Auctor incertus
Excerptiones allegoricae
Alle 6.17
Choose a text
More by Auctor incertus
—
11101 Excall
6.1
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. I. De regnis mundi
6.1
Modo narrabo quomodo ab initio regna mundi cucurrerunt usque ad adventum Christi. Post diluvium quatuor primum in humano genere excellentia regna exorta sunt. Scytharum ab aquilone, ubi Tanus. Assyriorum ab oriente, ubi Belus. Aegyptiorum a meridie, ubi Mineus. Sicyoniorum ab occidente, ubi Aegialeus, primi regnaverunt. Sed de regno Scytharum, et de regno Sicyoniorum rara in Scripturis memoria fit, eo quod regnum Scytharum longe remotum fuit, et regnum Sicyoniorum cito decidit.
6.2
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. II. De regno Scytharum.
6.2
Scytharum igitur gens antiquissima sub septentrione posita, non minus illustria principia quam imperia habuit, nec virorum magis quam feminarum virtutibus claruit. Scythae per incultas solitudines errare soliti non agrum exercent, sed uxores et liberos secum in plaustris vehunt, coriis imbrem et hiemis asperitatem evitantes, armenta et pecora secum pertrahunt. Lacte et melle vescuntur; gens laboribus et bellis aspera, vires corporum immensae. Scytharum regnum sub Ragan putatur exortum.
6.3
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. III. De regno Assyriorum.
6.3
Assyriorum regnum sub Belo primo rege exortum, ab anno vicesimo quinto Sarug proavi Abraae usque ad annum septimum Oziae regis Judae cucurrit. Alii a Nino filio Beli regnum Assyriorum inchoant, propter hoc quod sub eo primum in exteras gentes dilatatum est. Post mortem Nini, Semiramis uxor ejus timens committere regnum Nino filio suo, quia infra regnandi annos erat, nec ipsa ausa regnum tractare, filium in thalamo sedere fecit, et quia similis erat filio, induta veste virili, sexum mentita, finxit pro femina puerum, pro uxore Nini filium, et sic regnum tenuit, et multum dilatavit, et quamplurima viriliter egit. Adulto filio regnum ei tradidit, et tandem accensa in concupiscentiam ejus, eum ad turpem coitum compulit; unde tempore postmodum, dolore correptus, eam interfecit. Cucurrit autem regnum Assyriorum per annos mille trecentos et duos, et per reges triginta septem usque ad Sardanapalum, postquam ad Medos translatum est. Reges Assyriorum hi fuerunt: Belus, Ninus, Semiramis, Zameis qui et Ninias, Arius, Aralius, Xerxes qui et Baleus, Armamitres, Belochus, Balens, Altadas, Mamintus, Machaleus, Sparreus, Mamillas, Sparretus, Ascatades, Amintes, Belochus, Bellopares, Lamprides, Sosares, Lampares, Pamas, Sosarinus, Mitraeus, Tautories, Theutheus, Tineus, Pergilius, Eupales, Laosthenes, Piorithiades, Offrateus, Offratenes, Acrazepes, Thonos, Conolores, qui Graece dicitur Sardanapalus. Porro isti sunt reges qui post Sardanapalum in Assyria regnasse creduntur, sicut refert divina historia: Ful, Teglat, Falasar, Salmanasar, Sennacherib. Caeterum praefatus Sardanapalus fuit vir muliere corruptior. Semper enim inter feminarum conturbernia versabatur, ad quem admitti cum die quadam praefectus Medis Arbastus, qui et Arbaces vocabatur, obtinuisset, invenit eum inter scortorum greges purpuram colo nentem, et inter virgines pensa dividentem. Quo viso reversus ad socios, quae viderit refert, negat se illi prorsus parere posse, qui se malit esse feminam quam virum, moxque fit conjuratio Medorum contra Assyrios, et indicitur bellum Sardanapalo. At Sardanapalus cum resistere tot rebellantibus non valeret, in regiam se recepit, ubi accensa pyra se, suasque divitias igne concremavit. Sicque regnum Assyriorum ad Medos translatum est.
6.4
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. IV. De regno Medorum.
6.4
Regnum Medorum sub Arbace primo rege exortum, ab anno septimo regis Oziae usque ad annum decimum nonum migrationis Babylonis cucurrit per annos ducentos et quinquaginta octo, et reges octo, quorum ista sunt nomina: Arbaces, Sosarinus, Medus, Cardiceas, Diocles Phaartes[ Phraortes], Arsaces, Astyages. Denique Cyrus nepos Astyagis, cum adolevisset. Astyagi bellum indixit, et facta congressione exercitum ejus fudit, et ipsum Astyagen cepit, sed nihil ei praeter regnum abstulit. Itaque Cyrus iste dignitatem Medorum ad Persas transtulit.
6.5
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. V. De regno Persarum.
6.5
Regnum Persarum sub Cyro primo rege exortum cucurrit per annos ducentos decem et octo, et per reges quatuordecim, quorum ista sunt nomina: Cyrus, Cambyses, Fratres magi, Darius, Xerxes, Artabanus, Artaxerxes qui et Longimanus, Xerxes secundus, Sogdianus, Darius nothus, Artaxerxes qui et Mnemon, Artaxerxes qui et Ochus, Arses Ochi filius, Darius Arsynii. Cyrus itaque Persarum rex primus apud Persas educatus postquam monarchiam obtinuit, Syriam, Scythiamque totam sibi subjugavit. Quibus patratis, Babyloniam obsedit, urbem tunc caeteris cunctis urbibus fortiorem. Hujus enim ambitus circumveniebatur[ circumibatur] stadiis quadringentis et octoginta sex. Erat in campi planitie sita, et castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita. Murorum enim latitudo erat cubitorum quinquaginta, habens altitudinem quater tantum. A fronte murorum erant centum portae aereae. Per medium autem hujus Euphrates fluvius transcurrebat, et extrinsecus per circuitum fossa late patens vice amnis circumfluebat. Arx autem, quae intus eminebat, fuit turris illa, quae post diluvium a Nemrod gigante coepit aedificari. Advenerat illuc Croesus rex Lydorum, ut auxiliaretur Babyloniis, et cum septimum decimum Balthasar complesset regni sui annum, irritam putans prophetiam Jeremiae qua praedixerat ad annum septuagesimum captivitatem Judaeorum esse solvendam, exhiberi fecit in mensa sua vasa sacrae templi Domini, et contra jus et fas bibit in eis, sed hujus criminis poenas confestim luit; nam antequam illuceret exstinctus est, et Croesus rex cum aliis regibus multis, qui illuc convenerant fugit, sicque Cyrus urbem intravit. Post haec Cyrus regem Lydorum Croesum expugnavit, et regnum ejus obtinuit. Deinde Scythis bellum intulit, ubi eum Tomyris[ Tamaris] regina insidiis compositis interfecit; regina enim ubi Cyrum adesse compererat, filium suum cum exercitu ad persequendum eum destinavit. Sed Cyrus Scythiam ingressus, vinum et epulas praeparavit, astuque quasi territus statim epulas dereliquit. At illi venientes, et castra Cyri grandi apparatu referta invenientes procumbunt, quasi ad epulas invitati. Statimque revertente Cyro pariter obtruncantur. Tomyris autem regina simulavit diffidentiam desperatione cladis illatae, et hostem victoria superbum ad se evocat, sicque in valle insidiis compositis ducenta Persarum millia subita irruptione delevit. Quibus patratis, jussit Cyri caput amputari, et in utrem humano sanguine plenum inferri, ita inquiens: Satia te sanguine, quem sitisti. Regnavitque Cambyses, qui et Artaxerxes et Assuerus dictus est, filius ejus pro eo. Porro Cambyses Aegyptum subjugavit, opus templi inhibuit, ipse secundus Nabuchodonosor a Judaeis appellatur, et sub eo quod in Judith historia continetur factum esse putatur, quo decedente regnaverunt duo magi. Et iis interemptis Darius, Antipatri filius, rex est constitutus, qui Cyri regis filiam in matrimonium suscepit, et regalibus nuptiis regnum sibi firmavit, ita ut non tam in extraneum regnum translatum, quam in familiam Cyri videretur reversum. Cui successit Xerxes, qui in exercitu suo septingenta millia armatorum, et de auxiliis trecenta millia Graeciam expugnaturus legitur habuisse. Naves etiam rostratas mille ducentas et onerarias ad tria millia; sed tanto agmini dux defuit, nam semper in praelio postremus, et in fuga primus Xerxes apparuit. Unde ante experimentum belli opibus magnis fretus, montes in planum exaequabat, et maria pontibus onerabat, et immensas aquarum voragines permeabiles faciebat, sed ubi ad angustias Thermopylarum pervenit, qua introitus Graeciam patet, turpiter est devictus, et cum deinde fuisset terrestri navalique praelio superatus, etiam suis contemptui esse coepit. Deficiente itaque quotidie regia in eo majestate, Artabanus praefectus ejus eum interfecit. Artabano Artaxerxes, qui et Longimanus, successit. Ipse est Assuerus, sub quo factum est quod in Esther historia continetur. Porro Artaxerxi Longimano successit Xerxes secundus, et Xerxi secundo Sogdianus, et Sogdiano Darius nothus. Denique post haec Aegyptus a Persis recessit, et proprios reges habere coepit. Dario notho successit Artaxerxes qui et Mnenon, et post hunc Artaxerxes qui et Ochus. Post haec Ochus Nechao Aegypti rege in Aethiopiam pulso, Aegyptum recuperavit, et exinde usque ad Alexandrum Magnum Persae in Aegypto regnaverunt, sic Ochus, Atses Ochi filius, Darius Arsis filius, Alexander Magnus. Sed antequam ad Persicum bellum, et gesta Alexandri narranda accedam, prius ortum regni Macedoniae in qua primum ipse Alexander regnavit, paucis expedire curabo.
6.6.1
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. VI. De regno Macedonum.
6.6.1
Regnum Macedonum sub Cranao primo rege exortum ab anno tertio decimo Oziae regis Judae usque in annum nonum Oniae pontificis, qui et Menelaus dictus est, cucurrit per annos sexcentos et triginta sex, et per reges triginta novem. Ante Alexandrum isti fuerunt reges: Craneus, Crenus, Tyriminas, Perdiccas, Argus, Philippus, Europus, Alcetas, Amyntas, Alexander Magnus. Igitur Magnus Alexander, cum vicesimum aetatis ageret annum, regnum adorsus est expugnare Persarum, habens in exercitu peditum triginta millia, et equitum quatuor millia quingentos. Et horum agminum ordines nemo nisi sexagenarius duxit, ut si principia castrorum cerneres, senatum te cernere non militiae duces existimares. Nemo denique illorum in praelio fugam, sed victoriam cogitavit, nec in pedibus cuiquam spes, sed in lacertis fuit. Porro rex Darius fiducia virium, non hostem a finibus Persarum arcere, sed intra regni sinum recipere gloriosius ratus, flumen Euphratem, et montem Ciliciae murum illum sine impedimento transire permisit, ac demum in campis Adrasti dirigit aciem adversus cum. Habuit itaque Darius in ea congressione sexcenta millia militum. Sed tam numerosus exercitus mox terga vertit, superatus non minus Alexandri arte, quam Macedonum virtute. Magna caedes Persarum in eo praelio fuit; de exercitu vero Alexandri novem tantum cecidere pedites, et centum viginti equites. Post hanc victoriam major pars Asiae statim ad Alexandrum defecit. Denique plurima gessit bella cum praefectis Darii, quos jam non tam armis quam nominis sui terrore superavit. Jam enim milites Alexandri Persicum aurum, et totius Orientis opes quasi suam praedam ducebant, nec belli periculorumque, sed divitiarum meminerant. Posthaec autem Darius cum quadringentis millibus peditum, et centum millibus equitum in aciem procedit. Occurrit ei Alexander, et committitur praelium ingentibus animis. In eo praelio uterque rex vulneratur, et tandiu tamen anceps fuit quoad fugeret Darius. Exinde magna caedes Persarum secuta est, caesa enim sunt sexaginta millia et unum peditum, et equitum decem millia, capta quadraginta millia. E Macedonibus cecidere pedites centum et triginta, et equites centum quadraginta. In castris Persarum multum auri et caeterarum opum inventum est, et inter castrorum captivos capta est Darii mater, et uxor, ejusdemque soror, et duae Darii filiae, quarum redemptionem, oblata etiam dimidia regni parte, Darius non obtinuit. Illas tamen Alexander haberi apud se ut reginas praecepit, filiabus non sordidius matrimonium dignitate patris sperare jussit. Post haec autem Darius in gratiam victoris Alexandri aureis vincitur catenis a cognatis suis. Et vinctus pariter cum Persarum regno vitam finivit. Cujus corpus Alexander more regio sepelivit. Sicque Persarum regnum cessit in potestatem Macedonum, postquam steterat per annos ducentos triginta unum
6.6.2
Interea vero Tyrum florentissimam urbem Alexander expugnavit, et Alexandriam super amnem Tanaim aedificavit, et Indiam expetiit, ut ultimo Oceani limbo imperii sui fines terminaret. Ubi cum Poro ipsius gentis rege fortissimo equo vectus singulari certamine dimicavit, sed occiso dejectus equo concursu satellitum suorum mortem evasit. Subactis deinde omnibus Orientis gentibus usque ad flumen Indum et ad Oceanum, statuit remeare retrorsum. Verum, cum Darium regem annis duntaxat quinque supervixisset, et Babyloniam reversus fuisset, suorum insidiis in eadem urbe, in ipso aetatis et victoriarum flore, vitam veneno finivit, vitae videlicet suae anno tricesimo secundo, regni vero sui duodecimo. Quo defuncto successores ejus orbem universum, qui Macedonum viribus subactus fuerat, inter se partiti sunt, sed postea varia bellorum sorte confligentes ad paucos potestas collecta est. Prima partitio talis fuit: Ptolomaeus accepit Aegyptum, Africam, Arabiam; Laius Militenus Syriam, Philotas Ciliciam, Philo Illiricos, Acropatus Mediam majorem, Sother Mediam minorem, Schynus Suzanianam gentem, Antigonus Philippi Phrygiam majorem, Nearchus Lyciam et Panphiliam, Cassander Cariam, Menander Lydiam, Leonatus Phrygiam minorem, Lysimachus Thraciam et Pontum, Eumenus Cappadociam et Paphlagoniam, Seleucus summam castrorum, Cassander Antipatri stipatores et satellites regis, Traxiles Seres inter Hydaspem et Indum, Phiton Agenoris colonias in Indis conditas, Oxiarches Paropamenos in fine Caucasi, Subitores Aracusios et Chedros, Statanor Drancheos et Areos, Amyntas Athrianos, Sicheusita Sogdianos, Canor Parthos, Philippus Hircanos, Frataphanes Armenios, Tlepolemus Persas, Peucestes Babylonios, Arthous Pelassos, Archesilaus Mesopotamiam. Post haec, ut supra, dictum est, ad paucos potestas collecta est. Et Philippus quidem, qui et Arideus dictus est, tandem obtinuit Macedoniam, Seleucus Syriam, Antigonus Asiam minorem, Ptolemaeus Lagi filius Aegyptum. Isti sunt igitur reges qui post Alexandrum Magnum in Macedonia regnaverunt, Philippus qui et Arideus, Cassander, Antigonus et Alexander Cassandri fili, Demetrius, Pyrrhus, Lysimachus, Ptolemaeus Ceraunos, Meleagrus, Antipater, Sosthenes, Antigonus, Philippus, Perses. Post haec finitum est regnum Macedoniae. Romani enim, interfecto Persa, Macedones, Illyrios et Galatas liberos esse jusserunt.
6.7
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. VII. De regnis Syriae.
6.7
Porro isti sunt reges Syriae, qui post Alexandrum Magnum in ea regnaverunt: Seleucus, Nicanor, Antiochus Sother, Antiochus Theos, Seleucus Gallinicus, Seleucus Cerannos. Antiochus iste relaxavit sacerdotes et scribas, et cantores templi Domini a tributis, et a regio vectigali, et ab illis oneribus multis. Post hunc regnavit Seleucus Philopator filius ejus; iste est Seleucus, qui Heliodorum Jerosolymam misit ad spoliandum aerarium, quod erat in templo Domini. Sed Heliodorus, divino correptus judicio, infecto negotio ad regem est reversus. Denique Seleucus successorem reliquit Antiochum fratrem suum, qui Epiphanes, id est illustris, nobilis sive praeclarus est appellatus. Iste est Antiochus, qui radix peccati in principio primi libri Machabaeorum nominatur, qui tot abominationes fecit in Jerusalem. Quo mortuo regnavit Antiochus Eupator filius ejus annis duobus. Et post hunc Demetrius Seleuci filius egressus ab urbe Roma venit in Syriam, in regnum videlicet patris sui. Cujus adventum comperto exercitus, qui cum Antiocho Epiphane fuerat, ejusdem Antiochi filium, hoc est Antiochum Eupatorem, qui jam regnare coeperat, interfecit; sicque Demetrius Seleuci filius, qui et Sother dictus est, regnum obtinuit. Alexander vero filius Antiochi Eupatoris cum venisset, exercitum collegit, oppressoque Demetrio regnum recepit. Post, Demetrius filius Demetrii, fugato Alexandro, potestatem ad se revocavit. Deinde Triphon quidem parvum Alexandri ejusdem filium Antiochum adolescentem, quem nutriendum acceperat, occidit, sed illo tandem oppresso regnum in progenie Seleuci permansit. Porro Demetrio Antiochus Cyprius successit, et huic Antiocho Antiochus Cyzicenus, et Antiocho Cyziceno Philippus. Tertio decimo anno post mortem Alexandri Magni Seleucus in Syria regnare coepit, in Asiam autem quadragesimo. Cucurritque regnum usque ad praefatum Philippum per reges decem septem, et annos ducentos viginti. Post haec Syria in ditionem Romanorum venit. Antiochus enim in Parthos fugiens Pompeio se tradidit, postquam Philippus captus est a Gabino.
6.8
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. VIII. De regno Asiae.
6.8
In Asia minore post Alexandrum Magnum regnavit Antigonus annis decem novem. Post hunc autem regnavit Demetrius Poliorcetes decem septem annis. Post hunc Demetrius Seleuco regi Syriae se tradidit, et regnavit Seleucus in Asia et Syria. His igitur breviter exsecutis, ad sequentia transeamus. Sed priusquam de Ptolemaeo Lagi filio, qui post Alexandrum magnum in Aegypto regnavit, dicam, exordium regni Aegypti, cujus supra memini, cursumque ejus usque ad haec tempora paucis expedire curabo.
6.9.1
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. IX. De regno Aegypti.
6.9.1
Quidam in Aegypto primum deos sive heroas quosdam regnasse ferunt sic: Festus primus annis sexcentis octoginta. Sol secundus septuaginta septem. Sosinosiros tertius trecentis viginti. Orontoliarchus quartus decem octo. Tiphon quintus qua draginta quinque. Post haec Mirtheorum regna sic. Procaanubes annis octoginta tribus. Apion sexaginta septem. Vera autem narratio habet quod a nativitate Abraae sexta decima dynastia, quam Aegyptii summam potestatem vocant, Thebaeorum apud Aegyptios initium accepit, currens per annos centum nonaginta. Quindecim enim dynastiae in regno Aegyptiorum jam transactae fuerant, et sextadecima ut diximus, qua Thebaei regnabant exorta est. Dynastia igitur decima sexta, regnaverunt Thebaei annis centum nonaginta. Dynastia decima septima, pastores octo. Dynastia decima octava Diapolitanorum Amasis primus. Hic fuit tempore famis, sexto anno ejus regnare incipiens, Chebron secundus, Menophis, Mephres, Miffar, Mutosis, Theutemosis, Amenophis, Ortus, Achencheres, Achoris, Ebencres, hic submersus est. Acherres, Cherres, Armeus qui et Danaus, Ramesses qui et Aegyptus, Menophis. Dynastia decima nona, Zetus, Rampses, Amenophis, Ammenephus, Thuores, qui et Polybus. Ad hunc Menelaus cum Helena post excidium Trojanorum divertit. Dynastia vigesima, Diapolitanorum. Dynastia vigesima prima, Sinendis, Psusennes, Nefercheres, Amenophis, Osochor, Psinaces, Psusennes.
6.9.2
Dynastia vigesima secunda Sesonchosis, Osorton, Tacelosis. Dynastia vigesima tertia Petubas, Orsochon, Psannios. Dynastia vigesima quarta, Bochoris. Dynastia vigesima quinta Sabachon, Aethios, Sobicus, Tharacus, Aethiops. Dynastia vigesima sexta, Merres, Aethiops, Stephinatis, Neheompos, Nechao Psammeticus, Nechao secundus, qui et Necepsos, Psammites, qui et Psammeticus, Vafres, Amasis. Dynastia vigesima septima Persarum annis centum et undecim. Cambyses, fratres magi, Darius, Xerses Darii filius, Artabanus, Artaxerses, Xerses secundus, Sogdianus, Darius nothus. Post haec Egyptus a Persis recessit, et proprios reges habere coepit, sicut subjectum est. Dynastia vigesima octava, Amarcheus, Saites. Dynastia vigesima nona, Nephrites, Achoris, Psammites, Nephrites, Nectanebus. Post haec Artaxerses qui et Ochus, Nectabo rege Aegypti in Aethiopiam pulso, Aegyptum obtinuit, et ex inde usque ad Alexandrum Magnum Persae dynastiam Aegypti tenuerunt ab anno decimo septimo Ochi usque ad septimum Alexandri: et nunc Aegyptus in potestatem Graecorum venit. Hac praeterea tempestate, qua praefatus Ochus in Perside regnavit et in Aegyptio, Brennus, qui apud urbem Senonensem regnabat, cum trecentis millibus Gallorum in Italiam venit, et eam usque ad Senogalliam supra mare Adriaticum sitam occupavit, et ibi ab invicem separati sunt, quorum ad centum millia Delphos adeuntes Graecorum gladiis perierunt. Alia vero centum millia in Italia remanserunt, Ticinumque, Mediolanum, Bergamum, et Brixiam constituentes, Cisalpinae Galliae nomen dederunt. Unde Gallia Transalpina, quae ultra Alpes respectu Italiae habetur, et Gallia Cisalpina, quae cis Alpes est, vocitatur. Et haec de Brenno, Gallis, et Gallis pauca dixisse sufficiat. Porro Ocho successit Arxes filius ejus, et Arxi Darius Arxis filius, et Dario, ut supradictum est, Alexander Magnus, cujus imperii anno septimo Aegyptus in potestatem Graecorum venit. Post Alexandrum denique Magnum regnavit Ptolemaeus Lagi filius in Alexandria Aegypti.
6.10
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. X. De regno Aegyptiorum post Alexandrum Magnum
6.10
Sciendum autem quod omnes reges Aegypti communi vocabulo primum Pharaones sunt dicti, ab Alexandro vero magno usque ad Cleopatram Ptolemaei sive Lagidae; a Ptolemaeo Lagida Lagi filio. Cucurrit itaque regnum Alexandriae usque ad Octavianum[ Octavium] Augustum per reges duodecim, quorum ista sunt nomina: Ptolemaeus Lagida. Iste Jerusalem dolo cepit, et Judaeos captivavit. Ptolemaeus Philadelphus. Iste Vetus Testamentum de Hebraeo in Graecum transferri fecit, et Judaeorum captivitatem relaxavit. Ptolemaeus Evergetes, Ptolemaeus Philopator, Ptolemaeus Epiphanes, Ptolemaeus Philometor. Ptolemaeus Evergetes, Ptolemaeus Phiscon, qui et Sother. Ptolemaeus Alexander, Ptolemeus qui a matre dejectus est, Ptolemaeus Dionysius, Cleopatra. Post haec Aegyptus in potestatem Romanorum venit, cujus regnum semper mollitiem est secutum, et tandem in femina prostratum, cujus finem inferius explicabo.
6.11
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XI. De regno Sicyoniorum
6.11
Regnum Sicyioniorum, sub Aegialeo primo rege exortum, ab anno vigesimo quarto Nachor avi Abraae usque in annum decimum septimum Heli sacerdotis et judicis Israel, cucurrit per annos noningentos sexaginta et unum, et per reges triginta unum, quorum ista sunt nomina: Aegialeus, Europs, Felchim, Apis, Telon, Aegiorus, Thurimachus, Leucippus, Mesaspus, Eratus, Plemeus, Orthopolis, Marathias, Maratus, Echireus, Chorax, Epopeus, Laomedon, Sichon, Polibus, Inachus, Phestus, Adrastus, Polyphides Pelasgus, Zeuxippus. Post haec sacerdotes Carnii praefuerunt annis viginti octo, quorum ista sunt nomina: Archelaus, Antomidus, Mecludutus, Heuneus, Theonaus, Amphicius, Caridus. Post haec finitum est regnum Sicyoniorum.
6.12
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XII. De regno Argivorum.
6.12
Regnum Argivorum sub Inacho primo rege exortum, usque ad novissimum Acrisium cucurrit per annos quingentos quadraginta quatuor ab anno primo Jacob patriarchae usque ad annum duodecimum Deborae et Barach judicum Israel. Reges igitur Argivorum sunt Inachus, Phoroneus, Apis, Argus, Criasus, Phorbas, Triopas, Crotopus, Sthelenus, Danaus, Lynches, Abas, Proetus, Acrisius. Post haec in Mycenas imperium est translatum. Perseus, Acrisio non sponte interfecto, migravit ab Argis. Reges Mycenarum sunt Perseus, Sthelenus, Earisteus Stheleni filius, Atreus et Thyestes, Agamemnon, Egystus, Orestes, Thisamenus, Pentilus, Comethes.
6.13
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XIII. De regno Atheniensium.
6.13
Regnum Atheniensium a Cecrope rege primo exortum, ab anno vicesimo secundo Moysi, hoc est quadragesimo quinto ante egressionem Israel de Aegypto usque in annum vigesimum nonum Manassae regis Juda, cucurrit per annos noningentos quinquaginta tres. Reges igitur sunt, Cecrops, Cranaus, Amphiction, Ericthonius, Pandion, cujus filiae Progne et Philomena, Erictheus, Cecrops Ericthei, Pandion Cecropis, Aegeus Pandionis, Theseus Aegei, Menesteus, Demophoon Thesei, Oxintes, Aphicitas, Thimotes, Melanthus, Codrus Melanthi. Hucusque reges; posthaec autem principes sunt constituti, quorum singuli principatum usque ad finem vitae tenuerunt, Medrus Codri, Acastus, Archippus, Theusippus, Phorbas, Mezades, Diognetus, Pheredus, Ariphron, Thespieus, Agamestor, Aeschilus, Almeon, Carops, Aesimedes, Elidicus, Hippomenes, Leocrates, Absander, Eurixias. Post haec annui principes Athenis constituti sunt novem ex nobilibus civitatis.
6.14
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XIV. De regno Lacedaemoniorum.
6.14
Regnum Lacedaemoniorum sub Eurystheo primo rege exortum, ab anno septimo Samuelis judicis Israel usque in annum quadragesimum nonum Oziae regis Juda, cucurrit per annos trecentos viginti quinque, et reges novem, quorum ista sunt nomina: Eurystheus, Agis, Echestratus, Labores, Doristeus Agesilaus, Archilaus, Thelectus, Alcamenes.
6.15
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XV. De regno Corinthiorum.
6.15
Regnum Corinthiorum sub Alethe primo rege exortum, ab anno octavo Samuelis judicis Israel usque in annum primum Joatham filii Oziae, cucurrit per annos trecentos viginti. Reges fuerunt: Alethes, Trion, Agilaus, Primiras, Bacis, Agelas, Eudemus, Aristomedes, Agemon, Alexander Thelestes, Pritanis.
6.16
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XVI. De regno Lydorum.
6.16
Regnum Lydorum sub Ardiso primo rege exortum, ab anno quadragesimo octavo Oziae regis Juda, usque in annum quadragesimum tertium transmigrationis cucurrit per annos trecentos triginta, et per reges novem, quorum ista sunt nomina: Ardisus, Aliattes, Meles, Candaules, Giges, Ardis, Sagdiates, Aliattes, Croesus. Post haec subversum est regnum Lydorum a Persis. Croesus namque Lydorum rex cum Medi et Persae Babylonem obsiderent, contra eos Chaldaeis auxilium tulit, propter quod postea subversa Babylone a Cyro rege Persarum bello oppetitur et superatur. Sicque regnum Lydorum in Persarum ditionem transiit.
6.17
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XVII. De regno Parthorum.
6.17
Parthi postquam a Seleuco rege defecerunt, proprios reges habere coeperunt, quorum ista sunt nomina: Arsaces, Arsaces, Priapacius, Phrahates, Mithridates, Phrahates, Artabanus, Mithridates, Orodes. His temporibus, Crassus, Romanum assecutus consulatum, per Mesopotamiam tendens in Parthiam, Euphratem fluvium, contra foedus Luculli et Pompeii, consulum Romanorum, transivit, et Carras usque pervenit, ubi a Parthis circumventus exercitum amisit, et ipse est exstinctus. Porro Orodi successit Pacorus, et Pacoro Mithridates magnus, et Mithridati magno Pharnaces filius ejus. Hic est Pharnaces, qui in bello Pharsalico Pompeio auxilium tulit, quem post mortem Pompeii Julius Caesar in Ponto devicit.
6.18
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XVIII. De regno Numidiae.
6.18
Reges Numidiae, sunt Gala: Masinissa, Mycipsa, Adherbal, Hiempsal, Jugurtha.
6.19
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XIX. De regibus Babyloniae.
6.19
Reges Babyloniae sunt Merodach, Baladam, Nabuchodonosor. Nabuchodonosor, Evilmerodach, Egesar, Labosordach, Balthasar. Isti sunt reges Chaldaeorum, qui, quamvis gestis fuerint insignes, in numero tamen regum illustrium non computantur.
6.20
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XX. De regno Latinorum.
6.20
Regnum Latinorum sub Jano, ut dicunt, primo rege exortum ab anno septuagesimo sexto Aoth Judicis Israel usque in annum octavum Darii regis, qui est octogesimus post transmigrationem Babylonis, decimus post reversionem, quartus post instaurationem templi, cucurrit per annos octingentos viginti et novem, et reges Latinos sex, Albanos quatuordecim, Romanos septem usque ad Tarquinium superbum. Reges Latini fuerunt Janus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus, Aeneas. Albani, Ascanius, Silvius Posthumus Aeneae filius, Silvius, Aeneas, Silvius Latinus, Silvius Epithus, Silvius Capis, Salvius Capetus, Silvius Tyberinus, Silvius Agrippa, Silvius Aremulus, Silvius Aventinus, Silvius Procas, Silvius Amulius, Romani, Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius. Ancus Martius, Tarquinius Priscus, Servius Tarquinius, superbus. Post haec, expulsis ab urbe regibus per Brutum, consules rempublicam tractabant usque ad Julium Caesarem, hoc est, usque ad annum vicesimum Hircani regis et sacerdotis Judaeorum per annos quadringentos sexaginta duos sic. Brutus post expulsos reges primus consul sub anno primo, deinde decem viri constituti sunt anno 40. Camillus consul anno 136. Quintius dictator anno 148. Papirius consul anno 186. Manlius, et Regulus anno 243. Publicius Cornelius Scipio anno 292. Fabius Maximus dictator anno 298. Lucius Aemilius Paulus. Terentius Varro anno 299. Levinus et Marcellus anno 304. Claudius Nero et Marcus Livius Salinator anno 305. Scipio Africanus major anno 311. Scipio Africanus minor anno 364. Scipio Nasica anno 391. Posthumus et Metellus anno 393. Marius et Cenaeus Mallius anno 401. Sylla anno 422. Marcus Tullius Cicero anno 469. Pompeius, Crassus anno 457. Caesar solus imperat anno 462. Istos de temporibus consulum excerpsimus, ex eo quo reges expulsi sunt usque ad Julium Caesarem singulos annos suos et tempora quibus post reges rempublicam tractabant adnotantes, et eos magis signavimus, quorum temporibus, vel ab ipsis vel ab aliis aliqua magna gesta referuntur, verbi gratia temporibus Papirii consulis ea quae de Alexandro Magno scripta sunt. Temporibus Scipionum, bella punica. Temporibus Marii, Jugurthinum. Temporibus Ciceronis, Catilinarium. Primus itaque Romanorum monarcha Julius Caesar exstitit, cujus gesta paucis expediam.
6.21
LIBER QUINTUS. Tractat de regnis mundi a tempore quo post diluvium exorta sunt, usquequo in potestatem Romanorum devenerunt, continens capita 21 adnotatiunculis domini Thomae Garzonii, theologi. CAP. XXI. De Julio Caesare primo imperatore Romano, et Pompeio Magno.
6.21
Julius itaque Caesar Gallorum gentem ferocissimam multis praeliis expugnavit. Navibus denique in Britanniam transvectus, Romanum imperium ultra terrae limitem dilatavit, mare videlicet Oceanum, quod totum intra decennium consummavit. Quo transacto, decerni sibi a senatu Romano postulavit alterum consulatum; contradictum est a Marcello ter consule, adnitente Pompeio. Deinde decretum est a senatu, ne in Urbem nisi dimisso veniret exercitu. Quod Caesar graviter tulit, et contractis undique viribus, Romam hostiliter contendit, et Rubicone fluvio transmisso, Ariminium cepit, et Ravennam se contulit. At Pompeius, et omnis Romanorum senatus, crescentibus Caesaris viribus trepidi, tanquam Italia pulsi Graeciam adierunt, Dyrrachium gerendi belli sedem eligentes. Caesar autem, cum jam adversus Pompeii duces multa peregisset certamina, tandem Romam intravit, et ex aerario publico fractis januis pecuniam tulit, quam suis militibus erogavit. Interea vero apud Dyrrachium multi reges Orientis ad Pompeium cum auxiliis devenere; quod audiens Caesar, agmine comparato, per Epirum in Thessaliam venit. Pompeius octoginta et octo cohortes ordine triplici collocavit, fueruntque in exercitu ejus peditum quadraginta millia, et equites in sinistro cornu sexcenti, et in dextro quingenti. Inter quos erant reges multi, senatoresque et equites Romani plurimi. Contra Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordinavit dispositione. In exercitu Caesaris fuere minus quam triginta millia peditum, et equites mille; sed dum utrinque certaretur, tandem universus Pompeii fugit exercitus. Caesa sunt in eo praelio Pompeianorum duodecim millia, et centuriones triginta quatuor. Pompeius fugiens onerariam navim nactus, in Asiam properavit, et inde per Tyrum in Aegyptum transiit. Ibique statim ut littus attigit, jussu Ptolemaei adolescentis, in gratiam Caesaris victoris, occisus est. Pompeio interfecto, Caesar, Syriam pervagatus, Alexandriam venit, ubi Alexandrinis petentibus praefatum Ptolemaeum adolescentem Alexandriae regno donavit; qui tamen illico contra Caesarem rebellavit, et bellum instruxit. In quo bello referuntur caesa hominum viginti millia, et duodecim millia septuaginta navibus dedita. Unde territus Ptolemaeus scapham ascendit ut fugeret, sed multis post eam in eamdem scapham insilientibus mersus, necatusque est. Cujus dum corpus ad littus devolutum fuisset, indicio loricae aureae cognitum fuit, quem cum Caesar Alexandriam praemisisset, Alexandrinos desperatione ad deditionem coegit. Quibus patratis rursus regnum Aegypti Cleopatrae dedit. Demum vero Syriam pervagatus, Pharnacem in Ponto devicit. Indeque Romam secundo regressus dictator et consul est appellatus; deinde in Africam transiens, omnes magni Pompeii duces atque nepotes debellavit. Conflixit apud Mundam civitatem adversum Pompeii duces, Labienum atque Accium Varrum, et superavit. Sed et filiam Pompei Pompeiam, Faustum, et Syllam, Affranium et Petreium interfecit. Cato vero apud Uticam sese interemit. Indeque reversus Romam, rerum summam ac potestatem solus sibi praesumpsit, quam Graeci monarchiam vocant; sed dum ibi reipublicae statum contra morem malorum clementer instaurat, auctoribus Bruto et Cassio, in curia viginti quatuor vulneribus confossus interiit, post annos tres et menses sex quam imperare incoeperat. In hac conjuratione ducentos sexaginta conscios fuisse ferunt. Romanus vero populus dolore stimulatus capitolium cum auctoribus caedis incendere voluit. Apud quos etiam post modum memorabilis factus est, ut omnes post illum imperatores, Caesares nuncupentur. Breviter itaque ortus, cursus et occasus regnorum mundi, quae a tempore, quo post diluvium disseminatum est genus humanum super terram, exstiterunt, usque ad tempus Hircani pontificis, declaravi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).