Horae canonicae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus" aria-label="More works by Auctor incertus">
—
⋯
Original / primary: 8232 Horcan
6.1
Canticum.
6.1
Te Deum laudamus; te Dominum confitemur;
6.2
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
6.3
Tibi omnes Angeli, tibi Coeli, et universae potestates:
6.4
Tibi Cherubim ac Seraphim incessabili voce proclamant:
6.5
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
6.6
Pleni sunt coeli et terra gloria majestatis tuae.
6.7
Te gloriosus Apostolorum chorus;
6.8
Te prophetarum laudabilis numerus;
6.9
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
6.10
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia
6.11
Patrem immensae majestatis,
6.12
Ad venerandum tuum verum unigenitum Filium,
6.13
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
6.14
[ CXXVII] Tu es rex gloriae Christe.
6.15
Tu Patris sempiternus es Filius.
6.16
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum:
6.17
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus te regna coelorum:
6.18
Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris:
6.19
Judex crederis esse venturus.
6.20
Te ergo quaesumus; tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti:
6.21
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
6.22
Salvum fac populum tuum Domine; et benedic hereditati tuae:
6.23
Et rege eos: et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum. Amen.
6.24
Per singulos dies benedicimus te:
6.25
Et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi.
6.26
Dignare, Domine, die isto: sine tribulatione et peccato nos custodire.
6.27
Miserere nobis, Domine, miserere nobis.
6.28
Fiat misericordia tua, Domine, super nos; sicut speravimus in te.
6.29
In te Domine speravi, non confundar in aeternum.
6.30
Parce, Domine, parce populo tuo: et ne des in obprobrium hereditatem tuam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).