De vitiorum virtutumque conflictu
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 7008 Devivic
2.1
CAPUT II. Primum superbia tibi dicit,
2.1
Certe multis, immo pene omnibus: Melior es, verbo, scientia, honoribus et divitiis, et cuncta tibi carnalia et spiritalia suppetunt charismata: cunctos ergo despice, omnibus temetipsum superiorem ostende.
2.2
Humilitas ex adverso respondet: Memento quia terra es, quia putredo et vermis es, quia et si aliquid es, nisi tantum te humilies, quantum magnus es, perdis omnino quod es. Numquid tu altior quam primus angelus? Numquid tu splendidior in terra, quam Lucifer in coelo? Quod si ille de tanta sublimitate per superbiam cecidit, quomodo tu ad coelestem celsitudinem superbiendo de imis conscendes? Qui quamdiu hic vivis, ea conditione teneris, de qua per Sapientem dicitur: Corruptibile enim corpus aggravat animam, et onerat terrena inhabitatio mentem multa cogitantem. Quam densissimis putamus in terra superbiae tenebris lutum nostrum involvi, si potuit in coelo stella, quae mane oriebatur, lucis suae globos amittere? Audi ergo potius lucem veritatis dicentem: Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. In quo autem ipsa esset sequenda, alibi praemonuit, dicens: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Audi, tumor superbiae: audi adhuc dicentem humilitatis magistrum: Omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur; et iterum: Super quem requiescit spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? Audi quid etiam de illa veritatis luce dicat Apostolus, qui te ad eam sectandam invitat. Ait enim: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie repertus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Si igitur tanta humilitate se deprimit divina majestas, superbire in aliquo non debet humana infirmitas.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).