Donationes piae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 10731 Donpia3
1.1
I. Concessio Sibillae S. Crucis abbatissae facta abbatiae Fontis Ebraldi. [PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, p. 593.]
1.1
Ego Sibilla, S. Crucis abbatissa, volo tam futurorum quam praesentium scripto tradere placitum, quod cum domno Roberto et sororibus de Fonte Ebraudi per manum et petitionem Hersendis quae est prior illius loci, et religiosa est mulier, firmavimus. In quadam itaque terrae nostrae silvula, quam vulgari nomine Born appellant, et loco illi affinis in parochia de Cuseio esse dignoscitur, concedimus eis omnium reddituum medietatem unam, et aliam medietatem ecclesiae S. Crucis, cujus juris est, integre et per omnia retineant, etc. Hoc donum, et conventionem quam de hujus silvae particula quam quoquomodo excolet propter divinae pietatis timorem et domni Roberti ecclesiae nostrae amici dilectionem fecimus, etc.
1.2
Data in capitulo S. Crucis, anno 1104 ab Incarnatione Domini.
2.1
II. Charta donationis loci de Cadunio domno Roberto de Arbrissello. [DE LA MAINFERME, Clypeus Font. Ebrald., tom. I, p. 149, ex tabulario abbatiae de Cadunio.]
2.1
Dum venerabilis Robertus de Arbrissello Petragoricas partes advenisset, et capitulum Sancti Frontonis intrasset, ibique canonicos ejusdem sancta praedicatione reficeret, rogaverunt eum eidem canonici, ut ad sustentationem sanctimonialium in ecclesia Fontis Ebraldi omnipotenti Domino servientium, unum de locis S. Frontonis dignaretur accipere, et ad victum sanctarum feminarum aedificare: qui precibus eorum quandoque devictus, unum de minoribus locis eorum, et eo tempore jam pene desertum accepit: et ad honorem S. Frontonis et ad recognitionem hujus nostrae donationis unam libram incensi quae in ejus festivitate reddatur, ibi imposuit. Itaque ego Guillelmus Petragoricensis Ecclesiae episcopus, et canonicorum S. Frontonis abbas, et eidem canonici, hunc locum qui dicitur in silva Cadunii Salvitas, domno Roberto et sanctimonialibus Fontis Ebraldi dedimus mansurum, et omnia quae ibi possidebamus: et nostris propriis manibus subscripsimus, et ad confirmationem hujus donationis hanc chartulam sigillavimus.
2.2
Testibus Helia praecentore de Cassey, Bernardo sacrista de Pairac, Itherio archidiacono de Solis, et aliis quam pluribus.
3
III. Charta donationis de terra de Podia. [COSNIER, Exord. Font. Ebral., p. 216, ex chartulario Fontis Ebraldi, charta 686, fol. 168 b, et 169.]
3
Nos Petronilla de Montoranto, Paganus de Vallibus, Theobaudus Forescherius, Belotus de Claris Vallibus, Joannes de Tuscha, donamus et in perpetuum concedimus domno Roberto homini religiosissimo, et piissimae Fontis Ebraldi monachorum congregati, terram scilicet de Podia, avia Carbonaria usque ad Boscum Roberti, cum prato de fonte de Voigi, cum decimis et lucrariis et omnibus redditionibus, sine consuetudine possidendam. Praeter illud vero donum in augmentum hoc eis donavimus, Boscum scilicet, ad omnia eorum suorumque necessaria, et omnem praecursum animalium et pasnagium porcorum illorum, ex quo aliis porcis vetitum esset. Ego vero Elias de Tellio simul et Boamundus filius meus, quidquid in suprascripto eleemosynae istius dono habebamus similiter donamus et perenniter eis concedimus. Nos utique Gaufredus de Chaluiniaco et filii mei Bocurtus, Hector, Gaufredus, Pagani, et Longus frater episcopi+, quidquid in terra et pasnagio habebimus similiter donamus, et eis concedimus. Isti autem haec audierunt et viderunt, Petrus Pictaviensis episcopus, magister Robertus, Longus de Turri, Joannes Oliverius, Arraudus Boschet, Aamerus de Gastina, Joannes Vilanus, Benedictus de Bernezaico.
4.1
IV. Fulconis Andegavensis comitis donum de Pratis in Gaina. [COSNIER, ibid., p. 201, ex Fontebraldensi chartulario, charta 348.]
4.1
Ego Fulco Andegavensis comes, pro salute animae meae et parentum meorum, omnia prata quae habeo in Gaina, concedentibus filiis meis Gaufrido et Fulcone, dono et concedo Deo, et beatae Mariae, et sanctimonialibus Fontis Ebraudi in manu domni Roberti de Abrissello. Hujus doni sunt testes Hugo Rigardi, Gauterius de Poniaco.
4.2
Acta, Philippo Francorum rege, Guillelmo Aquitanorum duce, Petro Pictavorum pontifice.
5.1
Charta ejusdem pro Fonte Ebraldensi monasterio. [J. DE LA MAINFERME, Clypeus Fontis Ebraldi, II, 200.]
5.1
Ego Fulco Andegavensium comes, pro salute animae meae et parentum meorum, omnia prata quae habeo in Gaina concedentibus filiis meis Gaufrido et Fulcone, dono et concedo Deo, et beatae Mariae, et sanctimonialibus Fontis Ebraudi in manu domni Roberti de Arbrissello. Hujus doni sunt testes Hugo Rigardi, Gauterius de Poniaco.
5.2
Acta, Philippo Francorum rege, Guillelmo Aquitanorum duce, Petro Pictavorum pontifice.
6
VI. Donum Fulconis junioris de Ponte Sagei. (Ibid., p. 209.)
6
Faciendum est nobis quod monet illud evangelicum praeceptum: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis; ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula. Hac igitur, ego Fulco comes Andegavensium junior, auctoritate commonitus, ad eleemosynam ancillis Dei indigentibus faciendam pro salute animae meae parentumque meorum remedio, de facultatibus meis Pontem scilicet Sagei( Pont- de- Cé) et vigeriam ejusdem pontis, furtum atque sanguinem totum ad integrum sanctimonialibus de Fonte Ebraudi concedo. Dono itaque illis solidum atque quietum cum omnibus expleturis, quas ibi antecessores mei habuerunt, et cum illis quae in aqua vel extra aquam ex haereditario jure mihi videntur habere, cum omni utilitate scilicet vel commoditate, quae jam mihi apparet, vel emelioranda est, ut nemo donum meum violare, aut inquietare praesumat. Hujus autem eleemosynae meae donationem concessit Aremburgis comitissa uxor mea, ex cujus dote erat, atque Gofredus puerulus filius meus, et revestimus dominam Petronillam abbatissam cum cultro nigri manubrii. Concessi eis insuper boscum meum ac necessitatem pontis. Adfuerunt isti testes: Lisiardus de Sabilleio, Hubertus de Campaniis, Florus frater comitis, Papabovem de Reilleio, Guillelmus de Molendinis, Barbotinus de Ramoforti, Gofredus frater ejus, Archardus de Escharbot. De canonicis Sancti Laudi, Radulphus de Sancto Hilario, Gofredus Caiphas, Odo de Sancto Florentio. Regnante Ludovico rege Francorum, Fulcone comite Andegavorum, Raginaudo Andegavensium episcopo.
7.1
VII. Donum ejusdem de molendinis et pratis ad Compignas. (Ibid., p. 208.)
7.1
Ego Fulco junior Andegavensis comes, Fulconis comitis filius, causa orationum apud Fontem Evraldi veniens, pro animae meae et parentum meorum remedio, dono et in perpetuum concedo habendum Deo, et beatae Mariae et sanctimonialibus Fontis Evraldi in manu domni Roberti de Arbrissello molendinum et prata omnia quae sunt apud Compignas in nemore Monnesio, et aquam Vigennae quam habeo apud Salmurum, ad exclusam et molendina facienda. Videntibus et praesentibus istis: Bertreia matre mea, Petro Pictaviensi episcopo, Rainerio Capicerio, Petro Castelli Eiraldi, Petro de Sancto Saturnino, et de militibus Galvanio de Chamilliaco, Griseia de Montesorello, et Gaufrido de Doato filio ejus, Borello- de Salmuro.
7.2
Acta, regnante Ludovico Francorum rege, Rainaldo Andegavensi praesule.
8
VIII. Donum ejusdem de XX jullis pratorum in Verone. (Ibid., p. 206.)
8
Lectio sacri eloquii curam animarum nostrarum habere sub voce modula dulciter nos invitat dicens: Vigilate, quia nescitis quando veniet Dominus. Cujus sacrae exhortationis dilectione animatus et auctoritate fretus, ego Fulco Andegavensium comes, Fulconis comitis filius, ardenti desiderio mea magna facinora desiderans relaxari, usque Fontem Ebraldi magna cordis compunctione orationis gratia Deo adjuvante perveni. Qui ergo qualiscunque sim, Deum Dominum indesinenti studio suppliciter deprecans, et sanctimonialium ejusdem Ecclesiae multas multarum necessitates ibidem Deo humilitatis devotione famulantium considerans, ad earum ditationem unam particulam donare invigilavi, ut ante tantum judicem mei peccatoris oratio dignetur exaudiri. Quam domno Roberto de Arbrissello, homini scilicet religiosissimo, cujus admirabilis doctrina verbo sanctae praedicationis, et tonitruo sanctae exhortationis per totam Ecclesiam et sua fulget eloquentia, in Christi nomine nominavi et in aevum illis cum omni integritate donavi, videlicet viginti julla pratorum, quae in pascuis de Verone mihi videntur habere. Ad hujus rei donationem, eleemosynae patris mei concessionem illis sanctimonialibus saepe dictis confirmavi, scilicet boscum Rotardi, quem pater meus Fulco pro peccatis suis donaverat, et frater meus Gaufridus Martelli concesserat. Necnon etiam terram illam, quae circa boscum supra dictum fuerat. Donum hoc datum est in istorum virorum audientia, Bertradis reginae, Hugonis de Gilleio, Borelli de Salmuro, Gaufridi Maumonii, religiosis, Fulcodii magistri capellani, Caradocci.
9
IX. Donum ejusdem de pratis in Gaina. (Ibid., p. 208.)
9
Opera misericordiae salutare nobis est seminare, ut in tempore messis fructum laboris nostri mereamur, juxta illud propheticum: Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos. Fulco junior Andegavensium comes pro salute animae meae et parentum meorum remedio, Deo et domno Roberto de Arbrisello et Ecclesiae Fontis Ebraldi sanctimonialibus dono prata mea, quae de monachis de Carrophio ad censum habebam, in Gaina habenda omni tempore, et solute possidenda, et in perpetuum concedo sub istorum virorum testimonio, Gaufridi de Claris Vallibus, Pagani fratris ejus, Ugonis Rigaudi, Drogonis Fetardi, Aimerici Flocelli.
10
X. Donum ejusdem de Medietariis et pratis ejusdem de Borenna. (Ibid., p. 205.)
10
Ex nonnullis Scripturarum testimoniis habemus, ut peccata nostra eleemosynis redimamus. Hujus sacrae auctoritatis commonitionem saluberrimam audiens, ego Fulco junior Andegavensium comes, Fulconis comitis filius, cogitavi quidpiam misericordiae pauperibus Dei impendere. Dono equidem Deo omnipotenti et domno Roberto de Arbrissello magnae honestatis viro et religiosissimo, et sanctimonialibus sibi suppositis apud Fontem Evraudi, in Ecclesia B. Mariae semper Virginis feminis de luxu saeculi ad monasticae religionis observantiam revocatis, omnes medietarias de Borenna et omnia prata, quae Gaufridus Martellus senior comes Andegavensis meus antecessor antiquitus habuit, tenuit et possedit: ut spatium verae poenitentiae divina Dei omnipotentis clementia mihi conferat, et locum refrigerii antecessoribus meis concedat. Haec concessio sub praesentibus istis facta est: Aba de Bribleio, Borello de Salmuro, Radulpho de Greio. Regnante Francorum rege Ludovico, Radulpho Turonum archiepiscopo, Raginaudo Andegavensium episcopo.
11
XI. Donum ejusdem de terra Francorum. (Ibid., p. 206.)
11
Ego Fulco comes junior Andegavensis comes, nimis mis mole peccaminum aggravatus, notum facio omnibus quod Deo, et domno Roberto de Arbrissello, et feminis sub monastica disciplina loco qui Fons- Ebraldi vulgariter appellatur in Christi nomine sibi suppositis, pro salute animae meae, parentumque meorum remedio, terram Francorum, quae Barba Nova vocatur, ad explendas earum necessitates, et ad usus proprios solidam et quietam dono ac perpetuo jure possidendam concedo, concedente uxore mea Aremburga comitissa apud civitatem Turonis. Videntibus et audientibus Odone decano Sancti Martini, Ernulpho de Monte Gomerico, Raginaudo de Salmoncai, Petro Locha.
12.1
XII. Donum ejusdem de terra de Brulio. (Ibid., p. 203.)
12.1
Apostolus Paulus ait: Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, nihil sum. Hujus igitur tantae charitatis auctoritate ego Fulco comes cognominatus junior, Fulconis comitis filius, magis coelestia quam terrena desiderans, et videns posse nullum evadere amarissimae gustum mortis ad horam, Deo et domno Roberto de Arbrissello magnae religionis et honestatis viro clarissimo et feminis in Christi nomine sibi suppositis, locum sanctae et monasticae congregationis colentibus, qui Fons Ebraldi vulgari nomine appellatur Deo Domino devotissime ibidem militantibus, pro animae meae parentumque meorum remedio, terram meam de Brullio, quae ad pontem Chinonis esse videtur, et omnes meas illius terrae expleturas, et prata, et census, ad praedictarum sanctimonialium feminarum necessitates explendas ita integerrime sicut mihi videntur habere, dono et in perpetuum concedo, libere, quiete, sine omni calumnia habenda et possidenda: et etiam omnes costumas meas, quae de cunctis casamentis exire mihi videntur..... Hujus rei testes existunt Philippus frater meus, Borellus de Salmuro, Petrus de Campo Caprario, Paganus de Petrofonte, Godefredus Lesgans, Effredus miles reginae( Bertradae), Richardus pedagogus Philippi fratris comitis Andegavensis, Gosbertus de Morton, Horsendis priorissa et Petronilla.
12.2
Acta charta, regnante Ludovico Francorum rege, Radulpho Turonensi archiepiscopo existente
13
XIII. Donum ejusdem de molendinis ad Chinonem. (Ibid., p. 205.)
13
Quisquis ad coelestia toto mentis anhelat intuitu, de terrena substantia tribuere pauperibus, et ecclesiis opportuna stipendia debet, prout ei sua facultas subministrat. Scriptum enim est, quia charitas operit multitudinem peccatorum. Hujus igitur divinae auctoritatis attestatione commonitus ego Fulco junior Andegavensium comes, Fulconis comitis filius, ob medelam peccatorum meorum ac remissionem parentumque meorum dono Deo et domno Roberto de Arbrisello, et monachabus in Christi nomine sibi suppositis, in ecclesia B. Mariae Fontis Ebraudi congregatis, duo molendina ad Chinonem, et exclusam, ubi molendina existunt, soluta ac quieta in omni posteritate possidenda. Sub istis testibus: Bertrade regina matre mea, Philippo fratre meo, Gosberto de Mortuno, Roberto Purello, cui praecepi eisdem tradere molendina Amaurico de Monteforti. De sororibus, Arsendi priorissa atque Petronilla.
14
XIII bis. Concordia inter congregationem Fontis Ebraldi et Radulphum Ivonis filium a Fulcone juniore Andegav. comite constituta. (Ibid., p. 212.)
14
Ut posteritas omnis agnoscat, ego Fulco comes, Fulconis comitis filius, scripto statui adnotari illam discordiam, quae erat inter congregationem Fontis Ebraldi, et Radulphum, Ivonis filium, et generum ejus Gaufridum, me omnino definiisse. Cujus causa discordiae haec erat: Guillelmus de Monte Sorello, et uxor ejus Hersendis ab Ivone Sancti Martini canonico et capicerio omnem possessionem, quam in villa Sancti Martini Condatensis possidebat, emerunt, et Stephano filio suo eam dederunt. Et sicut ipsi eam possederant, ita Stephanus eorum filius eam annis pluribus quiete possedit. Denique Guillelmo mortuo, uxor ejus Hersendis, apud Fontem Ebraldi religionis habitum accepit. Pro cujus anima filius ejus Stephanus praefatam possessionem, quam ei et pater suus et mater dimiserant, Deo et B. Mariae, et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus donavit, et fratri suo primogenito Gauterio concedere fecit. Verum Radulphus et Gaufridus supradicti hanc donationem calumniati sunt. Ego vero Fulco comes nolens causam istam diutius prolongari, cum praedictis calumniatoribus talem concordiam feci, quod eis manu mea suam calumniam cum cultello nigri manubrii dimiserunt: et cum eodem cultello donavi et concessi Deo, et Beatae Mariae, et sanctimonialibus Fontis Ebraldi in manu domni Roberti de Arbrissello pro animae meae et parentum meorum remedio supra dictam possessionem, videlicet domos, vineas, terram, ipsis calumniatoribus praesentibus et concedentibus jure perpetuo possidendum. Hujus autem rei testes sunt Robertus de Bloio, Amalricus de Monte Forti, Borellus de Salmuro, Aimericus de Averio, Raginaldus de Salmunciaco, Stephanus de Monte Sorello. Haec charta facta est regnante Ludovico Francorum rege, Radulpho Turonensium archiepiscopo.
15
XIV. Omnium confirmatio donorum ab Aremburge, Fulconis junioris uxore. (Ibid., p. 214.)
15
Universis sanctae catholicae Ecclesiae religiosis fidelibus praesentis paginae audientia sanum praebeat intellectum de his omnibus, quae insigni sanctimonialium congregationi de Fonte Ebraudi me Aremburgem Andegavensem comitissam viderint affirmasse atque concessisse. Venerabilis siquidem vir meus Fulco Andegavensium comes, Fulconis comitis filius, de facultatibus suisque propriis rebus Robertum de Arbrissello magnae religionis virum, verbi evangelicae praedicationis sagaciter dispensatorem, ad aedificandam ecclesiam, quam ipse ad honorem Dei, et gloriosae Virginis Mariae in loco qui Fons Ebraudi vulgariter appellatur, instruebat; et ad usum sanctae congregationis ejusdem loci sanctimonialium, divina disponente clementia, ditare largiter invigilavit. Omnia vero bona quae praedicto Roberto feminisque sibi suppositis a supradicto meo viro comite charitative data sunt aut concessa apud Fontem Ebraudi, meae omnimodo concessionis munitione integre confirmavi, sub testimonio Gaufridi de Ramoforti, Reginaudi, Franbaudi, Gireii de Escharboto, Ugonis de Haia, Odonis de Doeio, Boterii, filii Engilbaudi, Boterii de Cenomagnis, Matthaei de Monsterolo, Beatricis magistrae comitis sae Andegavensis, Riveriae uxoris Ugonis de Doeio, regnante Ludovico Francorum rege, Fulcone Andegavensium comite, Radulpho Turonum archiepiscopo.
16.1
XV. Fulconis Foterelli donum de domo sua. (Ibid., p. 216.)
16.1
Ego Robertus de Arbrissello mandavi litteris tradi donum quod donavit de domo sua et de supellectilibus quae ad domum pertinent, Domino Deo et ecclesiae Sanctae Mariae atque sanctimonialibus Fontis Ebraudi, pro Dei amore et mei Fulco Foterellus. Donavit itaque Fulco Foterellus Deo, et Sanctae Mariae et sanctimonialibus domum suam cum omnibus appendiciis, precibus et admonitione Fulconis junioris Andegavensium comitis, et matris suae Bertradae reginae, et Eremburgis uxoris comitis, in manu mea. Hoc viderunt et audierunt Aimericus de Faia, Arduinus de Sancto Medardo, Segebrandus, Conestabulus, Carbonellus de Sancto Michaele.
16.2
Actum est istud in ipsius domo Fulconis in Castro Laudunensi, Philippo in Francia regnante, Fulcone Andegavensium comite; Petro bonae memoriae Pictavensium episcopo, Raginaudo de Martigniaco Andegavensium episcopo.
17
XVI. Berlaii de Munsteriolo donum de terra de Bornio. (COSNIER, Exord. Font. Ebrald., p. 110.)
17
Ego Berlaius de Munsteriolo et Hugo, filius Gregorii, damus ecclesiae Fontis Ebraldi terram de Bornio quae sic terminatur: ex uno latere est terra Guidonis filii Osmundi, ex alio Boscum Milonis de Tuille, et ex altera parte clausum ipsius Berlaii, atque ex alia terra S. Radegundis, ex altera parte est ulmus de Maistre. Concedo et ego Berlaius ipsi ecclesiae vineas intra deserta sitas, et vineas quae erant de feodo meo, quas ipsi homines qui eas habebant dederunt praefatae ecclesiae, retenta tamen vinarii consuetudine; haec dona fecimus, concedentibus uxoribus et filiis nostris.
18.1
XVII. Charta prioratus de Ursano Fontis Ebraldi. (PAVILLON, Vie de Robert d' Arbrissel, p. 557.)
18.1
Notum fieri volumus quod Bituricensis patriae barones Radulphus videlicet Dolensis, Gaufridus Exoldun. Joannes Lineriensis, Elias Uriacens., Umbaldus de Sancta Severa, pro redemptione animarum suarum dederunt Deo et B. Mariae semper Virgini et sanctimonialibus feminis sub regulari disciplina in loco qui dicitur Ursan Deo servientibus quod nunquam aliquas consuetudines quae vulgo pedagium vel teloneum, seu venditiones appellantur de earum pecuniis sive rebus ipsi vel eorum clientes acciperent. Haec autem donatio atque concessio facta est in praesentia D. Roberti de Arbrissello sub cujus regimine locus ipse tenebatur, in manu venerabilis viri Leodegarii Bituricensis archiepiscopi in cujus dioecesi praedictus locus consistit. Ut autem haec donatio atque concessio firma et illibata omni tempore permaneat, statuerunt praedicti barones, consilio et assensu jam dicti archiepiscopi, ut si quis de eorum, quod absit! successoribus, hoc donum violare, vel aliquo modo inquietare praesumeret, propriis privatus possessionibus, tandiu anathematis sententia coerceretur, quoadusque huic donationi assentiret. His itaque peractis saepedictus archiepiscopus et D. Robertus et alii reliqui fratres, qui ibidem aderant, praetaxatis baronibus eorumque successoribus, illius sancti loci fraternitatem et omnium beneficiorum suorum participationem, ex parte Dei omnipotentis et S. Mariae semper Virginis concesserunt, etc.
18.2
Acta sunt anno Domini 1113.
18.3
Ego Leodegarius Bitur. archiep. consilio clericorum nostrorum et aliorum, absolvo et immunem constituo a synodis et pactis ecclesiam de Maisons in cujus parochia locus Ursani situs est. Praesentibus suprataxatis baronibus.
19.1
XVIII. Multiplex Grimaudi de Montibus donum. (DE LA MAINFERME, Clypeus Font. Ebrald., II, p 309.)
19.1
Ego Grimaudus de Montibus, et fratres mei Pipinus, Rainaldus, Berengarius, Gofridus, notum fieri volumus, calumniam quam faciebamus de exclusa a in Gaina sanctimonialibus Fontis Ebraldi per manum Petri Pictaviensis episcopi ad concordiam convertisse. Nos itaque dicebamus partem exclusae in terra nostra factam fuisse sine concessione nostra: Hersendi priorissa Fontis Ebraldi contradicente ecclesiam Fontis Evraldi nobis videntibus septem annos quiete tenuisse illam, et XII denarios de censu nobis annuatim pro exclusa reddidisse. Nos itaque timentes animae nostrae periculum, et calumniam quam faciebamus de exclusa dimittimus, et insuper Deo, et beatae Mariae, et sanctimonialibus Fontis Ebraldi exclusam, et ex utraque parte exclusae terram arabilem, et prata, mareschia damus et concedimus in manu Roberti de Arbrissello, etc. Praesentibus ipso Petro episcopo qui condonavit nobis injuriam suam pro hac concordia, Rainerio capicerio, Buccardo de Derceio, Garnerio de Gaina.
19.2
Acta, Ludovico Francorum rege, Guillelmo Aquitanorum duce, Petro Pictaviensi pontifice.
20
XIX. Charta donationis de valle Fontis Ebraldi ab Adelaide. (COSNIER, Exord. Font. Ebraldi., p. 110.)
20
Ego Adelaidis cognomento Riveria, filia Widonis Osmundi filii, notum fieri volo omnibus, quod cum concessione matris meae Aremburgis dono domno Roberto de Arbrissello et conventui mulierum religiosarum, quas pro Deo congregavit, vallem Fontis Evraldi ad aedificandam ecclesiam in honorem beatae semper Virginis Mariae. Haec vallis data sic terminatur: Ex uno latere est terra Berlaii, et ex alio via publica usque ad secundum molendinum ipsius vallis, etc. Hoc fecimus consilio et concessione dominorum terrae, scilicet Gaufridi Maumonii, et Gisleberti de Lausduno, sub audientia et testimonio proborum virorum, scilicet Gauterii de Montesorelli, Aimerici de Bernezay, Ivonis de Sessiniaco.
21
XX. Charta Adelaidis filiae Guidonis de donatione vallis Fontis Euvraldi. (Ibid., p. 110.)
21
Ego Adelaidis cognomento Riveria, filia Widonis Osmundi filii, notum fieri volo omnibus quod dono domno Roberto de Arbressello, et conventui mulierum religiosarum quas aggregavit, vallem Fontis Euvraldi, ad aedificandam ecclesiam in honore beatae semper Virginis Mariae. Haec vallis data sic terminatur: Ex uno latere est terra Berlaii, et ex alio via publica usque ad secundum molendinum ipsius vallis. Huic ecclesiae damus terram quatuor bobus excolendam duobus temporibus, et duos junctos terrae ante domum hospitariam. Hoc fecimus consilio et concessione dominorum terrae, scilicet Gaufridi Maumonii, et Gisleberti de Lausduno, sub audientia et testimonio proborum virorum, scilicet Gauterii de Montesorelli, Aimerici de Bernezay, Ugonis, filii Gregorii, Iveti de Sessiniaco.
22
XXI. Petri de Gasnachia donum de landa de Belloquercu. (Ibid., p. 217.)
22
Quidquid respectu pietatis agitur, et hic et in futuro auctorem suum adjuvat, dicente enim Apostolo: Unusquisque prout laborabit fructus sui laboris accipiet; hujus igitur retributionis auctoritate securus, ego Petrus de Gasnachia consilio simul et admonitione domini mei Petri Pictaviensis episcopi, disposui ecclesiam fundare in loco qui dicitur landa de Belloquercu, eamque de meis rebus dotare. Secutus itaque consilium mei episcopi, ut devotionis meae affectus devotiorem haberet effectum, illum praedictum locum dono et concedo Deo et B. Mariae et sanctimonialibus Fontis Ebraldi in manus domni Roberti de Arbrissello; cujus praedicatione simul et exemplo bonae vitae, ecclesia illa fundata sub sanctae conversationis habitu soli Deo militat; huic siquidem ecclesiae landa de Belloquercu fundatae in honore beatae Mariae semper Virginis, et S. Joannis evangelistae dono, et in perpetuum habendum concedo terram, nimis de landa et decimam furnorum de Belveherio, et decimam molendinorum Nigri Monasterii quae Chalo avunculus meus fecit, et clausum vinearum matris meae, et marescum G. et pelles domorum Nigri Monasterii, excepto hoc quod si quis venator militum babere voluerit, de palari reddet XII denarios et de dama VI.
23
XXII Leonii de Longiaco donum de Calido Furnerio in dioecesi Turonensi. (Ibid., p. 218.)
23
Dominus Leonius ignem timens gehennalem, locum illum qui Calidus Furnerius vocatur cum terra( sicut ipse metaverat cum Stephano Forestario suo et Gauterio Troissello) donavit Deo et magistro Roberto bonae memoriae viro ad ecclesiam construendam, et congregationem ibi ponendam. Donum concesserunt uxor Leonii Barbota, in praesentia domni Roberti, discipulorumque ejus Fulconis de Coceio, Ruvallonis, Rogii, Danielis, Judicaelis, Petri, Burchardi, et aliorum fratrum. Hoc donum concessit Drogonus frater Leonii antequam iret Jerusalem; donum etiam concessit Guido filius Drogonis Deo et domino Roberto de Arbrissello ante fores S. Martini Turonensis, etc.
24.1
XXIII. Sophiae Rainfredis filiae Petri Achardi donum de Ripis et de aliis locis dioecesis Turonensis. (Ibid., p. 219.)
24.1
Ego Sophia Rainfredis filia Petri Achardi habitum religionis monacharum accipere cupiens, domno Roberto et monialibus Fontis Ebraldi ibi sub regulari disciplina congregatis, me primam et alodium meum de Polineio dono et in aeternum concedo; dono etiam terram eis ad Achaicum duobus bobus, duabus sationibus excolendam, et ad vineas ibi aedificandas quantum voluerint; verum etiam ad hortos, ad ecclesiam, ad domos, ad claustra, et ad virgulta terram ibi quae suffecerit, aedificanda, concedo; Boscum ad omnes necessitates earum et exclusam dimidiam loco qui vulgariter Riva vocatur, concedo. Assensit Aimericus vicecomes de Castro Evraudi in cujus feodo erat; concedente Arraudo, Achardi filio, Petronilla filia sua, Gauterio, filio Petronillae.
24.2
Acta, Ludovico Francorum rege, Guillelmo Aquitanorum duce, Petro Pictaviensi episcopo.
25.1
XXIV. Charta Rainaldi de Salmanche de donatione loci Ralaii (Rolay).(Ibid., p. 221.)
25.1
Rainaldus de Salmanche, et Juliana mater ejus filia Gaufridi, filii Meynardi, dederunt in manu magistri Roberti pro remedio peccatorum suorum, in eleemosynam quaecunque habebant citra vadum de Raalio praeter pratum, ecclesiae Sanctae Mariae Fontis Ebraldi solute et libere in perpetuum possidenda; et Aimericus Ruffus totum feodum Petri de Berria fratris sui defuncti praefatae dedit ecclesiae pro anima ejus, tradens filiam ejusdem in consortium sanctimonialium Fontis Ebraldi sacro velandam velamine: cujus feodi servitium jam dictus Rainaldus capellam de Raalaio dedicaria a domino Petro Pictaviensi episcopo, et postea coemeterium benedici a Willelmo Alcelmi ejusdem urbis antistite. Ipseque Rainaldus ibi portavit humeris aquam benedictam in dolio
25.2
Et cum Coenomanis in articulo mortis positus esset, Essarta quae dederat ad rumpendum supradictae ecclesiae contulit in propriam possessionem: et mandavit per armigeros suos Joannem et Gaufridum filium Gaufridi Chenfrit, Corindae uxori suae, et Rainaldo filio suo, atque Gaufrido fratri suo, ut donum istud concederent, et augerent; quod ita gratanter fecerunt, dederuntque quidquid habebat a capo de Salis, usque in fossam de la Garda, et usque in filum aquae. Concessit hoc Corinda uxor ejus, Rainaldus, et Radulphus filii eorum, et Juliana filia antequam desponsata esset, et Gaufridus patruus eorum. Testes primi doni domina Hersendis ecclesiae Fontis Ebraldi fundatrix, domina Petronilla ejusdem loci postmodum Dei gratia omnium electione, mater effecta.
26
XXV. Gauterii de Clichone donum de molendino de Ponzaio. (Ibid., p. 238.)
26
Ego Gauterius de Clichone, et Seria uxor mea filiam nostram Robergam omnipotenti Deo et Domino Roberto de Arbrissello, ad conversionem monacharum damus; et simul cum ipsa molendinum nostrum de Ponzaio domino suprascripto Roberto in alimoniam monacharum absolute et in perpetuum concedimus. Concedentibus ipsius Serrae fratribus Gauterio, Bernoino et filiis ipsius. Postea unus ex parentibus Robergae monachae Gerorius fecit calumniam super idem donum; quod cum audivit domna Hersendis priorissa Fontis Ebraldi, Losdunum in curiam domni Gisleberti venit, in qua finita est calumnia illa. Testes sunt Gislebertus de Losduno. Alio filius ejus, Raginaudus, Bernoinus, et multi alii de fratribus Fontis Ebraudi, Lisiardus, Gauterius presbyter, Gosbertus de Bernezaio.
27
XXVI. Fromondi de Novestolo donum. (DE LA MAINFERME, Clypeus Fontis Ebraldi, II, 378.)
27
Cum scriptum in Evangelio habeamus: Misericordiam volo et non sacrificium, nullus hominum derogare debet operi misericordiae: quod fecit olim domnus Robertus de Arbrissel, primus frater et pater vestrae congregationis, et nos pariter fecimus domno Fromundo de Novestolo, de Hugone filio suo quondam occiso ad Guirchiam: quia ipse Fromundus et filius ejus, una omnes parentes ejus, mortem filii sui condonaverant illi qui occiderat. Paratis prius omnibus, in coemeterio eum sepelevimus. Quapropter ipse Fromundus pro redemptione animi filii sui, et pro sua suorumque salute dedit ecclesiae vestrae et vobis dimidium illud quod habebat ad Bremium, tam de censu villae, quam de decima ecclesiae, quam etiam de presbyteratu, quem tum tenebat Vitalis presbyter. Quam donationem et concessionem fecerunt Fromundus et filii ejus Iherus et Joffredus in capitulo vestro, praesente Roberto abbate vestro, et videntibus canonicis, scilicet Guarino priore, Roberto sacrista. Adfuerunt autem quamplures laici, quorum nomina sunt haec: Rainaldus, Allobrox, Henricus, filius ejus, et Suhardus de Rota.
28.1
XXVII. Gaufredi Fulchredi donum de consuetudinibus curiae de Rest. (Ibid., p. 249.)
28.1
+ Ego Gaufredus Fulchredus dono et concedo omnipotenti Deo, et domno Roberto de Arbrissello, ecclesiae Fontis Evraudi, et sanctimonialibus ibidem Deo militantibus consuetudines meas curiae de Rest, videlicet portum, et ipsius dominium et vinagia, etc., concedentibus uxore mea nomine Burgundia, ex cujus dote erat, atque Aimerico fratre meo, et sorore mea Joanna. Hujus sunt testes Lovellus de Daumerico, Bartholomaeus de Bisai, Fulcoius Fessardus, Hardoinus de Vigneico, Paganus de Lucaico, Petrus Briant, Gautherius de Monte Sorello, Ivo de Sesigneico, et Hernaldus de Sesignei, Frogerius de Creveico, Petrus de Menealne. Hoc autem donum factum est in capitulo piae et justae congregationis sanctimonialium coram Deo et sancta Maria genitrice ejus, in praesentia domni Roberti illarum patris piissimi. Hoc enim omnibus, quod Gaufridus Fulchreius hujus eleemosynae dator existens, domno Roberto de Arbrissello, sanctimonialiumque subjecto conventui mandavit videlicet per Guillelmum de Rest praefectum suum hoc donum supradictum dare, et praesentes confirmare absque dubio, pro animae suae parentumque suorum remedio, in praesentia domni Petri Pictaviensis episcopi, et Rainerii capicerii, Petri de sancto Saturnino. Testes sunt Guillelmus de Rest, Ugo de Salmoniaco, Joannes Tiramuscam, Clarenbaldus de Losduno, Rainaldus de Losduno, Normandus de Sancto Florentio.
28.2
Data, Ludovico regnante rege Francorum, Fulcone comite Andegavorum, Raynaldo Andegavensis praesule.
29
XXVIII. Aimerici de Haia et Effredi fratris ejus aonum de molendino. (Ibid., II, 241.)
29
+ Nos Aimericus de Haia, Effredus frater meus, Deo omnipotenti, et domno Roberto de Arbrissello, feminisque religiosissimis de Fonte Evraudi in Dei nomine sibi suppositis molendinum de Ponchaio quiete tenendum concedimus: quod Gauterius de Clicone et Serra uxor sua sine omni calumnia in perpetuum eis dederant. Concessit etiam quidam miles meus Gauterius, qui hoc supradictum molendinum de me habebat, quem Fulco Andegavensium comes multum inde rogaverat. Videntibus et audientibus Fulcone Andegavensium comite, Chalone de Furnellis, Gaufredo de Claris Vallibus, Pagano fratre ejus, etc.
30
XXIX. Aimonis Roselli donum de terra de Pociaco. (Ibid., p. 242.)
30
+ Ait Propheta: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die mala liberabit eum Dominus. Hujus igitur tantae retributionis auctoritate securus, ego Aimo Rosellus, dono Deo, et concedo domno Roberto et sanctimonialium Fontis Evraudi congregationi ibi Deo humiliter servienti, alodium meum de Bociaco de Foris Trincheias, solutum ac quietum omni tempore possidendum. Hujus autem doni affirmationem in manu dominae Philippae Pictaviensis comitissae ad opus monacharum manu misi. Sub istorum virorum testimonio, Guillelmi de Miribello, Raginaudi de Pellento; ubi autem filii Aimonis Roselli hanc donationem concesserunt in praesentia Philippae Pictaviensis comitissae. Testes isti fuerunt, Burchardus de Chaoriis Longus de Gastina, Puncius de Bellojoco.
31
XXX. Aimerici de Castro Arraudi donum. (Ibid., p. 241.)
31
Ego Aimericus, vicecomes de Castro Arraudi, domno Roberto ad monacharum sustentationem scilicet Fontis Evraudi in eleemosynam mea froca quae habeo ad molendinum de Bosco, cum omni integritate dono, et perpetualiter concedo. Videntibus istis, Beloto de Claris Vallibus, Raginaudo de Puellento. Post haec autem Aimericus vicecomes, infra donum istud et Jarundam dono supradictis monialibus terram quatuor bobus excolendam, quod ut supra concesserunt Bosus frater meus, Joannes de Tuscha.
32.1
XXXI. Charta Leogart et Adelaidis de quibusdam Petrariis concessis abbatiae Fonti Ebraldi. (Ibid., p. 241.)
32.1
Notum sit omnibus quod ego Leogart et uxor mea Eremburgis et Adelaidis de Riveria filia mea, Deo et sanctae Mariae, et domno Roberto et sanctimonialibus Fontis Evraudi cum aliis donis donavimus petram ad ecclesiam et ad omnes officinas faciendas. Postea vero videntes crescere ecclesiam, et multiplicare religionem, crevimus donum de totis petrariis, etc. Hujus rei sunt testes Girardus de Podio, Gofredus de Brezay. De fratribus, Andreas prior, Sainfredus de Cleia.
32.2
Data, regnante Ludovico Francorum rege, Fulcone Andegavensium comite, Radulpho Turonum archiepiscopo.
33.1
XXXII. Basoini et Papini de Montibus donum de feodo. (Ibid., p. 243.)
33.1
Ego Basoinus filius Aimerici de Castello, et Papinus de Montibus, et fratres mei, donamus et concedimus Deo, et beatae Mariae, et domno Roberto de Arbrissello, atque sanctimonialibus Fontis Evraudi feodum quem habebamus ad Varens de Aimerico Flocello pro remissione peccatorum nostrorum... Hujus rei sunt testes, Aimericus Flocellus, Petrus de Montecatorio, Aubertus de Sazai, Peloquinus filius ejus, Aimericus de calcea, et alii.
33.2
Acta, Philippo Francorum rege, Guillelmo Aquitanorum duce, Petro Pictavorum pontifice.
34.1
XXXIII. Arvei Gionensis donum de consuetudinibus suis. (Ibid., p. 243.)
34.1
Ego Arveus Gionensis in remissionem peccatorum meorum condono sanctae Mariae de Fonte Ebraudi in manu domni Roberti, si quid redditus mihi contigerit de rebus suis, sive per terram meam, sive per aquam transeuntibus. Insuper omnium rerum suarum me tutelam exhibeo. Hujus rei testes sunt Affredus de Dunione, et Maheldus uxor ejusdem Arvei, et Gimo dapifer, et Hugo de Sancto Verano et Albericus de Burliaco, et domnus Aimericus domni Roberti discipulus.
34.2
Hoc factum est Philippo rege regnante.
35.1
XXXIV. Fulchredi de Sancto Leodegario donum ad hospitium construendum. (Ibid., p. 246.)
35.1
Ego Fulchredus de Sancto Leodegario dono et concedo Deo et beatae Mariae et sanctimonialibus Fontis Evraudi in manu domni Roberti de Arbrissello pro remissione animae meae et parentum meorum Thuscam ad hospitium fratrum construendum, et pratum: concedente filio meo Gaufrido. Hujus rei sunt testes, Petrus Ottalanus, Cosbertus de Bernadaico, Gaufridus de Cleta, Paganus de Chinone.
35.2
Data, Ludovico Francorum rege, Guillelmo Aquitanorum duce, Petro Pictavorum praesule.
36
XXXV. Gauterii de Montesorelli donum multiplex tribus chartis contentum. (Ibid., p. 247.)
36
Ego Gauterius de Montesorelli, dono Deo et beatae Mariae, et Roberto de Arbrissello, et conventui religiosarum mulierum, vigeriam meam, et omnes consuetudines omnis terrae, quam illi habent, vel habebunt ad Fontem Evraudi, et suis hominibus per totam terram meam, et maxime in castello meo, et per alias terras ubicunque consuetudines habeo de omnibus mercariis et de omnibus passagiis. Concedo etiam terram de Logiis et dono vigeriam et omnes consuetudines, quas ibi habeo, et quidquid homines dare voluerint, etc. Et haec facio cum concessione uxoris meae Griseiae, sub horum virorum testimonio, Gaufridi Maumonii et Joannis fratris ejus Gauterii de Gisonis, Gauterii de Poeria Marcoardi, Gaufridi de Lineriis.
37.1
XXXVI. Ejusdem donum alterum.
37.1
Ego Gauterius de Montesorelli et Guillelmus filius meus, Deo et Sanctae Mariae de Fonte Ebraudi et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus, donamus et in perpetuum concedimus piscatoriam aquam, quae ab hominibus dicitur Concha. Quae quia de dominio meo non erat, sed de feodo, dedi Fulcoio Fissardi vicariam meam commutationem de Rivulo, Roberto filio ejus equum meum. Praeterea piscationem nostram donamus eisdem sanctimonialibus de Reste in perpetuum possidendam. Hujus concessionis testes existunt Petrus Guirchia, Guillelmus de Tullegio, Ogerius de Sancto Martino, Petrus de Jarreia.
37.2
Acta sunt haec Ludovico Francorum rege, Fulcone Juniori Andegavensium comite, Petronilla prima Fontis Ebraudi abbatissa, Angardi priorissa.
38
XXXVII. Charta concessionis vallis Seguini in silva de Cadunio, domno Roberto de Arbrissello. (Ibid., p. 149.)
38
Ego Guillelmus de Birontio, et Alpaidis uxor mea, filiis nostris concedentibus Guillelmo et Bertrando, pro nostri nostrorumque salute immobiliter concedimus Deo, et sanctae Mariae de Cadunio( de Cadouin) domnoque Roberto de Arbrissello, et servis Dei medietatem unius mansi in silva, quae Caduniensis appellatur, et locum qui vallis Seguini nuncupatur. Concedimus etiam quidquid de praedicta silva ejusdem loci aedificiis vel usui fuerit necessarium. Damus praeterea locum qui Bassa- Calderia vocatur, etc. Eadem dona concessit Aldebertus comes Petragoricensis; concessit similiter eodem die, eisdem testibus, Guillelmo Petragoricensi episcopo, Gerardo de Salis, Mainardo de Bainiaco, etc., quidquid in valle Seguini, Algerius de Moisidano, et Arnaldus de Monte- Incenso eorumque uxores dederant. Postea firmaverunt apud Moisidanum coram domno Roberto de Arbrissello, etc.
39.1
XXXVIII. Girardi de Podio Brunello donum de Longo prato. (Ibid., p. 252.)
39.1
Ut a Domino misericordiam consequi valeamus, ego Girardus de Podio Brunello et Aldeardis uxor mea, nos magnis et gravibus peccatis aggravatos esse cognoscentes, donamus et concedimus Deo, et sanctae Mariae et domno Roberto et sanctimonialibus Fontis Evraudi in perpetuum habere Longum Pratum, et terram quae est juxta idem pratum. Testes Paganus filius Bernardi Pictavis, Benedictus frater Aimerici Evraudi, Guillelmus frater Segebrandi de Salmuro.
39.2
Actum est hoc tempore regis Ludovici Francorum, Guillelmi ducis Aquitaniae, Petri Pictaviensis episcopi.
40.1
XXXIX. Ejusdem donum molendini de Mortono. (Ibid.)
40.1
Girardus ego divina commonitione commonitus, et uxor mea Aldeardis, Raginaudus etiam Audiardus filius, damus et in perpetuum concedimus Deo et beatae Mariae, domno Roberto de Arbrissello et sanctimonialibus apud Fontem Eubraudi famulantibus, quidquid de nostro jure aut generis nostri habere videbamur in molendino de Mortono, quod est situm in jure Sancti Leodegarii de Losduno. Damus eis septem arpenta terrae, et tria pratorum, prope molendinum illud in manu domni Petri Pictaviensis episcopi, sig. Rainerii Capicerii, sig. Girardi, sig. Raginaudi, sig. Petri Pictaviensis episcopi. Testes sunt Rainerius capicerius, Petrus de S. Saturnino.
40.2
Acta charta regnante Ludovico rege Francorum, Fulcone Andegavorum comite, Petro Pictavorum episcopo existente.
41
XL. Lamberti de Bono Oculo, et Stephani de Lineriis donum de Terra Plana. (Ibid., p. 254.)
41
Nos Lambertus de Bono Oculo, Stephanus de Lineriis, et filii nostri pro nostrorum peccatorum, parentumque nostrorum remissione domno Roberto, et ecclesiae Fontis Ebraldi, et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus, Terram Planam, quam ad vadum de Croallio usque modo tenuimus, tenendam et possidendam in perpetuum absolute donamus. Quorum donationem ego Petrus de Brisaico ex cujus feodo erat bono et libenti animo ex parte Domini Dei et mei totam ad integrum suprascriptis monachabus concedo, et insuper prata, ad Gadum de Croallio, et aream ad molendinum faciendum illis in argumentum perpetualiter dono. Cujus rei testes sunt Richardus medicus, Petrus de Villa Coperia, Normandus de Chanzelis, Petrus filius majoris de Brisiaco, Alboinus de Senecaico, Thomas de Marcaico Guillaumus de Luchiaco.
42
XLI. Willelmi et Audeberti donum loci de Villa Salem. (Ibid., p. 139.)
42
Willelmus et Audebertus de Tremolia, qui prius medietatem Masi monachis Fontis Gombaudi dederant, post eremitis quibusdam, Gauffrido videlicet Gastinelli et Bertramno, in loco qui dicitur Villa Salem religiose viventibus dederunt. Hi autem praedicti ecclesiae fratres formam conversationis religiosarum feminarum Fontis Ebraldi audientes, decreverunt ut locum suum et omnia in eodem loco acquisita praedictis sanctimonialibus darent et facerent, etc. Donum hoc beatus Petrus Pictaviensis episcopus, tanquam capitalis et superior dominus, confirmavit. Ex archivo prioratus de Villa Salem. Petrus Dei gratia Pictaviensis episcopus, omnibus hanc chartulam inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Nos autem praedictus episcopus tanquam capitalis et superior dominus, ad supplicationem et petitionem praedicti Audeberti militis, domini totius Castellaniae de Tremolia et pertinentiarum ejusdem, omnia et singula supradicta pro nobis et successoribus nostris confirmavimus, etc., promittentes etiam Spiritu Dei ducti et charitatis affectu, quam erga ordinem Fontis Ebraudi habemus, tanquam capitalis et superior dominus pro nobis successoribusque nostris, omnia et singula supradicta religiosis garire, et defendere penitus contra omnes, etc. Hoc actum fuit in ecclesia Beati Petri Pictaviensis.
43.1
XLII. Audeburgis de Monsterello donum terrae et bosci de Valle Suchart. (Ibid., p. 73.)
43.1
+ Ego Audeburgis de Monsterello tam praesentibus quam futuris notum facio quod dono omnipotenti Deo et domno Roberto de Arbrissello, ecclesiae Fontis Ebraldi, et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus, pro animae meae parentumque meorum remedio, terram et boscum de Valle Suchart, imo et quidquid videbatur mihi possidere, cum duabus feminis, quas in ecclesia Fontis Ebraldi, sub sanctimoniali habitu Deo servire constitui. Hoc autem donum concesserunt filia mea nomine Mansella, et Odo filiae meae filius, etc. Hujus rei sunt testes Andreas de Prulleio, Archambaudus de Monsteriolo, Roginaldus de Brai, Michael de Chinon, Bodinus de Canda, et plures alii. Praesente domno Roberto de Arbrissello, et fratribus Huberto scriba, priore Andrea, etc., sororibus Petronilla priorissa, cum Agnete comitissa.
43.2
Facta, Ludovico Francorum rege, Fulcone Coenomanensium comite, Audeberto( Hildeberto) Coenomanensi episcopo.
44.1
XLIII. Pagani de Miribello donum nemoris de Rareto. (Ibid., p. 256.)
44.1
Unusquisque eleemosynarum beneficiis oret sua relaxari facinora. Proinde ego Paganus de Miribello, ut meae, uxorisque meae, filiorumque meorum remittantur iniquitates, dono et concedo Deo et sanctae Mariae et sanctimonialibus Fontis Evraudi in manu domni Roberti de Arbrissello quamdam partem nemoris mei quod vocatur Raretum circa vallem Genebrosam... Et in hoc nemore, scilicet Rareto, do sanctae Mariae terram, duobus bobus excolendam duobus temporibus, et extra nemus damus tantumdem terrae. Do praeterea unum junctum prati super Andrum. Haec dona feci cum concessione Belutiae uxoris meae, et filiorum meorum Joannis, Gaufridi, Archambaudi, sub istis testibus, Garnerio de Vilare, atque Hebone nepote Lebonis de sancto Michaele.
44.2
Acta haec charta, regnante Philippo rege, Radulpho Turonorum archiepiscopo, Fulcone Andegavorum comite.
45.1
XLIV. Ejusdem Pagani donum de Casamentis. (Ibid.)
45.1
Ego Paganus de Miribello dono et concedo Deo et beatae Mariae, et sanctimonialibus Fontis Evraudi in manu domni Roberti quidquid eis de omnibus Casamentis meis datum fuerit, ita absolute, ut non amplius mihi aut uxori meae, aut filiis meis super hoc concessio requiratur. Hoc itaque concesserunt Belutia uxor mea, et filii mei, Joannes, Gofridus, Archimbaudus. Testes sunt Garnerius de Vilareio, Raimbaudus de Columbariis, Gauterius de Dreia, Rainaudus de Aonia.
45.2
Acta, Philippo Francorum rege.
46.1
XLV. Ogerii donum de terra in Verone. (Ibid.)
46.1
Eleemosynas de nostris Christi pauperibus, ut ipsos apud summum judicem intercessores habeamus, erogemus. Ego igitur Ogerius et uxor mea, dedimus Deo et sanctae Mariae et domno Roberto de Arbrissello et sanctimonialibus Fontis Evraudi terram illam quam habebamus in Verone. Testes sunt Gosbertus de Morton, Gosbertus de Lochis. Hoc etiam donum concessit Hugo de Gisoiis et filius suus petitione nostra.
46.2
Testes Peloquinus de Nezi, Girardus de Corleum.
47.1
XLVI. Marcuardi donum de quatuor prati iugeris. (Ibid.)
47.1
Donum pauperibus datum, totius honi remunerator Deus inremuneratum non praeterit. Quapropter ego Marcuardus Malus monachus dono Deo et beatissimae Mariae et domno Roberto de Arbrissello, et sanctimonialibus Fontis Evraudi quatuor jugera prati juxta prata Gaufridi Mali Monachi in Campaneo. Istud donum concessit Bonus filius et uxor ejus Anneis. Istius doni sunt testes Gaufridus Malus Monachus, et Guarinus de Laval.
47.2
Acta, regnante Ludovico Francorum rege, Fulcone Andegavensium comite, Petro Pictavorum praesule.
48.1
XLVII. Garsirii de Macheco donum de consuetudinibus Ligeris et maris. (Ibid., p. 250.)
48.1
Notum fieri volo quod ego Garsirius de Macheco dono Deo et beatissimae Mariae, et domno Roberto de Arbrissello, et sanctimonialibus de Fonte Ebraudi, omnes meas consuetudines Ligeris et maris ad proprias res faciendas pauperibus Fontis Ebraldi. Quod donum supra dictum posuit super altare Sancti Benedicti, quae ecclesia vocatur capella infirmorum. Hujus doni testes sunt Fulco Andegavensis comes, et Carbonellus de Sancto Michaele, et Fulco de Daune.
48.2
Hoc donum datum est regnante Ludovico Francorum rege, Fulcone Andegavensium comite, Petro Pictavorum pontifice.
49.1
XLVIII. Joannis Girbaldi donum de Portu de Chaleio. (Ibid.)
49.1
Ego Joannes Girbaldi dono et concedo in perpetuum Deo et beatae Mariae, et sanctimonialibus apud Fontem Evraudi Deo famulantibus, pro animae meae et parentum meorum remedio, in manu domni Roberti de Arbrissello, portum de Chalcio, et totam terram, quam habeo juxta ripam, etc. Hersendis vero priorissa ex charitate dedit mihi pullum ex beneficiis praedictae ecclesiae. Testes sunt Allo frater meus, Hogerius de Sancto Martino, Girodus praepositus archiepiscopi Candotensis.
49.2
Et de fratribus loci Gaufridus de Cleia, Robertus de Valleia.
49.3
Acta, Ludovico Francorum rege, Fulcone Andegavensium comite, Radulpho Turonorum archiepiscopo.
50
XLIX. Multiplex Ugonis Rigaudi aonum. (Ibid., p. 162.)
50
Ego Ugo Rigaudi dono Deo et domno Roberto, et Fontis Evraldi monachabus sub regulari disciplina ibi viventibus, molendina quae sunt in Briandia, et terram quam ibi habebam. Non post multos vero dies, Goslenus, nepos meus, Bernerius Chamelladus et uxor Gosleni eleemosynae meae beneficium calumniati sunt, terram scilicet et molendina; quae quidem calumnia, divina disponente clementia, apud castrum Mirebelli in pace est definita: et ipsi calumniatores, quidquid ex jure suo clamabant in molendinis et in terra, domno Roberto et nominatis monachabus concesserunt libere ac quiete omni tempore possidenda. Sub istorum testimonio, Petri Pictaviensis episcopi, Roberti de Arbrissello, Aimerici vicecomitis de Castello- Evraudi, Aimerici de Faia, Rainerii capellani, prioris Sancti Pauli de Cormeriaco, Hersendis priorissae.
51
L. Aimerici de Marilleio donum. (Ibid., p. 327.)
51
Ego Aimericus de Marilleio dono Deo et gloriae suae genitrici Mariae unam meam filiam sub monacharum regulari disciplina sibi serviendam. Cum hac equidem filia mea dono domno Roberto et monachabus Fontis Ebraldi quinque julla terrae in campo viridi, et hanc rectitudinem meam quam habeo in molendino de Comprigneio. Cujus doni concessores fuerunt Oda uxor mea, Archimbaudus de Melna, avunculus meus, Aremburgis, soror mea. Testes sunt Gauterius de Turonis, Josbertus de Verezia, Gauterius de Losduno, Gaufredus de Cleia, et Garinus de Tirnaio.
52
LI. Frogerii Barbae donum. (Ibid., p. 332.)
52
Ego Frogerius Barba fidelis dator, fideliter omnibus notum facio, quod molendinum meum de prato, et prata quae ibi habebam, terram scilicet et Feodum Arraudi et Raimbaudi, quin potius feodum Petri Cheopelli, ipsius etiamque Besdum molendini domno Roberto, et monacharum novellae plantationis Fontis Evraudi congregationi absolute perpetualiter habere concedo: ut duae filiae meae in ecclesia Fontis Evraudi ad laudem divini nominis monachentur, etc. Sub audientia Aimerici vicecomitis de Castro Arraudi, Effredi de Borno, et aliorum.
53
LII. Fulcoii Fessardi donum. (Ibid.)
53
Ego Fulcoius Fessardi devovi Deo unam filiam, et gloriosae genitrici ejus Mariae, et domno Roberto sub monacharum regulari disciplina Deo Domino devotissime serviendam. Cum hac siquidem filia mea donavi sanctimonialibus Fontis Ebraudi terram in Borno, quatuor bobus duabus sationibus excolendam, et herbergementum in eadem terra, et boscum ad omnem earum necessitatem. Dedi etiam eis quatuor julla pratorum in Verone. Sub testimonio Ugonis, fratris mei, Ernaudi de Sessigneio, Odonis de Saumuro.
54.1
LIII. Roberti Fessardi donum. (Ibid., p. 333.)
54.1
Ego Robertus, quaecunque pater meus Fulcoius Fessardus, Deo et sanctae Mariae, et sanctimonialibus Fontis Evraudi donaverat, ex parte mea apud Fontem Evraudi omnia eis integerrime concedo in manu videlicet magistri Roberti, et Hersendis priorissae. Testibus istis assistentibus, Gauterio Revello, Fulcoio, patre meo, et Maria, matre mea, et domna Petronilla.
54.2
Data, Ludovico Francorum rege regnante, Fulcone comite Andegavorum, Rainaudo Andegavensi pontifice.
55
LIV. Multiplex Petri Oblinci donum. (Ibid., p. 214.)
55
Notum sit omnibus quod Petrus Oblinci deserens mundum, volens adhaerere vitae contemplativae, monitis famuli Dei Roberti, ecclesiae Fontis Ebraldi se tradidit: sequentemque partem haereditatis in dono dedit praedictae ecclesiae, duos quartarios vinearum qui continentur in Bellocampo; et duas partes terrae quae continentur in eodem campo; et partem terrae quae est in parochia Sancti Petri Poliniaci: et in praedicta parochia septem nummos Pictavensis monetae censuales, etc. Auditores hujus doni Giraudus de Vilamorer, Petrus Fulcardus sacerdos, et Isimbertus Escoblat. Regnante Philippo rege in Francia atque Leodegario regente Bituricensem Ecclesiam.
56.1
LV. Plurima plurimorum dona. (Ibid., p. 261.)
56.1
Scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum.
56.2
Quapropter ego Reginaldus de Pellento dono et concedo sanctimonialibus de Fonte Evraudi, pro salute animae meae et parentum meorum, per manum domni Roberti, terram duabus sationibus quatuor bobus excolendam. Simili modo, nos duo fratres, Chalo scilicet et Ugo de Vivona, donamus et concedimus eis terram quatuor bobus duobus temporibus in perpetuum excolendam. Eodem quippe modo ego Salomon de Castello Evraudi, nepos Viviani de Marigniaco, dono ad quatuor boves terram, eo ipso Viviano concedente, et Joanne de Tuscha consanguine meo. Praeter haec supradicta dona, nos quatuor, scilicet, Raginaldus et Chalo, Ugo et Salmon donamus eis simul prata ad opus duedecim boum, et de silvis tam viride quam siccum, quantum opus eis fuerit ad earum domos faciendas, sive quaecunque facere sibi voluerint. Testes sunt Aimericus vicecomes, Radulphus de Talniaco, Belotus de Claris Vallibus. Philippo Francorum rege regnante; Guillelmo Aquitanorum duce, Petro Pictaviensi episcopo.
57.1
LVI. Roberti de Blodo donum de consuetudinibus suis. (Ibid., p. 260.)
57.1
Ego Robertus de Blodo, pro animae meae, uxorisque meae Hersendis et parentum meorum remedio, omnes consuetudines meas, quae de terra mea, et aqua, et de omnibus meis rebus debent exire, dono et concedo omnipotenti Deo, et piae Mariae, et domno Roberto de Arbrissello, monialibus ejus Fontis Evraudi. Testes sunt Buccardus de Tavent, Simon de Bernezay, Uvillelmus medicus, abbatissa de Bellomonte, Hubertus presbyter de Chinon.
57.2
Data, regnante Ludovico Francorum rege, Fulcone Andegavensium comite, Radulpho Turonorum archiepiscopo.
58
LVII. Donum Radulphi Barbotini, et aliorum baronum de nemore Agudella. (Ibid., p. 250.)
58
Notum sit omnibus quod Radulphus Barbotini, et uxor ejus nomine Emperia, pro animae suae, et parentum suorum salute dederunt Deo et beatae Mariae, domnoque Roberto de Arbrissello, et sanctimonialibus ecclesiae Fontis Ebraudi, quidquid habebant in nemore quod dicitur Agudella. Nec non et caeteri barones quidquid in eodem nemore habebant similiter sanctimonialibus praedictis dederunt, Benedictus David, Aimericus de Bilzac, Ranulphus Tanat, Rigaudus de Berbezis, Reminundus Chaillac, et alii. Sub horum testimonio Gofranni de Pirciaco, Ranulphi de Milliaco, Petri de Grageria.
59.1
LVIII. Donum ejusdem. (Ibid.)
59.1
Per hanc chartulam notum fieri cupio quod ego Galuanus de Camilliaco pro anima patris mei et matris meae dono Deo, et beatae Mariae, et sanctimonialibus ecclesiae Fontis Ebraudi decimam moldurae sex molendinorum, quae sunt apud Chamilliacum. Horum duorum donum factum est apud Chamilliacum sub his testibus, Cotardo de Mauritania, Gaufrido de Ver, Peloquino de Bellomonte, Uvillelmo de Anneta. Donum vero decimae aliorum quatuor molendinorum factum est in manu Uvillelmi Fritionis ejusdem castelli decani venerabilis, eo scilicet intuitu, ut cum magister Ulgerius venerabilis Andegavensium episcopus a Roma laetus redierit hoc donum in manu ejus confirmetur. Testes sunt Uvillelmus decanus de Chamilliaco, Poponus decanus de Chalonnia, Gaufridus de Ver. Hoc donum concessit Aalina, Galvani filia, praesente Petronilla ecclesiae Fontis Ebraldi prima abbatissa. Hoc donum concesserunt postea Gaufridus de Argentone, et Marguarita, filia Galvani. Sub his testibus, Rainaldo de Melo, Rainaldo de Sainzaico.
59.2
Acta charta regnante Ludovico Francorum rege; Fulcone Andegavensium comite, Ulgerio Andegavorum pontifice.
60.1
LIX. Dominorum de Camilliaco donum. (Ibid.)
60.1
Omnibus notum fieri volo quod ego Petrus de Camilliaco dono Deo et beatae Mariae et sanctimonialibus Fontis Evraudi per manum domni Roberti de Arbrissello omnem illam consuetudinem lanae, quam in castello de Camilliaco et extra castellum habebam. Quae consuetudo abusive decima vocatur. Concedente filio meo Gauvannio, ut Deus misereatur animae meae, et uxoris meae et filiorum meorum. Hujus doni testes sunt Hubertus de Campania, Borellus de Salmuro, Aimericus de Averio.
60.2
Data, Ludovico Francorum rege, Fulcone comite Andegavorum, Rainaudo Andegavensium praesule.
61
LX. Eblonis et Garnerii donum de terra apud Fontem Archerium. (Ibid., p. 246.)
61
Notum sit omnibus quod Garnerius atque Eblo, frater Garnerii, donant Deo et ecclesiae Sanctae Mariae, et domno Roberto de Arbrissello, et sanctimonialibus Fontis Ebraudi tantum terrae arabilis, apud Fontem Archerium, quantum viginti boves arare poterunt, atque prata, et boscum ad omnem sanctimonialium aedificationem, uxoribus eorum concedentibus, Petronilla scilicet atque Stephana, atque filiis.
62.1
LXI. Peloquini de Insula Buchardi donum de consuetudinibus suis. (Ibid., p. 257.)
62.1
Ego Peloquinus de Insula Buchardi, omnes consuetudines meas omnium rerum sanctimonialibus domni Roberti de Arbrissello, per aquam et per terram, quae mihi videbantur habere, dono et concedo pro Dei amore, etc. Testes sunt Bernerius de Champagnei, Burchardus de Tavent, Guillelmus medicus, et abbatissa de Bellomonte.
62.2
Hoc autem scitote factum esse in porticu Sancti Petri de Insula Buchardi.
63
LXII. Charta prioratus ae Ursano ord. Fontis Ebraldi. (PAVILLON, Vie de Rob. d' Arbrissel, p. 556.)
63
Adelardus de Castello Melano donat domno Roberto de Arbrissello silvam quae dicitur Grosboc, et villam Ursan et terram planam cum molendino et stagno, etc. Donum istud firmatum est in manu Leodegarii Bituricensis archiepiscopi.
64.1
LXIII. Charta ejusdem P. de Ursano. (Ibid.)
64.1
Ego F. Joannes Dolensis abbas et conventus fratrum mihi a Domino commissorum pro charitate quam debemus, donamus ancillis Dei quae Deo serviunt apud Fontem Ebraldum sub magisterio domni Roberti Herbrisselli querelam quam habemus in ecclesia de mansionibus, et terram planam et boscum de loco qui vocatur Ursan.
64.2
Actum hoc Dolis in capitulo, praesente D. Leodegario archiepiscopo et eodem Roberto et clericis suis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).