Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gesta episcoporum Metensium
Auctor incertusMete 2.1 · 10766-geepmeMore by Auctor incertus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus"> —
⋯
More
Original / primary: 10766 Geepme
2.1
IN NOMINE SANCTAE TRINITATIS INCIPIUNT GESTA PONTIFICUM METTENSIUM.
2.1
Advenit itaque Mettis beatus Clemens 5 Claudii anno; sedit in episcopatu 25 annis, hoc est sub Claudio 11 et sub Nerone 14. Obiit tempore Vespasiani, post passionem beati Petri et mortem Neronis, beato Clemente ipsius fratruele Romanis fidelibus post Petrum apostolum presidente. Hanc ideo subputationem annotavi, quia nisi tempora pontificatus Lini atque Cleti sub spacio presulatus beati Petri comprehenderis, non sibi consone respondebunt anni pontificum Romanorum annis imperatorum. Pro certo enim scitur, quia beatus apostolus non baptizandis, sed convertendis ministerii officium magis impendebat, sicut liber Actus apostolorum testatur, quod post adventum sancti Spiritus in Cornelium et suos jusserit eos baptizari, et hoc propter scisma vitandum, ne baptizati ab apostolo digniores se ceteris putarent. Quocirca et Paulus Chorenthiis in prima epistola scribit: Gratias Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, ne forte dicatis, quod in nomine Pauli baptizati estis. Nam qui ab apostolis ordinabantur presbiteri, ceteris preminebant ut episcopi. Scrupulus autem subputationis annorum partim negligentia scriptorum, partim pressura persecutorum, ut arbitror, in ecclesia inolevit.
2.2
Beato Clemente ad celestia migrante, sanctus Celestis illi successit in officio episcopali, seditque annis 15, sub Vespasiano 7, sub Tito 2, sub Domiciano reliquos. Obiit tempore ipsius persecutoris sub Anacleto papa. Sepultus est ante fores criptae sancti Clementis; sed post curricula temporum a Drogone archiepiscopo Mettense translatus est in Elisaciam apud Mauri monasterium, ubi condigne veneratur; ubi et de illo tale refertur insigne. Pignera ejus cum pro necessitate communi quodam tempore referrentur cum reliquiis sancti Auctoris, dicitur sanctus Auctor, qui quasi famosior preferebatur, restitisse, donec sanctus precederet Celestis. Cetera ejus gesta quamvis credantur magna, tamen eorum nichil ad nos transmiserunt scripta priorum.
2.3
Post beatum Celestem sanctus Felix prefuit Mettensibus annis 42, sub apostolicis Evaristo et Alexandro et Sixto, temporibus Domiciani, Nervae et Trajani. Obiit tempore Adriani sub Telesphoro papa. Hic Felix sepelitur juxta sanctum Celestem; sed longo post temporis transfertur in Saxoniam ab imperatore Henrico Bavebergense.
2.4
Felici successit sanctus Patiens quartus Mettensium episcopus. Hic fuit genere Grecus, evangelistae Johannis discipulus. Hic dicitur revelatione divina Mettim transmissus, ut, sicut in omnibus evangelista Johannes Petro associabatur virtutibus secundum Apostolorum actus, ita et ex disciplina ejus veluti et de beati Petri discipulis insigniretur ecclesia Mettensis. Hic ecclesiam sancto Johanni evangelistae ad australem plagam ipsius urbis construxit, marmoreis subnixam columpnis; quae post combusta est ab Hunis. In hac ecclesia et dentem ipsius sui magistri posuit cum duodecim aliis reliquis apostolorum; ubi et ipse postmodum requievit sepultus, sicut suo loco dicemus. Hic sedit in episcopatu annis 14, partim sub Adriano et reliquos sub Antonino Pio. Obiit tempore ipsius, Romanae etiam ecclesiae post Yginum papam Pio presidente.
2.5
Sancto Patienti successit Victor Mettensium presul quintus; qui sedit per annos 9. Obiit 10 Kal. Octobris sub Pio papa jam dicto et Antonino Pio; et sepultus est in ecclesia beati Clementis( circa 250?).
2.6
Post hunc alius Victor assecutus est cathedram episcopalem sextus, sedens in ea 3 annis, sub Antonino Pio et Aniceto papa. Obiit temporibus eorundem pontificum. Horum duorum pontificum sicut de translatione, sic et de actuum relatione siletur, nisi quod in ecclesia beati Clementis similiter sunt sepulti.
2.7
Hinc sanctus Symeon septimus est episcopus consecratus; qui prefuit Mettensibus annis 30, ultimo tempore Antonini Pii, temporibus etiam Marci, Veri et Lucii Commodi imperatorum, tempore Aniceti, Sotheris et Eleuterii. Obiit sub Eleuterio et Commodo imperatore. Similiter et ipse sepelitur in ecclesia beati Clementis, sed postea transfertur ad monasterium Senonense.
2.8
Post hunc prefuit octavus presul Mettensi ecclesiae Sambatius. Hic sedit 18 annis, sub apostolicis Eleuterio, Victore et Zephirino, temporibus Lucii Commodi, Helii Pertinacis, Severi; cujus etiam tempore obiit et Zephirini papae. Sepultus est in ecclesia beati Clementis, et ad Othrenheim translatus.
2.9
Nonus post Sambatium Rufus Mettensium fuit episcopus, qui 29 annis sedit in episcopatu a tempore Severi et Antonini Caracalla, Macrini, Aurelii Antonini, Aurelii Alexandri, temporibus Calixti, Urbani et Zepherini apostolicorum; sepultusque in ecclesia sancti Clementis.
2.10
Decimus Mettensium episcopus fuit Adelfus, qui sedit 17 annis, sub Aurelio Alexandro, Maximo, Gordiano et Philippo christiano cum filio Philippo, sub episcopis Romanis Pontiano, Anteros et Fabiano. Hic etiam sepultus est in ecclesia sancti Clementis.
2.11
Huic successit Firminus undecimus Mettensium episcopus, qui sedit annis 45, id est sub Decio, Gallo et Volusiano, Valeriano et Gallieno, Claudio, Aureliano, Tacito, Floriano, Probo, Carino, Numeriano, Diocletiano, sub presulibus Romanis Cornelio, Lucio, Stephano, Sixto tertio, Dionisio, Felice, Euticiano, Gaio, Marcellino, Marcello. Horum ultimo tempore obiit predictorum. Corpora sanctorum Rufi et Adelti et aliorum, dum secus criptam sancti Clementis et aquilonem fuissent humata, vir quidam religiosus sanctorum basilicas nocturnis frequentabat horis, ut Paulus Italicus in serie istorum annotavit pontificum.[ PAUL. DIAC. Patrol. t. XCV, c. 673.] Hic ut ad basilicam beati Clementis pervenit, quia licentia non dabatur interius intrandi, e regione, ubi predictorum corpora quiescebant sanctorum, accessit, seque in orationem devote prostravit. Terminato precis modulo, surrexit, et in memoria sanctorum, ad quorum sepulchrum oraverat, versum psalmigraphi, quod est: Exultabunt sancti in gloria, pronunciavit. Illico ab intus vocem audivit subjungentem: Laetabuntur in cubilibus suis.
2.12
Leguntius duodecimus Mettensium episcopus Firmino successit, et annis 34 presedit, sub episcopis Eusebio, Melchiade, Silvestro et Marcho, imperante Constantino christianissimo. Obiit ultimo tempore ipsius, et in ecclesia beati Clementis tumulatur. Hoc etiam tempore gloriosus confessor Nicholaus clarebat a Constantino, filio Helenae, usque ad Justinum.
2.13.1
Successit ei sanctus Auctor, et prefuit 49 annis, sub presulibus Julio, Liberio, Felice, Damaso; Constantio, Juliano, Joviniano, Valentiano et Valente imperantibus. Sub eodem tempore dicuntur fuisse Martinus Turonensis et Maximinus Treverensis, cum quibus dampnavit apud Coloniam urbem Ephratem hereticum.[ PAUL. D. l. l.] Hic beatus Auctor eadem tempestate( 450?) quando non solum Gallia, sed etiam pene Occidens universus barbarorum sevitiam est perpessus, ad ecclesiae gubernacula est adscitus. De quo presule insignia haec duo memoriae posterorum traduxit relatio priscorum.
2.13.2
Igitur, ut diximus, dum grandine barbarorum seges dominica premeretur, Attila rex Hungarorum, sumpto Domini gladio ad resecandum Gallorum lasciviae habundantiam, Gondegario rege Allobragum protrito, abenas suae crudelitatis in omnem Galliam relaxat. Sub hac turbine beatus Servatius presul Tungrorum Romam proficiscitur ad apostolorum limina, Domini remedium imploraturus per merita ipsorum sublimia. Ubi cum quasi victimam Deo se offerret pro ira Domini a populo suspendenda, beatus princeps apostolorum in visu ei dixit: Noveris, karissime, divino diffinitum judicio, totam fere Galliam tradi barbarorum incendio preter oratorium prothomartiris, quod Mettis constructum est. Sanctus accepto Servatius oraculo, veloci regreditur gradu; sed Gallias jam Hungari compleverant, Mettim urbem cinxerant obsidione, sed pro murorum robore frustrati ad tempus expugnatione, recedebant. Sub illorum discessione sanctus Servatius Mettim venit, beato Auctori revelationem prefatam revelat, ad sedemque suam Tungrensem remeat. Quo abeunte, muri Mettensium corruunt. Beatus Auctor cennens hoc, cives advocat, confiteri peccata hortatur, penitentiam injungit, infantes baptizari precepit. Erat enim sabbatum paschae. Barbari fama celeri revocati, urbem invadunt, omnes trucidant, cuncta diripiunt. Quid plura? Ecclesias cruore innocentium replent, sacerdotes jugulant. Soli servantur qui ludibrio deputarentur. Oratorium sancti prothomartiris furentes circumdant, aditum temptant; sed quod coeleste protegebat auxilium, irrumpere non valebat impetus furentium. Tandem velut Sodomitae quondam erga domum Loth suo delusi conamine, incensa urbe ipsum episcopum cum reliquis abducunt. Jam procul ab urbe recesserant ad locum qui Decempagos dicitur; et ecce barbari caecitate multantur, quasi olim Aegyptii, nusquam abire valent. In tali ergo anxietate sciscitantur a christianis quos abducebant, quo prestigio hoc eis accidisset. Quibus illi: Non hoc suspicamini maleficium, sed credite iram Dei vobis imminere, qui sanctum Auctorem episcopum Mettensem abducitis impie. Mox itaque sanctus Auctor inquiritur, invenitur, rogatur; offertur ut quicquid vellet sumeret, tantum ut beneficium lucis non subtraheret eis. Ait ille, nichil rapinarum se velle, sed tantum in beneficio sibi captivos dixit reddi. Conceditur; captivos reddunt, sicque tenebras evadunt. Sicque factum est ut, captivato pastore, grex captivorum in libertatem poneretur. Referturque aliud de hoc beato Auctore factum. Forte trabes vetustate dissoluta, subito super altare beati Stephani lapsa, marmor ipsius altaris consecratum in mille diminuit partes. Adest beatus Auctor, et dictu mirabile singulas marmoris fracti minutias adunans et componens, orationem fudit, cruce consignavit; sicque statim divina virtute illud marmor dissolutum solidatur, ut apparentibus fragmentorum cicatricibus nil solidius videatur. Obiit autem beatus Auctor 4 Idus Augusti, sub Siricio papa, imperantibus Gratiano et Valentiano.
2.14
Sancto Auctori Epletius successit decimus quartus presul Mettensis. Sedit 16 annis, sub Theodosio imperatore et episcopis Siricio, Anastasio. Obiit sub eisdem, sepultus est apud Sanctum Clementem.
2.15
Urbitius post Epletium decimus quintus successit in Mettensi episcopatu. Hic primus omnium ipsius urbis archiepiscopus nominatur. Prefuit 29 annis, sub imperatoribus Archadio et Honorio, presulibus Romanis Innocentio et Zosima. Hic sepultus est in ecclesia sancti Maximini ultra Saliam.
2.16
Successit Urbitio Bonolius decimus sextus Mettensium episcopus. Sedit annis 3. Obiit 8 Idus Octobris, sub Bonefacio papa, imperantibus Honorio et Theodosio.
2.17
Therentius successit huic decimus septimus. Sedit annis 20. Obiit 4 Kal. Novembris, sub Coelestino et Sixto papa, regnantibus Honorio et Theodosio juniore. Quorum temporibus inventum est corpus beati prothomartiris Stephani cum Gamaliele et Abybon atque Nichodemo. Hinc probatur, quod reliquiae beati Stephani, quibus ecclesia Mettensis suffragantibus irruptionem Hunorum evasit, ab apostolis beato Clementi sunt transmissae, ut in secundo vitae ipsius libello annotavimus.
2.18
Octavus decimus Gonsolinus successit Therentio in sacerdotali officio. Sedit annis 18. Obiit 2 Kalend. Augusti, sub primo Leone papa, imperantibus Marciano et Valentiniano et Leone augustis.
2.19
Romanus successit Gonsolino Mettensium episcopus undevicesimus. Sedit annis 36, sub Hilario, Simplicio et Felice papis, regnantibus augustis Zenone et Anastasio. Obiit Idus Apriis.
2.20
Fronimius successit Romano vicesimus Mettensium episcopus. Sedit annis 8, sub Felice, Gelasio et Anastasio, imperante Anastasio. Obiit 6 Kalend. Augusti.
2.21
Successit in episcopatu Mettensi Gramatius vicesimus primus. Sedit annis 25, sub Johanne et Simmacho et Hormisda episcopis Romanis, sub imperio Anastasii et Justini senioris. Obiit 6 Kalend. Maii.
2.22
Successit Gramatio Agatimber vicesimus secundus. Sedit annis 12, sub apostolicis Felice, Bonefacio, Mercurio, Agapito, Silverio, imperante Justiniano. Obiit 4 Idus Maii.[ PAUL. DIAC. II, l. l.] Tres episcopi superiores Mettensium creduntur fuisse de origine Grecorum propter ethimologiam vocabulorum.
2.23
Istis successit Sperus vicesimus tercius. Prefuit Mettensi ecclesiae annis 17, sub Vigilio papa, sub imperio Justiniani. Obiit 10 Kalend. Septembris.
2.24
Successit Vilicus vicesimus quartus episcopus Mettensis. Sedit annis 25, sub apostolicis Pelagio primo, Johanne III, Benedicto I, imperante Justino et Tiberio Constantino. Obiit 10 Kalend. Maii.
2.25
Vilico successit Petrus episcopus Mettensis vicesimus quintus. Sedit annis 10. Obiit 5 Kalend. Octobris, sub papa Pelagio secundo, regnante Tiberio Constantio.
2.26
Aigulfus vicesimus sextus episcopus successit Petro. Sedit annis 12. Obiit 10 Kal. Decembris, sub papa Gregorio I, imperante Mauricio. Hic Aigulfus ex filia Glodovei Francorum regis ortus est. Mettensem episcopatum tam ex suis quam ex domesticorum prediis ampliavit.[ Carol. gen. SS. II, p. 310.] Nam et Arisidium vicum a fratre suo Deothario suscipiens, per manum Theodeberti regis partibus beati prothomartiris Stephani mancipavit, predictumque fratrem suum domnum Deotharium ibidem consecravit episcopum. Huic etiam Aigulfo magnus doctor Gregorius litteras dirigit.
2.27
Arnoaldus successit eidem Aigulfo in episcopatu Mettensi vicesimus septimus,[ P. D. l. l.] nepos ipsius. Sedit annis 8 Sabiniano, Bonefacio III, episcopis, regnante Foca, sub quo obiit 7 Idus Octobris.
2.28
Papolus successit Arnoaldo vicesimus octavus. Sedit annis 24, sub apostolicis Deusdedit, Bonefacio V, Honorio, Severino, sub imperio Eraclii. Obiit 11 Kalend. Octobris. Hic Papolus ecclesiam in honorem sancti Simphoriani martiris ad australem Mettensis urbis plagam construxit, ibique quiescit.
2.29
Secutusque est hunc in episcopatum beatus Arnulfus undetricesimus episcopus Mettensium;[ P. D. l. l.] vir per omnia et lumine sanctitatis et splendore generis clarus. Hic ita prefuit ecclesiae doctrina, ut et regalis ejus consilio moderaretur aula. Hujus habentur gesta, quae docent eum magnis claruisse miraculis et post mortem et in vita. Hujus quadrinepos Karolus Magnus extitit, quem ecclesia sibi Romana elegit in advocatum, imperator Constantinopolitanus honoravit ut dominum, occurrens ei de Jherusalem redeunti, coronamque Jhesu Christi spineam cum aliis apostolorum reliquiis non minimam devote contulit partem. Quae si quis nosse desiderat, itinerarium ipsius Karoli legat. In quo et legitur, quod imperator Constantinopolitanus temptaverit ipsum avaricia, proponens in itinere ad duo miliaria urbis Bizanteos dona permaxima; sed Karolus suos sic repressit disciplina, ut nichil propositorum sumerent thesaurorum. Unde apud Grecos maxima honoratur reverentia, et maxima sunt ei collata exenia in serico, lapide pretioso ornatuque ecclesiarum quam plurimo. Hic Karolus a Constantinopoli digrediens, pactum ab imperatore amiciciarum suscepit, et in Frantiam feliciter rediit. Qui, cum Parisius pervenissent, sui multitudinem regni episcoporum ac religiosorum virorum collegit, eorumque auctoritate constituit, ut dies, qui dicitur indulgentiarum, singulis frequentaretur annis ob predictarum dignam reliquiarum memoriam. Sancitum quoque fuit eorum consilio, ut omnis peccator homo, qui accurreret, terciam suae partem poenitentiae levaminis perciperet, si delectationi criminum jugi non succumberet. Hic etiam Karolus prae cunctis Francorum regibus ecclesiarum religionem ampliavit, aurum cum argento, quibus antiqui reges simulachra decorabant, in cultum Christi consecravit. Hic etiam vitam sancti Arnulfi sui perscrutans attavi, miraculum quod de anulo ipsius adhuc fama recens celebrabat, miratus est se in ea scriptum non invenisse. Unde accersiens notarium quendam nomine Paulum, precepit Mettensium inquiri gesta presulum. Sed quasi nulla inveniens-- quippe a barbaris olim irrumpentibus cum ipsa urbe succensa erant-- precepit, ut vel ipsa quae ab antiquis defluxerant per famam ad posteros scriberentur, et ab ipso pontifice beato Clemente inciperetur, in quibus et ipsum annotatum invenitur miraculum. Cujus haec est summa. Fuerat isdem beatus Arnulfus comes palatinus sub Cletario, Guntranni regis filio, sex provincias suo regens arbitrio, multaque confecerat prelia, justiciamque etiam de suis propinquis exercuerat.[ P. D.] Unde quia bonorum est, etiam in his quae licent timere poenitentiam, ut David in contricione cordis in conspectu Dei agebat. Sub hac contricione mentis dum transiret apud Treviros per pontem Mosellae fluminis, anulum quem secum habebat aquis injecit, dicens: Tunc me solutum nexibus criminum sciam, quando hunc quem projicio anulum recepero. Posthac vero ad episcopatum Mettensem violentia populi sublimatus, sicut isdem David pro effusione sanguinis ab aedificatione templi jussu Dei se suspendit, sic et iste vir Dei, recepto anulo a piscatore apud Vosagum, qui fuerat inventus in extis piscis, episcopatum et omnem gloriam seculi reliquit, heremumque petiit, ubique in pace quievit. Prefuit ecclesiae Mettensi 15 annis, sub apostolicis Johanne, Theodoro, Martino et Eugenio, imperantibus Eraclio cum Eraclona matre et Constantino ejus filio. Obiit 17 Kalend. Semptembris sub Constantino, filio Eraclii.
2.30
[ P. D.] Goericus sanctus, qui et Abbo dictus est, huic sancto tricesimus episcopus Mettensis successit. Hic primo rex Aquitanorum fuerat, postque pontifex factus, opibus plurimis ditavit ecclesiam, basilicam sancto Petro construxit, predecessorisque sui corpus ab heremo revexit et in basilica apostolorum digne sepelivit. Prefuit ecclesiae 17 annis, sub apostolicis Vitaliano et Adeodato, imperante Constantino, filio Constantini superioris regis. Obiit 18 Kalend. Octobris, et sepultus est in ecclesia Sancti Simphoriani martiris; et post translata sunt ossa ejus ad castrum Spinal dictum.
2.31
Godo tricesimus primus accessit post hunc Mettensibus, et episcopalis officii curam suscepit, et sedit annis 10 et duobus mensibus, sub apostolicis Dono, Agathone, Leone, Benedicto, Johanne, Cunone, Sergio, sub imperatore prefato Constantino. Obiit 8 Idus Maii.
2.32
Sanctus Glodulfus, inclita beati Arnulfi proles, tricesimus secundus pro paternae sanctitatis gloria episcopus Mettensis consecratur. Hic possessionibus ampliavit ecclesiam beati Stephani. Sedit annis 40, diebus 25, sub Romanis pontificibus Sergio, Johanne V, Johanne VI, Sisinnio, Constantino, Gregorio II, sub imperatoribus prefato Constantino, Justiniano minore, Leontio, Tiberio, item Justiniano qui supra, Philippo, Anastasio II. Obiit 6 Idus Junii; sepelitur in ecclesia apostolorum ubi genitor ipsius.
2.33
Post hunc fidelem moderaturus populum Mettensem Abbo tricesimus tercius ascitus est, qui sedit annis 10, sub apostolico Gregorio III, imperantibus Theodosio, Leone. Obiit 17 Kalend. Maii.
2.34
Tricesimus quartus successit Aptadius. Sedit annis 13, sub apostolico Zacharia, imperante Constantino quinto. Obiit 12 Kalend. Februarii.
2.35
Tricesimus quintus episcopus Felix presedit Mettensibus 9 mensibus, sub apostolico prefato Zacharia. Obiit 11 Kalend. Januarii, imperante prefato Constantino.
2.36
Sigibaldus tricesimus sextus Mettensi ecclesiae prefuit 25 annis, sub apostolicis Stephano et Paulo, sub imperio prefati Constantini et Leonis IV).[ P. D. l. l.] Hic beatus Sigibaldus ortus generosis natalibus extitit, religionem fidelium ampliavit, per omnia utilitatibus ecclesiae sanctae Dei deditus. Duo monasteria construxit, Elariacum et Novum- vilare. Hunc dirus podagrae dolor affligebat, sed quamvis exterior pateretur homo, interior tamen proficiebat de virtute in virtutem, ruinas ecclesiarum restaurando. Et-- quod majus miraculorum corporalium virtutibus-- animas diversis vexatas viciis sanabat predicationis exempli medicamine resuscitabatque a spirituali morte. Et cui talia dantur, si presentium fides indigeret, putasne corporalium sanitas morborum defuisset? Obiit 7 Kalend. Novembris. Sepelitur in ecclesia beati martiris Simphoriani in suburbio Mettensi.
2.37
Post hunc vir egregius et omnibus preconiis efferendus, Grodegangus antistes eligitur, ex pago Hasbaniensi oriundus, patre Sigrano, matre Landrada, Francorum ex genere primae nobilitatis progenitus. Hic in palatio majoris Karoli ab ipso enutritus ejusdemque referendarius extitit. Hic demum temporibus Pipini( 741), quem Zacharias papa supra memoratus in regem Francis consecravit Childerico abjecto, pontificale decus Mettensis ecclesiae tricesimus septimus promeruit. Fuit autem omnino clarissimus omnique nobilitate coruscus, forma decorus, eloquio facundissimus, tam patrio quamque etiam Latino sermone imbutus, servorum Dei nutritor, orphanorum viduarumque non solum alitor, sed et clementissimus tutor. Cumque esset in omnibus locuples, a Pipino rege omnique Francorum coetu singulariter electus, Romam directus est, Stephanumque venerabilem papam, ut cunctorum vota anhelabant, ad Gallias evocavit.[ Cf. Ann. Laur. min.] Hic Stephanus, tercius nomine in papatus ordine, duos filios Pipini, Karolum Magnum et fratrem ipsius Karlomannum, in reges benedixit Francorum.[ P. D.] Hic supradictus Grodegangus clerum adunavit et ad instar coenobii intra claustrorum septa conversari fecit, normamque eis instituit, qualiter in ecclesia militare deberent. Quibus annonas vitaeque[ subsidia] sufficienter largitus est, ut perituris vacare negociis non indigentes, divinis solummodo officiis excubarent; ipsumque clerum habundanter lege divina Romanaque imbutum cantilena, morem atque ordinem Romanae ecclesiae servare precepit, quod usque ad id tempus in Mettensi ecclesia factum minime fuit. Hic fabricare jussit una cum adjutorio Pipini regis rebam sancti Stephani prothomartiris et altare ipsius atque cancellos, presbiterium arcusque per gyrum. Similiter et in ecclesia beati Petri majore presbiterium fieri jussit. Construxit etiam ambonem auro argentoque decoratum, et arcus per gyrum throni ante ipsum altare. Aedificavit preterea monasterium in parrochia beati Stephani in pago Mosellensi in honore beatissimi Petri apostoli, et ditavit illud opibus magnis, monachosque ibi constituit, atque sub regula sancti patris Benedicti in una charitate conjunxit. Construxit etiam alterum monasterium quod Gorzia vocatur, ubi pari modo non modicam multitudinem adunavit monachorum. Expetiit denique a Paulo Romano pontifice tria corpora sanctorum martirum, id est Gorgonii, quod in Gorzia requiescit, et beati Naboris, quod in Hilariaco monasterio conditum est, et beati Nazarii, quod ultra fluvium Renum in monasterio quod vocatur Lorsam, aedificata in honorem ipsius martiris miri decoris basilica collocavit. Hoc siquidem predium Chillisuindis quondam religiosa femina et Cangro ejus filius eidem Grodegango antistiti ad partem beati Stephani tradiderunt. Fuit siquidem beatus iste vir in elemosinis largus, in charitate purissimus, susceptor hospitum atque peregrinorum. Sed quoniam longum est bona quae gessit ex ordine retexere, satis sit haec pauca prelibasse de plurimis. Hic consecravit episcopos quam plurimos per diversas civitates, presbiteros nichilominus ac diaconos ceterosque ecclesiasticos ordines, sicut moris est Romanae ecclesiae, in diebus sabbatorum quaternis temporibus anni. Rexit ecclesiam Mettensem annis 23, imperantibus Romanis Hirini post mortem filii Constantini, Nicephoro, Staurachio ac Michaele. Obiit pridie Nonas Marcii, in diebus Pipini, genitoris Karoli Magni, et Karlomanui, fratris ejus. Hic Gorziae quiescit in monasterio, quod a fundamentis post beatum Clementem presulem Mettensium ex parvo magnum aedificavit( 766).
2.38
[ Cf. cat. epp.] Viro huic preclaro successit dominus Angerannus in ordine tricesimus octavus( 768). Hic archicapellanus palatii extitit Karoli Magni. Hujus tempore facta est imperatorum translatio Grecorum ad reges Francorum, hoc ut fertur modo. Leo tercius nomine imperator inter alia crimina sacras imagines aboleri et frangi fecit, non attendens illius memoriae imaginem esse, cujus cultus est religionis. Sicut enim idola gentilium pro memoria nefandorum execrabilia, sic sanctorum imagines ob eorum memoriam venerabiles. Hinc generali concilio condempnatus, invisus fidelibus factus, deformatus decore vultus, monasterio intruditur, cum tribus annis imperasset. Hunc papam Leonem Romani zelo furoris completi corripientes, oculis privare voluerunt, sed lumen ejus penitus extinguere non potuerunt. Qui ad Karolum confugiens, honorifice ab eo susceptus est, et cum potentia exercitus Romam reductus, suae sedi est restitutus. Unde ab eodem papa Karolus Magnus in ecclesia beati Petri die natalis Domini unctus est in imperatorem, anno ab incarnatione Domini 801, indictione 9.[ Cf. cat. epp.] Prefatus Angerannus inter cetera bene gesta Novae- cellae monasterium construxit, in quo et quiescit. Rexit presulatum annis 23, sub apostolicis Adriano, Leone prescripto et Stephano III. Obiit 8 Kalend. Novembris( 791).
2.39
Sublimatur post hunc Gundulfus tricesimus nonus Mettensis episcopus, conversatione ac fide venerandus. Sedit annis 6, tempore Karoli Magni, sub apostolicis Paschali et Eugenio( 818- 824). Obiit 7 Idus Septembris.
2.40
Post hunc quadragesimus ascendit ad apicem sacerdotii Mettensis ecclesiae Drogo, filius Karoli Magni imperatoris. Sedit annis 32, sub apostolicis Valentino, Gregorio IV, Sergio( 824- 855). Hic archiepiscopatus honore sublimatus est, et sacri palacii moderator extitit. Hic levavit corpus ab humo sanctae Glodesindis virginis( 830). Plurima egit magnifica, sicut qui vicem apostolicam gerebat cis Alpes per totam Galliam. Obiit in Burgundia 6 Idus Novembris. Corpus ejus inde relatum sepelitur in ecclesia sancti Johannis evangelistae Mettis, ubi et Ludovicus Pius imperator, frater ejus, quiescit feliciter cum matre sua Hildegarda regina.
2.41
Successit eidem in presulatu Adventius quadragesimus primus( 855), ex Mettensibus liberiori genere natus. Hic in ornamentis et thesauris ecclesiam beati Stephani ampliavit. Hujus temporibus Hincmarus Remorum archiepiscopus fuit, qui cum eodem Adventio Mettim Karolum coronaverunt, fratre ipsius Lothario divino judicio interempto( 869). Hic Adventius sedit annis 17, sub apostolicis Leone IV, Benedicto, Nicholao, qui Thiegaudum Treverensem et Gunterum Coloniensem archiepiscopos dampnavit, fautores adulterii regis Lotharii, conciliumque quod Mettis tenuerant cassavit. Prefatus Adventius Mettim in capella sancti Galli sepultus est, et 2 Kalend. Octobris obiit( 875) in villa Salto dicta, sub Adriano papa secundo.
2.42
Post hunc Walo quadragesimus secundus presul est electus( 876). Sedit annis 6, diebus 15, sub apostolicis Gregorio V et Johanne VII, a quo et pallium obtinuit. Hic Walo, dum, cum suis contra Normannos impari manu, qui tunc temporis Gallias incursabant, pugnat, obtruncatur 3 Nonas Aprilis( 882), Mettimque relatus, in ecclesia Salvatoris, quam ipse contruxerat, sepelitur.
2.43
Domnus Robertus, reformater coenobiorum et murorum urbis, quadragesimus tercius huic successit. Sedit annis 34 sub apostolicis Leone V, Johanne VII, temporibus regum juniorum Karlomanni et Loduici et Karoli( 883- 916). Hic Robertus genere fuit insigni Alemannorum, pallium a papa Romano promeruit; ornamenta coenobiorum multa vel mutavit vel renovavit cum muris senio collapsis. Obiit 4 Nonas Januarii, sepultus est in ecclesia sancti Galli.
2.44
Wigericus quadragesimus quartus successit Roberto. Sedit annis 10, diebus 30. Obiit Mettis Kalend. Marcii( 916- 927). Hujus tempore rexerunt ecclesiam Romanam sibi succedendo Leo VII, Benedictus IV, Gregorius VI. Horum temporibus Hungari secundo Gallias vastantes, multas urbes ac ecclesias in cineres redegerunt, et plurium sanctorum reliquiae de loco ad locum translatae sunt. Horum tempore regnabat Arnulfus.
2.45
Quadragesimus quintus divae memoriae domnus Adelbero successit Wigerico. Inter multa Gorziense coenobium pene collapsum fundis et aedificiis restruxit, muro circumdedit; simili modo et sancti Arnulfi ecclesiae in Metti multa commoda providit. Sedit annis 35, mensibus 9, diebus 25, sub apostolicis Johanne VII et Johanne VIII et Leone VII( 929- 964), regnantibus Zentebodo et....... Obiit. 6 Kalend. Maii. Gorziae sustinet resurrectionis diem.
2.46
Successit ejus infulae pontificatus Theodericus quadragesimus sextus, qui monasterium sancti Vincentii martiris in suburbio Mettensi aedificavit honorabiliter multisque pignoribus sanctorum insignivit, ab Italia secum devectis. Hujus gesta habentur. Floruit sub imperatore primo Ottone, filio Henrici regis Lotharingiorum, sub apostolicis Leone VIII, Stephano V( 964- 984). Prefato Ottone imperante, famosum bellum factum est in Calabria inter ipsum et Sarracenos( 982), in quo innumerabilis multitudo christianorum obeundo vicit 17 Kal. Augusti. Revelata est beato sequidem de Bajoaria Odelrico presuli talis divinitus visio. Videbatur sibi videre justum Deum judicem in scemate Jesu Christi sublimi solio residere omnemque coeli ordinem circumstare. Examinatio staterae parata est, quaestio ventilata, cui cederet victoria, ethnico an Christi professo. Iniquitas et peccatum christianorum excreverat eo usque, quod judicarentur subjici gladio Sarracenorum. Sanctus evigilans sacerdos visionem manifestat toto exercitui. Orationibus igitur et jejuniis simul instant, spem suae salutis in pura confessione ponentes. Interea multitudo vulgi fame et inopia profligati, subtrahentes exercitui sese, cum Sarracenis disponunt confligere, malentes gladio quam fame perire. Pietas itaque divina semper consulens animarum saluti, permisit eos inpresentiarum interimi, quibus previdit dari gloriam aeternae requiei. Hac lacrimabili caede peracta vulgi, milicia ignorante regali, denuo beatus presul Odelricus in visum rapitur, et rursum sicut primitus cernit in throno Redemptorem nostrum et judicem, cui gloriosa ejus genitrix Maria cum omni coelestium ordine supplicabat, ne confitentium sibi offensas pateretur plecti triumpho gentili. Statera secundo statuitur, et aequalitas utrorumque, fidelium ac infidelium, consideratur. Poenitentia fidelium, procedens ex gemitu mentis, preponderat naturalis justiciam legis. Ecce adest et martir Laurentius, cujus imminebat dies festivus. Hic representans crudelitatem tormentorum in se consummatorum et compassionem sui fidelium populorum, victoriam impetrat cum coelesti coetu populo fideli. Sacerdos itaque festinus mittit nuncium imperatori, hostique ut congrediatur imperat. Facta congressione sub invocatione Christi et ejus martiris Laurentii, hostes terga vertunt, fidelitas confortatur, impietas enervatur. Et ex illa tempestate festum sancti Laurentii celebrius habetur.
2.47
Successit et huic consanguineus ejus Adelbero Mettensium presul quadragesimus septimus; de quo multa leguntur honeste descripta. Hic renovavit coenobium sancti martiris Simphoriani precipue, cum et alia suisa predecessoribus inchoata tantum monasteria ipse ad summum deduxerit. Ejus gesta qui vult dinoscere, dignetur quae de eo scripta sunt legere. Sedit annis 28, sub apostolicis Johanne, Leone, Stephano V( 984- 1005). Obiit 18 Kalend. Januarii, Henrico primo regnante. Sepultus est in ecclesia sancti Simphoriani, ubi et sancti Epletius, Papolus. Godo, Aptatus, Felix pontifices meritis insignes quiescunt.
2.48
Quadragesimus octavus post hunc ascendit ad episcopatum Theodericus( 1006); qui monasterium urbis principale sancto Stephano prothomartiri construxit( 1014), adepto ipsius brachio a Bisontica civitate. Inter ipsum autem et Henricum imperatorem dissensione non modica, predia multa ecclesiastica pro auxilio distribuit per decennium( 1007- 1017), sicut refert successio modernorum. Rexit cum potentia cathedram annis 30, sub apostolicis Marino, Agapito, Octoviano. Obiit 2 Kalend. Maii( 1046). Sepultus est Mettis; et hujus tempore Guarinus abbas sancto construxit basilicam Arnulfo, quam sanctus Leo IX dedicavit( 1049) privilegioque suo sublimavit.
2.49
Huic sanctitate ac venerabilis religione Adelbero quadragesimus nonus successit( 1046), pacis amator et coenobiorum reparator. Hujus sub temporibus ecclesiae prefuerunt Romanae sanctus Leo IX, primo Leucorum episcopus, Stephanus, qui et Fridericus, frater Gocelonis ducis, et Alexander, cui successit Hildebrandus, qui septimus dicitur Gregorius. Hic Adelbero prediis suis ecclesiam sancti Salvatoris infra urbem ampliavit( 1070), in qua quiescit. Obiit Idus Novembris( 1072), regnante Henrico secundo post Conradum.
2.50
Hinc ab ecclesia Leodiensi ascitus domnus Herimannus, ordinatus est Mettensium presul quinquagesimus. Hoc tempore maximum scisma exortum est inter regnum et sacerdotium. Imponebatur itaque rex super regem, papa super papam. Et hoc diutius perseveravit; ex quo discubuit a sua vivacitate. Hic Herimannus presul ammonitus visione, sanctum levavit ab humo Clementem( 1090), primum doctorem Mettensium, et tercio die obiit. Qui beatus Clemens ad matrem delatus ecclesiam, maximis laetificavit populos miraculis per triduum. Defuncto episcopo, nichil signorum ostendii per biduum. Unde ammirati cives, redduntur tristes; sed mox redit laeticia, et aperitur causa. Revelatum est namque cuidam religioso nomine Lubrico, fundatori ecclesiae sancti Petri de monte Brianci, quod intra dilationem illam signorum beatus Clemens ante tribunal Christi pro anima defuncti predicti presulis cum diabolo acerrime decertavit. Objiciebatur enim ei ab inimico, quod metu mortis inconstanter egisset inter dissensionem regni et sacerdotii, fuga persecutiones et suae pervasiones ecclesiae, violato sacramento, quod exigitur more imperiali, prevenire. At beatus pastor Clemens sui suscipiens causam vicarii, pro singulis judicii piissimo preces fundebat genu flexo. Quid plura? Divina sui flexa sacerdotis supplicatione censura veniam indulsit, maledicto silentium accusatori imperavit. Quamvis vero divinae nulla sit mora efficatiae, tamen quia Trinitatis essentia in humanitatis Christi persona judicat omnia, ex dispositionis ordine dicuntur fieri morae. Hic Herimannus episcopus ex ecclesia Leodiensi assumptus, in ecclesia Sancti Petri Mettis est sepultus, presidente universali ecclesiae Gregorio VII, vacillante imperio. Obiit 4 Nonas Maii; et cessavit episcopatus Mettensis multis annis.
2.51
Cum itaque mare seculi velut affrico et aquilone fluctuaret, catholici Mettenses terrorem postponentes imperialem, ex ecclesia Treverensi domnum Poponem, personam nobilem, catholicis consentientem, elegerunt pontificem( 1090), celebrata consecratione ipsius a legato apostolicae sedis. Potestas imperialis alium subinducere nitens, Mettenses fide firma restiterunt; et sicut pridem duos Brunonem ac Gualonem intrusos expulerunt, sic et tercium Adelberonem non sine multo labore ac periculo suarum rerum excommunicatum deposuerunt. Huic certamini velut signifer imperterritus et in omni conflictu intrepidus domnus Adelbero, post Treverensium archiepiscopus gloriosus, de gradu in gradum promotus, ab ipsa, ut ita dicam, puericia pro fide catholica in castris ecclesiae militavit, donec ex scismate tropheum pacis invixit ecclesiae. Defuncto autem domno Popone( 1103), qui provisor pius exstitit clericis pro tempore, magnificum et nobilem virum, ex Viennensi archiepiscopatu assumptum, domnum Stephanum, apostolica consecratum benedictione in urbe Romana palliique dignitate honoratum suae vitae curriculo, ecclesiae Treverensis salvo privilegio, in episcopum suscipiunt( 1120). Qui quoniam adhuc vita floret et aetate viget, temptatio sileat elationis orta ex peste adulationis, et preces fundantur Deo pro continuo ipsius stadio.

Intertext edge

Open linked passage

Note