Expositio in Apocalypsin
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 7014 Exinap
2.1
DE VISIONE SECUNDA.
2.1
Ratio deposcit ut post septem epistolas, quas ad septem Ecclesias, quae unam catholicam designant, Joannes direxit, in quibus fideles instituuntur, qualiter ad virtutum celsitudinem conscendere debeant, ejusdem Ecclesiae status atque sublimitas manifestius describatur.
2.1.1
DE VISIONE SECUNDA. CAPUT IV.--
2.1.1
Post haec vidi ostium apertum in coelo. Per ostium, Christus intelligitur, qui dicit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur. Quod ostium apertum esse dicitur; quia omnibus ad se venire desiderantibus, quamvis multis sceleribus deprimantur, ostium misericordiae suae aperire non dedignatur, sicut ipse dicit in Evangelio: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos. Per coelum autem Ecclesia designatur. Sed si omnis qui per ostium in ovile ovium, id est, in sanctam Ecclesiam introierit, salvabitur: reprobi, quorum innumerabiles intra sanctam Ecclesiam continentur, quo aditu introierunt? De hoc Dominum interrogemus; ait enim: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde; ille fur est et latro. Quicumque ergo hoc quod in baptismo promiserunt, observare nolunt, non per ostium in ovile ovium, sed aliunde ascenderunt. Et vox prima, quam audivi, tamquam tubae loquentis mecum, dicens. Vocem primam vetus Testamentum accipere possumus: sed melius mihi videtur, ut per vocem primam Joannem Baptistam intelligamus, de quo scriptum est: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante Dominum parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum. Sed et ipse Joannes se vocem vocat, dicens: Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta. Et quia praedicatio ejus circumquaque percrebuit, vox praedicationis ejus tubae similis dicitur. Sed quid vox ista dicat, audiamus: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri posthaec; id est, terrena desere, et ad coelestia animum erige. Aliter: Joannes evangelista personam eorum in hoc loco gerit, qui per Joannem Baptistam in Christum crediderunt, et multi eo tempore exstiterunt, qui Joannem Christum aestimabant: Joannes vero sursum auditores suos mentes erigere suadebat, cum se non Christum esse dicebat, sed alterum qui post se venturus erat, dicens: Non sum ego Christus: veniet vero fortior me post me, cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igne; et iterum: Illum oportet crescere, me autem minui. Sed et discipulos suos conscendere sursum monebat, cum se deserendum, et Christum esse sequendum manifesta ratione perdocebat. Deinde sequitur: Et ostendam tibi, quae oportet fieri post haec; ac si diceret: Si sursum cor erexeris, id est, si Christum fide secutus fueris, ea quae doceo, et quae ventura sunt, etiam ipso docente, facile cognoscere poteris.
2.1.2
Et statim fui in spiritu; id est, cum in Christum credere coepi, ex carnali spiritalis effectus sum. Et ecce sedes posita erat in coelo, et supra sedens. Per coelum, ut supra diximus, Ecclesia designatur: sedes vero posita in coelo, corda sanctorum in Ecclesia commorantium designat. Qui vero supra sedem visus est sedere, Deus est, qui in cordibus sanctorum suorum inhabitat atque sedet, sicut Apostolus dicit: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
2.1.3
Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardii. Jaspis viridis coloris est, sardius autem rubei: per viriditatem ergo jaspidis divinitas nostri Salvatoris: per ruborem autem sardii ejus humanitas designatur. Salvator igitur noster et viriditatem jaspidis in se continet; quia secundum divinitatem per omnia aequalis est Patri: et ruborem sardii; quia secundum humanitatem homo perfectus exsistit, sicut scriptum est: Perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens.
2.1.4
Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae. In Genesi legimus, quia dixit Deus ad Noe: Arcum meum ponam in nubibus coeli, et recordabor foederis mei sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem. Per arcum igitur, qui in signum clementiae Dei hominibus in terra consistentibus apparet, misericordia Dei non inconvenienter accipitur. Iris ergo, id est arcus, sedem Dei, id est, Ecclesiam circumdabat; quia ejus misericordia nos circumdando, protegit et gubernat, atque ab invisibilibus hostibus defendit: In ipso enim, sicut dicit apostolus, vivimus, movemur et sumus. Qui arcus similitudinem smaragdi habuisse dictus est, qui nimiae atque gratissimae viriditatis est: jaspis vero, de quo superius diximus, viridis coloris 513 est, sicut smaragdus. Sed ejus viriditas obtusa est: viriditas vero smaragdi perspicua est, cujus pulchritudo oculos intuentium ad se mirandam pertrahit. Per viriditatem ergo jaspidis, sicut diximus, divinitas nostri Salvatoris accipitur; quae obscura, et quibusdam nebulis obtecta est; quia divinitatem Redemptoris nostri nulla mens, sicut est, comprehendere potest: et quanto altius se mens ad perscrutandum erexerit, tanto amplior caligo ei objicitur. Per viriditatem vero smaragdi, quae perspicua est, misericordia Domini recte designatur; misericordia namque Domini tam perspicua est, ut nullus homo sanam mentem possidens, hanc ignorare valeat. Quis enim immensam misericordiam Dei, quam erga humanum genus exhibuit, et exhibet quotidie, ignorare potest; quamvis verbis perfecte explicari non possit? Sed et hoc quod viriditas hujus lapidis hebetatos oculos, si inspicitur, ad videndum acuit, potest misericordiae Dei convenire; quando enim in peccatis jacemus, et scelera nostra nos deprimunt, hebetatos oculos mentis habemus. Cum vero consideramus misericordiam Dei, qualiter meretrices et latrones, omniumque scelerum generibus depressos, etiam et persecutores suos per poenitentiam ad salutem reduxit, ad spem veniae reformamur. Et quia jam in perditionis fovea detinebamur, misericordiam Domini intuentes, atque de ea praesumentes, ad eum quem offenderamus, confugimus, ut ejus misericordia a morte perpetua liberemur. Quam misericordiam Dei Psalmista intuens, nec eam verbis explicare valens, ipsum Deum misericordiam suam vocavit, dicens: Deus meus misericordia mea.
2.1.5
Et in circuitu sedis sedilia vigintiquatuor, et supra thronos vigintiquatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae. Vigintiquatuor seniores in hoc libro aliquando Patres veteris Testamenti, aliquando novi, aliquando simul utrosque significant; sed in hoc loco Patres veteris Testamenti designant, qui vigintiquatuor sedilibus sedisse dicuntur; quando enim sedemus, a labore quiescimus. Per sedilia igitur vigintiquatuor libri veteris Testamenti designantur. Super vigintiquatuor igitur thronos, vigintiquatuor seniores sedisse visi sunt; quia Patres veteris Testamenti a laboribus et curis hujus saeculi, in lectione et meditatione divinorum librorum quodammodo quiescebant. Sed quaerendum nobis est, cum sedes Ecclesiam significet, cur in circuitu sedis haec sedilia disposita esse dicantur. Nimirum quia quisquis paterfamilias domum suam tutam a latronibus et inimicis esse desiderat, hanc aut muro, aut sepe, aut pariete circumdat. Similiter Ecclesia et contra haereticos et contra paganos, qui fidem Christi in ea dejicere volunt, veteris Testamenti libris munitur; quia quando ea quae colit, longe ante adventum Christi fuisse praedicta probat, jacula inimicorum fidem Christi evertere cupientium, longe a se repellit. Qui senes circumamicti vestimentis albis fuisse dicuntur, et in capitibus eorum coronae aureae: per alba vestimenta vitae puritas, per coronas autem aureas opera bona designantur.
2.1.6
Et de throno( id est, de Ecclesia) procedunt fulgura, et voces, et tonitrua. Per fulgura miracula, quae per sanctos suos operatur Deus: per voces praedicatio: per tonitrua vero terror gehennae ignis designatur; quia sancti praedicatores eos, quos amore coelestis patriae a vitiis revocare nequeunt, eis tormenta aeterna, quae impiis praeparata sunt, opponunt; ut quos blanditiis nequeunt, saltem terroribus a vitiis compescant. Et septem lampades ardentes ante thronum. Quid sint septem lampades, ipse exponit, cum dicit: Quae sunt septem spiritus Dei. Per septem spiritus Dei septem dona Spiritus sancti debemus intelligere, quae in Dominum requievisse propheta Esaias manifestat dicens: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis: et replebit eum spiritus timoris Domini. Hae igitur septem lampades, id est, septem dona Spiritus sancti, ante sedem, id est, ante conspectum Ecclesiae suae ardere dicuntur; quia sine lumine harum virtutum in nocte hujus saeculi positi, per vitae vias ad coelestem patriam gradi non possumus. Quod autem Christum haec septem dona a Spiritu sancto accepisse dicit, ad humanitatis ejus mysterium pertinet; nam secundum divinitatem in nullo augeri potuit, sine quo nihil esse potuit.
2.1.7
Verum quaeri potest, cur propheta cum haec septem dona in Christum descensura esse diceret, a majoribus coepit, et descendendo ad minora pervenit. Sed non abs re esse factum videbitur, si diligenter inspiciatur. Nam quia Dominus noster Jesus Christus de illa coelesti beatitudine, in qua aequalis erat per omnia Patri, ad terras descendere, et homo fieri dignatus est, et ab angelis minorari voluit, quos ipse creaverat; non inconvenienter haec septem dona descendendo accepit; quia voluntatem Patris descendendo et humiliando se usque ad mortem adimplevit, sicut dicit Apostolus: Humiliavit semet ipsum usque ad mortem, mortem autem crucis. Nos autem qui ab ipsa perditionis fovea ad coelestia sublevamur, a minoribus incipimus, ut ad majora crescendo perveniamus.
2.1.8
Quomodo autem haec septem dona super Christum descenderint, prout Dominus dederit, breviter dicamus. Spiritus sapientiae super hominem Christum requievit, quando Filius Dei secundum divinitatem, qui sapientia Patris dicitur, in eum descendit.
2.1.9
Spiritus intelligentiae in eum requievit, quando omnibus virtutibus est ditatus, sicut in Evangelio scriptum est: Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia coram Deo et hominibus.
2.1.10
Post intellectum consilium sequitur. Consilium a consulendo dicitur; nam si aliquod periculum nobis imminet, consilium a sapiente perquirimus, qualiter periculum evadamus. Similiter et cum ad aliquam dignitatem saeculi conscendere cupimus, consilium quaerimus qualiter ad id quod desideramus, pervenire valeamus. Christus igitur est consiliator noster, qui consilium dat qualiter pericula aeterna evadamus; et consilium quod dat, ipse perficit, cum a periculis aeternis nos liberat. Similiter et consilium dat qualiter ad haereditatem paradisi pervenire possimus, et ad ipsa gaudia ipse nos perducit. Spiritus itaque 514 consilii in homine Christo descendit, dum a Spiritu sancto percepit doctrinam Evangelii, in qua consilium consistit omnium hominum salvari cupientium.
2.1.11
Spiritus etiam fortitudinis super Christum requievit, quando ad debellandum hostem antiquum fortis inter homines apparuit. De hac sua fortitudine ipse dixit in Evangelio: Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
2.1.12
Post fortitudinem sequitur scientia. Apud homines multae scientiae sunt; sunt namque diversarum artium diversae scientiae. Est scientia in litteris, est in mundanis legibus, est in augendis rebus temporalibus, est etiam scientia in praecavendis periculis; sunt etiam multi, qui per subtilitatem sensus quaedam futura praevident. Sed has scientias aliquando boni, aliquando mali possident: scientiam vero quae in Christum descendit, nullus nisi bonus habere potest. Quae tanta fuit, quantam nulla mens comprehendere potuit: In ipso enim sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Videtur itaque mihi per spiritum scientiae aliquod factum ejus non debere intelligere; praevidens namque Salvator noster, si accessum hominum peccatorum devitaret, multos sceleratos in desperationis foveam esse decidendos, peccatoribus per societatem corporis se conformari voluit, manducans videlicet et bibens cum eis, tactus etiam meretricum non respuens: qui etiam et latroni in initio confessionis ejus paradisum repromisit, ut omnibus peccatoribus salvari cupientibus spem veniae tribueret. Pharisaei vero spiritum scientiae non habentes, reprehendebant eum; eo quod cum publicanis et peccatoribus manducaret. Sed ipse spiritum scientiae possidens, dixit eis: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus: non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam.
2.1.13
De spiritu vero pietatis non est necesse nobis quidquam dicere. Quid enim tam pium, quam ille qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; et cum posset a morte potestate sua liberari, se pro salute generis humani et teneri, et ligari, et conspui, et alapis caedi, et flagellari, et crucifigi permisit?
2.1.14
Spiritus vero timoris Domini, qui ultimus ponitur, ad passionem pertinet; non quod timore coactus sit, ut pro salute generis humani moreretur: sed timorem pro obedientia accipere debemus, de qua ipse dicit: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me, Patris. Nam et filium, qui patri carnali est per omnia obediens, patrem timere dicimus, cum illa obedientia non sit timoris, sed amoris. De quo timore Psalmista dicit: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi; non autem timor, sed charitas Dei in saeculum saeculi permanebit.
2.1.15
Nunc qualiter haec septem dona Spiritus sancti unicuique fidelium conveniant, breviter dicendum est. Et quia nos, qui per primae praevaricationis culpam in perditionis laqueo jacebamus, misericordia Dei ad superna reducimur ab inferioribus, id est, a timore Dei incipimus, ut ad superiora, id est, ad sapientiam proficiendo crescamus. Et quibus gradibus Christus humiliando se ad nos descendit, salutemque nostram moriendo perfecit, eisdem gradibus et nos ad eum conscendere debemus; faciendo videlicet praecepta ejus, quae in donis septem Spiritus sancti continentur. Spiritus igitur timoris Domini super unumquemque peccatorem requiescit, cum considerans peccata sua, justumque judicium Dei pertimescens, poenasque ignis aeterni, quae impiis praeparatae sunt, ad poenitentiam lacrymasque convertitur, et amarissime flere incipit, quod delectabiliter gessit.
2.1.16
Spiritus vero pietatis super quemlibet peccatorum requiescit, dum audiens scripturam dicentem: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum; et Dominum dicentem: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis, alere egentes, vestire nudos, et caetera pietatis opera incipit exercere; ut Deum alios miserando propitium sibi faciat, quem peccando offenderat. Unde et Daniel propheta regem impiissimum, ut peccata sua eleemosynis redimeret, et misericordiis pauperum, admonere studuit.
2.1.17
A pietate ad scientiae spiritum conscenditur; nam quamvis videatur aliquis scientiam possidere, stultus est, si male vivit. Quid enim stultius, quam timorem Dei a mente abjicere, vitiis deservire, rapidoque cursu ad interitum properare? Si igitur stultitia est vitiis deservire, et scientia optima est vitia deserere, atque ad Deum tota mente converti; quicumque per timoris spiritum peccata sua plangere incipit, et per pietatis spiritum misericors erga indigentes esse studet, ut Deum alios miserando, misericordem sibi faciat, necesse est ut per donum sancti Spiritus scientiae spiritum possideat. Quicumque enim converti ad Deum desiderat, necesse est ut vitia derelinquat: et quicumque vitia deserere cupit, necesse est ut per doctrinam divinarum Scripturarum, sive per praedicationem sanctorum virorum, discat quae sint genera vitiorum, qualiter homines illaqueent, et quibus modis exstingui possint; quae sint etiam deceptiones daemonum, et qualiter contra eos pugnandum sit: hoc est igitur scientiae spiritum possidere.
2.1.18
Et quia Salomon dicit quia qui addit scientiam, addit et laborem; a scientia ad fortitudinis spiritum conscenditur. Nam sicut quilibet praeliator non contra eum, quem in vinculis tenet, pugnat, sed potius contra eum, qui resistere ei vult: ita et diabolus non contra eum, quem vinculis peccatorum constrictum tenet dimicat; sed potius contra eum, qui peccare desistit, et ad Deum tota mente revertitur. Quicumque ergo per poenitentiam, pietatisque opera a diaboli vinculis absolvi meretur, atque contra eum per scientiae spiritum bellum cupit instruere; necesse habet ut a Spiritu sancto fortitudinis donum accipiat: quo instructus, et interiores hostes, id est, vitia funditus possit exstinguere, et exteriores, videlicet homines, per patientiam superare, omniaque jacula daemonum scuto fidei a se repellere.
2.1.19
A fortitudine ad consilium conscenditur: consilium autem salutis nostrae in praeceptis consistit evangelicis. Quisquis igitur vitia in se exstinguere per fortitudinis spiritum potuit, necesse est ut ad mandata 515 Evangelii perscrutanda, atque in corde suo recondenda transeat; ubi consilium reperiet, qualiter ad perfectionis culmen conscendere valeat.
2.1.20
Et quia mandata Evangelii sine virtutibus custodiri non possunt, a spiritu consilii ad intellectum conscenditur, in quo perfectio virtutum tota consistit. Intellectus vero donum a Spiritu sancto fideles accipiunt, cum omnibus virtutibus ditari merentur; ille enim verum intellectum possidet, qui fide illuminatur, qui pudicitia mundatur, patientia decoratur, qui humilitate munitur, qui charitate refulget, caeterisque virtutibus consummatur.
2.1.21
Et quia per operationem virtutum ad culmen perfectionis conscenditur, sapientia intellectui praeponitur, in qua tota perfectio consistit. De hac perfectione Dominus dicit in Evangelio: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Sunt namque multi, qui ad perfectionis culmen subito conscendere conantur: sed quia per gradus virtutum non conscendunt, facile corruunt. Quid enim prodest substantiam relinquere, si iram, odium, ebrietatem, invidiam, superbiam, vanam gloriam, caeteraque vitia, quae occidunt animam, a mente sua non abjiciat? Non enim prodest arborem conscendere, ut leonem evadat; si serpentem in sinu gestet, cujus veneno pereat. Nec dicit Dominus illum perfectum esse, qui substantiam tantummodo dimiserit; sed eum qui et substantiam dimiserit, et ipsum secutus fuerit. Sequimur autem illum, quando imitamur. Ad hoc igitur perfectionis culmen ille competenti gradu conscendit, qui prius vitiis abrenuntiatis, per actualem vitam quae virtutibus perficitur, ad contemplativam conscendit, in qua soli Christo conjungitur, qui est sapientia Patris, Filiusque Dei, et civis Hierusalem coelestis efficitur.
2.1.22
Nunc qualiter descensioni Christi per gradus septem donorum Spiritus sancti ascensio fidelium conveniat; breviter demonstremus. Ultimus descensionis Christi gradus est timor Dei, per quem passionem et mortem ejus diximus fuisse designatam, et primus ascensionis ad Deum convertentium. Congruit autem mors Domini iis, qui per spiritum timoris Domini peccata sua deflent; quia in morte Domini remissio consistit omnium peccatorum: nec perfecta remissio peccatorum esse posset, si ille pro nobis mortuus non fuisset.
2.1.23
Sextus descensionis Christi gradus est pietas, et secundus ascensionis poenitentium. Congruit autem pietas fidelium cum pietate Domini; quia ille iis qui secundum animam erant miseri, misericordiam suam impendit, ab aeterna morte sua morte eos liberans, et isti iis qui secundum corpus sunt miseri, misericordiam impendunt, largiendo eis corporum necessaria, quibus in judicio ipse dicturus est: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
2.1.24
Quintus descensionis Christi gradus est scientia, et tertius ascensionis fidelium. Convenit autem spiritus scientiae qui fidelibus datur, cum spiritu scientiae, qui homini Christo oblatus est; quia ille ut peccatores salvos faceret, semetipsum illis conformare non est dedignatus: et isti ut peccata evadant, ad eum per spiritum scientiae confugiunt, qui potestatem habet dimittendi peccata.
2.1.25
Quartus descensionis Christi gradus est fortitudo, et quartus similiter ascensionis fidelium. Congruit autem fortitudo fidelium fortitudini Christi; quia ea fortitudine isti vincunt diabolum, qua et Christus vicit, fortitudine videlicet Christi, non sua; sicut ipse dicit: Sine me nihil potestis facere.
2.1.26
Tertius descensionis Christi gradus est spiritus consilii, et quintus ascensionis fidelium. Conjungitur autem consilium fidelium consilio Christi, cum ad praecepta Evangelii servanda se transferunt, in quibus perfectum consilium consistit omnium sanctorum.
2.1.27
Secundus descensionis Christi gradus est intellectus, et sextus ascensionis fidelium. Congruit autem intellectus fidelium intellectui Christi, cum easdem virtutes quas ipse a Spiritu suo percepit, easdem et sancti ejus ab ipso percipere merentur.
2.1.28
Primus descensionis Christi gradus est sapientia, et septimus ascensionis fidelium; quia Christus est sapientia Patris, et ab ipso omnis sapientia oritur. Sancti igitur qui per operationem virtutum Domino copulantur, ab ipso sapientiam, in qua totius bonitatis summa consistit, percipiunt. Quibus ipse per Salomonem loquitur, dicens: Si quis diligit sapientiam, ad me declinet, et eam inveniet: et eam cum invenerit, beatus est, si tenuerit eam.
2.1.29
Sequitur: Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum, simile crystallo. In templo Salomonis mare aeneum fuisse legimus, in quo lavabantur sacerdotes, antequam accederent ad altare, ad hostias offerendas: aeris vero splendor quadam nigredine cito obnubilatur. Per mare itaque aeneum lex Moysi designatur, quae fulgorem spiritalis intelligentiae litterae nigredine obscurat. Et sicut aes si lima teratur, splendor ejus aperitur; ita et spiritalis intelligentia, quae litterae superficie obscuratur in Lege, si a fidelibus viris diligenter discutiatur, per gratiam Dei manifestatur. In hoc igitur mari sacerdotes lavabantur; quia per sacrificia et per quasdam observationes legales, quaedam peccata veteris populi delebantur. Per mare ergo vitreum atque crystallum non inconvenienter novum Testamentum intelligitur. In hoc autem mari tria invenimus, mare, vitrum, atque crystallum: per mare igitur historia, per vitrum moralis intelligentia, per crystallum autem spiritalis intelligentia designatur. Per vitrum ergo, ex quo specula fiunt, non incongrue moralis intelligentia accipitur; quia sicut homo quidquid turpe in facie gerit, in speculo deprehendere potest: ita et quidquid vitiosum in animabus hominum esse potest, moralis intelligentia patefacit. Per crystallum autem, quae clarior est omnibus gemmis, et quae flammas splendoris, saepe etiam et ignem de se emittere solet, spiritalis intelligentia exprimitur, quae obscura quaeque in divinis Scripturis elucidat, mentes spiritalium sensuum flammis illuminat, quosdam etiam in amorem Dei, amoremqe coelestis patriae accendit.
2.1.30
Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Hoc secundum historiam stare non potest; neque enim 516 tam parvus numerus et ambitum sedis, et medietatem obtinere poterat; sed spiritaliter intelligendum est. Quatuor igitur animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae, qui eorum doctrinam sequuntur, designant. In circuitu vero sedis quatuor animalia stant; quia doctores Ecclesiae populum sibi commissum et a visibilibus et ab invisibilibus hostibus quanta virtute possunt, defendunt. In medio sedis consistunt, quia unumquemque eorum ut in virtutibus omnibusque bonis operibus proficiant, admonere non desinunt. Quatuor ergo haec animalia ante et retro oculos habuisse visa sunt, quia praedicatores sancti et futura et praeterita inspiciunt. Ante oculos habent, quia diem judicii, damnationemque impiorum, gloriamque justorum dum inspiciunt, auditoribus suis quid cavere, et quid appetere debeant, ostendunt. Retro oculos habent, quia vitam praecedentium patrum dum intuentur, et ipsi in eorum imitatione proficiunt, eorumque vitam atque doctrinam auditoribus suis anteponunt; ut et ipsi in eorum imitatione proficiant.
2.1.31
Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. Figuras quatuor animalium non omnes auctores uno modo exposuerunt; sed ab antiquioribus nobis traditum est, ut per leonem Marcum intelligeremus, per vitulum Lucam, per hominem Matthaeum, per aquilam volantem Joannem; eo quod Marcus a desertis incipiat, Lucas a sacerdotio Judaeorum, Matthaeus ab homine, id est, a Christi generatione, Joannes vero a divinitate Christi. Quidam vero alium ordinem sequentes, per leonem Matthaeum, per vitulum Marcum, per hominem Lucam, per aquilam vero Joannem designatum fuisse putant. Nam per leonem, qui rex est bestiarum, ideo Matthaeum designatum fuisse dicunt, eo quod ipse Christum secundum humanam naturam ex regia stirpe descendisse narraverit: ipse etiam tempore nativitatis ejus stellam apparuisse dicit, quae eum Regem coeli et terrae, angelorum, hominumque fuisse demonstravit: Magos etiam veluti Regem mundi ad adorandum eum ob Oriente perduxit: sed et regem terrae, id est, Herodem, tempore nativitatis ejus cum omnibus ministris suis turbatum fuisse dicit; quia sicut quilibet rex qui parvae potentiae est, si alterum regem qui magnae potentiae est, contra se, ut regnum ejus invadat, venire cognoverit, contremiscit et conturbatur: ita et Christo in carne veniente, qui Rex futurus erat mundi, Herodes turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo; nam et munera quae Magos Christo obtulisse narrat, eum Regem, Deum, et Dominum esse omnium creaturarum demonstrant. Marcum vero propter simplicitatem eloquii per vitulum signatum fuisse dicunt: Lucam per hominem, eo quod ipse generationem Christi secundum humanitatem plenius quam caeteri prosecutus est; namque ab ipso qualiter ab angelo annuntiatus sit, didicimus, qualiter natus, qualiter sit in praesepio positus, qualiter circumcisus, qualiter in templo praesentatus, qualiter usque ad maturam aetatem crescendo pervenerit. Joannem per aquilam designatum fuisse nullus est, qui neget.
2.1.32
Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas, et in circuitu et intus plena sunt oculis. Per senarium numerum qui perfectus est, perfectio sanctorum designatur, ad quam nullus nisi per doctrinam Evangelii valet assurgere: Lex enim nullum ad perfectum adduxit. Senas vero alas quatuor animalium si simul junxeris, vigintiquatuor invenies. Videntur ergo mihi eamdem significationem habere, quam et vigintiquatuor sedilia, quae vigintiquatuor libros veteris Testamenti significasse diximus. Sedilia autem cum semper terrae haereant, eos qui in eis requiescunt, ad terram aliquantulum incurvant: alae vero eos quibus innexae sunt, ad excelsa sublevant. Libri igitur veteris Testamenti antiquis patribus sedilia fuerunt; quia eos secundum litteram intelligentes, nequaquam ad eorum intelligentiam spiritalem se erigere perfecte potuerunt: sed haec sedilia patribus novi Testamenti in alas conversa sunt; quia libros veteris Testamenti spiritaliter intelligentes, per eorum doctrinam ad coelestia quotidie sublevantur.
2.1.33
Verum quia hic numerus, id est, viginti quatuor, in hoc libro saepe invenitur; placuit ut de sacramentis hujus numeri pauca dicamus. Partes namque hujus numeri sunt, unus, duo, tres, quatuor, sex, octo, duodecim. Unus qui in capite ponitur, unum Deum significat: duo vero qui sequuntur, duo testamenta indicant: tres ad Trinitatem pertinent: post tres non inconvenienter quatuor sequuntur, quia per doctrinam quatuor Evangeliorum fides nobis sanctae Trinitatis manifestata est: post quatuor vero sex, qui perfectus est numerus, sequuntur; quia sine doctrina Evangelii nullus ad perfectionis culmen conscendere potuit; quia Lex, sicut dicit Apostolus, nullum ad perfectum adduxit: post sex octo sequuntur, quia octo sunt virtutes, quae dimicant contra vitia, sine quarum operatione nullus ad fastigium perfectionis valet conscendere: post octo sequuntur duodecim, quia per doctrinam apostolorum ad fidem pervenimus, quae mater est omnium virtutum.
2.1.34
Quatuor ergo animalia in circuitu et intus plena esse oculis dicuntur. Per circuitum totum corpus intelligere debemus; nam Ezechiel cum de iis animalibus loqueretur, dicit totum corpus eorum plenum fuisse oculis. Sancti igitur retro oculos habent, quando audientes comminationem Domini dicentis: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno Dei( Lucae IX, 62); tota virtute laborant, ne in mala quae se aliquando egisse meminerunt, relabantur: quamvis ea ante mentis oculos ad humilitatis suae custodiam ponere non desistunt. Ante se oculos habent, quando audientes vocem Domini dicentis: Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus, invenerit vigilantem; bona quaecumque possunt, operari non desinunt, ut tempore mortis suae, Domino veniente, parati inveniantur. A sinistris oculos habent, cum omnia tentamenta daemonum scuto fidei a mentibus suis repellunt: a dextris oculos habent, cum sollicite cavent, ne pro bonis operibus extollantur. Sive a dextris et a sinistris oculos habent, cum eos nec prospera erigere, nec adversa possunt inclinare. Inferius 517 oculos habent, cum desideria carnalia exstinguendo calcant: superius oculos habent, cum ad coelestem patriam toto mentis desiderio anhelant: intus oculos habent, dum corda sua a sordidis cogitationibus custodiunt.
2.1.35
Et requiem non habebant die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Quia requies reproborum, vita praesens est; sequitur eos tribulatio, quae finem non habet: justi autem in hoc saeculo tribulantur, ut requiem aeternam possideant, dicente Paulo apostolo: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei. Aliter: sancti requiem non habent, quia a laudibus Dei et orationibus non cessant, dicente Domino: Oportet semper orare, et non deficere; et Paulus apostolus loquitur dicens: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Sed quaerendum nobis est, quomodo sine intermissione orare possimus. Multi enim sunt, qui cum sint assidui in orationibus, in psalmodiis, in missarum celebrationibus, et eleemosynas multas largiantur; tamen superbia inflantur, avaritiae aestibus ardent, pecunias quacumque arte possunt, congregant; in tantum ut etiam ipsos pauperes, quorum misereri debuerant, quibusdam argumentis insectentur, ut ex eorum parva substantia opes suas augeant, dicentes hoc se legaliter facere, cum ista lex non sit Dei, sed stropha diaboli. Sed et in monasteriis multi inveniuntur, qui in vigiliis, in psalmis, in orationibus, et missarum celebrationibus sunt dediti, et tamen ira saepissime et facile inflammantur: quidam vero ebrietati et gulae deserviunt; quidam etiam odium in corde longo tempore portant: quidam in bonis, quae agere videntur, favores et laudes hominum quaerunt: quidam invidia, quidam detractionibus, aut caeteris vitiis deprimuntur. Et quid plura? Omnem sanctitatem quam sermonibus usurpant, indignis moribus deturpant atque devenustant.
2.1.36
Ad istorum ergo caecitatem demonstrandam quamdam similitudinem proponam. Homo quidam usque ad collum defixus in limo tenebatur; cumque vidisset quemdam praetereuntem, extendens manum, clamabat dicens; Miserere mei, et extrahe me ab hoc luto. Cumque manum extendisset, ut eum extraheret, iste manum quam extenderat, sub luto demersit. Cumque ille qui ad extrahendum venerat, recedere vellet, iste iterum ut erueretur, postulabat. Cumque ille secundo ad eruendum manum extenderet, iste sicut prius manum sub luto demersit. Cumque crebrius hoc faceret, ille iratus dixit: Cur petis ut eruaris, cum in tuo periculo persistere velis? Et quia interitum tuum diligis, posside quod elegisti. Similiter et isti Deum deprecantur assidue, ut a vitiis eruantur; et tamen ipsa vitia ita amplectuntur, ut ab eis nullo modo divelli possint. Ponamus ergo ante oculos, duos: unum doctum assidue orantem, psallentem, missas celebrantem: et tamen quibusdam vitiis subditum: alterum vero indoctum, idiotam, attamen fidelem, Deum timentem atque amantem, proximum diligentem, patientem, humilem. Quis horum tibi videtur Apostoli sententiam servasse, qua dicit: Sine intermissione orate; ille qui assidue orat, et quibusdam vitiis subjacet: an iste qui nescit orare, et tamen mundus est a vitiis, et operibus bonis deditus? Omnibus claret istius innocentiam atque bona opera magis exaudire Deum, quam illius voces, cujus vita quibusdam vitiis sordescit. Ille igitur sine intermissione orat, qui congruis temporibus mente et lingua Deum deprecatur, et in bonis operibus assiduus est. Qui quando dormit, aut aliquibus operibus humanae vitae necessariis est occupatus, opera ejus refulgent in conspectu Dei, et ipsa sunt intercessores ejus apud Deum, sicut ad Cornelium loquitur angelus, dicens: Orationes tuae et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
2.1.37
Quid autem quatuor animalia indesinenter dicant, audiamus: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. Ter sanctum Deum vocantes, demonstrant Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Quod autem dicunt: Dominus Deus omnipotens, a pluralitate transeuntes ad singularitatem, ostendunt Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius esse dominationis, unius deitatis, unius omnipotentiae. Sed quaerendum nobis est, si quatuor animalia non solum quatuor evangelistas, sed et omnes doctores Ecclesiae designant; cur sanctam Trinitatem indesinenter invocare dicantur, cum sancti Dei aliquando in orationibus, aliquando in lectione, aliquando in praedicatione, aut diversis necessitatibus occupentur. Praedicatores ergo sancti dum fidem sanctae Trinitatis et mente retinent, et ore profitentur, dum opera fidei adimplent, dum eamdem fidem et opera fidei quibuscumque possunt, praedicant, dum etiam in orationibus et in gratiarum actionibus ipsum qui est trinus et unus Deus, exorant et laudant, dum secundum Apostolum, sive manducant, sive bibunt, omnia in nomine Domini Jesu Christi faciunt, Trinitatem sanctam indesinenter invocant. Quod autem sequitur: Qui erat, et qui est, et qui venturus est; jam superius dictum est.
2.1.38
Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum; procedebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. In hoc loco per quatuor animalia, quatuor libri Evangeliorum designantur: per viginti quatuor seniores, Patres novi Testamenti accipi possunt. Quatuor ergo animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum dant; quia doctrina Evangelii in universo orbe legitur et praedicatur, per quam gloria et honor et benedictio Patri et Filio et Spiritui sancto datur. Ad vocem igitur quatuor animalium, viginti quatuor seniores ceciderunt ante sedentem in throno, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum, quia sancti Dei per universum orbem constituti audientes doctrinam Evangelii, humiliant se in conspectu Dei, ut cum ipso vivant in saecula saeculorum. Et mittebant coronas 518 suas ante thronum, dicentes. Per coronas opera bona fuisse designata superius diximus: sancti ergo coronas suas ante thronum mittunt, dum quidquid boni agunt, Deo tribuunt, non sibi, secundum Apostoli praeceptum: Qui gloriatur, in Domino glorietur.
2.1.39
Quid autem dicant, audiamus: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem. Superius dixit quatuor animalia gloriam et honorem et benedictionem Deo dedisse: hic autem viginti quatuor seniores dicunt gloriam et honorem et virtutem Deo accepisse, virtutem pro benedictione commutantes. Quid vero aliquis Deo dare potest, aut quid Deus ab aliquo accipere potest; cum ipse creaverit omnia; et sine quo nihil esse potest, et qui dicit in Evangelio: Sine me nihil potestis facere? Si enim sancti sine Deo nihil possunt facere, quid possunt dare illi? Igitur quia hominum talis est natura, ut nihil boni a se habere possint, nisi ab ipso accipiant, qui est summe bonus; dat Deus sanctis suis, unde ipsi eum remunerent. Regnum namque coelorum Deus promisit sanctis suis, attamen si pretium bonorum operum pro eo dederint: et quia electi hoc pretium non habent, nisi ab ipso accipiant; ipse dat pretium, unde ab ipso emant vitam aeternam. Dant itaque sancti gloriam Deo quando quidquid boni faciunt, eo studio faciunt ut glorificetur Deus per ipsos, sicut ipse dicit in Evangelio: Videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Nam et Joannes Petrum dicit morte sua Deum clarificasse. Dant honorem, quando in omnibus quae agunt, honorem Dei quaerunt, non suum. Superius benedictio tertio loco ponitur, hic autem virtus: et quia sancti, dum magna faciunt, benedicuntur ab hominibus, convenit virtus cum benedictione. Sed quantum sancti pro magnis operibus quae faciunt, laudes hominum detestantur, liber Actuum apostolorum nobis indicat. Nam Petrus et Joannes cum claudum sanassent, et omnium oculi essent intendentes in eos, quasi sua virtute hoc fecerint, Petrus oculorum benedictiones devitans, dixit ad eos: Viri fratres, quid nos intuemini, quasi in nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob suscitavit Filium suum Jesum. Et in sequentibus: In cujus nomine astat hic coram vobis sanus. Similiter Paulus et Barnabas cum aegrotum in Lystris sanassent, et populi vellent eis sacrificare, sciderunt vestimenta sua, dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos homines sumus, similes vobis. Possumus et hoc de Christo intelligere, quem secundum humanitatem et gloriam, et honorem, et virtutem accepisse manifestum est.
2.1.40
Sequitur: Quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt. Si hoc eo sensu intelligendum est, quo et illud: Qui fecit, quae futura sunt; omnes ergo creaturae erant in potestate et voluntate Dei, antequam crearentur: creata vero sunt eo tempore, quo disposuit Deus. Ipse igitur qui cuncta creavit ex nihilo, creare dignetur in nobis cor mundum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).