Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
De vitiorum virtutumque conflictu
Conf 10.1
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7008 Devivic
10.1
CAPUT X. Asperitas dicit:
10.1
Numquidnam stultis hominibus istis, et insensatis perinde ac brutis animalibus lenia verba, et non potius asperrima, dum delinquunt, objicienda sunt, ut dignitatem tuam revereri discant?
10.2
Sed mansuetudo respondet: Non tua in hujusmodi persuasio, sed apostoli Pauli sequenda est praeceptio, qui de hoc dilectum discipulum admonuit, dicens: Seniorem ne increpaveris, sed exhortare ut patrem, juniores ut fratres, anus ut matres, adolescentulas ut sorores in omni castitate. Et rursum: Servum, inquit, Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, modeste corrigentem eos qui diversa sentiunt. Rursumque: Argue, hortare, increpa in omni longanimitate et doctrina. Quod videlicet asperitatis malum perniciosum est, subditis nocet, minusque proficit: immo saepius contingit, ut etiam charitatis correptionem exacerbati spernant, et contra salutaria verba despectionis emittant jacula. Quod per Sapientem cavetur dum dicit: Qui arguit derisorem, ipse sibi facit injuriam. Econtra vero de illo qui per increpationem proficit, dicit: Argue sapientem, et diliget te. Idcirco scriptum est: Fili, in mansuetudine tua honora animam tuam; et Apostolus inquit: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, et idem apostolus episcopos docens ait: Ut ostendant se mansuetos ad omnes.

Intertext edge

Open linked passage

Note