Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
Exordium magnum
Magn 4.32.1
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11335 Exomag
4.32.1
DISTINCTIO QUARTA. De aliis monachis, ac etiam conversis, et novitiis Claraevallis. CAPUT XXXII. De monacho, cui dictum est: Dimissa sunt tibi peccata tua.
4.32.1
Inter athletas Christi, qui spirituali palaestra in stadio Claraevallis exercebantur, erat strenuus quidam agonotheta, Enarrandus nomine, nobilis quondam in saeculo miles, qui relicta mundiali pompa vanam militiam fructuosa militia commutavit. Militibus namque Templi Domini sociatus, et apud ipsos fidelis inventus, militum quoque Templi magister effectus est, in quo officio industriam animi, viresque corporis, quas a Domino acceperat, non in cives, sed in hostes vibrare didicit, et de strenuitate sua non plausum terrae, sed praemium coeli sperare, cautus fuit. Quia vero eadem militia, Mariae otium nesciens, tota erat in laboriosis negotiis Marthae, quae sine pulvere delictorum vix aut nunquam peragi possunt, ut in sacratioris adhuc militiae sacramenta juraret, Claraevalli se contulit, ubi sicut antea priorem militiam secunda nobilitarat, sic nunc secundam tertia superavit. Coepit namque robur corporis non exercere, sed frangere jejuniis, vigiliis, et laboribus multis, propriae quoque voluntatis mortificationi intendere: voluntariae paupertatis, quae sola Christianae religionis vera militia est, amatorem se probans. Sedulus erat in compunctione et oratione, pro praeteritis erratibus suis Christi Domini misericordiam quotidianis lamentis enixius implorans. Cum talia diutius actitaret, factus, secundum prophetam, vir videns paupertatem suam in virga indignationis Domini: volens jam pius Dominus lactucis agrestibus, id est, amaritudini poenitentiae ejus, azymos panes, id est, gratiam consolationis adjungere, sine quibus agnus aeternae vitae mandi non potest, tali modo indulgentiae suae largitatem moerenti ac affligenti se praerogare dignatus est. Cum esset aliquando positus in oratione, praeveniens faciem Domini in confessione et obsecratione pro peccatis suis, raptus est subito in excessum mentis, viditque Dominum Jesum Christum mansuetissima voce dicentem sibi:« Dimissa sunt tibi peccata tua.» Mox vero ab exstasi dimissus, et in se reversus, consolatus est vehementer; et gratias agens Deo, didicit de caetero servire Domino in timore, et exsultare ei cum tremore; sicque in optima conversatione consenescens, plenus dierum appositus est ad patres suos, laboris sui praemium vitam aeternam a Domino percepturus.
4.32.2
Hic autem vir venerabilis memorabile Dei miraculum, quod nuper acciderat, retulit nobis quod a quibusdam honestissimis fratribus et commilitonibus suis audierat, quodque ipsis praesentibus et rem certius explorantibus acciderat. Erat in partibus Germaniae miles quidem strenuus, et genere nobilis, qui tempore vitae praesentis explicito, spiritum emisit. Cumque diu mortuus jacuisset, et jam tempus humationis instaret, anima redeunte repente homo redivivus apparuit, et velamine revoluto aperuit oculos, atque in stratu funereo resedit. Stupentibus cunctis qui aderant, planctus et lamenta moerentium illico sopiuntur, et a mortuo suscitato causa tantae novitatis exquiritur. Ille vero praesente uxore atque germano, qui ei succedere habebat in patrimonio, ita exorsus est fari ad illos:« Cum in mortem, inquit, oculos clauderem, ductus sum protinus ad tribunal Judicis examinandus. Ibique appensus in lance aequitatis, inventus sum minus habens, quam oporteat ad salutem. Cumque jam damnationis sententia merito esset proferenda, intercedentibus qui ibidem aderant sanctis, permissus sum redire ad vos, et ex duobus, quae mihi principaliter obsunt, remedium vestrae pietatis expetere, videlicet obligatione maxima debitorum, et illegitimo foedere nuptiarum.» Tunc conversus ad mulierem:« Nosti ait, mi delecta conjux, quod affinitatis linea juncti, illicito matrimonio conjuncti sumus, unde etiam mortis aeternae rei ambo tenemur. Unum tantummodo superesse remedium, agnosce: Si relicta saeculi pompa Christi connubio monastica professione te junxeris, mihi veniam, et tibi gloriam impetrabis.» Quod illa gratanter accipiens, sese incontinenti facturam esse firmavit. Deinde convocatis singulis debitoribus suis germano suo praecipit, ut ad ea quae expostularent, singulis satisfaceret. Inter caeteros vero Judaeus quidam accessit, trecentos debiti solidos exigens ab eo. Quem severo vultu et reverberantibus oculis intuens, cunctis qui aderant mirantibus, dixit ad eum:« Tu neque in coelo, neque in terra, neque in omni creatura Dei, habes aliquid juris. Tamen ne videamur te ante tempus judicare.» Tunc praecepit, ut per omnia responderetur ei, sicut et caeteris. Cum ergo haec et similia multa dixisset, reclinato iterum capite emisit spiritum.

Intertext edge

Open linked passage

Note