Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
Disquisitiones dogmaticae in Lactantium
Lact 17.3
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
6817 Didoinl
17.1
ARTICULUS II.
17.1
De Scripturae sacrae antiquitate, ac primo utrum Lactantius recte definiat quando, ac quomodo Moyses Israelitas ab Aegyptiaca servitute liberaverit; quid statuat de Angelo eos praecedente, et aquam scindente, ac de miraculis in deserto ab eodem Moyse factis; et ubi ac quare legem Israelitis dederit, ac quandonam mutato Hebraeorum nomine Judaei, et terra eorum Judaea appellari coeperint.
17.2
Cum ethnicis nihil magis cordi esset quam sacrae nostrae Scripturae infirmare auctoritatem, eam cuneo saltem aliquo concutere moliebantur. Christianis itaque non ea tantum, quae supra confutavimus, objiciebant, sed eam quoque novam esse, et recens confictam. Quamobrem Lactantius, ut prophetarum sacrorum antiquitatem ab omnibus, uti ille ait, inquirendam patefaciat, rem a sua origine orditur, a Majorum videlicet nostrorum, qui Hebraeorum principes erant, in Aegyptum migratione. Nobis autem manifestum ille facit quomodo diutius ibi intolerabili servitutis jugo oppressos Deus, Moyse duce praeposito, post annos quadringentos et triginta liberaverit. At in duobus antiquissimis codicibus regiis et aliis quibusdam, quemadmodum in Romana horum Lactantii librorum editione, scriptum est: trecentos triginta.
17.3
Dubium ergo suboritur quae vera sit lectio, et quid Lactantius Majorum nostrorum nomine intelligat. Nam in Genesis libro alius annorum numerus his verbis notatur: Dictum est ad eum( Abram) Scito praenoscens, quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. In Exodo: Habitatio autem filiorum Israel in Aegypto( Septuaginta duo seniores addunt, et terra Chanaan) fuit quadringentorum triginta annorum. In Actibus Apostolorum: Locutus est autem ei( Abrae) Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis. Paulus vero ad Galatas de iisdem annis haec scribit: Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex( Ad Galat., III, 17). Vides sane in quibusdam sacris libris computari quadringentos, et in aliis triginta super hos quadringentos annos assignari. Praeter hos autem sacros Scriptores Josephus litteris haec mandavit:« Reliquerunt autem Aegyptum mense Xanthico, luna quinta decima, μετ' ἔτη τριάκοντα καὶ τετρακόσια, anno quadringentesimo trigesimo, postquam Abraham, pater noster, in Chananaeam venit, et post Jacobi migrationem in Aegyptum anno ducentesimo quinto, διακοσίοις πρὸς τοῖς διάπεντε ἐνιαυτοῖς ὕστερον».
17.4
At horumce annorum initium, numerum et finem Augustinus, ut caeteros sacrae Scripturae interpretes ac chronographos omittamus, ita explicat.« Quadringenti sane,» citatis videlicet Geneseos verbis,« dicuntur anni propter numeri plenitudinem, quamvis aliquanto amplius sint, sive ex hoc tempore computentur, sive ex quo natus est Isaac, propter semen Abrahae, de quo ista praedicuntur. Computantur enim, sicut superius jam diximus, ab anno septuagesimo et quinto Abrahae, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Aegypto quadringenti et triginta anni, quorum Apostolus meminit», ipsismet nimirum verbis, quae paulo antea transcripsimus. Sed haec ille fusius alio in libro prosequitur, variasque ea de re proponit opiniones, veramque existimat sententiam Eusebii, qui dixit: Abraham cum esset 75 annorum, divino dignus habetur alloquio, et ea repromissione, quae ad eum facta est; a quo tempore, usque ad regressum gentis Hebraeorum ex Aegypto supputantur anni 430, quorum, inquit, allatis supra Pauli et Moysis in Exodo verbis mentio facta est.
17.5
Quae quidem ideo retulimus; ut quisque intelligat Lactantium narrationis suae exordium sumpsisse ab hoc Abrahae anno, si in illius textu, ut verisimilius est, legatur post annos quadringentos triginta. Nam cum de iis agat, quibus futura Christi hominis opera annuntiabantur, ab ipsa Abrahae facta a Deo promissione ordiri procul dubio debuit. Si quis vero contendat, probetque scriptum ab Lactantio nostro fuisse, Post annos trecentos triginta, horum initium ab tempore, quo Jacob Patriarcha cum filiis suis in Aegyptum descendit, duxisse dicendus est. Porro autem hinc etiam colligitur, quos ille nomine Majorum nostrorum designare voluerit.
17.6
Quomodo autem Hebraei ab hac Aegyptiaca captivitate educti fuerint, Auctor noster hunc enarrat in modum: Moyses trajecit populum medio mari Rubro; praecedente Angelo, et scindente aquam....... ut ait poeta: Curvata in montis faciem circumstetit unda. Versus hic est Virgilii in quarto Georgicorum libro.
17.7
At Gallaeus hanc Lactantii narrationem de Angelo Israelitas praecedente, et scindente aquam vellicat. Nam in Exodi, inquit, libro legimus Angelum abiisse post illos, siccatasque aquas, vento flante et urente, postquam Moyses manum suam in mare extendisset. Verum adeo inepta est hujus hominis, Auctorem suum venenato dente ubique passim corrodentis, reprehensio; ut eam Spark jure merito rejecerit. Nam columna lucis Hebraeis usque ad Rubri maris littus anteivit: ibique scidit ejus aquas, postquam Moyses suam in illud manum porrexisset.
17.8
Tum deinde Lactantius refert miracula, quae ille in desertis fecit, sed nec omnia, nec ipso ordine, quo in sacris litteris descripta sunt. Ubi autem mira prorsus Dei erga Israelitas beneficia recenset, ibi manna coelestis alimenti pluviam appellat. Sed hi, inquit, impie ingrati, et tantorum beneficiorum prorsus immemores, in luxuriam, et Aegyptiorum idololatriam prolapsi sunt, et aureum, ut ille loquitur, caput bovis, quem vocant Apim..... figurarunt: hoc est, figurarunt caput bovis, quem Aegyptii, sicut alibi observavimus, Apim vocabant.
17.9
Deus autem populo ingrato iratus, pergit auctor noster, illum gravibus poenis mulctavit, subjugavitque legi, per Moysen datae. Rursus vero Gallaeus cum Lactantio rixatur, objicitque hoc falsum esse, si Lactantius, quemadmodum videtur, ibi significet latam fuisse legem in hujus peccati poenam. Antequam enim populus, ut ille arguit, figurasset vitulum, jam Moyses legis accipiendae causa montem adscenderat. Sed numquid Gallaeus satis attendit Moysen semel et iterum adscendisse hunc montem, ac post secundum inde descensum duas Hebraeis dedisse legis tabulas? Tum enim eorum scelere offensus fuerat, antequam eos legi subjugaret.
17.10
Praeterea Lactantius censet hanc legem datam fuisse non in monte Sion, sed in monte Oreb. Quod quidem a Malachia, ac postea ab Irenaeo similiter traditum est. Neque id mirum tibi videatur. Nam ex ipsomet Moyse et Hieronymo discimus hunc montem duplici nomine nunc Sinai, nunc Choreb vocitari. Quidam vero opinantur Oreb, seu Horeb, seu Choreb esse montis Sinai summam, alii occidentalem, alii orientalem partem. Alii denique censent montes esse duos sibi cohaerentes, et Oreb Sinai inferiorem dixerunt.
17.11
Difficilius profecto est, quod Lactantius continenter adjecit Israelitas, cum in deserta quadam Syriae parte consedissent, amisisse vetus Hebraeorum nomen, ipsosque Judaeos, et terram quam incolebant, Judaeam coepisse appellari; quoniam princeps examinis eorum, inquit, erat Judas. Quis enim, argues, fuit Judas ille Hebraeorum in desertis Syriae princeps? Quis etiam nescit quam variae sint de prima Judaici nominis origine opiniones? Josephus enim, cui recentiores etiam quidam critici suffragantur, putat utrumque hoc Judaeorum nomen Hebraeis, eorumque genti impositum, postquam e Babylonia reversi, in pristina sua loca postliminio redierunt. Epiphanius vero opinatur illos sic cognominatos ob tribum Judae, ex religiosorum hominum genere compositam, atque iis temporibus, quibus David, Salomon, ejusque filius Roboam Hierosolymis regnabant. Sed alii cum Augustino existimant Judaeorum et Judae cognomen ortum fuisse a Juda, Jacobi patriarchae filio. Nonnullis adhuc visum est hanc appellationem inde repetendam, quod tribus Judae, caeteris cunctantibus, aut diffidentibus, prima medias inter maris Rubri undas Moysem secuta sit. Quid mirum igitur cum tot fuerint ea de re opiniones, si Lactantius abierit in aliquam singularem, et ab illis omnibus diversam? At Judaeorum et Judaeae nomen ejusque originem repetere videtur ex illo Juda, qui Chananaeum et Pherezaeum vicisse, plurimasque urbes, ac nominatim Hierusalem delevisse memoratur.

Intertext edge

Open linked passage

Note