad. Hay también sentencias singulares, es decir, avales de esta verdad, como aquellas de Pablo: Hay diversidad de ministerios, pero el mismo Señor; y hay diversidad de operaciones, pero es el mismo Dios quien obra todo en todos. Y entre otras de Pedro: En verdad, dice, sé que Dios no hace acepción de personas. Cuando, pensando y dudando sobre la visión, el Espíritu Santo dijo: Levántate y ve con ellos sin dudar nada; yo los envié a ti. Pues David lo llama frecuentemente Espíritu recto en el salmo cincuenta. Lo llama Señor Dios en el noventa y uno: Porque recto es, dice, el Señor Dios nuestro, y no hay iniquidad en él; y, el Señor sobre las aguas muchas, aparece en el salmo veintiocho, sobre las cuales, en su inicio, el Génesis expone que el Espíritu de Dios se cernía. Aunque sé manifiestamente que nunca se pudo enumerar al Espíritu Santo al Padre, o incluso al Hijo, pues se dijo: Id, bautizad a las gentes en el nombre del Padre, y del Hijo, y del Espíritu Santo: a menos que reinara con deidad asociada. INT. ¿Qué pues? ¿Hay tres Dioses? RESP. Lejos de ello: El que sacrifica a los dioses será exterminado, a menos que sea al Señor solo. INT. ¿O hay dos? RESP. De ninguna manera, porque nadie puede servir a dos señores. INT. ¿Se permite probar que es uno? RESP. No hay Dios sino uno solo. INT. Leo esto: pero quiero saber cómo es eso verdadero sobre toda la Trinidad. RESP. Lo sabrás si fijas tu mente en lo dicho: pues Padre es un nombre apelativo, Hijo es un nombre apelativo, así también el Espíritu Santo es un nombre apelativo y natural. Aunque se diga Padre respecto al Hijo y Hijo respecto al Padre, estos nombres se llaman relativos. Dios, en cambio, es un nombre propio para el Padre, el Hijo y el Espíritu Santo: como se escribe en el Salmo, Según tu nombre, oh Dios, así también tu alabanza hasta los confines de la tierra. Por tanto, nombres apelativos son Padre y Hijo, y Espíritu Santo; el propio, en cambio, es Dios, Dios, Dios. INT. ¿Entonces hay tres dioses? RESP. Te ruego, repasa de nuevo otra cosa: Escucha, Israel; el Señor Dios tuyo, el Señor uno es. ¿Ves, te pregunto, en este dicho una cierta altura real de sentido? INT. Explícalo brevemente, escucharé. RESP. El Señor, dice, Dios tuyo, el Señor uno es. Si no me equivoco, aquí unió una triple tasación de Dios: el Señor, dice, y Dios tuyo, y el Señor. Tienes qué es el Padre, qué el Hijo, qué el Espíritu Santo. Y luego añadió: Uno es. ¡Oh, clara luz de la unidad! INT. ¿Dónde está, pues, la Trinidad? RESP. En el que engendra, en el engendrado y en el que procede; es decir, en el Padre, y en el Hijo, y en el Espíritu Santo, es decir, en los nombres apelativos o relativos. INT. ¿Qué, en los nombres propios, es decir, Dios, y Dios, y Dios, no se admite la triplicación? RESP. No. INT. ¿Por qué? RESP. Porque es uno, los vocablos propios no se triplican. INT. Entonces en los nombres relativos se acepta la Trinidad. RESP. Así es. INT. ¿En cuáles? RESP. Es decir, en la discreción de las personas y de los nombres, del Padre, y del Hijo, y del Espíritu Santo. Finalmente, el mismo Cristo no dijo: Id, bautizad a las gentes en el nombre de los dioses; sino, en el nombre del Padre, y del Hijo, y del Espíritu Santo, para enseñar la Trinidad en los nombres relativos de las personas, pero mostrar el nombre de Dios, que no se triplica, en la singularidad. INT. ¿Entonces no corren los propios con los apelativos? RESP. Corren. INT. ¿Entonces también se enumeran juntos? RESP. Lejos de ello: porque si triplicamos, introducimos una pluralidad de dioses. INT. ¿Entonces el Padre no es Dios? RESP. Es Dios claramente. INT. ¿Entonces el Hijo no es Dios? RESP. Es Dios totalmente. INT. ¿Entonces el Espíritu Santo no es Dios? RESP. Es Dios sin ambigüedad. INT. ¿Ves entonces tres, te atreves a decir Dioses? Pero, como veo, se cree en la Trinidad en los vocablos relativos. RESP. Y en los naturales claramente, y en las personas, y en los nombres relativos. INT. ¿Por qué Dios, y Dios, y Dios? RESP. Son nombres naturales. Natural es para cada uno Dios, pero es nombre propio. Pues no podemos decir tres dioses, sino que decimos Trinidad en los vocablos relativos de la naturaleza, y en las personas, es decir, en el Padre y en el Hijo y en el Espíritu Santo. Decimos, sin embargo, unidad en Dios, y Dios, y Dios. INT. ¿Entonces no decís tres personas? RESP. Decimos. INT. ¿Y creéis que en cada persona hay Dios, y Dios, y Dios? RESP. Es manifiesto creer esto sin vacilación. INT. ¿Entonces, así como decís tres personas, decís también tres Dioses? RESP. Lejos de ello. INT. ¿Por qué? RESP. Porque en las personas hay distinción, pero en la deidad no la hay. INT. ¿Cuál es esa distinción? RESP. Que el Padre es Padre, el Hijo es Hijo, el Espíritu Santo es Espíritu Santo. INT. ¿Por la diversidad te afirmas adorar a la Trinidad? RESP. De personas y nombres, no de naturaleza, porque es una. INT. Ciertamente hace tiempo dijiste que estos nombres son naturales, y apelativos, ¿y repite cuáles son los propios? RESP. Dios, y Dios, y Dios, estos, por tanto, triplicados no hacen distancia. INT. Con los apelativos naturales, pues, los propios no se triplican. RESP. De ninguna manera. INT. ¿Entonces no se juntan entre sí, Padre y Dios, o Hijo y Dios, o Espíritu Santo y Dios? RESP. Se juntan claramente; y el mismo Padre es Dios, y el mismo Hijo es Dios, y el mismo Espíritu Santo se acopla a su deidad sin duda alguna. INT. Se triplicará la deidad. RESP. Es daño de sacrilegio: porque bajo Dios hay número, no entre Dios. INT. ¿Entonces ni el Padre es llamado Dios, ni el Hijo, ni el Espíritu Santo? RESP. Y así somos enseñados, y así creemos, para no privar ni al Padre, ni al Hijo, ni al Espíritu Santo de su deidad. INT. Como si en verdad no hicieras eso cuando dices: Padre Dios, y Hijo Dios, y Espíritu Santo Dios, lo cual, al mismo tiempo, concluye que son otros Dioses. RESP. ¿Acaso los oídos humanos deben oír esto, y no cubrirlo todo de escupitajos? Sin embargo, en los vocablos apelativos, es decir, en las personas, acepto la Trinidad, pero confío en que la deidad de ninguna manera puede triplicarse; porque no encuentro variedad ni discreción en la naturaleza. INT. ¿Cuántos nombres crees, pues? RESP. Relativos en las personas, tres. INT. ¿Propios cuántos? RESP. Ya te he soportado con frecuencia preguntando en plural sobre el nombre propio, pero el nombre propio de la deidad es uno. INT. Has quitado una gran maquinaria, pero deseo que digas, ¿este nombre es natural? RESP. Ciertamente. INT. ¿Y los relativos que tasas como apelativos, son naturales? RESP. También, pero por la eficiencia de la generación y de la procesión, no por la propiedad de la deidad indivisa. INT. ¿Entonces el Hijo no podría ser Dios si no fuera Hijo de Dios? RESP. ¿Qué dudas? INT. Que, por tanto, es Hijo de Dios, por eso es Dios. RESP. Asiento. INT. Y si no hubiera eficiencia de generación que confiriera el nombre apelativo al Hijo, tampoco tendría el nombre propio de la deidad, y no sería Dios. RESP. Ciertamente, por la generación es Hijo y verdaderamente el nombre propio de Dios es Hijo de Dios: lo cual no tomó después donde no estaba antes, sino que lo tomó intemporalmente cuando era engendrado desde lo intemporal. INT. ¿Qué el Espíritu Santo? RESP. Él también, si no procediera del Padre y tuviera su sustancia, no sería Dios. INT. ¿Entonces la procesión le confirió la deidad? RESP. En el Espíritu Santo hay nombre y naturaleza, pero porque procedió del Padre, por eso obtuvo el nombre propio de la deidad. Pues no pudo proceder del Padre otra cosa que lo que él mismo es, ni sin embargo fue afectado o dividido. El vocablo, por tanto, apelativo, natural y personal es Espíritu Santo; el propio, en cambio, es Dios. INT. Este nombre que dices que es propio, ¿qué razón contiene para que corra en tres personas siendo uno y el mismo, y sin embargo no se triplique? Como de palabra podemos tasar a varios, Estacio, o Salustio, o Horacio. RESP. Explicaré la razón como puedo, si estás atento. INT. Estoy presente. RESP. Leemos a Pablo diciendo sobre Cristo que él mismo es nuestra paz, que hizo de ambos uno. Pero este sufragio de nuestra causa invictísima valga para que se crea más fácilmente que Cristo fue tasado bajo el nombre de paz, porque no puede ser cortado, ni distraído, ni duplicado de ninguna manera. Ahora bien, el que hizo de ambos uno, mucho más él mismo es uno con el Padre y el Espíritu Santo; pero no es uno si está dividido. Por tanto, es uno con el Padre y el Espíritu Santo, y es uno; porque une a otros, no admite división en absoluto. INT. Acepto este arma firmísima contra los rebeldes; pero deseo saber hacia dónde se dirige esta proposición. RESP. Que la paz sea Dios, como queremos, y nos lleve por curso próspero. INT. Así es, ahora prosigue. RESP. Esta misma Paz, pues, porque se escribe con tres letras, ¿recibe número plural? INT. No. RESP. Estima, pues, que P se dice Padre, A se nombra Hijo, y no pienses que esto se dijo sin una razón sutilísima. Pues A es el principio de las letras, y no se conoce que tenga ningún elemento antes de sí, para que tengas probado que antes del Hijo no hay nada. Ni en verdad dejaré esto sin documento de testimonio divino: pues él mismo se indicó a sí mismo como principio cuando los judíos lo interrogaban. Ninguna otra letra precede, pues, a esta: y porque toda letra tiene tiempo; por tanto, también faltó el tiempo. Sin embargo, esta misma sílaba es larga y es primera: pero que sea larga insinúa la eternidad del Hijo de Dios, no la temporalidad. Que sea sílaba, porque el Padre está en el Hijo y el Hijo en el Padre, y esto es uno. Que sea primera, porque el Hijo no es segundo. Pues también en el Apocalipsis Juan, poniendo propiamente la misma letra, dice: Yo soy α y ω, el primero y el último, el principio y el fin. Pero toma lo último por esto, porque se dignó nacer y morir humildemente al final de los tiempos, y asumir él mismo el juicio último. X, en cambio, es la tercera letra al final, donde entiendes que el Espíritu Santo no tiende al fin, sino que procede siempre en la majestad suprema. Y por eso también el apóstol Pablo dice: Pensad en las cosas de arriba: para que tengamos los corazones arriba hacia Dios; y ciertamente el Señor es el Espíritu. Donde está el Espíritu del Señor, allí hay libertad. No dudo, pues, que el Apóstol, invitando a la gloriosísima gloria de este, hablara así: Olvidando ciertamente las cosas que quedan atrás, extendiéndome hacia las que están delante, sigo según la intención hacia el premio de la vocación suprema de Dios. Para que se haga, pues, Paz, a P se une A, vocal ciertamente, para que P no permanezca muda: porque Dios Padre siempre se une a su voz y Verbo. Pero para que sea Paz, se añade X, que se pone como letra doble por las consonantes, para que también aquí veas la consonancia y el participio del Espíritu Santo con el Padre y el Hijo, y reconozcas su colegio en la Trinidad suprema y perfecta. Estas letras discrepan entre sí por las apelaciones y las personas, porque aquella se llama y escribe P, esta A, aquella X: pero, sin embargo, para que sea Paz, esas letras se conectan entre sí. P, en cambio, es letra sustancialmente, y A es letra sustancialmente, y X es letra sustancialmente; así como también el Padre es Dios naturalmente, y el Hijo es Dios naturalmente, y el Espíritu Santo es Dios naturalmente. Aquella discrepancia de caracteres hace la discrepancia de las apelaciones y de las personas, no de la naturaleza, porque todo es letra. Así como en estas tres letras llamadas con diferentes apelaciones se escribe Paz, que no se contiene en número plural: así también la apelación del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo es documento de la Trinidad; pero al igual que Paz, así Dios obtiene el número singular de la deidad. En esta, pues, copulación de tres letras no se admite división, para que se cumpla Paz. Si, en efecto, sustrajeras aunque sea una, no habrá ni Trinidad ni Paz. INT. Repite, te ruego, esto más lúcidamente. RESP. Presta atención. Y P, digo, es letra, y A es letra, y X es letra; así como también Padre Dios, y Hijo Dios, y Espíritu Santo Dios: pero diversas son las apelaciones y las personas, aunque incorpórea del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo. Sin embargo, ¿qué es P y A y X? Paz, ciertamente, que no admite en sí número plural. ¡Oh, estupidez de los incrédulos, que puesta ante sus ojos no la atiende! Pues por eso, según creo, el impío no entiende esto en absoluto, porque no busca a Dios en la simplicidad del corazón. INT. Es verdad, es verdad totalmente lo que dices. Pues ¿qué es más cercano a este ejemplo? ¿Qué se encuentra más claro que esta razón? RESP. Pero te repito esto, y en verdad lo demostraré con más gusto. Por tanto, así como con tres personas y vocablos diversos de estas letras se hace Paz; pero toma esto para la concordia y sociedad de las personas: muestra también que tanto esta letra, como esta letra, y aquella letra es, pero Paz es singular. Mira, pues, aquí demostrado en Dios y Dios y Dios un solo Dios. Aunque, en efecto, P tenga otro nombre y otra persona, A tenga otro nombre y otra persona, X tenga otro nombre y otra persona; así como el Padre tiene otro nombre y otra persona, y el Hijo tiene otro nombre y otra persona, y el Espíritu Santo tiene otro nombre y otra persona: sin embargo, se dice esta letra, y esta letra, y aquella letra; así como este Dios, y este Dios, y aquel Dios se cree sin ambigüedad, pero se reconoce un solo Dios, porque Paz no se contiene en número plural. A menos que tengas algo contra esto. INT. Yo ni siquiera querría que otros dudaran de aquí, de tal manera brilló para mí la luz de esta manifestación. Pero es más, según entiendo, creer esto más deliciosamente, y no palpitar de aquí de ninguna manera; para que lo que los hombres cegados por cuidados carnales no pueden ver, al menos lo alcancen por el compendio de la fe.

Intertext edge

Open linked passage

Note