Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De vitiorum virtutumque conflictu
Auctor incertusConf 20.1 · 7008-devivicMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 7008 Devivic
20.1
CAPUT XX. Ventris ingluvies dicit:
20.1
Ad esum Deus munda omnia condidit, et qui saturari cibo respuit, quid aliud quam muneri concesso contradicit?
20.2
Sed pura fragilitas et simplex parcimonia respondet: Unum horum quae dicis, verum est. Nam ne homo fame periret, omnia Deus ad esum munda creavit: sed ne comedendi mensuram excederet, abstinentiam imperavit. Nam inter caetera sua mala saturitate Sodoma periit, Domino attestante, qui de Hierusalem per prophetam loquitur, dicens: Haec iniquitas Sodomorum sororis tuae, superbia in saturitate panum. Quapropter sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes quisque debet accedere, non voluptatem in illis appetens, sed necessitati satisfaciens. Hinc veritas per Evangelium monuit: Attendite, inquit, vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Econtra vero de insatiabili aliquorum voracitate Apostolus dicit: Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc vero et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in pudendis ipsorum qui terrena sapiunt; et alibi: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et has destruet. Denique hanc labem ventrisque ingluviem ille plene eludit, qui in sumendis dapibus non solum parcimoniam custodit, hoc est, refectionem semper esuriens consummat, verum etiam accuratiores simul et suaviores epulas, excepta corporis necessitate et hospitum susceptione, contemnit.

Intertext edge

Open linked passage

Note