Auctor incertus
Exordium magnum
Magn 5.6.1
Choose a text
More by Auctor incertus
—
11335 Exomag
5.6.1
DISTINCTIO QUINTA. Continens salutaria Monita exemplis probata, de quorumdam vitiorum periculo, et punitione. CAPUT VI. Quanta pietate Dominus somnolentiam cujusdam devoti monachi castigavit; quanta severitate alterius tepidi et negligentis inertiam corripuit.
5.6.1
Erat in supradicto coenobio Grandissilvae monachus quidam spiritualis, et magna gratia praeditus, qui licet assidue cum somnolentiae vitio luctaretur, contendens puram Domino, sicut oportet, devotionis servitutem in psalmodia exhibere, tamen naturae fragilitatem in hac parte superare non poterat. Quadam itaque vice dum staret in ordine suo in choro, et quasi pigritando et dormitando psallere videretur, astitit ei quaedam reverenda persona, cujus vultum non agnoscebat, quae etiam excitans dormitantem, apprehendit eum per vestimentum a parte pectorali, et quasi de choro extrahere nitebatur. Qui dum traheretur, aperiens oculos, et videns eum dixit:« Quis es, domine, et cur me ita trahis?» Ille autem respondit:« Et tu, cur ita dormis?» Tanquam diceret: Nunquid propterea de stratu tuo surrexisti, et chorum intrasti, ut dormitando et capite nutando risum de te inimicis tuis faceres; et non magis propterea, ut Domino creatori tuo in conspectu sanctorum angelorum ipsius alacriter psalleres? Et cum hoc dixisset, dimisit eum, et statim evanuit. Frater vero, qui tam misericorditer a Domino pro somnolentia sua castigari meruerat, in timore Dei excutiens a se somnum torporis et negligentiae, curavit deinceps ad vigilandum et psallendum cautior inveniri. Alius quidam in eodem monasterio monachus erat, nomine Bernardus. Hic quamvis juvenili et vegeto corpore robustus appareret, tamen remissius caeteris agebat, exhibens se ad opus manuum pigrum, et ad vigilias somnolentum. Unde etiam contubernalibus suis non parum onerosus erat, et ubique de inertia notabatur: praecipue in ecclesia, ubi negligentior inveniebatur. Quadam itaque nocte, cum eum dormientem ad vigilias praecentor monasterii pertaesus nimiam pigritiam ejus solito severius excitasset, ille commoto animo surrexit, et in dormitorium perrexit. Cumque ad necessariam domum accederet, ecce turba daemonum ad ostium cum ingenti strepitu et terrore adversus eum clamans, et crebris vocibus iterans,« Apprehendite, apprehendite illum.» Quo audito repente totus inhorruit, et fugam festinanter arripiens, rapido cursu in ecclesiam rediit. Cumque venisset ad stallum suum tremebundus et anhelus, illico defectum cordis incurrit, et corruens in terram, sine motu et sensu diutius velut exanimis jacuit... Sublatus autem inde fratrum manibus, et in infirmitorium delatus, cum ab illo terrore aliquantulum respirasset, et sui compos effectus fuisset, percunctantibus fratribus quidnam ei accidisset, rem per ordinem referens, contumaciae et somnolentiae suae poenas se luisse testatus est. Porro novitius quidam dum ipsa hora in oratorio esset, eumdem daemonum strepitum et clamorem se audisse testabatur.
5.6.2
Sic ergo frater ille piger et negligens divinae correptionis stimulo salubriter castigatus, didicit pigritiam, somnolentiam, atque desidiam, caeterasque hujusmodi pestes, vere esse stercora, quae boves, hoc est, fortes in timore Dei, projiciunt, hoc est abominantur et detestantur: quibus etiam stercoribus immunda daemonia pigros quosque et inutiles ad ipsorum multam confusionem lapidare non cessant. Ecce quantum distat inter negligentiam ex infirmitate contractam, ubi in quotidiano conflictu vigor mentis velut aquis nivis se lavans, puram Domino nititur exhibere servitutem: et tamen ne insolescat et superbiat, somnolentiae sordibus intingitur; et miseram inertiam, quae arma spiritualia projiciens, hostibus ultro se tradit, non dormitans, sed dormiens et stertens profundius aliquando in choro quam in lecto; nec ulla vivacitate mentis resistens malignis spiritibus illudentibus et dicentibus: Incurvare, ut transeamus. Pulchre vero gemino hoc exemplo quod retulimus, ipsa distantia expressa est, quia illum athletam Christi, cujus supra mentionem fecimus, per gratiam quidem pugnantem, sed ex infirmitate succumbentem, bonus angelus blando alloquio ad cautelam sui sollicitiorem effecit: hunc vero, cujus inertiam et vecordiam prodidimus, caterva malignorum spirituum terroribus et clamoribus improbis insectando mente captum et fere alienatum reddidit. De bonis sumamus exempla, eligentes magis cum viris virtutum in agone spirituali viriliter certare; pigrorum vero et inutilium tepiditati sic ex animo compatiamur, ut tamen negligentias eorum, propter spem divinae retributionis, seu propter metum gehennae ignis, modis omnibus fugere studeamus.
5.6.3
Nam et seniores Claraevallis de beatissimo Patre nostro Bernardo referre solebant quia dum quadam vice nocturnis vigiliis interesset, vidit angelum Domini cum incensorio coelesti thymiamate referto utrumque chorum lustrantem; et quos vigilantes, psallentes et orantes inveniebat, suavissimo nectare spiritualium aromatum corda eorum reficiens, fastidium tollebat, et devotionem in eis exacuebat; quos vero somnolentos, pigros et inutiles cernebat, quasi cum indignatione quadam praeteribat, nec eos aliquatenus coelesti pitantia dignos judicabat. Venerabilis etiam Pater dominus Richardus, quondam abbas Saviniaci, de quodam religioso et sancto abbate, qui in una domorum Saviniacensium abbatizabat, mirabilem quamdam, ac paucissimis, ut reor, expertam gratiam nobis innotuit; quam ipsi ob meritum devotionis suae largitas divinae pietatis praerogare dignata est. Nam cum carnalibus non solum desideriis, verum etiam cogitationibus a corde suo penitus eliminatis, in puritate et devotione mentis vigilaret, psalleret et oraret, superna desuper aspirante gratia solebat sentire naribus suis influentiam peregrini cujusdam odoris, nectaream suavitatem cinnamomi, thuris, et balsami, omniumque odoramentorum fragrantiam incomparabiliter exsuperantem. Faucibus etiam suis quasi coelestis mannae dulcedinem infundi sentiebat, omnem in se saporem, et omne delectamentum suavitatis habentem. Quod veluti fons vivus in ore illius scaturiens, indeque ad interna corporis et animae defluens, utrumque ipsius hominem dulcore mirabili perfundebat et afficiebat, ita ut ex sententia dicere posset: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo. Felix anima, quae non modo in seipsa, verum etiam in corpore suo, quamvis adhuc corruptibili, jam gustare et videre meruit: Quoniam suavis est Dominus! Nullatenus namque dubitandum est, quod cuicunque tam excellens donum concessum fuerit, carnalia mox in eo desideria potenter exstinguit, spiritualia vehementer accendit, ipsamque animam totam igne divini amoris liquefacit. Praeterea malignorum spirituum fugam insinuat, sanctorum angelorum praesentiam indicat; et praeoptatum divinae clementiae respectum tam felici quam veraci experimento denuntiat. Sic sic novit Dominus consolari humiles in servitio suo strenuos et devotos: novit etiam terrere desides et inertes, commoda carnis suae plus justo sectantes, praesenti quodammodo judicio declarans quod in futuro examine manifestandum propheta denuntiat; videlicet quid intersit inter servientem Domino, et non servientem ei; inter voventem Domino et reddentem, voventem et non reddentem; cui, secundum testimonium sacrae Scripturae, melius fuerat non vovere, quam post votum promissa non reddere. Itaque quod in supra memoratis personis, diversis pro qualitate meritorum stipendiis, corporaliter et visibiliter Dominus fieri voluit, hoc in cunctis servitium Dei profitentibus spiritualiter et invisibiliter actitari, certissime scire debemus. Sicut enim professionis suae memores, et nulla laboris seu vigiliarum instantia pertaesos, quominus quotidianum psalmodiae et hymnorum cursum prompta et alacri devotione persolvant, divinae dignationis pietas secretissima visitatione relevat, fovet et consolatur; sic nimirum professionis suae oblitos, et nec summis, ut aiunt, digitis arduos labores vigiliarum et servitii Dei tangere volentes, horrida daemonum colluvies variis illusionum et passionum phantasiis foedare non cessat, et in barathrum periculosissimum tepiditatis et negligentiae de die in diem procliviores efficere conatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).