Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Excerpta ex liturgicis codicibus Fontavellanensibus
Auctor incertusFont 12 · 10411-exexlicMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 10411 Exexlic
1.1
ADMONITIO
1.1
Illustrabunt vetus Sacramentarium Suavinciniense, quod mox protulimus, haec excerpta, quae paucis abhinc annis collegerunt ex tribus codicibus abbatiae Avellanensis, atque ad nos perhumaniter transmiserunt monachi ejusdem loci. Primus codex, qui est missalis, seu sacramentarius antiquus liber, scriptus et ad usum fuit ascetarum Fontavellanensis eremi vel ante saeculum XIV, cum in eo memoretur prior loci, qui prioratus titulus perduravit ad tempora Joannis XXII Romani pontificis. Is enim circa annum 1325 Ubaldum primum abbatem dedit Avellanensibus, et eremum abbatiae honore decoravit, Incipit hic sacramentarius liber ab ordine servando feria IV in capite Jejunii, et in hebdomada majori Quadragesimae. Sequitur ordo missae ab episcopo vel a presbytero celebrandae. Inde habentur orationes propriae in natalitiis sanctorum, demum missae quaedam, quarum olim recitatio vigebat. Ejus sententiae sumus ipsum pro Avellanensibus potissimum exaratum fuisse; non ignobile documentum petimus ab octava sancti Andreae apostoli, quae praescribitur, scimus etenim eorum ecclesiam dicatam fuisse tam in honorem sanctae crucis, quam etiam sancti Andreae apostoli. Verum cum Avellanenses in pluribus locis et urbibus monasteria et ecclesias obtinerent, quorum monachi ritus et disciplinam sequebantur praecipuae eremi, orationes Sacramentario etiam inspersae leguntur, quae usu veniebant in caeteris dioecesibus, et non in Eugubina, in cujus territorio exsurgebat Avellanensis. Orationes seu collectae omnes, quae habentur in missali sine assignatione tamen diei, sunt hae, hoc pariter ordine distributae: In Natali sancti Ambrosii episcopi, sanctae Luciae virginis et martyris; sancti Thomae apostoli, sancti Anastasii martyris, sancti Projecti martyris, sanctae Brigidae virginis. Orationes in die Purificationis beatae Mariae virginis, et benedictio cereorum. In Natali sancti Blasii martyris, sancti Benedicti abbatis, et in festo Annuntiationis beatae Virginis Mariae. In natalitio die sanctae Euphemiae martyris; in alio, sanctorum Laurenti et Pergentini fratrum. Horum martyrum orationes, nisi pro Avellanensibus confectae erant pro iis monasteriis Avellanensi subjectis, quae erant in Arretino territorio et in illo Civitatis- Castelli constituta, apud quae cultus vigebat eorumdem martyrum. Exstat sermo Petri Damiani in honorem ipsorum sanctorum martyrum.
1.2
Sequuntur orationes in Natali sancti Bonifacii martyris, Moguntini scilicet, cum sociis Heobano et Adhelario; sanctorum Albini, Paulini, et Niceti episcopi cum nongentis octoginta novem sociis, in vigilia et festo die sancti Joannis Baptistae; in privilegio pariter et natalitiis sanctorum apostolorum Petri et Pauli; sanctae Mustiolae; sanctorum VII fratrum, sancti Paterniani. Hic sanctus episcopus patronus erat urbis Fanensis, in qua ejusque territorio monasteria et ecclesiae erant Avellanensium ascetarum. In Natali sanctae Margaritae virginis; sanctorum Quirini et Jolittae martyrum, sanctorum martyrum Ermacorae et Fortunati, sanctae Praxedis virginis, sanctae Mariae Magdalenae; sancti Apollinaris martyris et pontificis; sanctae Christinae martyris, sancti Jacobi apostoli, sancti Christophori martyris; sanctorum Nazarii et Celsi martyrum, sanctarum virginum Florae et Lucillae. Cultus earum praecipuus Arretii; et in ipsarum natalitia die sermones habuit Damianus, actaque et translationem scripsit. Orationes in Inventione sancti Stephani; in Festo sancti Donati episcopi et martyris; in Vigilia et in Assumptione beatae Mariae virginis, et in Natali sancti Magni martyris. Is Trani, in Apulia alibique colebatur, ubi erant coenobitae Avellanenses. Collectae in dedicatione basilicae sancti Floridi: patronus erat sanctus Floridus urbis Tiphernatis seu Civitatis- Castelli, et ex Innocentii II ac Honorii III, Romanorum pontificum privilegiis innotescit Avellanenses monasteria et ecclesias possedisse in urbe et territorio Civitatis- Castelli: In comitatu Castellano castrum Montis- Majoris, ait Innocentius, et monasterium Sanctae Crucis in eodem castro cum ecclesiis et villis. Et Honorius: Ecclesiam Sancti Cassiani, et Sancti Fortunati cum capellis et earum pertinentiis, Ecclesiam Sanctae Crucis de Monte Majore, et Sancti Aegidii de Castello, Sanctae Crucis de Citerna, Sancti Petri de Agilone cum capellis et earum pertinentiis, et quidquid habetis in toto comitatu Castellano. Pariter habentur orationes in Natali sancti Symphoriani martyris, sancti Bartholomaei apostoli, sancti Rufi martyris; in die decollationis sancti Joannis Baptistae; sanctae Felicitatis martyris; sanctorum confessorum Floridi et Amantii( festum hoc occurrebat VI Kalendas Octobris) et Omnium Sanctorum. Succedunt aliae missae, aliaeque collectae, ac missae pro defunctis. In oratione pro defuncto sacerdote imploratur intercessio sancti Floridi confessoris. Subsequuntur aliae missae et preces ad Deum pro variis necessitatibus, et demum liturgia pro defunctis.
1.3
Alterum Sacramentarium, quod videtur antiquius primo, mentionem facit abbatis. Forte usui fuit monachorum et parochorum ecclesiae Sancti Blasii de Fabriano, quae saeculo XIII subjiciebatur monasterio Sancti Victoris de Clusis; nunc vero abbatia est sui juris, cui unitae fuere aliae duae Sancti Romualdi Vallis Castri et Sancti Urbani ad Aesinantem; nam in confessione praevia ad missam nominatur post sanctos apostolos Petrum et Paulum sanctus Blasius. Similiter in canone ante consecrationem post sanctos Cosmam et Damianum. Ad Nobis quoque peccatoribus post sanctam Anastasiam nomen apponitur sanctae Scholasticae; ad orationem vero Libera nos nomina sancti Apollinaris, sancti Laurentii et sancti Benedicti adjiciuntur nominibus archangelorum et apostolorum. Sacramentarium hocce continet ordinem ad catechumenum faciendum, ordinem baptismatis ad succurrendum, ordinem ad poenitentiam dandam, ordinem ad visitandum infirmum, et demum ordinem ad sepulturam defunctorum. Ordo quoque in eo habetur ad sacram liturgiam peragendam; adsunt et missae quaedam ac orationes pro variis necessitatibus, aliae de communibus, aliae demum pro variis generibus defunctorum.
1.4
Tertium denique est breviarium, cujus titulus: Incipit officium breviarii secundum ordinem eremi Sanctae Crucis Fontis Avellanae. Incipit ab Adventu Domini. Leguntur hymni antiqui in die Nativitatis Dominicae, in Natali sancti Andreae apostoli, sancti Benedicti abbatis, in festivo die Inventionis sanctae Crucis, in aliis festis apostolorum Petri et Pauli, sanctae Mariae Magdalenae, Assumptionis beatae Mariae Virginis et sancti Martini. Orationes propriae habentur de sancto Ambrosio, Zenone, Syro, Blasio, Gregorio ac Aemygdio. Is celebratur potissimum in urbe Asculana. Ecclesia Sancti Hilarii, alia Sanctae Crucis in ea urbe erant juris Avellanensium monachorum. De sancto Apollinare, quem summa religione coluerunt semper Avellanenses, officium integrum proprium legitur. Postremo in calce breviarii reperitur officium beatae Mariae Virginis. Sed excerpta ipsa in medium afferamus, iis nimirum omnibus praetermissis, quae exstant in editis missalibus et in breviariis.
1.1
In primis vero benedictio cineris.
1.2
Omnipotens sempiterne Deus, etc. Haec prima oratio est eadem quae habetur in editis.
1.3
Alia oratio. Concede nobis, Domine, praesidia militiae Christianae sanctis inchoare jejuniis, ut contra spirituales nequitias pugnaturi continentiae muniamur auxiliis. Per.
1.4
Alia. Deus indulgentiae, Deus pietatis et misericordiae, qui Ninivitis, cinere et cilicio indutis, et misericordiam tuam clamantibus subvenisti, exaudi nos propitius clamantes ad te, et hanc creaturam cineris, quo peccatores, indulgentiam tuae sanctae misericordiae implorantes, utuntur, benedicere, et sanctificationis tuae gratiam infundere digneris, ut quicunque istius pulveris exustione aspersus fuerit, indulgentiam et remissionem omnium peccatorum a te prius Deus, mereatur accipere. Per.
1.5
Alia oratio. Deus qui humiliatione etc. Haec pariter oratio est eadem, quae in editis, alia vero, quae in iisdem subsequitur, in nostro missali ms. desideratur.
1.6
Sequitur antiphona. Immutemur habitu. Interim ponendi sunt cineres super capita hominum. Memento, homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. His finitis dicat cantor Misereris omnium.
2
AD MISSAM. Statio ad sanctam Sabinam.
2
Oratio. Praesta, Domine, etc, ut in editis etiam quoad secretam et communionem, cum hoc tamen, quod in ms. una tantum oratio ponitur.
3.1
DOMINICA IN RAMIS PALMARUM.
3.1
Secunda hora diei mediante conveniunt in ecclesiam. Itaque, fratribus tertiam cantantibus, induunt se ministri in vestiario, unus ad crucem, duo ad candelabra, alter ad aquam benedictam, subdiaconus ad thuribulum in tunica, diaconus in dalmatica, sacerdos in cappa. Finita tertia, ubi cantor imposuerit antiphonam: Collegerunt, ministri transeunt per chorum sequente conventu, cantando antiphonam usque ad locum palmarum, ubi antiphona et versus Unus autem finito, et repetito Ne forte, subdiaconus versus super titulum ad orientem incipit lectionem Dicite filiae Sion. Qua finita cantetur R. Christus factus est. Deinde diaconus versus ad aquilonem incipiat Evangelium: Cum appropinquasset. Quo finito benedicuntur palmae et olivae a sacerdote ad orientem verso:
3.2
Dominus vobiscum.-- Oremus. Auge fidem, etc. Hic ponuntur omnes orationes ut in editis, praeter illam longiorem quae incipit: Deus qui miro dispensationis ordine, etc.
3.3
Tunc rami benedicti aspergantur aqua benedicta cum antiphona: Asperges me, Domine. Postea projicitur aqua super conventum ordinate venientem et super populum.
3.4
Oratio. Deus qui Filium tuum, etc.
3.5
Post haec incipit cantor antiphonam: Pueri Haebreorum, et alias. Interim ministri accipiunt ramos de manu sacerdotis, postea osculatur conventus manum ejus. Deinde dantur populo repetendo antiphonam, donec omnes accipiant. Quo completo, incipit cantor antiphonam: Cum appropinquaret. Et cum omni veneratione quasi ipsum Dominum comitantes, procedunt ad ecclesiam. Ibique ante ostium ordinatis, finita antiphona, intrant duo fratres in ecclesiam et cantent: Gloria, laus et honor tibi. Et post finem binorum versuum repetunt de foris: Gloria, laus. Percantatis versibus intrant in ecclesiam cantando R\. Ingrediente, sonando omnibus signis.
3.6
Demum ministri praeparent se ad missam; et officiales duo cappis induuntur in choro. Ad tractus induantur alii duo, et quatuor cantent, duo et duo.
4.1
FERIA QUINTA IN COENA DOMINI.
4.1
Hora nona excutitur ignis de crystallano vel silice, ita ut ex ipso possit accendi candela; et benedicit sacerdos ignem apud nos, indutus stola tantum et pluviali, et aqua benedicta: Asperges. Apud quosdam diaconus benedicit.
4.2
Oratio. Deus, qui per Filium tuum, angularem scilicet lapidem, charitatis fidelibus tuis ignem contulisti, productum e silice nostris profuturum usibus, novum hunc ignem sanctifica, et concede nobis ita per haec festa paschalia coelestibus desideriis inflammari ut ad perpetuae claritatis puris mentibus valeamus festa pertingere. Per.
4.3
Alia oratio. Domine Deus, Pater omnipotens, lumen indeficiens, et sancte conditor omnium luminum, bene+ dic hoc lumen, quod a te sanctificatum atque benedictum est, qui illuminasti omnem mundum, ut ab eo lumine accendamur, et illuminemur igne claritatis tuae, et sicut ignem illuminasti Moysi, ita illumines corda et sensus nostros, ut ad vitam aeternam pervenire mereamur. Per.
4.4
Alia oratio. Veniat, quaesumus, omnipotens Deus, super hoc incensum larga tuae benedictionis infusio, et hunc nocturnum splendorem invisibilis regnator accende, ut non solum sacrificium, quod hac nocte litatum est arcana luminis tui admistione refulgeat, sed in quocunque loco ex hujus sanctificationis mysterio fuerit deportatum, expulsa diabolicae fraudis nequitia, virtus tuae majestatis assistat. Per.
4.5
De quo igne novo lampas una servetur accensa usque in Sabbatum sanctum ad illuminandum cereum, qui eodem die benedicendus est ordine quo in Sacramentario continetur. Hoc expleto, omni lumine decorata ecclesia, ingrediantur ad missam, quae pro praesentis sacrificii recenti institutione devotissime decantetur. In hoc enim die sacrificium corporis sacri, et divi muneris sacri sanguinis ab ipso Domino celebrationis sumpsit initium. Hac die in toto orbe sacrum chrisma conficitur. Hac die etiam poenitentibus per indulgentiam subvenitur.
4.6
Dum autem cantatur nona, praeparent se ad missam festive sacerdos, diaconus in dalmatica, subdiaconus in tunica, ceroferarii quoque et qui thuribulum deferat. Et cantator in choro, indutus cappa, missam solemniter incipiat, quae pro praesentis sacrificii recenti institutione devotissime decantetur. In qua iteratur responsum; et cantetur Credo in unum Deum, Gloria in excelsis Deo.
4.7
Ubi chrisma conficitur, cantatur.
5.1
MISSA AD S. JOANNEM IN LATERANO.
5.1
Oratio, etc. Ut in nostris editis usque ad consecrationem corporis et sanguinis inclusive. Post Agnus Dei, sacerdos dividat oblatus, et omnes, qui possunt communicent. Tantae hac die consecrentur hostiae ut ex ipsis possint ipso et sequenti die sufficienter habere ad communicandum. Notandum autem quod de corpore Domini integrae oblatae servandae sunt usque mane die Parasceve, de quibus communicant. Sanguis vero Domini ipso die penitus absumatur. Interim vero communicant, dicitur: Agnus Dei; et Communio: Dominus Jesus, absque osculo.
5.2
Postea incipitur antiphona ad vesperum Calicem salutaris, cum psalmis, qui suaviter cantentur. V\ Christus factus est. Antiphona Coenantibus autem accepit. Post Magnificat, finita antiphona sequitur oratio ad complendum
5.3
Refecti vitalibus alimentis, quaesumus, Domine Deus noster, ut quod tempore mortalitatis nostrae exsequimur, immortalitatis munere consequamur. Per.
5.4
Postquam diaconus dicit Benedicamus Domino In plurimis Ecclesiis, Ite, missa est dicitur, quia et Gloria in excelsis dicunt, quod nos non dicimus.
6.1
FERIA SEXTA IN PARASCEVEN.
6.1
Dum cantatur nona induunt sacerdos et ministri casulis nigris, si habentur, faciuntque ibidem in vestiario confessionem, et tunc non accenduntur candelae circa altare, et mittant parvulum linteum, mundissimum tamen, super altare. Postquam vero sacerdos cum ministris venerit coram altari, statim diaconus accedit ad legendum, pronuntians in lectione nomen prophetae, sic: Lectio Oseae prophetae. Qua finita dicant tractum in choro, etc., ut in editis usque ad totam ultimam orationem: Omnipotens sempiterne Deus.
6.2
Finitis orationibus prior facit sermonem ad populum de pace, et omnes discordantes Ecclesiae suae filios ad concordiam revocare summopere studeat, ut digni sacramento reconciliationis humanae esse valeant. His transactis accedant ad crucem discooperiendam, sicut in ordine habetur. Qua discooperta et adorata, veniat sacerdos cum ministris ante altare. Diaconus sit indutus casula sua, sicut mos est ei ministranti; subdiaconus autem indutus sua. Factaque confessione ante altare, deferat diaconus corporalem ad altare et extendat. Et in sacrario in loco convenienti praeparet diaconus calicem cum vino non consecrato, imposito super patenam diligenter et reverenter corpore Domini, id est integris oblatis, quae servatae sunt de corpore Domini pridie; et desuper corporale plicatum componat, quia dignum est, ut corpus Domini, in quo est tota salus nostra et redemptio, summa reverentia tractetur. Procedant vero ad eum duo ceroferarii in albis, et tertius cum thuribulo fumigante, et subdiaconus portans ampullam aquae. Deferat autem diaconus calicem cum corpore Domini dicens apud se:
6.3
Hoc corpus, quod pro vobis tradetur, hic calix Novi Testamenti est in meo sanguine, dicit Dominus. Hoc facite, quotiescunque sumitis, in meam commemorationem.
6.4
Tenente autem diacono calicem, sacerdos misceat aquam; quibus oblatis inclinet sacerdos ante altare dicens: In spiritu humilitatis, et in animo contrito suscipiamur, Domine, a te, etc. Post haec levans se incipit mediocri voce: Oremus, praeceptis salutaribus moniti; Pater noster. Et finiat totum, respondente choro: Sed libera nos a malo. Postea dicat sub silentio: Libera nos, quaesumus, Domine; sicut mos est, et cum dixerit: Per omnia saecula saeculorum, Amen, Pax Domini non dicatur, neque per oscula detur; sed sumat de sancta, et ponat in calicem, nihil dicens. Sanctificatur autem vinum non consecratum per corpus Domini immissum, et communicent omnes cum silentio fratres. Communicatis omnibus dicant vesperas plane; psalmos de feria. Postea: Magnificat, deinde Pater noster. Miserere mei, Deus. Christus factus est.
6.5
Sabbati vero die sancto, dum cantatur nona, induunt se ministri cultioribus vestibus, diaconus dalmatica, subdiaconus tunica ad thuribulum, duo ad candelabra in albis. Et finita nona diaconus benedicat cereum.
6.6
Exsultet jam angelica turba coelorum, etc. Ut in editis usque ad verba Et antistite nostro. Excepto quod in nos non adest accensio lampadarum. Post ergo praedicta verba antistite nostro haec immediate sequuntur, videlicet:
6.7
Et serenissimo imperatore nostro N. ejusque nobilissima prole vel cuncto exercitu ejus, et omnibus circumstantibus, quiete temporum concessa in his Paschalibus gaudiis conservare digneris. Hunc ergo cereum, Domine, quem tibi offert famulus tuus N. acceptum esse digneris, ut haec per multos annos laetus et gaudens tibi Domino vota persolvat, et usque ad optatam perveniat senectutem. Unde bene+ dico te, creatura cerae, per De+ um vivum, per De+ um sanctum, per Deum, qui te ex omnibus agri floribus congregari praecepit, et in conspectu suae claritatis ignem accendere jussit, ut ubicunque ex te positum fuerit, sit locus iste munitus, protectus atque defensus ab omni ira divina et ab omni infestatione inimici, per virtutem et nomen Domini nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti in saecula sempiterna. Amen.
6.8
Cereo benedicto, ascendit lector ad ambonem pronuntians: Lectio libri Genesis. In principio creavit. Lectio prima. Legens plane et aperte ad intelligendum. Ad singulas lectiones singulae orationes habentur, quarum primam domnus prior dicit, indutus cappa et stola; sequentes alii sacerdotes. Ad nullam harum orationum dicitur Dominus vobiscum, sed tantum Oremus.
6.9
Oratio. Deus qui mirabiliter, etc., ut in editis usque ad totam duodecimam lectionem, postquam haec subjiciuntur, tractus: Sicut cervus.
6.10
Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, respice propitius ad devotionem populi renascentis, qui sicut cervus aquarum expetit fontem, et concede propitius, ut fidei ipsius sitis baptismatis mysterio animam corpusque sanctificet. Per.
6.11
Ad ultimam lectionem sacerdos egrediens ex choro cum ministris optimis vestimentis induitur, si tamen baptismum non est celebraturus; tunc enim vilioribus utitur usque ad missam. His itaque peractis cantores duo cappis induti litaniam ternam faciant, quae pro tempore protrahatur. Qua finita conventus in choro exspectans, sedeat. Ministri autem reversi in sacrario usque dum campanae sanctae fuerint; quibus cessantibus fit processio per claustrum, et cantatur antiphona: Cum descendisset Dominus ad inferna. Usquequo redeant in chorum. Ubi finita antiphona sacerdos ante basim altaris consistens mediocri voce incipit Jam Christus Dominus resurrexit, choro respondente Deo gratias. Hoc fit tertio. His dictis, cantor incipit alta voce: Alleluia, Alleluia, Alleluia. Deinde. Kyrie eleison. Quo finito sacerdos devotissime incipiat: Gloria in excelsis Deo. Post orationem epistola, post epistolam Alleluia. Deinde tractus: Laudate Dominum. Quo finito, diaconus incipit Evangelium, ante quod non portetur lumen, sed tantum incensum...... Postea sacerdos dicit Credo in unum Deum. Deinde: Dominus vobiscum, et Oremus. Offertorium, nec Agnus Dei, nec communio cantatur; osculum tamen secundum usum nostrae Ecclesiae datur. Data pace cum sacerdos et ministri communicaverint: Alleluia in choro imponitur cum psalmo: Laudate Dominum, omnes gentes, ad neophytos. Quo finito cum Gloria, Alleluia repetitur, et sine neumate finitur. Postea prior, si missam non celebraverit, incipiat antiphonam Vespere autem Sabbati; cum psalmo Magnificat anima. Et finita antiphona, et communicatis fratribus, tandem oratione de missa vesperae finiuntur. Et ideo apud quosdam non incongrue a diacono Benedicamus Domino dicitur; sed apud nos quoties Gloria in excelsis Deo canitur, etiam ite Missa est a diacono dicitur.
7
IN SABBATI SANCTI NOCTE AD MISSAM.
7
Oratio. Deus, qui hanc sacratissimam noctem, etc., ut in editis quoad hanc orationem, secretam, praefationem, communicantes, hanc igitur, et communionem; quae omnia tantum habentur in enuntiato missali mss.
8.1
INCIPIT ORDO QUALITER EPISCOPUS VEL PRESBYTER AD MISSAM SE DEBEAT PRAEPARARE.
8.1
In primis cantent tres psalmos per se vel a circumstantibus clericis, id est psalmum: Quam Dilecta; ps. Benedixisti; ps. Inclina, et preces....... Sequuntur capitulum: Exsurge, Fiat, Deus convertens, Ostende nobis, Ab occultis, Non intres, Sacerdotes tui.
8.2
Deinde cum exuerit tunicam dicit: Exue me, Domine, veterem hominem cum actibus suis, et indue me novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis.
8.3
Ad amictum: Scinde, Domine, saccum meum et da laetitiam cordis mei. Amen.
8.4
Ad albam: Indue me, Domine, loricam justitiae et galeam salutis. Amen.
8.5
Ad cingulum: Praecinge, Domine, lumbos mentis meae et circumcide vitia cordis mei. Amen.
8.6
Ad stolam: Stola justitiae circumda, Domine, cervicem meam, et ab omni corruptione peccati purifica mentem meam.
8.7
Ad casulam: Indue me, Domine, sacerdotali justitia, ut induci merear in tabernacula sempiterna.
8.8
Dum intrat ad altare dicat: Introibo ad altare Dei, ad Deum: psal. Judica me, Deus.
8.9
Cum pervenerit ad altare humiliter inclinato vultu dicat confessionem hanc totam per ordinem: Kyrie. Christe. Pater noster, qui es. Adjutorium nostrum. Qui fecit coelum et terram. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Et ego miser infelix, confiteor Deo omnipotenti Patri, et Filio, et Spiritui sancto, et omnibus angelis et sanctis ejus, et tibi, frater, quia peccavi nimis mea culpa, mea culpa, mea culpa, in cogitatione, locutione, delectatione, consensu et opere: ideo deprecor omnes sanctos Dei et te, frater, orare et intercedere pro me peccatore Dominum nostrum Jesum Christum.
8.10
Misereatur tui omnipotens Deus, et dimittat tibi omnia peccata tua; liberet te ab omni malo, salvet et confirmet te in omni opere bono, et perducat te Christus Filius Dei in vitam aeternam. Amen.
8.11
Indulgentiam et remissionem omnium peccatorum nostrorum, et spatium verae, fructuosae poenitentiae tribuat nobis omnipotens Dominus. V\. Deus tu convertens vivificabis nos. R\. Et plebs laetabitur in te. V\. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. R\. Et salutare tuum da nobis. V\. Non intres in judicio. R\. Quia non justificabitur. V\. Propitius esto. R\. Nequando dicant. V\. Domine, exaudi orationem meam. R\. Et clamor meus ad te veniat. V\. Dominus vobiscum. R\. Et cum spiritu tuo.
8.12
Oratio. Aufer a nobis, Domine, quaesumus, intervenientibus istis et omnibus sanctis tuis, cunctas iniquitates nostras, ut ad Sancta sanctorum puris mentibus mereamur introire. Per Dominum.
8.13
Quando osculatur altare dicit: Oramus te, Domine Deus noster omnipotens, ut per merita sanctorum, quorum reliquiae hic sunt, indulgere nobis digneris omnia peccata nostra.
8.14
Deinde cum Evangelium osculatur: Pax Christi, quam nobis per Evangelium suum tradidit, confirmet et conservet corda et corpora nostra in vitam aeternam. Amen.
8.15
Ante Evangelium cum posuerit incensum in thuribulum dicit, vel antequam diaconus se inclinet: Odorem coelestis inspirationis suae accendat in nobis Dominus, et impleat corda nostra ad audienda et implenda sui Evangelii praecepta. Qui vivit.
8.16
Alia oratio. In nomine Patris, et Filii, et Spritus sancti. Incensum istud, etc. Dirigatur, Domine, etc.
8.17
Cum autem diaconus petierit benedictionem: Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis, ut competenter nunties Evangelium pacis.
8.18
Perlecto autem Evangelio dicat: Pax tibi.
8.19
Quando autem osculatur Evangelium dicit: Per istos sermones sancti Evangelii Filii sui Domini nostri Jesu Christi, indulgeat Dominus universa delicta nostra.
8.20
Antequam oblationem accipiat humillime dicat: Ante oculos tuos, Deus, reus conscientiae testis assisto, rogare non audeo, quod impetrare non mereor; tu enim scis, Domine, quae aguntur in nobis, erubescimus confiteri quod non timemus admittere; verbis tuis tantum obsequimur, corde mentimur, et quod velle nos dicimus, nolle nostris actibus approbamus; sed parce, Domine, confitentibus, ignosce peccantibus, miserere te rogantibus, et quia omnis sensus in sacramentis tuis infirmus est, et apud te non habent verba sine crimine, praesta, Domine, ut ex nobis indignis et peccatoribus verba non suscipias, per temetipsum veniam largiaris, qui vivis et dominaris.
8.21
Dum abluit manus postquam perlectum est evangelium: Largire sensibus nostris, omnipotens Pater, ut sicut hic abluuntur inquinamenta manuum, sic a te mundentur interius pollutiones mentium, et crescat in nobis augmentum sanctarum virtutum.
8.22
Antequam ad sacramenta accedat, inclinet se ante altare dicens: Facturus ego peccator memoriam salutaris hostiae totius mundi, cum illius dignitatem, et meam intueor foeditatem, conscientia torqueor peccatorum, verum quia tu multum misericors es, imploro, ut digneris mihi dare spiritum contribulatum, quod tibi gratum revelasti sacrificium, ut eo purificatus vitali hostiae pias manus admoveam, quae omnia peccata mea aboleat, et ea in perpetuum vitandi cautelam infundat, omnibusque, pro quibus tibi offertur salutis commercia largiatur. Per. Amen.
8.23
Quando quis offert oblationem presbytero, dicat: In spiritu humilitatis et in animo contrito tibi Domino Creatori meo hostiam offero pro remissione omnium peccatorum meorum, et cunctorum fidelium vivorum atque mortuorum.
8.24
Sacerdos oblationem accipiens dicat: Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offert famulus tuus, et praesta ut in conspectum tuum tibi placens ascendat.
8.25
Alia. Suscipe, sancta Trinitas, quam tibi offero, pro animabus famulorum famularumque tuarum, ut requiem aeternam illi dones inter sanctos et electos tuos, ut in illorum consortio, vita perfruamur aeterna. Per.
8.26
Presbyter, vel diaconus calicem offert, dicat: Domine Jesu Christe, qui in cruce passionis tuae de latere tuo sanguinem et aquam, unde Ecclesiam consecrares, manare voluisti, suscipe hoc sacrificium altari tuo superpositum, et concede, clementissime, ut pro redemptione nostra et totius mundi in conspectum divinae majestatis tuae cum odore suavitatis ascendat.
8.27
Cum superposita oblata[ f., offert] dicat: Acceptum tibi sit omnipotenti Deo sacrificium istud super altare tuum positum.
8.28
Tunc calix super altare ponitur: Offerimus tibi, Domine, calicem salutaris, deprecamur clementiam tuam, ut in conspectu divinae majestatis tuae sacrificium nostrum cum odore suavitatis ascendat.
8.29
Tunc devota manu benedicat oblationem et calicem dicens: Veni, sanctificator omnipotens aeterne Deus, bene+ dic et sanctifica hoc sacrificium tibi praeparatum.
8.30
Alia. In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, sit hoc sacrificium immaculatum, et a te Deo vivo et vero adunatum, et consecratum et benedictum.
8.31
Super oblata: Sanctificata, quaesumus, Domine, hanc obla+ tionem, ut nobis Unigeniti tui corpus fiat.
8.32
Super calicem dicat: Sanctifica, quaesumus, Domine, hunc cali+ cem, ut nobis Filii tui sanguis fiat.
8.33
Cum incensum posuerit in thuribulo dicat: Per intercessionem sancti Gabrielis archangeli, etc.; ut in nostris editis. In mss. tamen deest conclusio.
8.34
Hic incensum super sacrificium faciat vel in circuitu dicat: Incensum istud. Require retro.
8.35
Cum incensum offertur singulis dicit: Accendat in nobis Dominus ignem amoris, et flammam aeternae charitatis.
8.36
Postea vertat te ad circumstantes dicat: Orate, fratres, pro me, ut meum et vestrum impleatur officium.
8.37
Dicant respondentes: Orent pro te omnes sancti et electi Dei. Exaudiat te Dominus orantem pro nostra omniumque salute. Memor sit Dominus omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat.
8.38
Postea dicat hos psalmos: Ad te, Domine, levavi. Psalmum, Misere mei, Deus; psal. Domine, refugium factus; psal. Qui habitat in adjutorio. Salvum fac servum tuum. Fiat, Domine, misericordia tua super nos. Exsurge, Domine.
8.39
Oratio. Gaudeant, Domine, quaesumus, famuli tui beneficiis impetratis, et quibus fiduciam sperandae salutis tribuisti, optatae misericordiae tribue benignus effectum. Per.
8.40
Per omnia saecula saeculorum, etc., ut in nostris editis, tum quoad omnes praefationes communem et particulares, cum quoad canonem usque ad nomina Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani, post quae sequuntur haec verba: nec non et illorum, quorum hodie solemnitatis in conspectu gloriae tuae celebratur triumphus. Quae sequuntur in ms. missali communia sunt editis usque ad totam orationem: Libera nos quaesumus, etc.
8.41
Oratio. Fiat commistio et consecratio Corporis et Sanguinis Domini nostri Jesu Christi accipientibus in vitam aeternam. Amen.
8.42
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi miserere nobis. Tribus vicibus.
8.43
Ad pacem osculando altare: Domine Jesu Christe, etc., ut in editis usque ad totam tertiam orationem.
8.44
Quando corpus Domini in manibus accipit, dicat: Panem coelestem accipiam et nomen Domini invocabo. Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
8.45
Quando communicat: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam meam in vitam aeternam.
8.46
Ad sonitum patenae hanc fratres orationem dicant: Hujus sacramenti susceptio fiat nobis, Domine, omnium peccatorum nostrorum remissio, per Christum.
8.47
Caetera sunt eadem, quae in editis usque ad totam orationem: Placeat tibi, sancta Trinitas, in quam terminatur Missa enuntiati missalis ms. ubi non fit mentio, neque de Ite Missa est, etc., neque de benedictione, neque de Evangelio, ut apud nos. Similiter nusquam in canone fit mentio de genuflexionibus.
8.48
MISSAE IN NATALITIIS SANCTORUM.
9.1
IN NATALI SANCTI AMBROSII.
9.1
Oratio.-- Sancti Ambrosii nos, Domine, jugiter prosequatur oratio, ut quod petitio nostra non impetrat, ipso pro nobis interveniente praestetur. Per.
9.2
Secreta. Haec in nobis sacrificia, Deus, intercedente beatissimo confessore tuo Ambrosio et actione permaneant, et operatione firmentur. Per.
9.3
Communio. Haec nos communio, Domine, purget a crimine, et intercedente beato Ambrosio confessore tuo atque pontifice coelestibus remediis faciat esse consortes. Per.
10.1
IN OCTAVA SANCTI ANDREAE.
10.1
Oratio. Protegat nos, Domine, saepius beati Andreae apostoli tui repetita solemnitas, ut cujus patrocinia sine intermissione recolimus, perpetuam defensionem sentiamus. Per.
10.2
Secreta. Indulgentiam nobis praebeant haec munera, quaesumus, Domine, largiorem, quae tibi pro venerandis sancti Andreae suffragiis offeruntur. Per.
10.3
Communio. Adjuvet familiam tuam, Domine, supplicando venerandus Andreas apostolus, et pius interventor efficiatur, qui tui nominis exstitit praedicator et rector. Per.
11
IN NATALI SANCTAE LUCIAE VIRGINIS. Oratio et secreta eaedem quae in editis.
11
Communio. Laeti, Domine, sumpsimus sacramenta coelestia, intercedente pro nobis beata Lucia martyre, ad vitam nobis proficiant sempiternam. Per.
12
IN NATALI SANCTI THOMAE APOSTOLI. Oratio et secreta ut in editis.
12
Communio. Beati apostoli tui Thomae, Domine, quaesumus, intercessione nos adjuva, pro cujus solemnitate percepimus tua sancta laetantes. Per.
13.1
IN NATALI SANCTI ANASTASII MARTYRIS.
13.1
Oratio. Votivos nos, Domine, quaesumus beati Anastasii martyris tui natalis semper excipiat, qui et jucunditatem nobis suae glorificationis infundat, et tibi nos reddat acceptos. Per.
13.2
Secreta. Praesentia munera, quaesumus, Domine, ita serena pietate intuere ut sancti Spiritus perfundantur benedictione, et in nostris cordibus eam dilectionem validam infundant, per quam sanctus martyr omnia corporis tormenta devicit. Per.
13.3
Communio. Sumpsimus, Domine, sancti Anastasii martyris tui solemnitate coelestia sacramenta, cujus suffragiis, quaesumus, largiaris, ut quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. Per.
14.1
IN NATALI SANCTI PROJECTI.
14.1
Oratio. Beati martyris tui Projecti nos, quaesumus, Domine, interventio gloriosa commendet, ut quod nostris actibus non meremur, ejus precibus consequamur. Per.
14.2
Secreta. Suscipe, Domine, propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superimpositis, et martyris Projecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas, et illam, quae in eo flagravit fortis dilectio, in nobis aspira benignus. Per.
14.3
Communio. Votiva, Domine, pro beati martyris tui Projecti passione dona percepimus, quaesumus, ut ejus praecibus, et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre subsidium. Per.
15.1
IN NATALI SANCTAE BRIGIDAE VIRGINIS.
15.1
Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, qui prudentium lampadibus oleo bonae conscientiae ornatis lumen tuae claritatis infundis, concede propitius, ut beateae Brigidae virginis tuae, cujus natalitia colimus, a fatuarum consortio ejus intercessionibus liberemur. Per.
15.2
Secreta. Hostias, quaesumus, Domine, pacificas, quas tuae majestati solemniter offerimus, sanctae Brigidae virginis tuae meritis sanctifica, ut et vincula peccatorum nostrorum absolvant, et tuae nobis famulis tuis misericordiae dona multiplicent. Per.

Intertext edge

Open linked passage

Note