Horae canonicae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 8232 Horcan
22.1
Hymnus.
22.1
Perfecto trino numero, Ternis horarum terminis, Laudes canentes debitas, Nonam dicentes psallimus.
22.2
Sacrum Dei mysterium Puro canentes pectore; Patris Magistri regulam Signo salutis proditam.
22.3
Et nos surgamus spiritu Adhaerentes Apostolis: Qui plantas habent debiles, Christi virtutem diligunt.
22.4
Praesta, Pater piissime, Patrique compar Unice, Cum Spiritu Paraclito Regnans per omne saeculum. Amen.
22.5
Clamores. Propitius esto iniquitatibus: Et sana, Domine. Et omnia alia, ut supra praeter Capitulam, quae sit ista:
22.6
Capitula. Miserere nobis, Domine, quia peccavimus tibi; et propter duritiam cordis nostri in ipsa peccatorum morte duramus: nos ore, nos corde, nos opere, nos omnibus vitiis inquinati veniam poscimus: quia crimen agnoscimus; et ut peccati noxam indulgeas hujus, prostrati fidem commitantes rogamus.
22.7
Pater noster.
22.8
Benedictio. Benedicat nos Dominus, et propitius nos sanctificare dignetur: R\. Amen. Fidem nostram roboret promissis donorum coelestium, et spem nutriat incrementis praesentium gaudiorum. R\. Amen. Ipse nos glorificet praemio aeternitatis, qui redimere dignatus est pretio passionis. R\. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).