Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De vitiorum virtutumque conflictu
Auctor incertusConf 22.1 · 7008-devivicMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 7008 Devivic
22.1
CAPUT XXII. Multiloquium dicit:
22.1
Non ille reus habebitur criminis, qui plura quidem, sed bona loquitur: sed ille qui, licet pauca, mala tamen dicere probatur.
22.2
Cui prudens taciturnitas respondet: Verum est quod dicis: sed dum multa bona proferri videntur, saepe contingit, ut a bonis inchoata locutio ad aliquod pravum derivetur, hoc ipsum sancta Scriptura pronuntiante: Quia ex multiloquio non fugies peccatum: parcens autem labiis intelligens eris. Et si forte inter multa verba declinantur crimina, sed numquid declinari possunt inutilia atque otiosa, de quibus utique ratio in futuro erit reddenda? Tenendus est ergo modus in loquendo, et ipsis nonnumquam utilibus verbis parcendum, sicut Psalmista sanctus legitur fecisse. Dicit enim: Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis.

Intertext edge

Open linked passage

Note