Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Expositio in Apocalypsin
Auctor incertusApoc 3.4 · 7014-exinapMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
More
Original / primary: 7014 Exinap
3.4.1
DE VISIONE TERTIA. CAPUT VIII.--
3.4.1
Et cum aperuisset sigillum septimum. Apertio septimi sigilli ad nativitatem Christi pertinet: sed quaerendum nobis est, cur in septimo, non in quinto loco ponatur. In Genesi scriptum est, quia sex diebus fecit Deus cuncta, quae ex coelo et terra originem sumpserunt, septimo autem requievit; et idcirco vocavit diem septimum sabbatum, id est, requiem. Quae est autem requies nostra, nisi Christus? Non inconvenienter ergo in septimi sigilli apertione nativitas Christi ponitur; quia ipse est requies omnium sanctorum suorum, quae per septimum diem figuratur. Et quia ea quae in nativitate Christi gesta sunt, spiritalem intelligentiam obtinent; septimum sigillum Christus aperuit, cum ea quae per significationem gesta sunt, doctoribus Ecclesiae per inspirationem Spiritus sancti manifestavit. Factum est silentium in coelo quasi media hora. Per silentium pax quae ab Octaviano Augusto, Christo nascente, per universum orbem facta est, designatur. Media autem hora silentium factum est, quia pax quam Ecclesia in initio fidei apud paganos habuit, pauco tempore mansit; nam a Nerone imperatore interrupta est, et Petro Pauloque interfectis, praecepit omnes christianos persequi.
3.4.2
Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illi septem tubae. Ordo istorum septem angelorum in sequentibus est; nam sicut praeco ante regem aut principem mittitur, qui ejus adventum annuntiet; ita et Joannes, quia magna erant quae per angelos designabantur, eorum memoriam facere voluit, antequam ad eorum narrationem veniret.
3.4.3
Et alius angelus venit, et stetit ante altare, habens thuribulum aureum in manu sua: et data sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante Dominum. Iste angelus Christum significat: venit autem, quia per incarnationis mysterium in mundo apparuit: per altare autem aureum Ecclesia designatur. Qui ante altare stetisse dicitur; jacebat namque Christus in incredulis, qui eum purum hominem aestimabant: stabat vero cum fidelibus, qui eum Deum verum esse credebant. Ante altare ergo stetit, quia apostolis et caeteris credentibus, ex quibus Ecclesia tunc constabat, quod Deus esset, manifestavit. Per thuribulum vero quod in manu tenebat, corda apostolorum, caeterorumque fidelium demonstrantur. Quod aureum fuisse dicitur, quia corda discipulorum per fidem purificata, et per sapientiam quam a Christo didicerant, erant inaurata. Quod thuribulum in manu tenuisse dicitur, quia corda apostolorum in manu Dei erant, sicut dicit Salomon: Cor regis in manu Dei, quocumque voluerit inclinabit illud. Numquid cor istius Salomonis in manu Dei erat, quando idola adorabat? Numquid cor Antiochi aut Herodis in manu Dei erat? Numquid corda regum sanctos Dei persequentium in manu Dei erant? In manu diaboli erant, qui ad quaecumque volebat facinora, ea inclinabat: corda vero regum spiritalium, id est, sanctorum in manu Dei sunt; et ideo quocumque voluerit, inclinabit ea.
3.4.4
535* Sequitur: Et data sunt ei incensa multa. Incensa multa praecepta sunt Evangelii; incensa enim in thuribulo ponuntur, ut calore ignis accepto, flagrantiam odoris sui circumquaque spargant: similiter et Christus doctrinam Evangelii in cordibus discipulorum suorum posuit, qui igne charitatis succensi, odorem fidei suae per omnes gentes sparserunt. Unde et sequitur: Ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est in conspectu Dei. Genera orationum plura sunt; orant namque fideles verbis, Deum deprecantes, ut dimittantur eis omnia peccata eorum: orant et eleemosynas largiendo, sicut dicit Dominus in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Et in alio loco scriptum est: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Orant etiam dimittendo proximis, quae in eis deliquerunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: Si remiseritis hominibus peccata eorum, et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Orant nihilominus et praecepta charitatis servando, quemadmodum scriptum est, quia universa delicta operit charitas. Ille igitur salubriter orat Deum, qui servat mandata Dei; nihil enim prodest nobis clementiam Dei verbis implorare, et operibus irritare. Super altare ergo aureum de orationibus sanctorum dedit Deus, quando super corda credentium fidem, doctrinam, actusque apostolorum, caeterorumque praedicatorum posuit; ut haberent unde erudirentur et quod imitarentur.
3.4.5
Unde et sequitur: Et ascendit fumus aromatum de orationibus sanctorum, de manu angeli in conspectu Dei. Per fumum aromatum non solum orationes fidelium, sed et flagrantia bonorum operum designatur, quae ab Ecclesia indesinenter ascendit in conspectu Dei. Qui fumus de manu angeli conscendere dicitur: quia quidquid boni fideles faciunt, operante Deo faciunt, sicut dicit ipse: Sine me nihil potestis facere.
3.4.6
Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram. Et facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per ignem Spiritus sanctus designatur: angelus itaque, id est, Christus thuribulum, id est, corda discipulorum, de igne altaris, id est, de Spiritu sancto implevit; quando post ascensionem suam in coelum, decimo die Spiritu sancto misso de coelo, corda discipulorum implevit, ac scientiam omnium linguarum dedit. Et si per altare Ecclesia designatur, cur Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris esse dicitur, sicut idem Joannes dicit: Nondum erat Spiritus datus; quia Jesus nondum fuerat glorificatus? Sed Spiritus sanctus antequam daretur, ignis altaris erat; quia per remissionis gratiam jam eum Ecclesia possidebat. Nam Dominus ante passionem suam promisit se Spiritum sanctum daturum discipulis suis; et idem Joannes cum verba Caiphae posuisset dicentis: Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat, intulit dicens: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant, congregaret in unum. Numquid ii qui in Christum credituri erant, qui per universas gentes dispersi idolis serviebant, filii Dei erant? Erant itaque jam filii Dei per praedestinationem; quia jam praedestinati erant ad vitam aeternam. Congregati sunt vero postea in unum, quando per fidem, quam in baptismate susceperunt, corpori Ecclesiae sunt sociati. Misit ergo angelus ignem, quem in thuribulo posuerat, in terram; quia doctrinam fidei, quam in cordibus apostolorum posuerat, per adventum Spiritus sancti in cordibus Judaeorum, qui per incredulitatem terra erant, per ora apostolorum effudit.
3.4.7
Facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus. Per fulgura virtutes quae per apostolos fiebant, per voces praedicatio, per tonitrua autem comminatio ignis aeterni designatur: per terrae motus vero conversionem Judaeorum possumus intelligere; conversi sunt namque ad poenitentiam per praedicationem beati Petri, sicut liber Actuum apostolorum narrat: Iis, inquit, auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos: Viri fratres, quid faciemus? Ostendite nobis. Et in sequentibus scriptum est, quia ad hanc primam Petri praedicationem crediderunt ex illis tria millia, postea vero innumerabiles. Hunc ignem, id est, Spiritum sanctum, super nos qui terra sumus, misericordia Domini nostri Jesu Christi effundere dignetur; ut ex carnalibus spiritales efficiamur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum, amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note