Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
Exordium magnum
Magn 4.33.1
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11335 Exomag
4.33.1
DISTINCTIO QUARTA. De aliis monachis, ac etiam conversis, et novitiis Claraevallis. CAPUT XXXIII. De religioso quodam converso Claraevallis, nomine Laurentio.
4.33.1
Erat in Claravalle conversus quidam religiosus, nomine Laurentius, cujus etiam superius, dum de venerabili viro domno Gerardo de Farfa litteris aliqua mandaremus, mentionem fecimus. Erat ergo vir ille spiritualis et devotus in omni conversatione sua, orationi atque compunctioni mirabili pertinacia jugiter insistens, ita ut per plurimos annos, cum sanctorum confessorum Bernardi et Malachiae corpora in secretario die noctuque servaret, vix unquam aliqua hora posset ibidem aliter inveniri, nisi semper orationi incumbens, et diuturnis fletibus pavimentum rigans. Hujus autem puritatis et devotionis celsitudinem non sine multo labore per gratiam Dei conquisierat, quoniam in primordio conversionis suae multis tentationibus vexabatur, et contra malignorum spirituum venenatas suggestiones diuturno certamine exercebatur. Nocte vero quadam, dum finitis Matutinis in quodam domicilio solus esset, ecce immundus spiritus mugiens et plangens, discursu gyrovago circa eum rotabatur. Ipse vero fronti suae signaculo crucis imposito, quisnam esset interrogavit. Versipellis autem malignator, ut rudi adhuc et tenerae menti graviorum metum incuteret, respondit:« Ego sum ille, qui tentavi et flagellavi Job.» Quod audiens frater, quoniam adhuc novus in conversatione sancta erat, timuit vehementer, et fugit a facie maligni spiritus, et eum ulterius non vidit. Post transitum autem B. Bernardi contigit ut idem frater a domno Philippo venerabili Clarae vallis priore ad regem Siciliae Rogerum mitteretur, pro negotio ejusdem Ecclesiae. Qui cum Romam fuisset, ingressus, comperto quod idem rex nuperrime mortuus fuisset, consternatus est animo; et quid in tali articulo facere deberet, prorsus ignorabat. Et recordatus sancti Patris sui Bernardi, sub quo pro diversis negotiis frequenter missus prospere ibat et redibat, cum gemitu et lacrymis multis conversus ad orationem, eumdem sanctum Dei invocabat dicens:« Pater mi, Pater mi, currus Israel et auriga ejus, ut quid dereliquisti nos? Heu me, Pater sancte, quid dicam, vel quid faciam ego pauperculus et misellus, ego omni consilio et auxilio destitutus? Te vivente et te jubente securus procedebam ad terras et ad nationes diversas, et ubique recipiebar ob gratiam tui, nimirum deferens salutationes et litteras tuas, quas reges et praesules cum caeteris omnibus tanquam coelitus missam benedictionem suscipiebant, et eulogiis tuis nobiliores quique se nobilitari gaudebant. Nunc autem te defuncto defuncta est tecum pariter et gratia mea; nec erit jam, qui peregrino et inopi manum porrigat adjutorii. Et ecce mortuus est rex, qui te sincero diligebat affectu; surrexitque filius pro eo, puer qui te forsitan ignorat. Quem adhuc tam longe remotum si adire voluero, et repulsam ab eo pati contigerit, inconsolabilis mihi erit dolor, post tanti laboris et longissimi itineris defatigationem, infecto redire negotio, qui te vivente bonis omnibus cumulatus in Claramvallem tuam redire solebam. Si vero incontinenti reversus negotium intentatum reliquero, torporis et insipientiae argui pertimesco. Porrige, precor, auxilium, praebe consilium indigenti; et ne despicias gemitum servuli miserandi.»
4.33.2
Eadem itaque nocte apparuit ei idem beatissimus Pater, et magnifice consolatus est eum, dicens:« Quid tibi visum est frater, ita de Dei misericordia et mea interventione diffidere? Quando enim, vel ubi sensisti, defuisse tibi adminiculum meum in necessitatibus tuis? An forte impotentiorem me modo autumas, quando jam introductus sum in potentias Domini, quam olim fuerim, dum in carne vixi? Vade ergo securus, quia prospera cuncta evenient; et in hoc ipso scies quia ego te miserim.» Haec et alia plurima sancto loquente, frater ille prae nimio pietatis ardore totus in anima liquescebat; et corde ejus immensam parturiente laetitiam, foris quoque devotionis lacrymae erumpebant. Cumque evigilasset, madentibus oculis atque maxillis, etiam pulvillum in quo caput reclinarat, eodem lacrymarum profluvio undique perfusum esse cognovit. Summo igitur mane iter arripiens, cum de urbe fuisset egressus, reperit cuneum institorum mercimonii gratia Siciliam adeuntium. Qui cognoscentes eum esse de Claravalle, mox eum in suo conductu atque convictu gratanti animo receperunt, et quaeque necessaria gratis quotidie ministrabant. Tandem ingressus ad regem Siciliae, invenit gratiam magnam in oculis ejus. Et non solum de negotio pro quo fuerat ad Patrem destinatus, prosperum eventum obtinuit, verum etiam rex apertis thesauris suis ad aedificationem novae basilicae Claraevallis, pro ejusdem Patris sui anima non modicam auri summam per eumdem fratrem magna devotione transmisit. Reversus itaque Romam praedictus frater, talem nihilominus ibidem gratiam reperit, ut de donariis cardinalium, aliorumque Romanorum, plurimam acciperet benedictionem, ita ut etiam largientibus eis ex urbe usque ad decem bubalos educeret, quos non sine ingenti omnium stupore Deo se protegente, sanctique Patris sui meritis patrocinantibus, Claramvallem usque perduxit. Quis enim satis mirari sufficiat, quod homo debilis ac veteranus, cum duobus tantum puerulis, tantae enormitatis ac ferocitatis animantia, quae etiam boves multa corpulentia et fortitudine superant, per tot locorum discrimina, per tanta latronum praedonumque molimina, tam longo itinere salva et incolumia minare potuerit, praesertim cum genus illud animalium citra Alpes, ut asserunt, in toto Occidente hactenus visum non fuerit? Vix enim vel una die malignantium occursus ac violentias poterat declinare: quae tamen omnia, Deo fidelem famulum suum per orationes S. Bernardi tutante, pertransivit indemnis. Factum est autem ut transire cogeretur per quoddam municipium, cujus principatum latronum principes obtinebant, quorum manus nullus immunis evadere poterat, nisi forte qui viribus praevalebat. Mane vero jam rutilante aurora, cum de aliquo prato, in quo cum animalibus pernoctarat, egrederetur, rogabat attentius Dominum, sanctumque Bernardum, ut ab imminenti periculo erueretur. Et ecce apparuerunt ei procul quasi duo viri obviam venientes, et singulos cereos accensos in manibus ferentes. Qui paulatim appropinquantes, cum jam pene ad ipsum pervenissent, subito ab oculis ejus evanuerunt, multamque fiduciam evadendi Dei famulo contulerunt. Ingressus itaque illum diaboli nidum, illico sistitur, atque ad praedam diripiendam undique accurritur. Nutu vero Dei supervenientes eadem hora quidam honesti viri, cum eum Claraevallensem esse cognovissent, de manibus irruentium liberarunt, et cum suis omnibus abire fecerunt. Tandem vero perveniens ad Claramvallem, mirantibus universis novi generis bestias intulit, quae multiplicatis foetibus quotidie propagantur, atque ex eo loco per multas jam provincias dilatantur. Ipse vero frater ad spiritualia reversus studia, sacrae disciplinae, quam sanctus tradiderat Bernardus, seniles humeros tota alacritate supposuit, pia confidentia praesumens ejus se meritis et precibus ab aeternis malis eruendum, sempiternisque bonis perfruiturum; qui ipsum de praesentis itineris tam multiplicibus periculis misericorditer absolutum, ad Claramvallem suam salvum perducere dignatus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note