Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De vitiorum virtutumque conflictu
Auctor incertusConf 16.1 · 7008-devivicMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 7008 Devivic
16.1
CAPUT XVI. Cupiditas dicit:
16.1
Certe sine culpa es quod quaedam habenda concupiscis quia non multiplicare appetis, sed egere pertimescis: et quod male alius retinet, ipse melius expendis.
16.2
Sed mundi contemptus respondet: Ista laeta hujus saeculi a nemine sine periculo vel offensione procurantur: quia quanto quisque plus habet, tanto amplius habere concupiscit: fitque ut modum habendi invenire nequeat, dum innumeris hujus saeculi curis deservire festinat. Ut enim ait Scriptura: Diligens argentum non implebitur argento. Haec nimirum habendi cupiditas semper bibens, et semper sitiens, numquam desiderium suum implens, quam sit detestanda, Paulus apostolus indicat, dicens: Et avaritia, quae est simulacrorum servitus. Quae quam sit animae noxia, salutique contraria, idem apostolus exponens ait: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa inutilia et nocua, quae demergunt homines in exitium et interitum. Quam sit vero detestandus avarus, ipse Sapiens denuntiat cum dicit: Avaro quidem nihil iniquius Quam sit item noxia divitiarum accumulatio, acervatioque, sanctus Jacobus aperit, dicens: Agite nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis vestris quae advenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginem traxit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Sed nec Redemptor noster praeterire silentio voluit hujus execrabilis cupiditatis malum, quod quam sit exitiale, explicat dum ait: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt. Et alibi: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Si igitur saecularium rerum cupiditas adeo periculosa proponitur omnibus, quanto magis illis qui de sorte Domini sunt, qui saeculo renuntiarunt, qui habitu et conversatione jam saeculares esse desierunt, exitialis erit? Huc specialiter Redemptoris tendunt verba, ut perniciosus destruatur avaritiae morbus, quibus ait: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini. Haec enim omnia gentes mundi quaerunt: et alibi subjungit: Quaerite autem primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis. O quam beata, o quam secura, o quam amplectenda sententia. Nullus enim in hac vita ita securus est, ut ille qui nihil praeter Christum appetens, ipsum possidet. Cuncta namque quae homini necessaria aestimantur, sub hac possessione ipse probatur habere, sicut Paulus ditissimus pauper dicebat: Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Omnia, inquit, hoc est non superflua utique, sed vitae humanae necessaria, ipso confirmante ac explicante alibi, dum dicit: Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Sed forte dices: Ideo iis qui in sortem Domini vocati sunt, plura habere contingit, ut melius ab ipsis quam a popularibus, erogentur Christi pauperibus. Et iis ego consentio, sed praelatis, non autem subjectis, quos maxime illud mulieris Lot exemplum docuit, quae dum post tergum a Sodomis exiens respexit, in statuam salis conversa, spiritum efflavit. Unde et Christus tale quid praecavendum denuntiat, dicens: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Hinc Petrus ait: Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato. Contingit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in volutabro luti. Qui nimirum avaritiae morbus nunquam melius compescitur, nisi cum dies mortis sine intermissione meditatur, cum qualis post modicum in sepulcro futurus sit homo considerat. Hoc certe fixum manebat in illius memoria, qui dicebat: Homo putredo, et filius hominis vermis. Haec ab illius corde non recedebant, qui docebat: In omnibus sermonibus tuis memorare novissima tua, et in saeculum non peccabis. Quid tunc rogo, quid tunc divitiae conservatae proderunt? Audi quid sanctus Job de iis dicat: Nudus egressus sum de utero matris meae, nudus et revertar illuc. Audi quid et Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus.

Intertext edge

Open linked passage

Note