Horae canonicae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 8232 Horcan
11.1
Hymnus.
11.1
Te majestatis Domine, Trino colentes nomine, Precamur tui famuli; Libens ut nos exaudias.
11.2
Errata nostra dilue; Vocem clamoris accipe; Largire te fatentibus Regni coelestis praemia.
11.3
Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paraclito Regnans per omne saeculum. Amen.
11.4
In Tempore Spiritus Sancti. Gloria tibi Trinitas. Fol. 422.
11.5
[ CXXX] Supplicatio. Oremus pium, et exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut nos gratia adventus sui nobis de die in diem cor novum, et spiritum rectum propitius innovare dignetur. R\. Praesta aeterne omnipotens Deus.
11.6
Capitula. Tertia jam, Domine, diei surgit hora, in qua Spiritum Sanctum in Apostolorum cordibus infundere dignatus es; et ut variis loquerentur in linguis, eorum faucibus resonasti: Praesta ergo, aeterne omnipotens Deus, ut sicut in eodem tempore os eorum in tuis laudibus appernisti, ita quoque nos in futuro tuam misericordiam consequi mereamur.
11.7
Pater noster.
11.8
Benedictio. Custodiat nos Dominus; ubique praecedat: et suorum mandatorum observatores efficiat; R\. Amen. Quique ad exorandum eum in hac hora diei Tertia devota mente concurrimus, occursum, atque subsidium semper habere mereamur ineffabile Trinitatis; R\. Amen. Ut ejus protectione salvati cum eodem Domino in aeterna saecula mereamur laetari. R\. Amen.
11.9
In Quadragesima Responsorium. Ecce venient dies Domini magni, eleemosynae, et jejunii: estote parati benefacere oppressis, viduis, et orphanis; ut recipiatis mercedem in novissimis temporibus, dicit Dominus. Quiescite agere perverse: discite benefacere: quaerite judicium: subvenite oppressis; P. Ut recipiatis. V\. Gloria, et honor. Reiteretur Responsorium.
11.10
Lectio libri Esaiae Prophetae.
11.11
R\. Deo gratias.
11.12
In illis diebus: Locutus est Esaias dicens: Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est. Derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus, et ad Dominum Deum nostrum: quoniam multus est ad ignoscendum. R\. Amen.
11.13
Epistola Pauli Apostoli ad Ephesios.
11.14
R\. Deo gratias.
11.15
Fratres, Omnis sermo malus de ore nostro non procedat: sed si quid bonum est ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite contristari Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. R\. Amen.
11.16
Lauda. Laus tibi, laus tibi, Domine, Rex aeternae gloriae. Deus exaudi orationem nostram, P. Rex aeternae gloriae. V\. Et clamor noster ad te perveniat. P. Rex aeternae gloriae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).