Auctor incertus
Excerptiones allegoricae
Alle 5.13
Choose a text
More by Auctor incertus
—
11101 Excall
5.1
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. I. Per quae sequens currat narratio.
5.1
Sane sciendum est quod tota ista series et porrectio temporis dividenda est in duos status, veterem et novum, et tria tempora, naturalis legis, et scriptae, et gratiae; et sex aetates, quarum prima est ab Adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; Tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta a transmigratione Babylonis usque ad adventum Christi; sexta, ad abventu Christi usque ad finem mundi. Item quinque praecedentes aetates ab Adam usque ad Christum per quatuor successiones dividuntur. Prima successio patriarcharum fuit ab Adam usque ad Moysen; secunda Judicum, a Moyse usque ad David; tertia Regum, ab David usque ad transmigrationem Babylonis; quarta Sacerdotum, a transmigratione Babylonis usque ad Christum. Igitur per istarum quatuor successionum viros eximios ab Adam usque ad Christum sermonem extendo, deinde ab adventu Christi usque ad tempora nostra, primum per imperatores Romanorum, deinde per reges Francorum narrationem deduco.
5.2
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. II. Patriarchae sunt hi.
5.2
Adam, Seth, Enos, Cainam, Malaleel, Jared, Enoch, Mathusalem, Lamech, Noe, Sem, Arphaxad, Sale, Heber, Phaleg, Reu, Sarug, Nachor, Thare, Abraham, Isaac, Jacob, Levi, Caath, Amram.
5.3
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. III. Judices qui fuerunt.
5.3
Moyses, Josue, Othoniel, Aoth, Debora, Gedeon, Abimelech, Thola, Jair, Jepthe, Abessam, Ahialon, Abdon[ Labdon], Samson, Heli, Samuel.
5.4
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. IV. Reges qui.
5.4
Saul, David, Salomon, Roboam, Abia, Asa, Josaphat, Joran, Azarias, Athalia, Joas, Amasia, Ozias, Joathas, Achas, Ezechias, Manasses, Amon, Josias, Joatham, Joachim, Sedecias.
5.5
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. V. Pontifices.
5.5
Jesus, Joachim, Eliasib, Judas, Joannes, Simon justus, Eleazarus, Manasses, Onias, Simon, Onias, Jesus qui et Jason, Onias qui et Menelaus, Alchimus, Judas, Jonathas, Simon, Joannes, Aristobolus, Alexander, Alexandra, Hircanus.
5.6
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. VI. Historia ab Adam usque ad Moysen.
5.6
Parentes itaque primi praeceptum obedientiae transgressi de paradiso sunt ejecti, et in miseriam hujus mundi projecti. Cognovitque Adam uxorem suam, et genuit Cain, cujus posteri homines sunt vocati. Genuit Abel, cujus posteri filii Dei sunt vocati. Porro Seth genuit Enos, et Enos genuit Cainam, et Cainam genuit Malaleel, et Malaleel genuit Jared, et Jared genuit Henoch, qui translatus est, et Henoch genuit Mathusalem, et Mathusalem genuit Lamech, et Lamech genuit Noe. His diebus gigantes erant in terra, et omnis caro corruperat viam suam, nam filii Dei, id est illi, qui erant de stirpe Seth, videntes filias hominum, quae erant de genere Cain, quod essent pulchrae, miscentes sanctum cum profano duxerunt eas uxores. Unde iratus Deus dixit quod deleret hominem et omnem animam viventem, quam fecerat propter hominem, aquis diluvii. Et invenit gratiam Noe coram Domino, et jussu Dei fecit sibi arcam, in qua salvaretur ipse, et uxor ejus, et tres filii ejus, et uxores filiorum, et de animantibus mundis introduxit septena, de immundis verbo bina. Igitur aquis diluvii deleta est omnis anima vivens, exceptis iis quae erant in arca. Peracto diluvio egressus est Noe de arca cum omnibus filiis suis Sem, Cham et Japhet. Ab his disseminatum est omne genus humanum post diluvium super terram. Sed antequam posteri eorum ab invicem dividerentur, inchoata est ab eis turris Babylonis, ubi confusum est labium eorum. Postquam divisi sunt, filii Sem meridianam partem Asiae ab ortu solis usque ad Phoenices possederunt. Posteri Cham meridianam terram a Sidone usque ad Gaditanum fretum. Filii Japhet septentrionalem partem Asiae, a monte Tauro, et omnem Europam usque ad Oceanum Britannicum, nomina sua locis et gentibus relinquentes, de quibus adhuc quaedam permanent ut ab Elam Elamitae, ab Assur Assyrii; quaedam vero mutata sunt, ut ab Indo fluvio Indi, ab Aegypto rege Aegyptii. Sem autem genuit Arphaxad, et Arphaxad genuit Sale, et Sale genuit Heber, a quo Hebraei sunt vocati, in cujus familia primordialis illa, et cunctis communis lingua, quae Hebraea dicitur, post confusionem remansit linguarum. Heber genuit Phaleg, in cujus tempore turris quae dicitur Babel aedificatur. Phaleg genuit Reu seu Ragau, sub quo dii primum adorantur. Ragau genuit Sarug, et Sarug genuit Nachor, et Nachor genuit Thare, et Thare genuit Abram, cujus tempore Zoroastres magicam reperit. Hunc Abram, cum jam cultus idolorum ferverent ubique, Deus de Chaldaea eduxit, et in terram Chanaan induxit, et eo quod eam semini ejus daret promisit. Orta fame peregrinatus est Abram in Aegyptum, et inde locupletatus, est reversus; denique divinitus praeceptum accepit, ut se cum sua sobole circumcideret. Ahraham autem genuit Isaac, qui duxit uxorem Rebeccam, de qua genuit Jacob et Esau. Postquam autem Jacob edulio lentis primogenita fratris sui obtinuit, et eum de benedictione patris supplantavit, ad Laban avunculum suum perrexit, et pro servitio suo filias ejus uxores accepit, et ex eis et ancillis earum, duodecim patriarchas procreavit. Multumque locupletatus in patriam reversus patrem suum cum Esau fratre sepelivit. Deinde Joseph a fratribus in Aegyptum est venditus, et ibi miro Dei nutu sublimatus, eumque pater suus cum omni domo sua est secutus.
5.7.1
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. VII. Historia a Moyse usque ad Josue.
5.7.1
Mortuo autem Jacob, et Joseph mortuo, in Aegypto multiplicati sunt filii Israel nimis, et surrexit alius rex qui ignoravit Joseph, et coepit affligere filios Israel in aedificatione urbium, Phiton et Ramesses. Vidit autem Deus laborem eorum, et clamorem exaudivit, et misit Moysen et Aaron, et eduxit de terra Aegypti, decem plagis Aegypto flagellata. Prima rubens unda, tabes ranaeque secunda. Inde culex tristis, post musca nocivior istis. Quinta pecus stravit, vesicas sexta creavit. Pone subit grando, post brucus dente nefando. Nona tegit solem, primam necat ultima prolem.
5.7.2
Sed quia Scriptura a Moyse et deinceps rerum summam non secundum patriarcharum generationem, sed secundum principum narrat successionem, generationem ipsius Moysi a Jacob ponemus, et sic deinde sub ipso et sub sequentibus eum duobus, gesta summatim comprehendemus. Jacob itaque genuit Levi, et Levi genuit Caath, et Caath genuit Amram, et Amram genuit Moysen. Sub istius ducatu fecit multa magnalia in mari Rubro, et deserto. Aegyptum namque decem supradictis plagis flagellavit, mare Rubrum coram filiis Israel divisit. In deserto aquas amaras dulcoravit, et manna de coelo pluit, quo filios Israel annos quadraginta pavit. Aquam de petra produxit, populum Amalec superavit, Legem in monte Horeb dedit, et tabernaculum foederis et arcam testimonii fieri, et Aaron et filium ejus in sacerdotium et clerum sibi consecrari jussit. His ita transactis cum filii Israel, Moyse duce, columna praecedente de monte, recessissent, denuo Deus eos cothurnicum carnibus satiavit; Dathan et Abiron contra Moysen contendentes, terra eos deglutientes damnavit; et virgam Aaron contra naturam frondere, florere, fructificare fecit; filios Israel murmurantes ignis coelestis conflagratione punivit, et ignitos serpentes eis immisit, et eos a laesione eorum respectu aenei serpentis sanavit. Eos quoque ad reditum duodecim exploratorum murmurantes, annis quadraginta in deserto detinuit. In quibus annis omnes illi murmuratores et increduli mortui sunt, et filii eorum interim creverunt, qui postea terram promissionis possederunt. Og regem Basam, et Seon regem Amorrhaeorum, militantibus filiis Israel, Dominus delevit, et Balach, et populum ejus stravit. Mortuus est autem Aaron in deserto, et sepultus est in monte Hor, completis quoque annis quadraginta mortuus est et Moyses in monte Abarim jubente Domino, et successit ei Josue filius Num.
5.8
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. VIII. Historia ab Josue usque ad Saulem regem.
5.8
Josue populum Dei in terram promissionis introduxit, et gentes Chananaeorum, reges triginta et unum in terra illa interfecit, et terram victori populo divisit. Josue successit Othoniel; hic liberavit Israel de manu Cusamzachaim regis Mesopotamiae, et quievit terra quadraginta annis. Post hunc fuit Aoth de stirpe Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextra. Hic liberavit Israel de manu Eglon regis Moab. Cum enim ferret munera populi Israel regi Eglon, cui tunc populus ille serviebat, sociis cum reverteretur dimissis, reversus ad Eglon, secreto eum interfecit, et congregato populo suo Moab expugnavit, et Israel liberavit. Post cujus mortem Debora[ Delbora] cum Barach perrexit ad pugnam contra Sisaram principem Jabim Asor, et perterruit Dominus Sisaram coram Barach, et desilivit de curru suo, et fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cynaei; quae cum operuisset eum pallio, tulit clavum, et defixit in ejus tempora, et mortuus est. Post Deboram surrexit Gedeon, qui liberavit Israel de manu Madian, et percussit Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana. Porro deinde, mortuo Gedeone, Abimelech filius Jerobaal, quem peperit ei concubina ejus de Sichem, interfecit omnes fratres suos septuaginta viros, excepto minimo Jonatha, qui evasit. Constitueruntque viri Sichem principem Abimelech. Post haec misit Deus spiritum pessimum inter Abimelech et viros Sichem, et ipse multos illis interfecit, et tandem fragmine molae, quod jecit mulier super caput ejus, excerebratus interiit. Post hunc surrexit Thola, et post Tholam Jair, et post Jair Jephte. Denique Jephte liberavit Israel de manu filiorum Ammon. Cumque iret ad bellum, vovit Deo quod ei immolaret quod sibi primum revertenti occurreret, si victoriam obtineret. Revertentique occurrit ei unica filia sua, quam immolavit, et votum quod fecerat implevit. Post Jephte judex fuit Abessen; et post hunc Ahialon[ Achialon], et post Abdon[ Labdon]: et post hunc Samson. Hic leonem interfecit, uxorem de Thamnata accepit, segetes Philisthinorum caudis vulpium junctis facibus accensis, succendit, mille viros mandibula asini stravit. Portas Gazae super montem portavit. Tandem autem Dalilae mulieri quod in capillis tantam fortitudinem haberet, aperuit, et ipsa rasis capillis ejus, Philisthaeis eum tradidit, qui eruentes oculos ejus molere eum fecerunt. Cumque crevissent capilli ejus, et coram Philisthaeis convivia celebrantibus luderet, concussis columnis domus, eos qui in ea erant occidit, et ipse occubuit. Samson successit Heli, sub quo Samuel propheta claruit, arca foederis capitur, et Ophni et Phinees sacerdotis filii occiduntur. Denique Heli, audito quod capta esset arca Domini, cecidit retrorsum de sella, et fractis cervicibus mortuus est. Et percussit Dominus Philisthaeos in secretiori parte natium, et nascebantur in agris mures, qua plaga coacti remiserunt arcam Dei; Heli autem successit Samuel.
5.9
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. IX. Historia a Saule usque ad Ezechiam.
5.9
Cum autem senuisset Samuel petierunt filii Israel regem. Quod Domino displicuit; dedit eis tamen regem Saulem filium Cis, qui bonum habens initium defendit Israel, sed finem malum habuit, quia Domino in bello quod fecit contra Amalec inobediens fuit. Reprobatus itaque, a spiritu malo vexabatur. Unctus est autem David pro eo in regem. Post haec ductus est David in domum Saulis, et quandocunque arripiebat spiritus Domini malus Saulem, psallebat David cithara et levius habebat. Postquam autem David percussit Philisthaeum, amovit eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros. Jonathas vero filius Saulis, dilexit David quasi animam suam. Cumque Saul ipsum David suspectum haberet de regno, tetendit ei multas insidias ut interficeret eum, sed non tradidit eum Dominus in manus ejus. Denique David fugit ad Achis regem Geth. Mortuo autem Saule ascendit in Hebron, et regnavit super tribum Juda. Deinde post mortem Abner regnavit super omnem Israel. Gad, Nathan et Asath prophetaverunt. Porro tempus, quo regnavit David, quadraginta anni sunt. Post David regnavit Salomon filius ejus. Hic aedificavit templum Domini; qui bonum quidem initium, sed finem habuit non bonum, quia deos coluit alienos. Unde iratus Dominus scidit regnum de manu filii ejus Roboam, et tradidit illud servo ejus Jeroboam. Cum enim postularet populus ut allevaret jugum patris sui, respondit ei dure. Constitueruntque decem tribus regem sibi Jeroboam filium Nabath. Porro Jeroboam populum idolorum cultu contaminavit. Cucurrit autem regnum Israel per annos trecentos et quadraginta, et per reges decem novem, quorum ista sunt nomina: Jeroboam, Nadab, Baasa, Ela, Jamri, Amri, Acha, Ochozias, Joram, Hieu, Johath, Joas, Jeroboam, Zacharias, Sellum, Manahen, Faceia, Facee, Ozee. In diebus Ozee regis Israel, et in diebus Ezechiae regis Juda transtulit Salmanasar rex Assyriorum decem tribus, et posuit in urbibus Medorum, et introduxit Cuseos in Samariam. Isti sunt Samaritani, quibus non coutebantur Judaei. Igitur post Salomonem regnavit in Judaea Roboam: et post Roboam Abia. Hic ambulavit in peccatis patris sui. Post Abiam regnavit Asa; cor autem Asa erat rectum cum Deo, et bellum habuit cum Baasa rege Israel, quo mortuo regnavit Josaphat. Hic fecit quod rectum fuit coram Domino, et perrexit ad bellum cum Achaz contra regem Syriae. His diebus prophetavit Elias. Post Josaphat regnavit Joram, ambulavitque in viis regum Israel. In diebus illis recessit Edom, ne esset sub Juda, tunc recessit et Lobna, et dormivit Joram cum patribus suis, et regnavit Azarias filius Athaliae pro eo. Descendit autem Azarias invisere Joram regem Israel, quem vulneraverunt Syri, et occidit ambos Iheu. Porro Athalia fuit filia Amri regis Israel, qui, videns esse mortuum filium suum, interfecit omne semen regium. Tulit autem soror Azariae Joas filium Azariae, et servavit eum sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. Anno vero septimo convocavit Joiada sacerdos centuriones, et ostendit eis filium regis, constitueruntque regem, et Athaliam interfecerunt. In diebus illis voluit rex Syriae pugnare contra Jerusalem, deditque ei Joas ea quae obtulerant patres ejus in thesauros Domini, et recessit: denique servi Joas interfecerunt eum, et regnavit Amasis filius ejus pro eo. Iste provocavit regem Joas ad bellum, et fugit Amasias, et ascendit Joras rex Israel in Jerusalem, et tulit inde aurum et vasa aurea quae inventa fuerunt in domo Domini. Facta est autem conjuratio contra Amasiam, et interfectus est in Lachis, et regnavit Ozias filius ejus pro eo. Porro, instante insigni solemnitate, induit se Ozias veste sacerdotali, et intravit in templum oblaturus incensum, statimque lepra percussus est; unde postmodum extra urbem vitam exegit privatam, Joatha filio ejus regni negotia procurante. Olympias a Graecis instituitur. Mortuo deinde Ozia regnavit Joathas filius ejus pro eo; aedificavit autem Joathas portam domus Domini, quae speciosa vocabatur. Romulus nascitur. Defuncto Joatha regnavit Achas filius ejus pro eo. In diebus illis ascendit Rasim rex Syriae, et Facee filius Romeliae ad praeliandum contra Jerusalem, et conduxit Achas Teglafalasar regem Assyriorum, qui interfecit Rasim, et liberavit Achas. Roma conditur. Mortuus est autem Achas, et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.
5.10
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. X. Historia ab Ezechias usque ad reditum de Babylonia.
5.10
In diebus Ezechiae conatus est Sennacherib transferre Judam, sed non permisit eum Dominus; percussit autem in castris Assyriorum centum octoginta millia virorum. Post haec interfecerunt ipsum Sennacherib filii sui in templo Dei sui. Post Ezechiam regnavit Manasses filius ejus, fecitque malum juxta ritum Gentium, et adoravit omnem militiam coeli; et traduxit filium suum per ignem, et fecit malum super omnes reges, qui fuerunt ante eum in Jerusalem. Locutusque est Dominus per manus servorum suorum Prophetarum dicens: Quia fecit Manasses abominationes istas, delebo Jerusalem, et tradam eam in manus inimicorum ejus. Mortuo Manasse, regnavit Amon filius ejus pro eo. Hic ambulavit in via patris sui, et interfecerunt eum servi sui. Regnavitque Josias pro eo. Ambulavitque Josias in via David patris sui, et non declinavit ab ea ad dexteram neque ad sinistram, et fecit mundari templum, et celebrari Phase quale non fuit a diebus Judicum usque ad tempus illud. Destruxit quoque altare, quod fecerat Jeroboam in Bethel, et combussit in eo ossa sacerdotum qui obtulerant super illud incensum. Verumtamen non est aversus Dominus a furore suo, quem locutus est contra Judam. Josias denique congressus cum Nechar rege Aegypti occisus est in campo Magendo, et regnavit Joatham tribus mensibus, quibus expletis memoratus Nechar coepit eum, et duxit in Aegyptum, et constituit regem pro eo Eliachim filium Josiae, quem vocavit Joachim. Condemnavit etiam Judam centum talentis argenti, et talento auri. Annoque Joachim undecimo venit Nabuchodonosor in Jerusalem, et exegit ab eo tributum, quod Aegyptiorum regi solvere solebat, quod ille tribus annis reddere non erubuit, tertio anno audiens Aegyptios contra Babyloniam dimicaturos solvere distulit, unde sicut rebellem eum Nabuchodonosor interfecit, et ad tria millia viros de Juda captivos duxit, et constituit pro eo regem Joachim, qui Jechonias nominatur. Quem Jechoniam non multis interjectis diebus, obsedit Nabuchodonosor, et venientem sibi obviam cum matre et quibusdam de populo cepit, et duxit in Babylonem, et constituit pro eo Sedechiam patruum ejus. Sed et hic Sedechias non multo post contra Nabuchodonosor rebellare coepit, et tunc secundo reversus Nabuchodonosor duxit eum in Babyloniam captivum, et murum civitatis evertit, et templum exussit, et vasa sancta asportavit, et posuit in templo Dei sui. Vixitque Nabuchodonosor post eversionem templi viginti quinque annis. Et hoc recedente, regnavit Evilmerodach: et post hunc Labosordac, et post hunc Egesar, et post hunc Balthasar, quo regnante completi sunt anni septuaginta quibus prophetaverat Jeremias Judaeorum captivitatem esse solvendam. Igitur his diebus Cyrus Babyloniam expugnavit, et Judaeorum captivitatem relaxavit, sicut scriptum est in libro Esdrae Prophetae. In anno primo Cyri regis Persarum, ut impleretur verbum Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, et traduxit vocem in universo regno suo per scripturam dicens. Omnia regna mundi dedit mihi Deus coeli, et ipse praecepit mihi, ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quisquis in vobis est de universo populo ejus, sit Dominus Deus cum eo, et ascendat.
5.11
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. XI. Historia a Cyro usque ad Judam Machabaeum.
5.11
Cyrus igitur relaxata Hebraeorum captivitate, ferme quinquaginta hominum millia regredi in Judaeam permisit. Josedech quoque de genere Aaron sacerdotem, qui fuit cum patribus abductus, redire mandavit, ut ritus veteris solemnitatis per assueti sacerdotis scientiam reformaretur. Cujus fidelis Jesus post eum populum rexit. Itaque per summos sacerdotes post reversionem de Babylone rerum summa agebatur. Illi autem qui venerunt de Babylone statim fundaverunt templum, et fundato templo obtulerunt sacrificium, steteruntque sacerdotes in ornatu suo et Levitae, et laudabant Deum Israel, et facta est laetitia magna in populo. Mortuo deinde Cyro rege Persarum detulerunt Samaritae accusationem adversus Judaeos ad filium ejus, qui Cambyses, et Assuerus, et Artaxerces est nominatus. Intermissum est igitur opus, donec consummaretur sub Dario, anno secundo regni ejus. Et hujus Darii anno secundo, obtinente Zorobabel duce, completa est aedificatio templi, quadragesimo sexto anno postquam coepit aedificari. Unde Judaei Domino in Evangelico sermone dixisse referuntur: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum istud, etc. Dario successit Xerxes filius ejus. Cujus regni anno septimo Esdras scriba legis Dei, ascendit de Babylone; qui Aegypti referens ad templum Domini pecunias sacras, argenti talenta sexcenta quinquaginta, et vasa argentea talentorum centum, et vasa aurea talentorum viginti, qui et celebravit solemnitatem scenophegiorum. Remeavit etiam Nehemias ipsius regis pincerna de Susis castro, anno ejusdem vigesimo qui muros civitatis reaedificavit. Praefatus etiam Esdras Bibliothecam Veteris Testamenti, post incensam legem a Chaldaeis divino afflatus spiritu, reparavit; cuncta legis, ac prophetarum volumina, quae fuerunt a gentibus corrupta, correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in lege, quot habentur et litterae. Nehemias quoque misit nepotes sacerdotum illorum qui, in transmigratione sacrum ignem in puteo sicco servaverant. At illi non invenerunt ignem, sed aquam crassam, quam jussit Nehemias aspergi super ligna et holocausta, et accensus est ignis ex aqua illa, et mirati sunt omnes. Tabernaculum vero foederis, et arca, et altare incensi, quae Jeremias propheta in monte Abarim abscondit, in eodem monte sunt usque in praesentem diem. Porro Jesu, successit Joachim et Joachim Heliasib, et Heliasib Judas, et Judae Joannes, et Joanni Jaddus, denique Jaddi temporibus Alexander Magnus regem aggressus est Persarum expugnare, mandavitque Jaddo ut fidelitatem, quam Dario regi Persarum promiserat, et eo usque servaverat, ipsi deinceps observaret. Respondit Jaddus se Dario fidem jurasse, et quod hoc ipse peteret donec ille viveret, nequaquam facere posse. Unde iratus Alexander comminatus est quod urbem Jerusalem subverteret. Extimuit itaque Jaddus, et convoca o clero et populo intimavit eis rem. Oblatum est sacrificium, et preces fusae ad Dominum. Quibus peractis pontifex omnes dimisit, et ipse solus remansit, statimque sopore depressus vidit visionem, dictumque est ipsi: Ne timeas Alexandrum, sed indueris veste sacra, et sacerdotes induentur stolis suis, et cum venerit exibitis, et suscipietis eum cum honore; nihil enim robis mali facturus est Alexander. Interea Magnus Alexander magnis viribus Jerosolymam properabat. Cumque appropinquaret civitati, exivit pontifex cum omni populo et clero. Putabant Alexandrini, quod eos statim interficeret, et urbem deleret. Sed cum vidisset summum pontificem salutavit, miratique sunt omnes Alexandri milites vehementer. Cumque regem de hac re interrogare dubitarent, unus, qui illi erat caeteris familiarior, interrogavit eum, dicens: Quare rex istum prae omnibus salutasti? Respondit rex: Cum essem adhuc in terra mea vidi istum in somnis dicentem mihi quod regnum possem obtinere Persarum, ideo eum prae omnibus salutavi. Summus itaque pontifex cum pompa cleri, et frequentia populi regem ad templum deduxit, oblatumque est pro eo sacrificium. Denique recedens Alexander promisit quod locum illum deinceps diligeret, honoraret et exaltaret. Porro Jaddo successit Onias, et Oniae Simon justus, et Simoni justo Eleazarus. Iste misit septuaginta interpretes Ptolemaeo Philadelpho, qui secundus post Alexandrum regnavit in Aegypto. Eleazaro successit Manasses, et Manassae Onias, et Oniae Simon, et Simoni Onias( cui frater Jesus) qui et Jason eripere sacerdotium cupiens, coepit Judaicae legis jura non in occulto violare, sed palam omnibus destruere, quasi sacerdotium quod affectabat aliter quam scelere consequi non valeret. Ausus est enim sub ipsa templi arce gymnasium construere, et optimos quosque Epheborum in lupanaribus ponere, eosque qui erant Jerosolymis, Antiochenos scribere. Sed hoc impii, et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus ultio divina consecuta est. In leges quippe divinas impie agere non cedit impune; unde post triennium ipse Jason, qui jura violaverat Dei, et proprium germanum captivaverat, jussu regis Antiochi expulsus in Amanitidem est regionem, et Menelaus quidam de tribu Benjamin sacerdotium obtinuit. Unde hujus Menelai factione Onias pius pontifex interemptus est per quemdam regis suffectum Andronicum, et non multo post Menelaus mortuus est, sacerdotio succedente fratre ejus Lysimacho. Sed cum nec sic malis desisteret, tandem dejectus de turri quinquaginta cubitorum infelicem exhalavit animam. Lysimachus quoque jam multo templi auro exportato plebeio concursu secus aerarium lapidatus interiit. Post haec Antiochus rex Syriae ascendens Jerosolymam, intravit in sanctuarium cum superbia, et tulit altare aureum et candelabrum, mensam propositionis, et velum, et caetera templi ornamenta et abiit. Demum vero praecepit omnibus regni sui gentibus, ut esset unus populus, et prohibuit in templo Domini fieri holocausta, et Judaeos escis coinquinari immundis.
5.12
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. XII. Historia ab Juda Machabaeo usque ad Christum.
5.12
In illis diebus Judas Machabaeus secesserat in desertum, et ibi inter feras vitam cum suis agebat, ne particeps esset coinquinationis. Sed quamvis pauci essent, qui cum eo erant, ita tamen duces regis Antiochi bellis contriverunt. ut et templum quod erat Jerosolymis recuperarent, et leges, quae abolendae erant, eorum felici pertinacia restituerentur. Mortuo denique Antiocho regnavit Demetrius, ad quem accessit sceleratissimus Alchimus, et coepit regem inflammare adversus Judam; dicebat enim regi: Judas et qui cum eo sunt bella nutriunt, nec patiuntur regnum esse quietum. Unde ego fraudatus parentum gloria( dico autem summo sacerdotio) veni ad te primum quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo etiam civibus consulturus. Tunc misit rex Jerosolymam Nicanorem, ut et Judam comprehenderet, et Alchimum summum sacerdotem constitueret. Alchimus autem, belluae animum gerens, cum venisset Jerosolymam, jussit destrui muros domus sanctae interioris. Sed horum criminum poenas miser diu vitare non potuit. Subito enim obtusum est os ejus, et loqui non potuit. Sed dissolutus paralysi miserabiliter expiravit. Sicque deficientibus sacerdotibus de genere Aaron, et Juda Machabaeo pro patriae legibus decertante sorte bellica jam defuncto, Jonathas frater ejus adeptus est principatum Judaeorum, simulque sacerdotium. Porro gesta Judae et fratrum ejus quia multa sunt valde, et in libris Machabaeorum scripta continentur, nolui praesenti brevitati inserere. Jonathae vero Simon frater ejus successit. Post Simonem autem pervenit sacerdotium ad Joannem filium ejus, qui adversum Hircanos dimicans Hircani nomen accepit. Joanni Hircano successit Aristobolus. Aristobolus autem factus est rex et sacerdos, et Aristobolo successit rex pariter et sacerdos Alexander. Alexander vero moriens reliquit superstites filios duos, Aristobolum et Hircanum. Sed donec adolescerent pueri, Alexandram conjugem suam temperamento regali praeesse voluit, simul arbitram statuens cuinam potissimum illorum summum sacerdotium committeret. Illa Hircanum patri in sacerdotio substituit propter senioris aetatis praerogativam, Aristobolo fratri nihil publicorum committens officiorum. Post Alexandrae mortem Aristobolus invasit regnum, et demum Hircanus sacerdotium ei dimisit. Postea vero idem Hircanus excitatus ab Antipatro, patre Herodis, primum ad Arabiae regem se contulit facti poenitens, ac demum Pompeio Romanorum duci, qui in Syriam Tigranem regem debellaturus advenerat, querimoniam detulit. Qua occasione idem Pompeins consul Romanorum urbem Jerosolymam expugnavit, et templum polluit, et Aristobolum pontificem vinctum cum liberis Romam misit. Hircano vero pontificatum reliquit, et memoratum Antipatrum procuratorem totius regni constituit. Sicque deinceps gens Judaeorum tributaria Romano facta est imperio, et ita, sicut dictum est, Hircanus et Aristobolus fratres inter se dimicantes primi occasionem praebuere Romanis ut Judaeam invaderent.
5.13
LIBER QUARTUS. Tractat de historia ab Adam usque ad Christum; continet tredecim capitula. CAP. XIII. De Herode et genere ejus.
5.13
Praedicti Hircani pontificis tempore quidam latrunculi ab Jerosolymis egressi circa Ascalonem praedas egerunt, ubi inter caeteros captivos Antipater quidam juvenis cujusdam Herodis genere Idumaei, qui in Ascalone templi Apollinis sacerdos exstitit, filius, Jerosolymam captivus ductus est. Hic itaque Antipater in domo Hircani aliquot annis serviens, industria ac probitate spectabilis eidem Hircano domino suo gratiosus exstitit, in tantum ut ei universam domum regendam committeret. Antipater autem antiquae gratiae non immemor erga Hircanum benignus exstitit, tantaque modestia injunctum officium exercuit, ut tam Judaeis quam Romanis complaceret. Genuit autem filium Herodem nomine, qui post mortem patris, tum merito propriae virtutis, tum etiam gratia paternae devotionis, a Romanis coronam accepit. Qui cum irrepsisset contra jus, et fas Judaicae gentis in honorem indebitum, coepit in sacerdotium indignissimos et ignobiles quosque substituere, quos ei voluntas aut casus dedisset. Vestem quoque summi pontificis occlusam sub suo tenebat signaculo, nec unquam ejus usum potestatemve permisit pontificibus sui temporis, et ut suam sobolem regio Judaeorum generi commisceret abjecta uxore Deside, quam privatus acceperat, copulavit sibi Mariannan regis Aristoboli filiam, et Hircani summi pontificis Judaeorum neptem. Sed hujus mulieris expetita societas, sicut post declarabitur, ejus potentiam potius inclinabit quam extulit, et domesticis affecit doloribus. Nam dum sequitur nobilitatem, incidit in perturbationem, quasi domus propria non conveniret. Verum unctione legitima Judaicae gentis cessante, imminebat secundum sermonem propheticum expectatio gentium Dominus noster Jesus Christus, qui verus rex et sacerdos de regum atque pontificum genere carnem assumens, venit mundo salutarem afferens fidem, in qua populum gentilem atque Judaicum sanctificando sibi connecteret et uniret. Natus est sua ordinatissima distributione anno memorati regis Herodis tricesimo primo, qui est secundum Hebraeos ab origne mundi annus quater millesimus nongentesimus et quinquagesimus primus. Porro sicut beatus Maximus in sermone de Pascha testatur, et quemadmodum Graeci calculatores computant, est quinquies millesimus quadringentesimus septimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).