Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
Gesta pontificum Cameracensium
Came 4.5
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10285 Gepoca
4.1
LIBER TERTIUS. DE REBUS GESTIS GERARDI EPISCOPI.
4.1
Domnus imperator Heinricus, ut superius diximus, suorum principum unanimi consilio usus, Gerardo suo capellano, adhuc diacono, non infimis parentibus Lothariensium atque Karlensium edito, apud Arvitam villam Saxoniae Kalendis Februarii donum largitus est episcopii[ an. 1012]. Hunc in puericia Albero Remensium archiepiscopus, pro consanguinitate, sed et pro praediis quae ex parte matris in ipsa terra habebat hereditario jure tenendis, secum permissione parentum abduxit, et sub regula canonica degentem familiariter educavit. Sub cujus liberali eruditione et normam aecclesiasticae religionis et mundanae disciplinam satis viderat honestatis. Episcopali vero munere infulatum ipso quidem die et crastino, purificationis scilicet gloriosae Dei genitricis Mariae, secum imperator detinuit; tertio vero die licentiam discedendi accommodans, abbatibus videlicet Richardo, et Berthaldo Endensi, sed et Herimanno comiti per legationem precepit, ut Gerardum comitantes ad urbem commissam usque deducerent. Hiis ergo comitantibus, cum iter faciens Valentianense castrum pene subiret, Balduinus comes, audito rei exitu, etiam comitaturus occurrere festinavit; tantaque copia fultus in urbem pervenit, a populo videlicet et clero cum leta et officiosissima celebritate susceptus. Missi vero regii predictam( I, 120) Walteri sevitiam audientes, mordaciter illum et cum indignatione reprehendunt; immo et quo spiritu cum aliis malis etiam domum episcopalem occupare presumpserit, rogant. Qui mox falsam defensionem objiciens, fallaciter conposuit, quod ita se facere non causa rapinae, sed tuitionis adversus Balduini comitis impetum, cui male suspectus erat, disposuit. Hoc autem longe a rei veritate seclusum, ac magis dolo quam fide suffultum fore respondent, presertim cum suas opes intactas reliquerit, episcopales vero abnormi effusione consumpserit. Tandemque cum asperitate erroneo consulunt, monentes ut melioratus ab insolentiis desisceret, correctisque praeteritis, fidelitatem episcopi in reliquum observaret. Id continuo quam sancte promisit, sed ut posterius multis modis videbitur, fidem sermonibus derogavit.
4.2
Procedente vero aliquo temporis( an. 1012. Mart.), ipse domnus Gerardus, ordinatis suis rebus vassallisque ac clericis sibi sacramento constrictis, ad imperatorem in villam videlicet Novimagum se contulit, et cum aliis imperatoris fidelibus etiam Balduinum comitem pariter duxit; ubi ei imperator villam Walcras beneficiavit. Hoc autem in loco ipsum domnum Gerardum in sua presentia fecit ordinari presbyterum. Denique ipsi accommodata remeandi licentia, mandat ut in die sancti paschae sibi famulaturus. Waltero secum pariter adducto, ad aecclesiam Leodecensium adveniret. Sic reversus, multa iterum mala repperit; quippe querulis pauperum clamoribus triste pulsatus, quorum Walterus alios verberabat, alios insuetis exactionibus semper vexabat. Super haec ergo tirannum increpans, animae pericula monstrat. Verum ille inobedienter audiens monitus saluberrimos omnino depravat. Cum autem pascha propinquante ad prefatam aecclesiam episcopus imperatori serviturus secundum monitum ire disponeret, cum suis fidelibus etiam Walterum, ut secum pergeret, parari precepit. Quo renuente, ipse praesul cum suis aliis in urbem Leodecensium, praescripto termino, imperatori occurrere festinavit, debitumque obsequium exhibens, super Walteri injuriam et inobedientiam exclamavit. Post haec vero monuit illum imperator, ut secum ad novum episcopium dedicandum, in civitatem videlicet Bavenberg, una proficisceretur, ibique in sua presentia a missis apostolicis multisque coepiscopis sive abbatibus, qui illuc ad encenia templi convenire deberent, ordinaretur episcopus. Qui et si honorabilius et disciplinatius coram regia pompa et Lothariensi sollertia sciret se ordinandum: tamen loci amore, quo nutritus fuerat, captus, a nullo quidem nisi a metropolitano Remensium archiepiscopo se ordinatum iri velle respondit; quippe satis provide ac competenter causam considerans, ne forte videlicet eo etiam ipse consuetudini sedis metropolitanae contraire videretur, quod domnus Erluinus episcopus ob supradictam contentionem( I, 111), Romae ordinationem susceperat. Quo audito, imperator altioris consilii illum advertens, libenter acquievit, dataque reditus licentia, largitus est ei librum consecrationes clericorum et ordinationem episcopi continentem, ut per hunc videlicet consecratus, haud fortasse quidem indisciplinatis moribus Karlensium inregulariter ordinaretur. Unde mox ad sua cum honore et prosperitate concessit. Nec multo post paratis viaticis cum suorum primoribus, excepto Waltero, aecclesiam Remensium petens, summa cum veneratione pontifex ordinatur[ Apr. 27]. Sic itaque sublimatus, oves sibi commissas revisit quantocius; sed nequaquam ab insolentiis Walteri feriatur. Ceterum aures suae querimoniis pauperum non vacabant, eorum scilicet quos Walterus, ut dictum est, injuriose torquebat; quos etiam pessime affectos, direptis substantiolis, in vinculis mancipabat. Unde imperator exclamante iterum episcopo graviter excitatus, sed et recordatione hujusmodi controversiarum, quas in Erluinum quoque dudum exercuerat, efferatus, illustres viros comites, Godefridum scilicet postea ducem, fratremque Herimannum, huic urbi direxit, et ut ad se tantae immanitatis virum facerent ire, mandavit; certe satis admirans, quod cum se castellanum advocatumque civitatis aiebat, numquam aulam regiam frequentaret. Qui comites herilibus obtemperantes jussibus, Walterum conveniunt, ac pristinae reconciliationis ingratum et insolentiae reum haud mollibus indignationis motibus redarguentes, plurimum dequesti sunt: eum videlicet non solum promissam emendationem irritam fecisse, sed ad augmentum suae tirannidis iram episcopi amplius provocasse. Sibi enim totius rei prepotestatem penitus usurpare, episcopo vero solum nomen ac speciem honoris relinquere. Ad districtum ergo judicium imperatoris contendat monuerunt. Ad haec ille perterritus, mox incredibilis poenitentiae speciem induit, et quem crederes ulterius nequaquam esse lapsurum, obsidibus quidem cum sacramento oblatis, congestis etiam precibus, ad totius generis satisfactionem tota se humilitate dejecit; adeo sane, ut etiam ipse domnus episcopus, miseratione pulsatus, iratos comites precibus mitigaret. Quo petente comites emolliti, suspectum omne praetergrediuntur, susceptisque quinque majoris pretii obsidibus, Walteri precibus accedere estimarunt; eo videlicet pacto, ut ni infra constitutum placitum episcopo satisfaceret, judicandus postmodum presentiam imperatoris adiret. Hoc autem et ipsi obsides coram omni populo dejerarunt, quod si pactum ullo modo solveret, mox episcopum secuturi, illum omnino desererent.
4.3
Hiis ita gestis, nec longo post, Walterus non solum evacuavit promissum, sed etiam multo pejus sui furoris ampliavit incursum. Nam dum episcopus Gerardus ad obsidionem Mettensium civitatis aliquamdiu cum imperatore moraretur, Walterus nescio quid male suspectans, mox fide mutata, bona episcopi exteriora vastavit, immo et suburbium civitatis igne consumpsit. Quod ubi delatum foret episcopo, cur hoc fecisset satis superque obstupuit, presertim cum ipsum nichil laederet, verum inviolato fidei pacto condictum placitum expectaret. Walterus autem soluti federis pretendens poenitentiam, suae praesumptioni oportuna calliditate praevidit. Quo enim gravius advertit se offendisse episcopum, tanto altioris praesidii quaerit sibi suffugium. Nam Rotbertum regem et Odonem comitem precatores sibi et adjutores paravit, et ut domnum episcopum placaturi, suae temeritati veniam rogarent, obtinuit. Verum hii circa negocium aliud occupati, Harduinum Noviomensem episcopum cum aliis etiam oratoribus usu vicario ad Gerardum pontificem delegarunt. Qui tempus acceptabile poenitentibus aucupati, circa initium quadragesimae reducto Waltero precatum venerant, ac precum delinimento iram episcopi mitigantes, omnes in preces descenderant. Horum itaque rogationes episcopus, quem putares obstinatissimum et inexorabilem, non vilipendere ratum duxit, sed domesticarum necessitudinibus aerumnarum altrinsecus deploratis, eorum precibus assensum porrexit, hujusmodi tamen conventionibus suorum amicorum sacramento collatis.
4.4
Tunc etiam temporis in monasterio sanctae Mariae Atrebatensium juxta altare multorum sanctorum reliquias preciosas contigit inveniri. Ad quarum quidem merita propalanda divina clementia diversi generis signa et prodigia operante, non solum ex vicinis, sed etiam longe positis regionibus per totum fere biennium multitudo maxima confluebat.
4.5
Ipso vero in tempore, cum post Nocherum sanctae memoriae episcopum, Baldricus Leodicensis aecclesiae adeptus est dignitatem, Lantbertum comitem assumere in amicitiam estimavit, utpote consanguineum et ideo adjutorem patriae futurum. Hujus autem perfidiam Gerardus episcopus plerumque compertam intimavit, et ne illum sibi adscisceret, exortatur; hominem esse enim subdolum, fide vacuum; timendas ejus calliditates. Quod profecto postea ita probavit eventus. Episcopus enim cum in villa Huvardas castellum muniret, ad firmitatem videlicet pacis, ad maleficos territandos: ipse Lantbertus, furoris sui obstaculum videns, mox fide mutata, congregata valida manu, Rotberto Namurcensi comite sibi abhibito, non erubuit praesulem invadere; omnibusque fugatis, Herimannum tantummodo comitem, cui erat pudori fugere, ibi in aecclesia sancti Gorgonii, ubi quidem, spe resistendi sublata, quia fugerant cuncti, secesserat, captum Rotberdi comitis custodiae commendavit. Quod quamvis amicis ejus, multum dolentibus ne diu teneretur, suspectum foret: divina tamen clementia, quae vota omnium supervadit, in melius prosperavit. Rotbodi namque comitis mater, sano usa consilio, Herimannum comitem suis amicis se redditum ire promisit, si pro tanta commutatione sibi gratiam amicorum ipsius Herimanni et imperatoris, quem offenderat, resarcirent. Quod cum rescirent episcopi Gerardus atque Baldricus, imperatorem in loco qui Confluentia dicitur sinodum celebrantem et de episcopo Mettensium, qui inimicis suis inhaeserat, tractantem agressi sunt, et ut comitissa poscebat, ei imperatoris gratiam inpetrarunt. Sicque comes Herimannus nesciente Lantberto a captione solutus est.
4.6
Est autem monasterium in pago Hainou, in villa quae dicitur Altusmons, quod, ut posterius lectori occurrit, sanctus Vincentius, beati Autberti predicatione de laico monachus factus, ex rebus sui juris sub monachorum religione construxit, ac sub regia manu per multos annos non mediocriter floruit. Supervenientibus autem causis diversarum tempestatum, quas legimus, comitibus in beneficium traditum est, et ad tantum casum paulatim devolvitur, ut, monachis quidem egestate coactis, paucorum clericorum custodiae mandaretur. Procedente vero tempore contigit Arnulfo, patri domni episcopi, a comite Herimanno in beneficio conpensari. Hic profecto audito de antiquitate et summa veneratione loci, sicuti vir sanus, ad pristinum gradum voluit reformare; sed subripientibus causis bellorum non potuit. Post cujus excessum, cum Arnulfi filio hereditarie cessit, hujus nimirum meliorare volentis desiderium divina clementia secundavit. Ipso enim tempore frater suus ad pontificium sublimatur; cujus tam consilio quam auxilio pulsis quidem canonicis, domno abbate Ricardo, monachorum religio revocatur. Qui Ricardus postea Fulcuinum abbatem sibi substituere estimavit. Hunc ergo domnus episcopus Gerardus unaque abbas Ricardus imperatori presentarunt abbatia donandum. Nullum enim abbatias praeter imperatorem aut episcopum largiri, cuiquam fas est, quamvis advocatiae earum laicis commendantur. Subrogatus itaque Fulcuinus, multo labore monasterium, quod desertum invenerat, domno episcopo adjuvante, tam claustro et ceteris aedificiis quam regulari fratrum servitute munivit. Quod ita innovatum, Kalendis Maii in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ut ante fuerat, domnus episcopus consecravit. Abbas autem clericorum incursus, qui ejecti fuerant, ferre non poterat, nisi domnus episcopus virtute compesceret.
4.7
Eodem vero tempore defuncti ducis Ottonis, filii Karoli, Godefridus antea dictus, intercessione Gerardi episcopi et obtentu majorum fidelium imperatoris, adeptus est dignitatem. Inter quem et Lantbertum comitem jamdudum vetus fervebat discordia; quos Gerardus episcopus, licet Lantberti profluviam fidem et instabilem animum noverat, tamen ne qua calliditate Godefrido in tam novo honore officeret, interposita pace amicavit. Hic itaque ad tantum culmen promotus, cum honore et maxima virtute fidelitatem imperatoris agebat; sane adeo, ut nemo melius pacem patriae dilataret, bella sedaret. Illo siquidem rectore consilii, imperator superborum cervices subigebat hostesque vincebat.
4.8
Juxta castrum Montem fonticulus est, per multos annos ab incolis sanctae Waldetrudis veneratione servatus, ubi infirmi perfusi sospitatem meritis sanctae Virginis recuperare feruntur. Ubi cum eo tempore quaedam femina pergeret pro infirmitate lavatum, repperit quasi recenti cruore respersum, et dum lavaretur, visa est facie sanguinolenta. Quo prodigio domnus episcopus bella inminere predixit; quod ita ipsa res postea indicavit.
4.9
Denique vero tempore procedente, Lantbertus jam dictus cum Rainero nepote suo, Raineri filio, inimicitiam adversum ducem Godefridum et Herimannum fratrem, soluto foedere, iterum excitavit, alternisque pulsibus contentio invicem eo usque processit, dum in campum Florinensem convenientes, asperam pugnam committerent; Dei tamen justo judicio Lantbertus cum multa quoque suorum strage caesus occumberet. Postea idem Rainerus et Heinricus Lantberti filius, paternos quidem mores omnino imitati, super fideles imperatoris plerosque impetus faciebant, ac humanis operibus morumque insolentiis imperatorem male offenderant. Videns autem Gerardus episcopus domnum imperatorem circa alia negotia occupatum, in quantum potuit salutem patriae sapienter previdit; sibique coepiscopus Albaldo videlicet et Haimone adhibitis, gratiam imperatoris ipsis malefactoribus pace interveniente optinuit.
4.10
Hiis ita gestis, Rainerus ad integrandam amicitiam filiam Herimanni comitis sibi quaesivit matrimonio copulari. Sed hoc, pro consanguinitate quae dicebatur, esse illicitum Gerardo episcopo estimanti omnino displicuit. Et tamen postea consilio coepiscoporum usus, invitus siluit, quippe proponentium beati Gregorii monitus suo discipulo Augustino collatos. Cui, cum Anglos predicatione Dominici verbi erudiens ad fidem Christianae religionis excoleret, si virum ac mulierem seu quartae seu quintae propaginis junctos inveniret, junctos etiam si nollent pateretur, ammonuit, gratia videlicet propagandae novae Christianitatis. Prolem enim esse futuram, quae melius legem servarent. Hoc ergo potius consentire deberi, ne forte aliquid esset dispendium antiquae Christianitatis. Si enim tanti viri gener fieret, spem fore pacis; sin autem, naufragium patriae.
4.11
Item etiam comes quidam Gerardus, secundum secularem pompam male fastuosus, plerisque assultibus imperatorem irritabat; illique quasi capiti et domino omnium malorum, cuncti rebelles et infideles imperatoris subjecti, cuncta mala perpetrabant. Qui parata valida manu, circa viciniam ducis Godefridi, illum quidem incautum estimans, quadam die cum incendiis et depraedationibus desevire accessit. At subito dux nuntiis excitatus, collectis quos presentes habebat, in fidelitate imperatoris sed et in Dei clementia fisus, adversum hostem ierat; bellumque iniens, Gerardo fugato et unico filio vulnerato capto, postmodum vero defuncto, victoriam adeptus est. Quae causa reliquis infidelibus magnum incussit timorem, ac patriae intulit pacis et quietis tranquillitatem.
4.12
Dehinc vero in campo Florinensi factum est bellum, ubi Lantbertus comes caesus, finem fecit suae tirannidis, una etiam non paucis altrinsecus interfectis. De quo quia quiddam mirum ac memorabile domnus episcopus referre solebat, notare congruum estimavi. Ipsa namque nocte, cum ad Florinas tenderet bellaturus, incestus siquidem apud Nivellam cum quadam moniale dormivit, quae ei in fibula suae camisiae reliquias preciosas innexuit, ut per earum merita videlicet in ipso prelio periculum evasisset. Ubi vero cum ventum est, super ceteras vestes etiam loricam induitur, et, ut moris est bellantium, capiti inpositam loricae strictim commisit, subtus quidem reliquiis in fibula camisiae ex industria reservatis. Quo munimine fretus, inpenetrabilis ferro bellum agebat, donec ex Dei voluntate sanctae reliquiae per medias vestes et per loricam subito erumpentes, procul acervo lapidum insiderent, in albo quidem panniculo involutae. Statim comes viribus destitutus, occubuit caesus. Quomodo vero reliquiae exiluissent unus ex persequentibus comitem intuitus, dum caeteri interficiunt hostem, inventas in sua ocrea festinanter abscondit. Post bellum vero rediens domum, in ipsa coxa coepit graviter infirmari, morboque crescente coactus, qualiter illud sanctum pignus invenerit, confessus est. Quod cum fama comitis Herimanni, cujus miles erat, auribus detulisset, cum omni desiderio reliquias quaesitas habuit; et tamen postea imperatori has roganti concessit. Domnus autem episcopus illud incestum superius dictum credere non potuit, donec ipse cum Baldrico episcopo in eodem monasterio causam diligentius ventilavit. Ubi quidem monialis rubore suffusa, tandem culpam est confessa.
4.13
Post bellum vero Gerardi quod jam diximus, illas seditiones, quas sororii imperatoris contra statum regni saepius incitabant, domnus episcopus duxque Godefridus una cum aliis fidelibus imperatoris multo labore sopierant; ducique Bajoariorum Herimanno, qui privatus fuerat, ducatum postea impetrarunt.
4.14
Eodem tempore mortuo Baldrico Leodicensium episcopo, Vulpodo subrogatur, ac jubente imperatore a Gerardo episcopo ad eandem aecclesiam ductus, dono episcopii intronizatur. Iste siquidem omni religione praeditus, normam justitiae suis exhibuit, morumque ac vitae innocentis exempla reliquit.
4.15
Sub hiisdem diebus Engebrandus monachus abbatiae Laubiensis aecclesiae praeerat; sed sub specie regularis habitus seculariter vivens, nomen officii inpugnabat. Nichil enim religionis interius doctrinabat, et exterius bona aecclesiae turpiter dissipabat. Unde quidnam agerent ambo episcopi, Gerardus videlicet et Vulpodo, invicem consulentes, iste quia in sua parrochia est aecclesia, ille quia in suo abbatia est territorio, eum ejicere moliuntur, et tandem effectum adepti, sed non sine magno labore, pepulerunt. Qui postea depositum se absque legali judicio attestans, tamdiu adversus episcopos clamores excitavit, dum indicto placito idem episcopi iterum cum multis abbatibus convenirent, illumque coram omni populo confessum et devictum canonice ab officio jure privassent. In cujus vice Richardum summae religionis virum, divina gratia praeordinante, substituunt, qui et spiritualibus doctrinis monachos aedificaverat, et res exterius, ut videri nunc potest, multiplicare studuerat.
4.16
Ea etiam tempestate Richardus abbas, ut et liberius Deo servire potuisset, et pro coelesti potius quam pro humana affectatione se onus sumpsisse cunctis notificaret, a regimonio Atrebatensis aecclesiae se relaxare disposuit, consilioque Gerardi episcopi in sua vice Leduinum, ex laico piae religionis monachum factum, substituit.
4.17
Defuncto autem Heriberto venerabili Coloniensis aecclesiae episcopo, Peregrinus subrogatur, in ipsaque aecclesia in natali apostolorum Petri et Pauli, coram imperatore, adstantibus quidem multis episcopis pariterque etiam domno Gerardo episcopo, ordinatur. Post quam ordinationem imperator Noviomagum petiit, ibique suis, quos Greci in partibus Apuliae, circa urbes videlicet Salernam, Beneventum, Capuam debachantes premebant, se subvectum iri disposuit. Paratis ergo viaticis iter arripiens, domnum Gerardum episcopum usque ad monasterium Sanctas secum adduxit, ipsumque magnis et optimis muneribus, in auro videlicet, in palliis, in precioso etiam vase argenteo, honorifice donans, cum amore et benivolentia ad sua remeare permisit. Exin vero emenso itinere super Grecos inruens, Trojam civitatem obsidione vallavit; illucque domni Gerardi episcopi mentionem faciens, ei munera iterum misit, sane mandans totius benivolentiae commercia.
4.18
Episcopi vero patre defuncto, ipse domnus episcopus apud Florinas, pro reverentia siquidem loci quo natus fuerat, immo et pro salute animae patris, et illud monasterium sancti Gingulfi, quod pater inperfectum reliquerat, ad finem perduxit, et alterum sancti Johannis ex rebus suis et fratrum suorum non tam pulchra aedificiorum quam forti operositate fundavit. Sed hoc quidem clericorum, illud vero monachorum, utrumque annuente Baldrico Leodicensium episcopo, in cujus parrochia sunt, consecravit. Denique illa abbatia domni abbatis Richardi regimonio commendata, sed et magni imperatoris Heinrici auctoritate firmata, coepit florere, ac postea magis magisque, Deo gratias, tam affluentia rerum quam sanctitate monachorum effloruit.
4.19
Erat etiam locus quidam silvis ac paludibus inhabitabilis, qui ab incolis Mereweda nomen accepit, ubi videlicet Mosa et Wal fluvius de Rheno effluens pariter corrivantur. Nullusque ibi praeter venatores ac piscatores habitare antea consueverat, eratque episcoporum Trevirensis videlicet ac Coloniensis, sed et aliquot abbatum, in piscatione et venatione communis possessio. Huc nimirum Theodericus, Arnulfi Gandensis filius,-- qui participium monarchiae Frisonum tenebat,-- quia Frisones pro morte patris quem interfecerant suspectos habebat, secesserat; factoque quodam municipio, alienus invasor ipsam terram praesumpserat possidere, sed et negotiatores inibi navigantes, gravissimo censu constringere. Unde imperator Henricus clamore excitatus ac maxime Albaldi episcopi, cui major portio de ipsa communi possessione cedebat, monitione compulsus, duci Godefrido, sed et episcopis Coloniensium, Trejectensium, Leodinensium, ut exercitum adunarent, edixit. Qui cum juxta decretum regium iter facerent, inter agendum accidit prodigium, quod mihi non videtur esse silendum. Baldricus enim episcopus in vico Trejectensi in monasterio sanctae Mariae condidit criptam, desuper jam altari erecto. Unde cum ipso die post orationem egressus, cum in navim intrare deberet etiam cum ipso exercitu profecturus, mirabile dictu, fuso altari totum illud opus diruitur. Hinc ergo malum omen multi opinabantur, sive publicum sive privatum episcopi, ut paulo post probavit eventus. Ipse enim cum aliis etiam arrepto itinere, mox infirmitate preventus, in villa quae Herewardus dicitur remansit. Ceteri vero cum innumerabili multitudine permeantes, Teodericum cum paucis Frisonibus quos secum habebat, adorti sunt, procul dubio se victuros esse putantes. Quis enim tantum ac tantae virtutis exercitum prevalere ambiget, praesertim cum usu bellico et disciplina militari prestarent, et imperatori studio placendi inniterentur? Cum ergo comminus conflixissent, derepente incertum quis di bolico instinctu vexatus in hac voce bis horrendum erupit: Fugite, fugite. Quo Lotharienses exterriti, nescimus quo Dei occulto judicio, omnes fugam inierunt. Ex quibus quam multa ac quam miserabilis caedes facta est, non est presentis negotii explicare. Nec tam tamen ab hostibus ferro quam timore vexati, inter naves dum fugerent in numero periclitabantur, manifesto quidem quod scriptum est: quia unus mille et duo fugarunt decem milia. Dux autem Godefridus, quem secunda bellorum accenderant, undique circumfusus, dum fugere pudoris estimat, fugientibus sociis solus in prelium ruit; caesisque quos adversum ierat, a latere circumventus, tamen capitur vulneratus. Timens autem Teodericus tantae magnitudinis virum in captione tenere, suae temeritati consuluit, eumque, ut sibi imperatoris gratiam emercetur, abire concessit. Ipso vero die, et, ut multi conjectant, eadem hora qua bellum factum est, Baldricus episcopus in predicta villa hominem exivit, Letgiam tamen ad sepeliendum devectus. Ad quem tumulandum domnus Gerardus episcopus per legationem vocatus, ire non distulit, sed fraterno ductus amore per totam noctem celeriter equitavit. Cum vero circa Montem castrum iter carperet, adhuc quidem prelii quod fuerat factum ignarus, tunc primum de prelio et de captione ducis acceperat. Duplici ergo memore affectus, viam metire festinat, semperque quoscumque habebat obvios, de prelio consulebat. Antequam vero Letgiam pervenisset, adrumatur ei ducem redisse. Mox ergo repentina rerum conversione non solum episcopus, sed et multi alii, merorem quem de obitu episcopi conceperant, gaudio quod habebant de ducis incolumitate, mutarunt. Ad quem festinus episcopus in castrum videlicet Argentolum permeavit; a quo quidem honorifice susceptus, omnem ordinem belli audivit. Sciendum tamen quod ante illud prelium fere per quatuor menses cometa visa est, solito tamen mirabilior, in modo videlicet quammaximae trabis.
4.20
In illis diebus, monasterio sancti Gisleni in villa Cella, unde supra mentionem fecimus( II, 40), preerat quidam abbas nomine Simon, qui seculariter vivens, res aecclesiae distrahebat. Post cujus excessum ad tantam paupertatem deduxit, ut vix quatuor monachi remanerent. Domnus autem episcopus hoc previdens, quaesivit abbatem; sanctumque virum Wenricum nomine imperatori obtulit dignitate donandum. Quamvis enim abbatia pauper sit et exigua, pendet tamen de manu regia. Qui abbas factus, cum ad commissum monasterium pervenisset, omnia dissipata miratur; et non tantum praesentia dampna deplorat, verum etiam multas incursiones latronum, qui illuc quamplurimi conversantur, postea perpessus est. Quorum unus, nomine Aldo, nominatissimus raptor, multas inrogabat injurias, in tanta quidem presumptione sublatus, ut infra claustrum cum rapinis et armis aliquando versaretur. Unde episcopus comitem Rainerum frequenti clamore pulsavit, sane surdum, quia et ipse raptor, raptoribus favere consueverat. Contigit autem, domnum episcopum alio tendentem per illud monasterium transitum facere. Ubi cum pervenisset, predictum latronem invenit, captumque Albaldo Trejectensium episcopo commendavit. Post unius vero anni curriculum, domnus episcopus multorum precibus delinitus redire permisit, promittentem videlicet et sancte dejerantem quod rapinis se subtraheret, fidelis aecclesiae cum omni devotione mansurus. Hoc vero irritum faciens, postea ab insolentis non cessavit. Sed paulo post per misericordiam Dei morte correptus, in ipso tamen cimiterio, multo suorum precatu, sed nesciente episcopo, tumulatur. Quod quam nefarium fuerit divina clementia propalavit. Post biennium enim, cum alii humando ipsius tumulus foderetur, de toto certe corpore nullum vestigium praeter unum subtolarium reperitur. Per hoc ergo cunctis intelligere datur quantae dampnationi in tartaro impii deputantur.
4.21
Post obitum vero domni abbatis Wenrici duos abbates, alterum post alterum, comes Rainerus substituit; hoc siquidem modo abbatiam vendicare presumens. Quod quia nefas esset, domnus episcopus sua auctoritate rejecit, cum, ut supra diximus, abbatiam quamlibet nullus preter imperatorem aut episcopum debeat commendare. Postea vero imperator quem voluit, Herbrandum videlicet qui nunc est, monente domno episcopo, ut dignum est, sublimavit. Hic etiam multa mala perpessus est a comite Rainero.
4.22
Inter hoc etiam illud memoriae commendandum est, quod in ipsis diebus in vico quodam Trejectensis dioceseos accidisse domnus episcopus nobis narrare solebat sibi certe ab episcopo Albaldo relatum. Quia namque Aquaticorum Frisonum circa ipsam parrochiam moris est, aut vix paucos aut nullos eucharistiam in die sancti paschae velle gustare: ipsa siquidem die sacerdos in quodam videlicet vico ejusdem dioceseos, populum celesti alimonia refecturus, plebeculam ammonere curavit, ut ad percipiendum celestis vitae sacramentum venirent. Quibus de more cunctantibus, unus qui major ceteris aderat, instinctu diabolico agitatus, misterium Christi blasphemare non timuit, dicens malle sibi peccarium plenum cervisiae, quam illud celestis epulum mensae. Ut autem majorem haesitationem intulisset ceteris, addidit, omnes ipso anno morituros, quotquot essent ipso die celestem alimoniam assumpturi. Quo nimirum omnes exterriti, sicuti rudes, Dominicae mensae se subtraxerunt. Ille vero blasphemus ad quandam tabernam de more profectus, cervisiam nimiam inconcavit; sicque debriatus ascenso equo, dum alio cum suo armigero tenderet, mox divina ultione percussus de caballo corruens, collum siquidem fractus spiritum exalavit; in atrio tamen, quia major erat villulae, subterratus. Quod quantum nefas fuerit, divina clementia non multo post mirabiliter indicavit. Sed nec pretereundum, quod armiger in ipsa hora, qua dominus suus de caballo corruit, divinitus sit excecatus, sed postea penitens, Dei miseratione lumen recepit. Tunc temporis vero Albaldus episcopus apud imperatorem Henricum in Saxonia morabatur. Ubi cum audita hujusmodi causa, ipsius blasphemi tumulationem in atrio accepisset, altius ingemuit, satisque hoc indignum judicans, ut infidelis sit particeps fidelium defunctorum, statim detumulari praecepit. Sed quia hoc nemo prae timore ipsius parentelae facere auderet, ipse episcopus ab imperatore discedens, per eundem vicum transitum faciens, blasphemum defodi fecit, defossumque per pedem fune ligato longe trahi precepit. Qui cum traheretur, licet quindecim fere diebus sub tumulo jacuisset, per spatium unius miliarii, mirabile dictu, cervisiam ac si recens bibisset, evomuit. Quod quia domnus episcopus saepe narrabat, scribere ratum duxi, ne posteros latuisset, ut infideles quique quaterentur terrore, fideles vero merito letarentur.
4.23
Item quam mirificum sub illis diebus Alberto Vermandensi comiti, fratri videlicet Ottonis, qui nunc est, dignum quidem reconpensante divina clementia, accidisse, domno episcopo narrante cognovimus, nolumus praeterire. Hic nimirum comes omni malitiae deditus, officium linguae in detractione, in perjuriis, in scurrilitate, sed et in omni genere pravitatis exercuit. Quod cum diu fecisset, justo Dei judicio tandem gravi et intolerabili languore percussus, poenas luit, et ex consideratione suorum scelerum perterritus,-- pie siquidem monente monacho Walerano, qui tunc sub Richardo abbate monasterii sanctae Hunegundis prepositus erat, nunc autem, Deo gratias, boni testimonii abbas-- falsam poenitentiam induit, postea sub monachali habitu Domino serviturus. Tonso igitur capite, adsumpto habitu, ex illa infirmitate aliquantisper convaluit; moxque instinctu diaboli, cui totus inhaeserat, relapsus ad vomitum, consilio matris aliorumque fautorum, qui hoc eum per insaniam fecisse dicebant, militari clamide iterum sumpta mutavit cucullam. Statim vero iterum inevitabili morbo corripitur, et ut digna meritis suis recompensatio omnibus appareret, lingua ejus divino igne succendi reperta est. Cui cum hora exitum maturasset, stulti canonici corpus Domini detulerunt. Quod cum gustasset, mox in hiis verbis ultissimis spiritum exalavit: Ferrum, inquit, quod mihi clerici detulerunt, me occidit. Quem visitaturus cum jamdictus monachus iterum adveniret, latentem ignem in ore volens cognoscere, moribundum os difficillime cultello reclusit, et linguam usque ad palatum, miserabile visu, crematam matri ac fratri et ceteris adstantibus aperte monstravit; certe insinuans manifestum Dei judicium, et hoc meritis suis digne compensum, qui, quoad vixit, linguam omni malicia depravavit. Quod quia certus relator, ipse videlicet monachus, domno episcopo intimavit, ad honorem domini nostri Jesu Christi memoriae commendavi, ut quicumque audierint improbi terreantur, boni vero merito gratulentur.
4.24
Ea tempestate cum aliis multis coepiscopis interfuit etiam domnus episcopus consecrationi Beroldi Sessonensium episcopi, in ipsa videlicet aecclesia Sessonensi. Ubi siquidem Azelinus Laudunensium episcopus Harduinum Noviomensium episcopum omni calliditate et fraudulentia criminatus, procul extorrem et indignum fraterna conventione coram coepiscopis qui aderant exclamavit. Ad cujus rei experientiam litteras ex nomine domni apostolici falso signatas in medio publicavit, in quibus Harduinum pro multis criminibus anathematizatum esse contendit. Ad quod roborandum aliquot coepiscoporum fraudulenter illectis, etiam domnum episcopum illicere estimavit. Domnus autem episcopus ejus commenta declinans, quamvis Harduini lapsus aliquot non nesciret, longe dissensit, judicans certe, Harduinum nequaquam judicio ejus debere dampnari, cujus consilio objecta crimina perpetrasset. A capellanis enim eorum, Harduinum hortante Azelino quaedam turpia fecisse audierat. Quorum vero contentio diu invicem ventilata, eo usque processit, ut instinctu diabolico in arma volare excandescerent. Domnus autem episcopus partim blandimento verborum lactans, partim canonicis ferulis alterutrum pungens, ad tempus difficillime tranquillavit.
4.25
Defuncto A. Remensium archiepiscopo, Azelinus Laudunensis quendam laicum Ebulonem nomine, antea suum secretarium et suae calliditatis conscium, acclamavit, et ut rex concederet, suis adulationibus inpetravit; virum sane nullius disciplinae, nihil etiam litterarum preter pauca silogismorum argumenta scientem, quibus idiotas ac simplices quosque ludificari solebat. Sub specie vero litterarum ad tanti honoris fastigium multo ante tendebat, spemque suam multa pecunia cumulabat, quam usuris turpiter acervabat. Hoc quoque Azelinus multo ante quaesivit et nunc maxime insudabat, quatinus per eum suas calliditates liberius exerceret. Ad cujus ordinationem et consecrationem vocatus domnus episcopus, altius reclamavit, et hoc indignum, ut postea probavit eventus, et contra divina eloquia factum juxta illud apostoli: Non neophitum, viva contradictione redarguit.
4.26
Postea tamen procedente tempore videns quia emendari non poterat, fraterna siquidem coepiscoporum quibus inhaeserat ammonitione ductus, ad quandam sinodum, quam in Monte sanctae Mariae celebraturi essent, convenerat. Ubi nimirum Azelinus timens objectiones Harduini, quem suspectum habebat, illius commenta pervertens sibi consuluit, epistolamque, quam de Harduini culpis inscripserat, uni episcoporum porrexit legendam. Quae cum alta voce in medio legeretur, auditum est anathema esse inter eos, Harduinum videlicet ibi adstantem. Quo lecto sinodus perturbatur, magnaque altercatio facta, tamen diligentius discutienda in alteram sinodum usque differtur.
4.27
Ipso in tempore videntes episcopi Beroldus Suessionensium, et Walerannus Belvacensium, prae inbecillitate regis peccatis quidem exigentibus statum regni funditus inclinari, jura confundi, usumque patrium et omne genus justitiae profanari: multum rei publicae succurrere arbitrati sunt, si Burgundiae episcoporum sententiam sequerentur. Hii nimirum totius auctoritatis expertes, commune decretum fecerunt, ut tam sese quam omnes homines sub sacramento constringerent, pacem videlicet et justitiam servaturos. Hujusmodi igitur commento predicti episcopi excitati, superioris quidem Galliae coepiscopis conspirantibus, etiam domnum Gerardum episcopum, ut secum sentiret pariter monuerunt. Qui altius causas advertens, procul rennuere estimavit, cunctisque perniciosum consilium ac inpossibile intelligens, nullum assensum porrexit. Hoc enim non tam inpossibile quam incongruum videri respondit, si quod regalis juris est, sibi vendicari presumerent. Hoc etiam modo sanctae aecclesiae statum confundi, quae geminis personis, regali videlicet ac sacerdotali, administrari precipitur. Huic enim orare, illi vero pugnare tribuitur. Igitur regum esse seditiones virtute compescere, bella sedare, pacis commercia dilatare; episcoporum vero, reges ut viriliter pro salute patriae pugnent monere, ut vincant orare. Hoc ergo decretum periculosum esse omnibus: omnes videlicet aut jurare aut anathemati subjacere. Omnes enim communi peccato involvi, si commento hujusmodi uterentur. Itaque episcopum dissentientem ceteri coepiscopi occultis reprehensionibus improbabant, dicentes eum non esse pacis amicum, qui pacem volentibus dissentiret. Postea vero suorum crebro hortamine circumventus, sed maxime abbatum, Leduini videlicet et Rotrici, precatu coactus, adquievit invitus. Sed quod ante reclamabat, postea probavit eventus. Vix enim paucissimi crimen perjurii evaserunt.
4.28.1
Sic itaque domnus episcopus divina eruditione scutatus, leges aecclesiasticas, prout poterat, viriliter tuebatur, cunctisque adversantibus obviabat invictus. Leodicenses ergo archidiaconos, qui aut amore pecuniae aut amicorum gratia ducti, excommunicatos ab ipsis cunabulis totum vitae spatium in omni pravitatis genere consummantes, inter fideles quidem Christianos concedebant pariter tumulari, juste redarguit, et ut hoc abhorrerent, fraterna correctione ammonuit hoc modo:« Gerardus gratia Dei, licet inmeritus, episcopus, sanctae Leodicensis aecclesiae archidiaconis, illud supplere moribus inoffensis, quod exigit prerogotiva nominis. Quoniam quidem semper de caritatis vestrae actibus fraterna affectione sollicitor,» etc.
4.28.2
29 Dehinc vero Adalberonem Laudunensium praesulem, qui episcopium, quo fungebatur, Widoni clerico, nepoti videlicet Beroldi episcopi, vendere usurpavit et secum in sede pontificali collocare putabat, hoc scripto correxit:« Domno Adalberoni sanctae Laudunensis ecclesiae episcopo Gerardus gratia Dei coepiscopus. Etsi hucusque vario de vobis plebis rumore nihil movebamur,» etc. Vide ubi supra, col. 1317.
4.29
Item ad archiepiscopum Ebulonem qui hoc consenserat, ita scribit:« Ebuloni archiepiscopo Gerardus nullius meriti coepiscopus. Quoniam quandam execrandae usurpationis novitatem infra diocesim vestram coalescere audivimus,» etc. Vide ibid., col. 1318.
4.30
Ad episcopum Suessonensium, unde supra:« Beroldo nomine et merito episcopo Gerardus nullius meriti coepiscopus, quicquid ad beate vivendum praestantius. Quoniam quandam execrandae consuetudinis novitatem infra sanctam aecclesiam coalescere audivimus,» etc. Vide ibid., col. 1318.
4.31
« Gerardus nomine, non merito episcopus, Leduino abbati et omni congregationi sancti Patris nostri Vedasti sub eo degenti, et omnibus hanc paginam devote legentibus, et vita et pax a Deo multiplicetur, qui est vita et gloria cunctis in se credentibus. Quoniam sanctae matris aecclesiae cognovimus vos esse filium, imitando patrem vestrum misericordem Deum,» etc. Vide ubi supra, col. 1319.
4.32
« Gerardus episcopus nomine, non merito, G. abbati virtutum roborari incrementis. Leodicenses archidiaconi nuper de Hezelino et nepte nostra, uxore ejus dicta, habuerunt concilium, unde miramur, postquam ex veritate cognovimus, quod et quemadmodum inter eos fecerunt judicium. Audivimus enim, eundem Hezelinum nunc primum dixisse, quia semel cum ea concubuit; quod factum hactenus tacuit, dum apud pleraque conventicula proinde interpellatus extiterit; a quibus etiam pro inpossibilitate ejusmodi, rubore verecundiae aspersus crebro rediit. Ubi revera suum tacere nihil aliud fuit, quam contradicentibus assensum prebere. Ergo non ultra debuerat audiri in hoc apud sinodale concilium, ubi a magistris concilii attentius inquirenda est probata veritas, vel refutanda falsitas prolatorum verborum. Sed esto, semel cum ea concubuit; quid autem de reliquo? videlicet quod cum ea octo annis aut plus eo conversatur, nec ulterius eam cognovit, neque spes est ulla, ut in futurum debeat aliter expectari? In quibus discernendis audiatur doctor aecclesiae Paulus apostolus, qui ad Corinthios scribens, ait:« Uxori vir debitum reddat, similiter autem et uxor viro.» Et dehinc prosequitur:« Nolite fraudare in invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in id ipsum, ne temptet vos satanas propter incontinentiam vestram.» Quam sententiam de talibus judicantes exponant nobis quid Apostolus vult intelligi dicens:« nisi forte ex consensu;» aut si debitum uxoris per octo annos semel coeundo ex consensu ejus potuit exolvi. Si vero nituntur ultra aliquid quaerere, audiant quid alias idem dicit apostolus:« An experimentum Christi capietis ejus qui loquitur in nobis?.» Quod vobis scribendum estimavimus, ut hanc apostolicam sententiam eis proponatis evidentius, qui aliter quam legitime noverint judicare de talibus. Cui aut concedant, aut eam detestantes, quid rationabilius invenerint praetendant.
4.33
« Domino Ambianensium episcopo Fulconi Gerardus gratia Dei Cameracensium coepiscopus, et hujus vitae innocentiam et coelestis cum angelis gloriam. Quod confrater noster Terwanensium episcopus Drogo a comite Balduino tantis injuriis inpulsatur,» etc. Vide in GERARDO, ut supra, col. 1321.
4.34
Sub hiis diebus, cum forte imperator Henricus in Aquisgrano palatio tam de aecclesiasticis quam et de secularibus pertractaret, in ipsa interim aecclesia provincialis sinodus ab episcopis celebrata est. Ubi siquidem inter archiepiscopum Coloniensium Pilegrinum et Durandum Leodicensium pontificem altercatio non parva incanduit, pro monasterio videlicet Burcitho, quod uterque suae parrochiae subjicere contendebat. Domnus autem Gerardus episcopus, ut testimonio veritatis litem compesceret, viva voce increpuit, quod episcopi Leodicenses quinque abbates illius monasterii sine ulla contradictione archiepiscopi consecraverunt; immo et ipse, imperatore rogante et Baldrico episcopo Leodicensi petente, in presentia domni imperatoris in Aquensi aecclesia sanctae Mariae prefati monasterii clericos ordinavit, ipsumque monasterium cum archiepiscopo Poppone Trevirensium et Haimone Virdunensium consecravit. Eo ergo sibi videri rectius Leodicensi quam Coloniensi regimonio subjacere. Quod ita quoque ceteris testificantibus, archiepiscopus preter ullam sinodalem reverentiam ira commotus abscessit.
4.35
Sed nec oblivioni tradendum, quod per aliquot dies, dum sinodus celebraretur, tanta siccitas aeris et intemperies aestus excanduit ut multi mortalium prae nimio ardore deficere putarentur, sed et aliquot animalia subito laberentur extincta. Econtra vero columnae marmoreae ipsius aecclesiae uberrimis et insuetis madoribus visae sunt insudare, adeo ut quorumvis manibus forte lavandis sufficere posset; pavimenta quoque marmorea veluti scatentia tanto liquore natabant, ut ex industria respergi ab ipsius aecclesiae custodibus putarentur. De quo multi sapientes attoniti, quid conjicerent nesciebant, sed pro humano intuitu imminere ruinam aliquorum principum presagabant, quos ab aecclesiae fidelibus constaret esse plorandos. Et vere utique; cum paulo post primo quidem dux, deinde imperator interierunt; quorum casibus sancta aecclesia, ut posterius dicturi sumus, desolationem conparasse deplorat.
4.36
Hinc autem imperator egressus, ad Evosium villam pulcherrimam, quam beati videlicet Gaugerici nativitas illustravit, cum primoribus quidem suorum palatinorum intendit, ibi scilicet cum Rotberto rege colloquium habiturus, sed et de statu imperii, ac non tantum de mundanis verum de spiritualibus locuturus; sapienter quippe disposito, ut in eo loco, ubi beatissimum Gaugericum noverat ortum, ejus gaudiosam festivitatem, quae 3. Idibus Augusti est, celebrare veniret. Qui nimirum quanto major tanto humilior, regi Rotberto, cum ad se veniret, in villa Mosomo in die festo sancti Laurentii occurrere estimavit; in crastino vero sancti Gaugerici venientem ad se cum summa veneratione suscepit. Hoc autem tam speciale colloquium et tantae solemnitatis conventum non est meae parvitatis evolvere; ubi quidem diversarum nationum duces ac satrapae, ubi summorum et illustrium virorum, tam episcoporum videlicet quam et abbatum, in numero confluxere personae. Ad hoc autem plurimi convenerunt, ut dignitatem imperatoriam mirarentur, quam tantopere fama laudabat. Ibi certe pacis et justiciae summa diffinitio mutuaeque amicitiae facta reconciliatio; ibi quoque diligentissime de pace sanctae Dei aecclesiae maxime tractatum est, et quomodo Christianitati, quae tot lapsibus patet, melius subvenire deberent. Exin vero sese invicem consulentes, ubinam iterum conventuri domnum etiam apostolicum una cum tam citra quam ultra Alpinis episcopis secum habeant, nusquam aptius quam Papiae decernunt. His ita gestis, cum ab invicem discedere debuissent, ac vero quis tanta ac tanti ponderis munera sufficienter poterit estimare, quibus vicissim imperator regem donavit, ab archiepiscopo videlicet Coloniensium et a domno Gerardo episcopo, sed et a duce Godefrido simul oblatis? Rex imperatorem donare cupiens, quaecumque potuit munera ut susciperet praesentavit. Qui omnibus cum gratiarum actione remissis, utpote ditissimus, dentem tantummodo sancti Vincentii martiris, ne immunis videretur, retinuit. Nec solum autem imperator regem putavit donandum, verum etiam omnes tam episcopos quam abbates, sed et majores quosque preciosis muneribus accumulans, nullum poene indonatum reliquit. Quicumque ergo illuc convenerant imperatoriam magnificentiam cognituri, mirati profecto quae viderant, dicebant se plura vidisse quam rumor fuisset. Nullum enim regem aut Persarum aut Arabum huic conferre audebo, quamvis eos cunctis gentibus opibus prestare legissem.
4.37
Inde etiam imperator procedens, Virdunum perrexit, nativitatem sanctae Mariae celebraturus, legatis quidem regiis secum deductis, qui ibi responsionem comitis Odonis audirent, quomodo se ab objectis Rotberti regis, a quo arguebatur, defenderet. Ipsa vero in die domina imperatrix, quia eam in processionem domnus episcopus addextravit, ei stolam auro gemmisque contulit insignitam. Ibi etiam domnus imperator motus aliquamdiu inter Odonem et Theodericum Tullensem accensos, castellis dirutis, quae Odo injuste condiderat, interposita pace sopivit. Praeterea monasteriis totius civitatis, primum quidem capitaneo, deinde ceteris, preciosa munera erogavit. Dein vero Mettis perveniens, per singula monasteria multas opes distribuit, nullumque bonum aut clericum aut monachum preteriit indonatum, veluti quodam praesagio imminentem diem, qui nimium vicinus erat, sui obitus praevideret. Novissime vero domno Gerardo episcopo commeatum, ut ad sua reverteretur, accommodans, aurum plurimum didragmavit, ac postea valedicens, sanctae Mariae duo pallia, unum simplex, alterum in modo crucis aurea superficie insignitum, transmisit per eum.
4.38
Reversus itaque domnus episcopus, a consuetis malis Walteri minime feriatur. Inter quae plurima, juvenem suum quendam Rotbertum nomine, tam nobilitate generis quam virtute praestantem, quia suspicabatur eum suae tirannidi obstiturum, coepit paulatim odio insectari. Sed non quievit, donec eum, quamvis sub interpellatione domni pontificis, qui eos foederare quaerebat, in tribuis positum, etiam die Dominica interfecit. Pro qua re et aliis huic similibus eum exterminavit ab urbe. Sed paulo post, culpis Christianorum exigentibus imperatore defuncto, aliis quidem causis coactus, in Castellum recipere estimavit, sub conventione tamen sacramento subnixa. Sed quia sepissime perjurium incidens, non raro culpas solitas iterabat, conventiones illas saepissimas, quas domno episcopo, dum reconciliaretur, callide promittebat, ratum duximus subnectendas, ut lector videlicet pius patientiam episcopi conpatiens admiretur, et immensam tiranni sevitiam cum admiratione deploret. Sunt autem hujusmodi:
4.39
« Fidelitatem sicut tibi promisi adtendam, quamdiu tuus fuero et tua bona tenuero; et postpositis Karlensibus custumiis, talem honorem tibi observabo, qualem Lotharienses milites dominis suis et episcopis. Et si quid contra te peccavero et ex parte tui de satisfactione facienda monitus fuero, talem justitiam tibi, nisi mihi indulseris, faciam, qualem supradicti Lotharienses milites suis dominis et episcopis faciunt.»
4.40
Sacramentum quod Odo, Rotbertus, Anselmus, Lantbertus, petente Waltero juraverunt:« Ab hac hora inantea non erimus tibi in damno, de vita, de membris, de Cameracensi episcopio, de terris, de castellis, neque de ceteris bonis, quae hodie tenes et per nostrum consilium inantea adquisieris, salva fidelitate dominorum nostrorum, quos hodie habemus. Et pro hoc pacto destruendo dominum non faciemus, neque militem adquiremus. Et si Walterus contra te peccaverit, et ni infra duas quadragesimas emendaverit, ex parte nostri contra te adjutorium non habebit. Et si monueris, per rectam fidem te juvabimus sine malo ingenio.»
4.41
« Notae sunt omnibus conventiones, quas iterum habemus cum Waltero nostro; sicut etiam dudum culpas inauditas, quas contra nos commisit, pro Dei amore amicorumque suorum dimisimus, eo videlicet pacto, ut sic permansisset deinceps in fidelitate nostra, sicut tunc ipse et sui amici juraverunt. Quamquam hanc promissionem horribiliter et inaudite infregisset, ita iterum eo tenore ei indulgemus, et pro Dei amore et petitione regis Rotberti et episcopi Harduini atque comitis Balduini et comitis Odonis, nec non et Ottonis, Rotberti, et aliorum amicorum suorum, qui hoc placitum fecerunt, quatinus melius prioribus has alteras promissiones conservet. Nobis erit ita obsequens in omnibus, sicut in primo promisit. Clericis et laicis nostrae aecclesiae, si aliquid super illum clamaverint, aut secundum legem aut secundum concordiam in ratione et judicio erit; et insuper de quibus justiciam facere potuerimus illi, justiciam quoque faciet per nos, si clamaverint, illis omnibus. De civitate nostra nullam guerram faciet, quae ad dampnum veniet nobis et episcopatui nostro, nisi licentia nostra. Si hanc promissionem infregerit et admonitus de justicia fuerit, sicut jam dictum est, infra duas quadragesimas emendationem faciat, ubi duo vel tres sint amici, qui hoc placitum fecerunt; et si sonia eos tenuerit, probetur ipsa, et infra aliam quadragesimam placitum expectabimus. Hanc conventionem ex utraque parte servabimus per rectam fidem sine malo ingenio.
4.42
« Si iste filius Walteri, nunc obses noster, mortuus fuerit, alterum pro eo nobis dabit, talem per quem nos securos de sua fidelitate reddet; et quicquid injuste super nos invasit, dum ammonitus a nobis fuerit, secundum judicium fidelium nostrorum determinabitur. Si Walterus mortuus fuerit, et adhuc filius ejus in potestate nostra fuerit, reddemus illum militibus suis et bona sanctae hujus aecclesiae, quae per rectitudinem pater tenet, servato tamen pacto ab eo nobis promisso, et domino nostro imperatore et me de fidelitate sua redditis securis. Et si ego Gerardus vocatus episcopus, antequam reddatur filius, mortuus fuero, reddetur patri, servatis tamen conventionibus supradictis, et si regi Lothariensi talem securitatem fecerit, unde securus esse possit.
4.43
« Non diu in supradictis promissis permansit, sed de malo in pejus ruens, aecclesiam mihi commissam in direptionem et conculcationem habuit, et ita contra me se erexit, ut tribus diebus me in hac civitate cum suis satellitibus armatus obsideret, et ne quis meorum hinc exire auderet. Qua de causa Heihampus ad me venit, ubi comitem Herimannum mecum habui, et ut haec ei perdonarem petivit. Ego ejus petitioni suorumque amicorum annuens, haec omnia ei dimisi, et de hiis quae emendavit, omnes leges perdonavi, et ut restauraret pauperibus quod injuste eis abstulit, jussi; quod annuit, sed non adimplevit. At ille iterum, ut prius, domino meo et mihi sacramento fidelitatem promisit, et quia sicut Lotharienses milites suis dominis et episcopis obediunt, mihi obediret, juravit.
4.44
« Walterus, malis assuetus, omnia sacramenta postposuit, et deterius quam umquam fecisset, postmodum fecit. Quam maliciam diu sustinui, et ut se emendaret semper monui. Cumque videret me diutius talia non passurum, statuto placito inter me et illum, comitem Ottonem duxit secum. Qui de tantis malis missus ad rationem, iterum evictus omnia emendavit, et quia pauperibus sua restauraret promisit, et quia mihi subjiceretur, sicut Lotharienses milites suis dominis et episcopis subjiciuntur, ut prius promisit. Ego vero comitis Ottonis petitione omnes leges ea conventione ei dimisi, ut non amplius in me delinquere quid deberet; si autem deliquisset et ad justiciam venire admonitus esset, infra tres hebdomadas mihi justificaret. Qua de causa mihi comes Otto Godefridum et Ivonem obsides dedit, ut si Walterus haec non observasset, ex sua parte adjutorium non haberet; si autem ipse comes hoc infregisset, ipsi obsides in potestatem meam, si essent ammoniti, venirent. Quod ipso comite Ottone jubente mihi firmavit jurejurando uterque obses. In ea conventione, quae in me commisit ipse Walterus et sui propter eum, ab illa die dimisi, ut si amplius in me delinqueret, quod emendare nollet aut non posset, praeterita futuris jungerentur, et judicium quod sui aequales de beneficio prius judicaverunt, esset stabile, et sine dilatione excommunicare. Quod autem ad poenitentiam et ad Christianitatem pertinet, non dimisi, sed in conventionem habuit, ut inde ipse et sui rationem redderent.»
4.45
Promisit Otto comes Deo sanctaeque Mariae et episcopo Gerardo in manu sua, ut si Walterus umquam ab illa hora contra episcopum aecclesiamque sibi commissam in aliquo deliquisset, quod emendare nollet, aut non posset, numquam ab illo aut de suis auxilium sive consilium sive receptaculum, quod ad dampnum veniret episcopo, aecclesiaeque sibi commissae; nec suus esset, nec suum beneficium teneret sine consilio episcopi; et juravit, quod hoc secundum suum scire per rectam fidem attenderet sine malo ingenio. Ivo juravit, quod comes Otto suo consilio non dimitteret, quin sacramentum supradictum attenderet, et, si exire vellet, per rectam fidem sequi faceret si posset; et si in culpam caderet, quam emendare nollet aut non posset, consilium sive auxilium, sive receptaculum ei non praestaret, quod esset ad dampnum episcopo Gerardo aecclesiaeque sibi commissae; et quod hoc per rectam fidem observaret sine malo ingenio, salva fidelitate domini sui.
4.46
Duodecim obsides Walterus dedit episcopo Gerardo, quorum haec sunt nomina.... qui juraverunt, quod non dimitteret eorum consilio ipse Walterus, quin hanc fidelitatem attenderet; et si in culpam caderet, quam emendare nollet aut non posset, postquam ammoniti essent, infra octo dies ad justitiam ducerent si possent. Quod ni faceret, infra alios octo dies ad episcopum cum beneficiis eorum, si ammoniti essent, per rectam fidem venirent, et numquam ei consilium sive auxilium darent, quod ad dampnum episcopo aecclesiaeque sibi commissae esset, et episcopum juvarent contra eum per rectam fidem.
4.47
Haec est quoque conventio novissime apud Schelmas oppidum facta, quam, ut cunctis innotesceret, semilatino sermone hujusmodi domnus episcopus promulgavit:« Hic siquidem, quia eum pro culpis innumerabilibus excommunicavimus, in tanta dementia adversum nos insurrexit, ut quosdam nostrorum, quia partibus ejus non favebant, quaereret interficere, militesque suos, qui secum erant exeommunicati, majorem aecclesiam sanctae Mariae, aliasque aecclesias violenter conpelleret introire. Et ideo magna necessitas nobis incubuit, ut aecclesias a divino officio faceremus cessare. Multa quoque mala nobis et nostris fecit, quae longum est enarrare. Tandem non valens ejus insaniam diutius ferre, nihil de suo auferentes, expulimus eum a nostra civitate. Expulsus autem cepit adversum nos amplius sevire, villasque nostras cum ecclesiis quas potuit depraedari atque igni concremare. Postea jussu nostri senioris a comite Balduino et filio ejus Tornacum conductus, ubi interfuerunt dux Gozelo et episcopus Leodicensis, nullam nobis justitiam fecit, sed fraude sua omnibus manifestata, in malicia perseveravit. Sed ut tandem cogente necessitate oportunitatem invenit, hoc placitum in presentia Hugonis episcopi, comitis quoque Balduini et filii ejus, necnon Ottonis et Eustachii, nobiscum firmavit.»
4.48
Ex quo domnus episcopus Gerardus urbem commissam primum intravit, videns quidem tam angusta quam vetusta monasterii sanctae Mariae aedificia, ac annosorum parietum fissuram suspectans, mox animum ad meliorandum intendit, si forte, Deo praestante, tempus ei suppeteret oportunum; sed quia, ut supra retulimus( II, 2), tam intestinis quam extraneis seditionibus inpeditus, usque ad annum Dominicae incarnationis 1023, sui vero praesulatus inchoare non potuit. Tunc vero divina misericordia fretus, ac multorum fidelium Dei orationibus quibus fiderat roboratus, tam antiquas moles parietum demoliri precepit. Quo facto, omni studio accinctus, utpote sapiens architectus, incepto labori sollicitus instat, et necessariis sumptibus prudenter expensis, ad reedificandum tantae difficultatis opus anhelat; quippe timens, ne aut morte preventus aut qualibet alia causa coactus, opus inperfectum relinquat. Ad hoc vero difficilius nihil esse, quod suum desiderium remoretur, advertit, quam lenta convectio columnarum, quae procul ab urbe fere in trigesimo miliario caedebantur. Divinam ergo clementiam deprecatus ut sibi propius solamen aliquod praestare dignetur, quadam siquidem die ascenso equo, per nostram viciniam in multis locis abdita terrae scrutatur; tandemque Deo opitulante, qui numquam deest sperantibus in se, in vico quem dixit antiquitas Lesden, qui quarto miliario ab urbe secedit, aperta terra, juxta votum lapides columnares invenit. Nec solum ibi, sed etiam propius, in villa videlicet Nigella fodiens, aliud genus bonorum lapidum se reperisse laetatur. Unde Deo gratias reddens, totum se studio pii laboris accinxit; ac ne amplius demorer, operante divina misericordia, opus immensum septennio, anno videlicet Dominicae incarnationis 1030 reddidit consummatum. Exin vero, quod consequens erat, prout decuit, 15. Kalendas Novembris sollemniter et ut ita dicam plus quam sollemniter dedicavit. Quis enim tantae gloriae pompam digne sufficit enarrare, aut quis dicacissimus verborum ambitu tantam dignitatem poterit cohibere? ubi videlicet sanctorum corpora nostrae dioceseos cum plebe et clero in unum congregata, ubi choros tam monachorum quam et canonicorum catervatim commixtos, ubi etiam non tantum urbem interius, verum et campos exterius passim utriusque sexus multitudine pernatare videres. Quomodo autem sanctorum corpora circa altare domnus episcopus ordinasset, summae pietatis est memorare ac piis auditoribus salutare. Ipse namque pariterque abbas Richardus, ambo videlicet secmentati, beatissimum Gaugericum, utpote pontificem summum et sanctae dedicationis magistrum precipuum, cum summa devotione tollentes, laudibus decantatis, clero quidem ac populo prae gaudio dum haec spectarent illacrimantibus, in cathedra pontificali, sicut ante fuerat, collocarunt. Juxta quem medium sanctos quoque pontifices Autbertum, Vindentianum, Hadulfum, qui et ipsi ejusdem altaris comministri fuerant, altrinsecus statuerunt, interposito etiam baculo sancti Vedasti cum reliquiis suis. Deinde vero ceteros, id est martires confessores ac virgines, unumquemque juxta ordinem suum, in circuitu prout decebat conposuit. Porro sic conpositos quisquis spiritualiter senserat, procul dubio sanctae consecrationis studio credidit incumbentes. Sed quid de nundinis sollemniter institutis? quid etiam de ceteris sollemnibus ornamentis? Quod nimirum facilius admirari possumus quam referre. Consecrato ergo monasterio, multa ornamenta adhibuit; auream tabulam ampliavit, utrisque lateribus argenteas subrogans; cruces aureas cum ventilabris aeque aureis renovavit; calicem aureum, pallia quoque et casulas addidit, et in aliis quibusque utensilibus curam apposuit. Ad luminare procurandum eo loci, ubi sancti Johannis constat oratorium, duos mansus in Andrelec deputavit; et cum necesse fuerit, inservient resarciendo operi ejusdem oratorii. Praeterea in Wileve praedium Fulberti episcopi his adnumeravit. Restaurationi novi operis octo mansus in Letfringen cum aecclesia sua delegavit. Medietatem de villa Ireneias cum aecclesia ad usus pauperum dedit. Ad prebendam fratrum aecclesiam in villa Maionis, quae Fontanas dicitur, et alodium Gertrudis addidit. Villam Pescant de parentum hereditate cum familia utriusque sexus stipendiis eorumdem contradidit. Cujus censum ita bipertivit, ut in dedicatione aecclesiae medietatem ejus insumerent, reliquamque in die ordinationis suae, quoad viveret, perciperent, eoque seculo subtracto, predictam ordinationis idem in anniversariam transitus sui commutarent. Praedium Rolaincurt, quod a Ragnelino accepit, episcopio adjunxit; itemque aliud in Bragbant ad Hadonis crucem. Quartam quoque partem Perronensis fisci, quam a quattuor ingenuis hominibus adquisivit, Rotberto scilicet atque Hubaldo, Athelino, Suevo, mensae episcopi ad Castellum sanctae Mariae, cui circumjacet, destinavit. Sancti Andreae oratorium inibi a fundamento construxit, tertiamque partem quartae partis supradicti fisci contulit congregationi monachorum, quam pia sollicitudine fovit quamdiu vixit. Alodium Theoderici montis, quod Hervardus miles et Fulco nepos ejus hereditabant, eis manere voluit, et Watineias, quam de suo jure Hervardus jamdictus possederat, et quicquid in Briasto Fulcuinus atque Resino habere videbantur; villamque insuper quae Fontanas dicitur; et in Petrosa tertiam partem cum aecclesia; praediumque in Solman a Fagala acceptum, aliudque in Bermerenc a Gonthone milite; itemque in villa quam Mansum sancti Andreae nominare voluit, medietatem; aecclesiamque de Ferrerias concambiatam a fratribus sanctae Mariae; aliamque sancti Benigni; et de Ors, et de Wasvilare, et de Viseto, et apud Bragbant alodium quoddam Ham cum aecclesia; aecclesiam de Liniaco; de Furnis aliam; in Cameraco aliam sancti Martini cum furno; medietatem telonei novi castri cum ambabus aecclesiis et molendino uno.
4.49
Diebus posthaec abiisse datis, sors dedit ultima Henricum regem divae memoriae diem obire. Cujus a vita recessus quantum desolationis fuerit hominibus, pro nobis melius loquatur mundus in suis calamitatibus. Tandem collecti principes Saxonum apud Maguntiam, prefecerunt sibi in regem Conradum. Quorum ordinationi dux Gothilo, princeps videlicet Lothariensium, contraire voluit; episcoposque Coloniae, Noviomagi, Virduni, Trajecti, Leodii allocutus, sacramentum a singulis accepit, nonnisi ejus consensu manus se ei daturos neque ad eum ituros. Hoc idem dux Theodericus comesque Haynocensium Raginerius cum sibi conplicibus sacramento firmaverunt. Quod episcopi primi infregerunt, qui se primos dederunt, canticumque populi malum facti sunt. His omnibus pactionibus non accesserat domnus episcopus, sed conabatur eos ad pacis redigere gratiam, postquam cognovit eorum minus bene sanam sententiam. Interim suspendit suum a regis praesentia gradum, ne ipsis fieret scandalum offensionis; directis tamen officiose legatis, macula se exuit suspicionis. Nihilominus regem Francorum placare muneribus studuit, ne sibi primitus usurpationem inferret, quam toto regno facere ad consilium habuit. Balduinum preterea comitem repressit modeste, ne sibi munitiones construeret Cameraci, Walteri corruptus fraudulentiis. Ducibus tandem post annum et fere medium ad pacem flexis, cum eis ad Aquas Grani palatii ivit, seque deditioni regis libens obtulit. Processu temporis Balduinus, filius Balduini, cupiens se aequare patri, ab eo dissidium fecit; adiensque imperatorem, per eum se speravit posse consequi a domno episcopo, ut sibi propugnacula liceret construere in Cameraco, adversus patrem rebellaturo. Qua spe privatus est, contradicente episcopo.......
4.50
Triburiae secus Maguntiam imperator Conradus de diversis partibus episcopos convocavit, ut quae utilitatis et religionis sunt, ad invicem conferrent. Qui post aliqua dictorum suorum hoc habuerunt capitulum, ut si quando jejunium primi mensis in ea hebdomada, qua constat caput jejunii, sicut solet, eveniret, amborum jejuniorum celebritas una officii expletione conpleretur. In hoc rursus moderatissimus pastor antiquam patrum consuetudinem servari monebat, et in altera hebdomada officium primi jejunii celebrandum, pro consuetudine antiqua, censebat. Cujus oblata sententia visa est congrua, et ab eis decreta est tenenda.
4.51
Istiusmodi decretum a Franciae episcopis datum est servari subjectis sibi populis. Unus eorum celitus sibi delatas dixit esse literas, quae pacem monerent renovandam in terra. Quam rem mandavit ceteris, et haec tradenda dedit populis: Arma quisquam non ferret, direpta non repeteret; sui sanguinis vel cujuslibet proximi, ultor minime existens percussoribus cogeretur indulgere; jejunium in pane et aqua omni sexta feria observarent, et in sabbato a carne et pinguamine; soloque hoc contenti jejunio in omnium peccatorum satisfactione, nullam se scirent ab eis aliam addicendam poenitentiam. Et haec sacramento se servare firmarent, quod qui nollet, christianitate privaretur, et exeuntem de saeculo nullus visitaret nec sepulturae traderet. Alia quoque inportabilia quam plurima dederunt mandata, quae oneri visa sunt replicare. Hac novitate pulsatus mandati presul noster, infirmitatique peccantium condescendens, secundum decreta sanctorum patrum ad singula suum formavit eloquium. Genus humanum ab initio trifariam divisum esse monstravit, in oratoribus, agricultoribus, pugnatoribus; horumque singulos alterutrum dextra laevaque foveri, evidens documentum dedit:« Oratorum a saeculi vacans negotiis dum ad Deum vadit intentio, pugnatoribus debet, quod sancto secura vacat otio; agricultoribus, quod eorum laboribus corporali pascitur cibo. Nihilominus agricultores ad Deum levantur oratorum precibus, et pugnatorum defensatur armis. Pari modo pugnatores, dum reditibus agrorum annonantur et mercimoniis vectigalium solatiantur armorumque delicta piorum quos tuentur expiat precatio sancta, foventur ut dictum est mutuo. Quibus-- dum Abraham et Josue et David ex voce Domini arma tulisse in prelium vetus ostendit pagina, et sacerdotes gladio accingunt reges, regnante gratia in nostra matre aecclesia Dei sponsa-- officium non est in culpa, si deest peccatum in conscientia. Hos et apostolus ministros Dei appellat, ita dicens:« Minister enim Dei est, vindex in iram, subinferens:« Non enim sine causa gladium portat.» Rapinas reddere debere, ut vetus sileat mandatum, Zachaei satis est exemplum, dicentis ad Dominum:« Si quid defraudavi, reddo quadruplum.» Nec peccant qui repetunt, licet audiant:« Si quis quae tua sunt tulerit, ne repetas.» Duo enim legimus: et tacuisse Dominum interrogatum, et non interrogatum, fuisse locutum. Cujus silentium ita non est otiosum, quemadmodum est salutiferum ejus verbum. Ut enim laudavit Zachaeum de rapinarum redditione, ita siluit de earum repetitione pro inevitabili necessitate. At ubi dixit:« Ne repetas,» permisit perfectis, quod habebant in voto, pro resecanda cupiditate; non imperavit, ut dixi, pro necessitate. Itaque illic non prohibuit repetere, et hic concessit non repetere. Inde reges per sanctos patres edocti, statuerunt firmas leges, ut res suas injuste sublatas aecclesia vel quilibet juste repeteret; quas legaliter cogeretur qui rapuerat, restituere. Similis stat sententia inter percussorem hominis et ultorem proximi. Percussor enim debet ultorem satisfactione placare et muneribus, quem laesit et offendit subtractis amici mortui consolationibus. Neque cogi debet absque placatione ad ignoscendum, cui Dominus misit ab altari reconciliatorem munus offerentem, quem utinam minus perfectum, haec a poenitente oblata trahat benivolentia. Jejunium in sexta vel et septima feria generaliter non est omnibus inponendum, quibus nec una est sanitas corporis nec aequaliter remordet accusatio peccati; sed nec sufficiens est omnibus peccantibus haec satisfactio credenda. Crescentia enim in dies crimina purganda sunt secundum evangelii apostolorumque et canonum atque pontificum decreta, nec est conveniens, ut alia his contraria, qui praesunt, jubeant populo; eisque concordent, qui organa facti Spiritus sancti, per ejus flatum sonuerunt sua verba, vel scripta, ne videantur destructa. Excommunicatione quoque non sunt feriendi, qui haec sacramento firmare noluerint, cum de servando uno mandato satis infirma sit fragilitas humana, nedum perjurio in omnibus his neglectis teneatur astricta. Quando autem ab hoc saeculo ad aliud quis habet ire, mens ejus naturaliter habens oblivisci et memorari, magnitudine seu novitate viae nimis extra se sparsa et propterea aliquantulum sui oblita, consolationibus piorum debet revocari, ut poeniteat de peccatis, etiamsi tunc usque fuit obdurata; ne dicam, ut ei postulanti haec, quod absit, denegetur misericordia. Mortuum etiam quemlibet peccatorem terrae tradere, Dei dixit auctoritas, ex quo peccator omnium peccatorum, occisor, audivit:« Terra es, et in terram ibis.»-- De dictis nostris hoc volumus repetere, ne quis inprovidus nos putet non satis aperte verba evangelica protulisse contra episcoporum statuta; quia Dominus quaedam sua mandata dedit imperfectis pariter et perfectis, quaedam perfectis. Quod sufficiat ad testimonium; quia cum dixisset juveni cuidam« Mandata nosti?» subinferens:« Non occides,» ceteraque hujusmodi, illeque respondisset:« Haec omnia custodivi a juventute mea,» ait:« Si vis perfectus esse, vende quae habes et da pauperibus.» Alio quoque in loco de eunuchis disputans,« Qui potest,» inquit,« capere, capiat; non enim omnes capiunt.» Nec nos fugit, posse dicere quemquam, quod regnum celorum non ingreditur nisi perfectus quisquam. Cui nos digito insinuamus,« quia stella a stella differt in claritate, et verba Domini replicamus:« In domo patris mei mansiones multae sunt.» Quarum ut ita dicam secundum nos inaequalitas nonnisi ad ejus omnipotentem facta est voluntatem. Quibus ut una servetur aequalitate quantitas, inviolabilis data est ad alterutrum karitas, quod est in singulis, communicans omnibus, cum quicquid factum est, sufficiens sit ad omnia per hoc quod habet in propria natura. Et de nobis dicimus similia, quorum inperfectionem supplet, cui dicit propheta:« Melior est misericordia tua super vitas.» Per quam fit, ut quod habebunt singuli in caelesti vita, sufficiens sit gloria, participabuntque cunctorum laetitia, karitatis perfectione pleni, ut fit aequalitas.»
4.52
Causa post haec fuit, qua Duacum petiit. Ubi conventus populi vocibus de statuenda pace falsa, respondit pro tempore, quod perceperat ab eo qui est idem heri et hodie, nec immutatur crastino tempore. Suggesserat in aures omnium Walterus, qui erant foris et intus, episcopum paci nolle adquiescere; non quia erat filius pacis, sed quia liberius quaerebat studere artibus suae malignitatis. Collegerat duo superius dicta: ne quis arma ferret, nec direpta repeteret, studebatque, ut preteritae vitae rapinis et caedibus, quibus pastus fuerat, silentium daretur, et ex tunc licentius, nullo ferente arma, assuetis malis frueretur. Quod praesciens episcopus, sedato populo calliditates illius exposuit, utque paci non esset contrarius, debita sua multiplicia illi indulsit, tantum ut in reliquum populus de eo pacem in veritate quaerere, etiam cum dampno, si per hoc posset fieri, propriae substantiae, qui illi, ut dictum est, pro hoc universa relaxaverat debita.
4.53
His ita gestis, Balduinus tunc temporis Flandrensium comes hortari coepit episcopum, ut populo favens, pacem sacramento firmare juberet. Ille ne tunc quidem a sensu bono deficiens, non alia quam quae lex et evangelium adnuntiat, jubere professus est. Tandem taedio victus, inter confines Cameraci et Atrebati multis sanctorum corporibus delatis, cum maxima turba ad locum designatum venit. Sed ne hic quidem feriabatur Walterus, nunc circumcirca, nunc foras et intra ambulans et mussitans, hunc repugnare paci, in tantum ut populum commoveret prope ad inferendam vim. Qui minime fractus, hunc publice tali modo pro confutanda ejus malitia allocutus est, dicens:« Pictura insinuat imaginem diaboli ad aurem stare Simonis, suggerentem quae voce proferret adversus Petrum apostolum contendens. Nec tua te refert actio, qui ad malum ad quod non sufficis, commoves ceteros.» Deinceps populum ad audiendum sedat, et quam inter se pacem quaererent, qui commanducare eum volebant, edocet. Factoque verbo de salute animae, quae christianitatis lex jubet sua sponte se servare, promittere monet; et cum deviarent, ad poenitentiam redirent. Alacres itaque facti, dicta ejus pro vero tenentes, unanimes promiserunt, et ad propria cum pace redierunt.
4.54
Italiam Conradus imperator adiit, ut ad votum de regno ageret, et arma ferentes impugnaret. Cumque inibi degeret, quosdam Longobardorum episcopos partibus Odonis faventes inreverens factus in vincula conjecit. Mediolanensium autem archiepiscopus, re pro alia pari modo captus, fuga sibi consuluit. Contra quem exasperatus, loca quae late patebant, incendio absque homine fecit. Nam id consilii cum Longobardis habuerat, qui in commune decreverant juramento potentes cum infimis, nulla ratione se passuros quemlibet dominum, qui aliud quam vellent, contra eos ageret. Supervenit tandem dies pentecostes, quae poscebat, inter missarum sollempnia pro consuetudine coronari regem. Igitur quaesita, nulla reperta est aecclesia, praeter unam parvulam secus ipsam civitatem. Et ecce a mane coeperunt audiri tonitrua, coruscare fulgura tam gravia, ut plures in domibus mente excederent, aliquanti exhalarent inter missarum officia, sicut Bruno episcopus, qui missam cecinit, testatus est. Bertulfus etiam quidam secretarius regis sanctum se vidisse dixit Ambrosium, pro his quae rex male gerebat, indignatione commotum. Post haec relicto hoc negotio inperfecto, iter convertit cis Alpes, nec multo post languora afflictus est; et vita apud Trajectum privatus, Henricum filium suum regni et laboris dimisit heredem. Ad quem saepedictus pontifex iens, manibus se illius commisit, pariterque dux Gothildo, qui aliquantulum denegare disposuerat. Cujus Conradi mortem haec precesserunt signa. Anno ante transacto, mense Aprili, data 8. Idus, visa est in celo inter orientalem et australem plagam quasi ignea trabes magnae magnitudinis, quae currens super solem jam ad occasum vergentem, visa est in terram cadere. Cujus vestigia diu potuerunt videri, sicut fit ubi nubes clauduntur post coruscationem. Hoc ipso autem quo diem clausit anno eclipsis solis fuit pridie Idus Maii; et 2. Nonas Junii, ut dixi, ipse obiit.
4.55
Subsequente autem mense Augusto cum ipso rege Trajectum venit domnus episcopus, et rogatu episcopi Nithardi levavit corpora sanctorum confessorum Gondulfi et Monulfi, acceptis sibi inde reliquiis; et consecrata est ibi aecclesia in honore sancti Servatii. Mettis postea consecrata est aecclesia sancti Stephani prothomartyris, ubi etiam interfuit precatu Theoderici, ejusdem urbis episcopi, qui ei dedit preciosas reliquias ipsius martyris Christi, quas secum detulit.
4.56
Aldonem de Vido, qui ecclesiam sancti Gaugerici in advocationem tenebat, quam nimis affligebat, multis convictum nequitiis a civitate expulit. Erat enim fraudulentus valde, et alienus a veritate et fidelitate ipsius. Campum contra eum accepit, unde se recredidit, et legaliter fecit, dum suum adjudicatus perdidit.....
4.57
Domnus Gerardus episcopus dedicationem aecclesiae in honore sanctae Dei genitricis Mariae facturus, removit altare a proprio loco; et effossa terra quae circa erat, multae sanctorum reliquiae ibidem repertae sunt; insuper brachium confessoris Christi Vedasti, et non modica pars de capite ejus et quibusdam membris. Consecrata est igitur ipsa aecclesia sollempniter 2. Non. Januar., apportato sancti Vedasti corpore cum aliis sanctis a monachis ejusdem loci.............................................
4.58
Paucis ante transactis diebus, Lietduinus, ex laico monachus et abbas monachorum post factus, a saeculo abiens laudabiliter, et ad aliud perveniens ut speramus feliciter, tristes reddidit quos ad omne bonum instruxit. De quo ut aliquantulum dicam: per indoctam Dei sapientiam, stultam ostendit grammaticorum inflatam doctrinam, dum quicquid seculi fuit, sollicitus cavit, et quae Dei sunt, fidelis operator adimplevit. Hic abbatem Richardum, religiosum admodum virum, et Fredericum, comitis Balduini avunculum a saeculo conversum, prudentem et justum introduxit, per quem locus ille in sancta religione et mundi facultate coepit pollere, et ab eo loco subrogatus, nobiliter, ut decuit, in omnibus bonis permansit. A fundamento monasterium restauravit et omnibus utilitatibus ampliavit, et in omnibus justificationibus Domini sine querela vixit. Huic, postquam eum Deus tulit, abbas Joannes successit, electus a fratribus, domno episcopo Gerardo favente cum comite Balduino.
4.59
« Domino Heinrico augustorum serenissimo, Gerardus episcoporum ultimus et servorum Dei servus, pacis et salutis perpetuae munus. Peccatis meis hoc reputo, ut solatium qualecumque, quod mihi seni jam fesso de vobis hucusque promittebam, in vitae tempore ultimo subtraxerit Deus, non vos, cui incessanter pecco. Breviter tamen hoc vestris auribus suggero, quia de fidelitate servanda ad communis regni statum apud vos in culpa non habeor. Trigenta annos ducimus, quo in nostra urbe inter pagensium nostrorum gladios vivimus. Quibus quam multa data sunt ab aecclesia nostra, cotidiana distributione, quaeque ab Ottone et Heinrico divae memoriae regibus, praedecessoribus meis episcopis collata, mihi etiam, et a patrimonio sunt reperta, non sunt suggerenda. Et sicut liberalitas vestra sacellarium habet, qui causis supervenientibus cotidianas expensas faciat, ita et ego sacellarius eorum sum, ut dilatio mortis, ne dicam vitae requies eorum qui mecum sunt acquiri valeat, quod virga disciplinae vestrae habuerat facere. Et haec cujus nisi regni gratia? E contra adgravata est manus plagae vestrae super nos, quando parvitas nostra minus idonea est habita apud vos. Hoc tamen domino dico, ut de me mala quaelibet estimet, de utilitate vero et causa quasi provisionis nostrae non quibuslibet pias aures praebeat, sed eos consulat, quibus gens et patria est cognita, plusque utilitati quam suggestioni credat. Nec tamen regiae congruit personae, impugnatores hactenus pacis familiares habere, et eos per quos viguit procul abjicere. In vero mihi credite, quia suasio ista res est simulata, non vera, et idcirco vobis obedire distuli, quia nec vobis nec nobis quies ultra maneret. Sane non adeo mirum, si ab re plus justo mihi indignemini, sicuti Mauricius Gregorio, quamvis longe infra Gregorium. Verenda vero quam subiit Mauricius vindicta, dum est heri et hodie, cujus potimur vicaria persona. Per eum qui formavit et adunavit aecclesiam de latere suo, vos precamur, ne scindatis et dissipetis eam; ne, quod absit, extra eam inveniamini per purgationem ventilabri Dei. Loquaces adolescentes cum Roboam ne admittite, quin potius per silentem Chusi, David sapientissimus princeps inter tres, quasi te.»........................................

Intertext edge

Open linked passage

Note