Auctor incertus
Genealogia comitum Buloniensium
Bulo 1.10
Choose a text
More by Auctor incertus
—
10518 Gecobu
1.1
NOTA.
1.1
Carolingicae domus genealogia primis temporibus ultra Ansbertum non ascendit. Sed postquam regnum adepti sunt Carolingi, non defuerunt qui eos per Blithildem a Merovingis deducerent, scilicet ut legitimo haereditatis jure possidere viderentur id quod revera per vim tantum atque assensu populi possidebant regnum. Hujusmodi sunt genealogiae infra p. 296 et SS. II, 308 propositae. Eorum vero qui, hac stirpe a regno Francorum dejecta, per Carolum ducem ex illa processerunt, genealogiam complures exhibent codices; qui quamvis multum inter se differant, ad unam tamen omnes reduci possunt
1.2
A. Formam primariam, anno fere 1096 conditam, quae a Priamo usque ad Godefridum Bullonensem descendit. Eam continet
1.3
1) codex Bruxellensis n. 9823 saec. XII, olim Pamelii, tum soc. Jesu Brugensis, exhibens Roberti et Fulcheri Historias, descriptionem Terrae sanctae, catalogos epp. Hieros., regum, paparum, descriptionem sanctuarii Lateranensis, miraculum in Saxonia, septem mir. mundi, genealogiam regum Francorum, carmen de Mahumeth, genealogiam nostram.
1.4
2) Vaticanus Christinae n. 236 post Hildeberti epistolas genealogiam habet, quae fortasse ejusdem generis est.
1.5
B. Secundae familiae codices dicimus, qui eidem notitiam Quomodo disjunctum sit regnum Francorum a genealogia Karoli Magni subjecerunt; scilicet
1.6
1) Marchianensis, jam Duacensis n. 838 s. XII, de quo. cf. Pertz Archiv. VIII, 430, eadem fere continens, quae A1 et B4.
1.7
2) Bruxellensis n. 9837 s. XII, post Bedae Chronicon.
1.8
3) Vaticanus Christinae n. 596, s. XII, post catalogum pontificum.
1.9
4) Vaticanus Christinae n. 712, membr., continens Roberti et Fulcheri Historias. R. descriptionem Terrae sanctae, catalogos epp. Hieros., descriptionem sanctuarii Lateranensis, catalogum pontificum, hanc genealogiam, descriptionem sanctuarii Constantinopolitani, lamentum de Carolo Flandrensi.
1.10
5) Vaticanus Christ. n. 637 chartac. s. XVII, continens Einhardi Vitam Caroli, Vitam Ludowici, hanc genealogiam.
1.11
6) S. Medardi Suessionensis, multum interpolatus et ad a. 1241 deductus, quem edidit Dachery Spic. II, 493.
1.12
C. Tertiae familiae est qui a Carolo Calvo incipit et in Eustachio desinit codex S. Quintini, dein Pamelii, tum soc. Jesu Brugensis, jam Bruxellensis, a. 1227 per Petrum monachum exaratus, post Hugonem Floriacensem, cf. Pertz Archiv. VII. 531, ex quo eam ediderunt Miraeus Dipl. Belg. I, 363. Le Roy Balduinus Avesnensis p. 2. Butkens Trophées I, preuves 5.
1.13
D. Quartae familiae codices a Karolo Magno eam incipiunt et ad Balduinum sextum sive ad annum fere 1172 deducunt
1.14
1) Aureaevallensis, jam Luxemburgensis n. 22, de quo cf. Arhiv. VIII, 593, continens Freculfum, Johannem de rege et septem sapientibus, Turpinum, genealogiam nostram.
1.15
2) Lobiensis quem edidit Martene Thes. III, 1431 et inde Brial XIII, 585.
1.16
3) Parisiense saeculi XVII apographum inter Baluzianos arm. II, p. 1, n. 3.
1.17
L. C. BETHMANN.
1.1
Priamus genuit Faramundum. Faramundus genuit Clodionem. Clodio quia sine filio fuit, successit ei in regno nepos ejus Merovecus. Merovecus genuit Hildricum. Hildricus genuit Clodoveum, quem sanctus Remigius baptizavit, et in baptismate mutato nomine vocatus est Ludovicus. Ludovicus genuit Lotharium et fratres ejus. Lotharius genuit Hilpericum et fratres ejus. Hilpericus genuit Lotharium magnum ex Fredegunde. Lotharius genuit Dagobertum et Blihildem sororem ejus. Dagobertus genuit Clodoveum et Sigebertum. Clodoveus genuit Lotharium Hildricum et Theodericum. Theodericus genuit Clodoveum et Hildebertum. Hildebertus genuit Dagobertum juniorem. Dagobertus junior genuit Lotharium. Hic Lotharius septem etate mensium apud villam regiam que Kala dicitur, ad nutriendum committitur, et majores domus Ragemfridus atque Hilpericus regnum invadunt. Blihildis vero soror Dagoberti senioris genuit Arnoldum ex Ansberto illustri viro. Arnoldus genuit Arnulfum, post Metensem episcopum. Arnulphus dux, qui postea fuit episcopus, genuit Aystulfum Metensem episcopum et Qualchisum Clodulfum et Ansigisum. Ansigisus dux genuit Pipinum seniorem ex Begga filia Pipini majoris domus. Pipinus senior et dux genuit Karolum Martellum. Karlus dux genuit Pipinum regem Parvum. Pipinus rex genuit Karolum Magnum regem. Karolus Magnus genuit Ludovicum Piissimum augustum. Ludovicus genuit Lotharium, Pipinum et Ludovicum ex Ermengarde, et Karolum Calvum ex Judith. Karolus Calvus genuit Ludovicum, de quo dictum est qui nichil fecit, quia post mortem patris duobus tantum annis vixit. Ludovicus filius Karoli genuit Karolum Simplicem et Karlemannum. Karolus vero Simplex ab Heriberto captus est. Qui Karolus ex Ogiva genuit Ludovicum. Ludovicus genuit Lotharium regem et Karolum ducem ex Gerberga. Lotharius rex genuit Ludovicum juvenem, et Karolus dux, frater Lotharii regis, genuit Ermengardem et Gerbergam. Ermengardis genuit Albertum comitem de Namuco. Albertus genuit Albertum qui nunc est, et fratrem ejus Henricum comitem de Durboio, Gerberga vero soror Ermengardis genuit Henricum seniorem de Bursella. Henricus senior genuit Lambertum comitem et Henricum fratrem ejus et Mathildem sororem eorum. Hanc Mathildem duxit uxorem comes Eustachius de Bolonia, et genuit ex ea duos filios, Eustachium et Lantbertum. Eustachius vero accepit uxorem filiam Godefridi ducis, Idam nomine, nobilem genere et moribus, et genuit ex ea tres filios, Eustachium et Godefridum qui nunc est dux Lotharingiae et Balduinum.
1.2
D addunt:
1.3
Eustachius, frater Balduini regis Jerusalem, duxit Mariam filiam regis Scotiae, et genuit Mathildem. Mathildis nupta Stephano, filio Stephani Blesensis comitis, genuit Mariam abbatissam. Cumque defecissent in Bolonia legitimi heredes, Matheus filius Theoderici comitis Flandrensis, licet illicite, duxit abbatissam, et suscitavit semen hereditarium duas filias generando, et remisit eam ad locum suum. Albertus autem de Namurco genuit Godefridum et Henricum comitem de Rupe, patrem Mathildis quae genuit Jacobum Avesnensem. Godefridus autem frater ejus Henricum comitem Namurcensem, qui caruit liberis et sororem ejus Alithiam, quae nupta Hainoensi comiti Balduino, genuit Balduinum, qui duxit Margaretam filiam Theoderici Flandrensis comitis, et genuit filium equivocum sibi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).